Raymundi Capisucchi ... Quaestiones theologicae selectae morales, et dogmaticae. Additur in fine dissertatio historicotheologica De haereticis praedestinatianis, & illorum erroribus

발행: 1684년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

stiana apostatibunt , & Baptismi sacramentu prosanabunt,quod est Paptisuum exponere futurae profanati ni moraliter certae. Haec autems ire, Se animaduertere tenentur Missionarij, nam scis tenentur , quae ad ossicium proprium pertinent, cum sint Ministri Sacramentorum . Et cum alias certi nu)ra

ster sint, quod infantes illi, qui . parentibus infidelibus pod sunt sepa raruli, fide in Baptismo suscepta ap Barabunt, ac proindὰ Baptismi sacramentum profanabunt is grauiter peccant Baptismum praedicti infantibus conferendo. Confirmantur autem a nobis dicta hoc argumento. Nam etsi certum sit, quod aliqui ex infantibus natis, minrituri sint ante annos discretionis,non

tamen est certum, quod hic, vel ille infans, qui baptitatur ante discreti nis annos si moriturus , neque id baptizanii cerib constat, immo pro babilius est, quod ante annos discretionis non sit moriturus, nam pro babilius est, quod qui natus est vivat, εe ad annos discretionis perueniat, quam quod moriatur,ta ad annos discretionis non perueniat, quia probabilius est, quod sequatur id, quod ex natura natum est sequi , quanta quod sequatur id, quod natum. est

sequi praeter naturam, aut contra

naturam , idque Baptiganti probe notum est . Igitur BaptiZans cum. probabilitate, & quidem maiori de vita infantis usque ad annos distreti

nis, quam de morte ante eosdem annos, exponit Baptismum probabili periculo iniuriae , 5c profanationis; nam stit probabilius esie, quod iu-sans ille sit victurus usque ad ann os discretionis, quam quod ante illossit decessurus, & simul scit, quod sinfans ille usque ad annos discretionis perueniat; educandus sit a pare tibus infidelibus, ac Baptismi Sacramentum per apostasiam profanaturus; Igitur infantem illum baptiZ-do exponit Baptismi Sacramentum probabili periculo iniuriae, & prosa

nationis , ac proinde grauiter peccat. Praeterea: duo pericula in rς prae senti. concurrunt , videlicet periculum damnationis infantis, si non . baptizetur, quia mori potest antiannos discretionis, de periculum profanationis Baptismi, si infans bapti

zatus non moriatur antes annos di

scretionis; ex his duobus periculis via gero, agis debet periculum protinationis Bapti sint , quam periculum damnationis infiniis; nam sicut Dignitas , 5e reuerentia Sacra merito debita, praeserenda est saluti cuiuscumque hominis, ita & periculum iniuriae Baptismo irrogandae, praeferendum est, periculo amittendae salutis hominis; ac proindὸ ita procedendum est, ne ut ponatur in tuto salus alicuius hominis, exponatur periculo prosinationis Baptismi sacramentum, sed potius ponenda est in tuto reuerentia Sacramento debita , quod siet non baptizando infantem illum,

quam ponenda sit in tuto per Baptis,mum ulus dicti infantis.

Aliae recentiorum obiactiones refelluntur

rei quaedam recentiores aliqui obiiciunt , quae licet ex his ,

quae

212쪽

19 8 RVmundi Cardinali, Capi succhi

quae diximus, diluta maneant , tamen hie singillatim refellenda duximus , ut clarius appareat nihil v lidi contra nostram sententiam ab Aduersariis afferri posse. Primb igitur obi jciunt, quod Sacramentum Baptismi transit ablutio. ne peram , undὸ tempore usus rationis non potest prosulari, quia nonia est Profanatur utique, iii luiunt, si baptizans habeat malam intentionem, si fingat, de reddat irritum Sacramentum , si admittat. ad eius participationem infideles, aut aliquod aliud huiuscemodi malum Baptismo actuali immisceat. Et profanatur saltem quantum sit a baptizante, unddnon est eadem ratio in praesenti, ac de fingentibus dec. Remanet ergo post Baptisnum eius effectus, id est, gratia, & ch racter, quorum primum dicitur res,

de non Sacramentum , secundum vero res, de Sacramentum, horum tamen prosinatio non sequitur, nisi per peccatum mortale; per quod selum expellitur gratia, de characlar, qui manet, recte dicitur profanari per peccatum, quia priuatur eo, quod signiscat, nempὸ gratia; Vnde non minus, immo magis profanatur ch racter per peccatum haeresis , quae regulariter habet maiorem prauitatem, dc eadem ratione in Christ ianis, de maximὰ Sacerdotibus. Secundb. Quia si talis insans esset in euidenti periculo mortis, non solum liceret, sed etiam deberet bapti

zari .

Tertio. Non est malum intrins es baptizare cum periculo peruersionis pueri, ergo licet. Consequentia patet , quia praecise dicto periculo baptitare est valdὸ bonum, de finis baptitantis es destructio peccati oruginalis, infusio gratiae, de regeneratio paruuli in filium adoptiuum Des, de ut aperiatiar illi ianua Paradisii , de

euitatio propriae mortis, quae cedit in damnum Fcclesiae, de proxim rum , ad quorum salutem ordinatur vita baptitantis: Antecedens autem se probant. Bona orta ex Baptismo sunt certiora, quam illa peruersio, de haec non est certa, ergo talis baptiza tio, non9est malum intrinsech, illa consequemia patet, quia periculum mali, est malum , propter dictum malum, cuius est periculum, de se

tantum est malum, quantum certa

est connexio eius in effectu cum ipso;

si vero vitari possit , non debet propter illud relinqui bonum, alias nullum ferὸ bonum fieri posset, quia

undique pericula occurrunt. Ant cedens autem probant, quoad primam partem de certitudine bono

rum baptismatium,seu Baptisini; nam destructio peccati originalis, infusi.

gratiae, regeneratio, de consequenter

salus illius paruuli, quoad praese tem iustitiam, est omninb certa, similiter certa est euitatio mortis, de destitutionis proximorum sequentium dictam mortem. Denique salus ultima paruuli erit certa, si in riatur ante usum rationis. Quoad secundam verb partem de incertitudia ne peruersonis probant primo, quia est futurum contingens liberum, non enim peccabit mortaliter, nisi ex propria libertate , 5e malitia ; Secundo , plures Periti obseruarunt plusquar , tertiam partem infantium perire ante usum

213쪽

Quaestio Quarta. 7 29

usum rationis, ut Layman , N Gobat testantur , de hoc habet locunia

raesertim in Mahometanis, in quius inale educ tur Insantes inter plures v ores, unde incurrunt plures morbos , S umena alicuius ex Nouercis volentibus bona Patris pro solis propriis filiis: ibi etiam si quens

est pestilentia, quam euitare ob sua erilitionem nolunt , adeo ut multi

iudicem hoc opus iustitiae Dei , in pinnam luxuriae, de polygamia: legis ipsorum. Tertio proban , quia petr

grati in Baptisau multiplicantur a ilia Dei , tam iturinseca, ut illuminationes , M inspirationes temporesio, quam extrinseca, ut admonitiones a Fidelibus, &inax mἡMis. sonariis superuiuentibus; Vnde potest contingere Giam, ut nonnullo tempore, etiam post usum rationis maneat in infidelitatς negatiua, Deo protegentς nimam illam vere pupillam , orphan in . Confirmant, quia illa peruerso per selum peccatum mortale contingere potest , ut dictum est ; Aliae autem , quae dicuntur prosanationes, puta circumcisio, oblatio facta Maumetho, quodlibet aliud sacrilegium, vel sacrificium factum a paremibus circa dictos pueros nihil prorsus Insit, ut probat San. his Augustinus , animas eorum, de consequenter neque characterent spiritualem in anima existentem. Secunda ratio, si baptizatio haec, de qua agimus , esset mala, esset, vel propter inimiam pareotibus illatam, dc hoc non , quia parentes non soluin consentiunt , sed etiam instant, dilextorquent.. Vel propter profanati

nem Baptismi , is hoc non, ut probatum est, vel quia si ad finem improprium , sed neque hoc, quia Baptizantes non habent in D . palen tum, vel quia baptiLantes cor ut runt ad peccatum parentum, qui dicuntur peccare, quia putat B ptismueste quoddam sacrilegiu,sed neq; hoc, qui Miis vij protestitur. ἐκ viterius haec riso conuinceret hos p ruulos, neq; posse licite baptizari constitutos in articulo morus Quod si pro

testatio Milionari uin eximit ipsos a tali complicatione, quaddo infantes

morti sunt proximi, pariter eximet in isto casu,quia quoad istam exempti nem , par est utrobique ratio, vel denique quia infans non poterit cate- chirari, de neque hoc obstat, tum quia non est desperata catechizatio , tum quia datur aliquando excusatio a tali cateches, scuti multi Authores, cum quibus Bonacria de Sa rametuis

quod si Christia ius m li rat, insan tem infidelem, de eum faciat baptizari,ad euitandum malum commune Christianorum captiuorum in tertis.

Infidelium quod tamen erat malum corporale ) quia occidentur a barbaris, potest licitE ille dominus illum

infantem baptizatum, se non ca echizatum , dc cum tanta impossibili late C techismi rςddere parentibus. infidelibus, quanta qst in illo casu. Tertio probant. Licet baptizare insantes haereticorum , etiamsi sint peruertendi per haeresim , ut muludicunt apud verricelluM , ω G bat , de Iayrnan, qui protestantur de praxi in Germania his temporibbus, unde Passerinus consequenter loquens negat licere etiam in haeret P

214쪽

cis, licet minus consequenter dicat consuetudinem dictam posse tolerari. Quod autem S. Thomas videatur oppositum dicere , non tamen est,

quia loquitur regulariter, & perse quod etiam videtur admittere ipsed asserinus in & non attingit nostrum

casum. Concedimus autem,inquiunt,

ii sat cum iniuria parentum esse intrinsece malum, sicuti est omnis ini stitia,& iniuria. Quod autem dicitur Baptiχantes esse causam apostasae, quia nisi baptitarent, illi infantes non incurrerent hoc periculum, non oli statue negatur enim assumptuni, & ad summum possunt dici causa per accidens, & sine ullo influxu. In fluunt autem P rentes educantes male propria voluntate , ut ipsi apostatent. st argumentum probaret etiam de haereticis : immo etiam quod non possent reddi paruuli baptitati insidelibus

propter commune bonum: Et sim, 1iter quod dicitur esse de iure Diuino, quod Baptisnius detur prudenter, hic autem imprudenter dari Respode iurenim, aiunt, causas explicatas bapti-etandi conuincere dari prudenter, nec Sanctum datur canibus petentibus, sed infantibus, qui non sunt magis eanes, quam infantes Christian rum , qui etiam tenentur originali

peccato, & sic Ecclesia ritit tolli dictum peccatum. Denique, neque obstat non veriscari responsioncs Patrinorum, qui dicunt; Credo , vel etiam significant se credituros, quia de facto Ecclesia credit, di celebratur Sacramentum, quo infunditur Fides, quae permane.

bit, donec actu libero expellat ut, de ad hoc allegant epistolam S. Augusti

ni ad Bonifacium.

Addunt etiam Baptismum imini essi licitum, cum ista conditione, ut scilicet Missionarii se prius declarent, &protestentur, se non baptizaturbs ob finem parentum, &quod essectus Baptismi est regeneratio in Christo, ex quo infans redditur filius Fcclesiae,& membrum, ac seruus Christi ,eiunque subditus, nec ipsi parentes p terunt licite illum ἱ Cateches, de alth Ecclesiae Sacramentis impedire, quod si impedient, maiorem sibi consti

tuent damnationem . Haec aliqui rocentiores, quae tamen facile solii uti Ad primu enim respodetur Quod licet Baptismus, seu collatio Baptismi, quae consistit in ablutione cum debita verborum forma, peracta pertram. serit, de non adsit, cum puer bapti-Yatus ad usum rationis peruenerit, permanet tamen Baptismus in siliis

essectibus, qui sunt character, de s des, quae in Baptismo infunditur , cha racter dicitur res, Se Sacram ii tum simul , ut ipsemet opponens

obseruat. t

Certum est autem, quod per apo

stasam ii side, ipsa fides abi jcitur, et

character, qui permanet , profana

tur, dc polluitur . Utrumque auterrimaximum cst inconueniens; N cum baptigans sit moraliter certus , quod utrumque in conueniens sequuturumst, si puerum baptizet, qui apud I fideles educandus sit, grauiter pescat, huiusmoda Baptismum puero illi

conserendo, peccatum enim graue est, Fidei Sacramentum ei conferre; quem certum est apostataturum escie sde, & hoc est, quod ait Salionias

215쪽

Quaestio Quarta. 2 o I

cium fidei , quod Baptismus si ijs Iu

daeorum conferatur inuitis parentibus,

si apud parentes educandi sint. Et praeterea per apostasiam a fide prosa- natur, & polluitur Baptismus, seu character profurationes tali, quae ipsi Baptismo, eiusque characteri directE opponiturr profanatur enim, 5e polluitur charaister Christi per conso tium ad characterem Diaboli, de per eonsortium circumcisionis, aliarumque superstitionum, quae habentur in secta Mahometam, ut de se patet, de graue sacrilegium est , quod qui oblatus est Christo, de vero Deo per Baptisinum , Dcemoni offeratur per rosessionem false Religionis. I oc autem differt peccatum mortale infidelitatis eius, qui Baptisnum suscepit ab alijs peccatis mortalibus Husdem, quae non snt infidelitatis, quod per alia peccata, quae non sunt infidelitatis, non laeditur fides, nee protinatur, nec polluitur character, sed amittitur gratia; per peccatum a tem infidelitatis post Bapti sinum peractum , amittitur fides, & polluitur

character baptis lis ; ει ideo est dispar ratio de peccato infidelitatis, de de alijs peccatis post Baptismum perpetratis . Et praeterea graue peccatum est nullo interrueniente iusto motivo, eum infantem baptizare, quem pa-ientes infideles ad salutem corpor, lem tantum baptizari petunt 3 nam hoc esset consentire illorum malitiae, de Baptismum conferre, non ad eum

finem, de essectum, ad quem est a Christo Domino institutus. At mirum est , quod Opponens yult per peccatum quodlibet mortaleprosinari Bapti sinum, eo quod pHuet gratia, quam Sacramentum signia ficat, & vult non profanari per infidelitatem , cum tamen de ipsa infido Iitas si mortale peccatum, quae Proi

dὸ etiam iuxta opponentis principia

prosariat Sacramentum: uti tamenta

dictum est, sola apostasia, Sc infidelitas polluit, ac profanat speciali pr

sanatione characterem Bapti sint, cor-tera vero peccata non polluunt, nec

prosanant speciali, ac propria promnatione characterem Baptismi. Ad secundum. Respondetur, quod puer constitutus in articulo mortis debet baptizari, quia in eo casu abest periculum peruersionis pueri, cum sit morituriis, & urget motivum tautis spiritualis eiusdem pueri, quam aete num amitteret, si tunc non baptieretur. Vndὸ cum in eo casu Iupti mus non exponatur periculo pros nationis , Se adst iusta causa illunia conserendi, conferendus est. Ad tertium. Respondetur negando antecedens, & ad probatione dicimus, periculum profanationis Baptista esse moraliter certum , si puer post receptum Baptisnum a

Turcis educandus st: nam certum

est, quod puerum illum in secta M

hometam educabunt, de licet pe

uersio illa sequutura sit per actium liberi arbitri j ipsius pueri, te sit sui

rum contingens, est tamen moraliter certa, quia moraliter certum est ,

quod puer ille educandus sit in se Mahometana, ac proindE quod per

prosessionem sectae Mahometanae r ceptum Bapti sinum si prosanaturus.

Vnde, quod bona spiritualia per Bartissimum recepta sint certa, vim addu

216쪽

zo α Rayrnundi Cardinalis Capillucchi

nostro argusiae oto, nam bona illa adeo certa profananda sunt per Proseisionem nectae Mahometanae, per circumcisionem , ct alias Mahumera nas superstitione

Ad ea vero, quae adduntur ad pro bandam incertitudinem suturae Pe uersionis pueri baptizati, & apud pa- reiates Turcas educandi patet solutio ex dictis: nefandum est enim, quod

maior pars puerorum ante usum rationis decedat, cum omnes nati per se loquendo victuri sint, de consequenter per accidςns sit, quod ante usum rationis moriantur , quod enim contingit per accidens, contingit ut in paucioribus: sed α hoc admisso, cum aliqua saltem p ta infanti unia victura sit, ut ipsi opponentes fatet

tur , in his infantibus pro sanabitur Baptismus; id autem non licet,etiamsi maior pars infantium esset saluanda , ut diximus supra. Ea quae adduntur de pestilentia, & de alijs, non indigent responsone, cum sint per accidens, de raro contingant. od vero multiplicentur auxilia pro infantibus baptizatis, non probat abesse periculum peruersionis, immis cunipericulum peruersonis sit inoraliter certum, auget sacrilegium, co quod etiam positis auxilijs, adhuc Baptismi Sacramentum profanandum cst. Ad confirmationem respondetur peruersionem, per quam specialiter profanatur sacramentum Bapti iami , esse apostasiam, de infidelitatem ipsius pueri, ut iam dictum est. Sedoc per circumcisionem, per oblati nem pueri Mahumcto, ac per alias Mahumetanas superstitiones, identi Laptismi Sacramentum, eiusque chari racterem profanari certum est,sc prae, sertim per circumcisionem : nania cum filios suos post scptennium Mah umethani circumcidant, interuenit in ea circumcisioneinc luna peccatum circumcidentium , sed etiam ipsius pueri, qui cum iam ad usum rationis peruenerit , consentit in suam cir cumcisionem, quae de se habet profanare Sacramentum Baptismi, eius que characterem . Quamuis nulla superstitio , aut mala fides puerum ad Baptismum offerentium , possit inualidum enicere Baptismum,& hoc vult Augustinus in laudat Episto' a d Bonifacium. Ex his patet ad secundam rati Dem , quae obi jcitur . Nam baptistetatio praedicta est illicita, de intrinsece mala propter prosanationem S cramenti . Baptismi certo moraliter

futuram, ut dictum est: sed situ E post septennium , suὸ ante septe: nium

circumcidatur puer, profanatur ce io Bapti sinus, eiusque citaracter, si cum ea in eodem subiecto coniungatur. Iniuria enim Baptismi est, quo Baptismo insignitus circumcidatur, cum Baptistius circumcisionem exeludat, idque eo magis, quod circumciso illa, si fiat post septennium

probatur, de vobia est a puero, qui iam peruenit ad ustim rationis , si vero sat ante septennium, probatur ab

eodem, cum ad sum rationis peru

nerit. Et idem dicendum de alijs superstitionibus Mahumethanis, quae ab ipsis funt circa filios . Grave igitur sacrilegium committit Christi nus, qui puerum circumcidendum, vel circumcisum baptitat, quia Baptismi sacramentum exponit periculo

217쪽

moraliter certo profanationis suciam, immo isti,d profanationi moraliter

certar exponit.

Sed N in eo casu censetur consentire prauae intentioni , 5c malitiae parentum infidelium petentium pueri Baptismum ad meram salutem corporalem ipsius pueri : nam cum in eo casu non possit Christianus baptizans habere pro motivo baptizandi puerum, salutem spiritualem ipsius pueri, quin potius certus est baptizans de iactura salutis spiritualis pueri , censetur consentire malitiae, Oeprauae intentioni parentum ac proin-dὸ censetur consene Baptismum ad effectum corporalem, ad quem non est a Christo Domino institutus, de haec est profanatio actualis Baptismi. Quare duplex in eo casu sacrilegium committit, qui in eo casu puerum illum baptitat ; unum est, quia Sacramentum Baptismi exp9nit profan tioni suturae moraliter certae; alterum vero est, quia actu profanat Sacramentum Baptismi, conferendo illud ad producendum essectum, ad quem producendum non est a Christo Domino institutus. Quapropter conserre Baptismum

flijs infidelium, quos ipsi ad salutem

corporalem baptizari petunt, si apud infideles educandi sint, est intrinsecὸ malum, primo, propter periculum

moraliter certum futurae profanationis Baptismi; deinde est intrinsecὸ

malum , propter profanationem actutem eiuslem Baptismi , ut dictum est . Vndὰ non solum est malum propter periculum mali , sed est malum propter moralem , α

moraliter certam connexionem cum

ipso malo , scit cet cum ipsa pro-nnatione cerib futura ipsius Baptismi : Et rursus est intrinsece ma tum propter actualem profanationem Baptismi, iuxta ea, quae dicta sunt. Alia vero est ratio in casu, quo paretes filium suum in articulo mortis constitutum, ad salutem corporalem baptizari petunt. Nam in eo casu abeli periculum peruersonis pue ri , cum ccrtum sit ipsum esse moriturum, etiamsi parentes pulcni per

Baptismum euasurum esse mortem, nullo modo profanatur, aut prcsanationis periculo exponitur Sacramentum Baptismi, & Christianus Minister tui iam habet causam conserendi puero illi Sacramentum Baptismi, scilicet, ut consulat, ac in tuto p nat spiritualem pueri salutem , quam amitteret, si eum non baptiraret: vn4ὸ non censetur consentire prauae intentioni parentum petentium illum baptitari ad salutem corporalem, sed censetur uti malitia ipsorum propter bonum ipsus pueri, iuxta ea, quae dicemus instra. Quoad protestationem vero, quae iuxta opponentem facienda est a Ministro , dicendum est protestationem illam neutiquam sumagari Ministro.

nee eum a reatu sacrilegii excusare- , cum sit protestatio contraria facto: nam protestatio de non admittendo sacrilegio non suffragatur ei, qui actu vult committere sacrilegium se sacrilegium committere agnoscit. Qui autem puerum baptarat cum morali certitudine futuret profanationis Baptismi, immo & cum actuali Baptismi profanatione ab co vo ita,&cognita, ut contingit in praesenti, Cc a tax-

218쪽

iuxta ea, quae ilicta sunt, actu committit, es vult committere sacril gium. Igitur ei suffragati nequit protestatio , qua protestetur se nolle committere sacrilegium. Nec ii mendicimus protestationem aliquam sa-ciendam esse ab eo , qui ministrat Baptismum puero , quem parentes infideles ad n lutei corporalem M'tietari petunt, si puer in articulo mo tis sit constitutus. in hoc enim casu non est nesessaria protestatio, cum absque ulla protestatione Minister baptizans in eo casu censeatur abesse a culpa parentum: nam abest periculum peruersonis; cum enim puer ille in articulo mortis constitutus sit,

ac proindξ per mortem a Prentibus separandus, ab eis peruerti nequit, de cum Christianus Minister iustarn habeat causam eum baptitandi , ut vidclicet consulat spiritu si seluti pueri, quam puer amitteret, nisi tunc bapii Zaretur, Minister Christianus

non censetur consentite malitiae, ac

prauae intentioni parentum, sed eam permittere , eaque in bonum puerivii , ut dicemus infra, ac proinde nulla indiget protestatione. Ad aliud vero de Cateches puero rum, dicimus, quod pueri baptizati ante usum rationis,catechirandi sunt, de in fide itistruendi, cum ad usum rationis peruenerint: id autem cum feri nequeat in pueris baptizatis, qui post receptum Baptismum apud infideles educandi remanent, talis Baptismus etiam propter hanc rationem est illicitus. Nec verum est Bonacinam, alion que Authores ab eo allegatos, asserere, quod si ij infidelium captiuorum baptizati ante usum rationis, reddi postitu infidelibus, si graue aliquod malum Christianis ab Infidelibus immineat, sed solum Authores illi h bent , quod redat possint Infidelibus eorum si ij, si non sint baptitati.

Ad tertium argumetuum ex Baptismo filiis haereticorum a Ministris Catholicis collato, patet ex dictis , eamdem esse rationem de hoc Balintilino , , si haereticorum filii apud haereticos educandi sint, ac de Baptistio Turcarum, aliorumque infidelium filijs collato, qui apud Turcas, de in fideles sinteducandi, sicut enim rismus profanatur per prosessionem Mahumetanam, ita depromatur per professionem haeresum Fidei in ipsqBaptisino collato contrariarum.

Quoad S. Thomam, ex dictis patet, iuxta sus doctrinam baptizari non posse infidelium stlos,ante usum rationis , qui a parentibus infidelib separandi non sint. Nam Iudaeoruni filios ante usum rationis baptizari posse negat, ii a parentibus non separentur , idquὸ propter periculum peruersionis illorum : censet ergo S. Thomas periculum pervcrsonis adesse , si fili j iiisdelium ante usum rationis baptia ali non separentur a parentibus infidelibus, & hanc pe uersionem vergere in praeiudicium Fidei, idque admitti non posse. Igitur iuxta doctrinam S. Thomae baptizari nequeunt filii Turcarum, aliorumque infidelium, si apud p

rentes infideles educandi sint. Est autem hoc adta animaduertendum, ut

si dicatur, quod ad baptizandum Iudaeos ante usum rationis non obstet,

quod a parentibus non sint separan

219쪽

poterunt utique baptizari inuitis parentibus , 5e apud ipsos remanere, quod nullus admittit. . Rursus etiam animaduertendum est, quod si educatio infantis baptizati apud parentes infideles, non ferret secum periculum peruersionis

puerorum, cum ad annos dissereti nuperuenerint, eo quod maior pars insantium ante usum rationis decedat, S. Thomas vim non saceret in hoc,

quod si non separentur a parentibus infidelibus , adesset periculum peruersionis, nam iuxta Aduersariorum opinionem , hoc periculum non accideret, nisi in minori parte di et runt infantium , & tamen Sanctus Thomas abselute dixit, adesse pertiaculum peruersonis infantium, si post Baptisinum apud parentes infideles educentur. Ergo S. Thomas nihili fecit hoc, quod aliqua pars infantium ante usum rationis decedat, benὸ aduertens infantes per se ad vitam ordiunari , & victuros esse, & non cur uit, quod est per accidens, scilicet, quod aliqua pars illorum ante usum' rationis decedat, neque propter aliquos, qui saluari possunt, eo quod non sint peruertendi , quia in

rituri sunt ante usum rationis, cem

fuit, profanari post e Baptisini Sacramentum in alijs, qui peruertendi

sunt.

Ad aliud quod obiicitur, dicimus,

rationem nosti am in eo, ut diximus, stam esse, quod posita morali certitudine suturae peruersonis pueri, uti pollitur, si puer post receptum Baptismum apud parentes infideles edit

candus remaneat, grauiter peccet, dc

quidem peccato sacrilegij, qui puerum baptitat . quem farentes infid

les ad salutem corporalem baptizari petunt: quia baptirans certus moraliter est de sutura profanatione Baptismi per apostasiam, & peruersi nem pueri cum ad annos discretionis peruenerit; undὸ conserendo in eo casu Baptistatim, actionem praestat intrinsecξ malam non solum propter periculum profanationis moraliter certum;nam quod est malum propter periculum certum moraliter alicuius

mali, est intrinsecὰ malum,sed etiam collatio praedicti Baptisini est intrii

secὸ mala propter actualem prosin tionem Baptismi:censetur enim Baptitans in eo casu consentire ,& cooperari prauae parentum intentioni puerum ad tautem corporalem baptizari efflagitantium; nam cum puer, ut supponendum est , peruertendus

si a parentibus, de baptizans de hoc moraliter si certus, habere nequit promotivo baptizandi puerum , salutem ipsius pueri, cum haec sutura non sit, sed potius sutura sit iactura salutis ipsus pueri, non habet bapti-rans , unde censeri posssit non consentire prauae intentioni parentum volentium profanationem bapti sint, dum illum ad salutem corporalem pueri expostulat, id enim locum dumtaxat haberet, quando per baptismum induceretur salus spiritualis pueri,uti contingit, quando puer esset moriturus , tunc enim, ut diximus, bapti-

rans censeretur eam permittere ,

nec eam impedire teneretur ; Cum erg5 stante morali certitudine peruersionis pueri , baptizans habere nequeat pro motivo baptirandi pii rum , salutem spiritualem ipsius pu

220쪽

αo6 Raymundi Cardinalis Capisii cchi

ri', eensetur positiuὸ consentire prauae intentioni parentum , qui baptisinum pueri ad salutem corporalem exposcunt,eidemque prauae intentioni cooperari. Vnde baptizans hae eadem ratione actionem elicit intrin. seia malam, ratione actualis profanationis, qua Sacramentum baptismi

acty profanat; adhibendo illum ad effectum corporalem , ad quem a Christo Domino non est institutus. Id enim est grauissimum sacrileg una, deabusus, tu protinatio Sacramenti baptismi. Falsum etiam est , quod addit opponens, nempe silics infidolium baptizatos ante usum rationis reddi polle infidelibus ob commune aliquod bonum, id enim seri nequit,

ob easdem rationes, nec ullus Author id aliquando dixit. Ad illud de baptismo in casu posito imprudenter collato, sicut & ad illud de deficientia Patrinorum in e dem baptismo, respondetur , de M. umenta haec essicacia esse ad pro. andam nostram sententiam, & ad oppositam redarguendam . Nam , quod docet Passerinus in sec. a. q.

baptismo collato haereticorum filijs, qui apud haereticos remansuri sunt, dicendum est etiam de baptismo Tu carum filijs collato, qui apud Turcas educandi sunt : sic autem discurrit Passerinus; Causa, cur filiis haereticorum, ae Turcarum apud Haersticos, Ac Turcas educandis conserendus non sit baptismus, ex natura

baptismi, institutione, & religione petenda est ; Quia eum sit Sacramentum Fidei, & externa fidei professio, de subiectio ad legem fidei, de obli gatio ad Ecclesiam per se, in subiecto petit fidem veram, si illius sit capax rEt si illius non sit capax petit s item , quod non si in statu alieno a fide, de tali, in quo, ut plurimum, qui baptizantur nunquam sint credituri.

Opus enim est, ut si baptizandus in propria fide non potest baptizari, de per se exterius non pote it protestari fidem, de se ad fidem obligare, quo dhoc saltem possint prudenter facere , vel qui illum offerunt baptismo, vel qui illi baptisinum confert, vel Samcta Mater Ecclesia in cuius fide ba tirantur insantes. Sed nullus est, qui pro tali insante prudenter perseu rantem fidem possit prosicri, & se . ad leges fidei obligare , si ille mans ius sit seb cura lineticorum parentum . Ided prareeptum Concilii Toletani , quod si ij Iudaeorum a parentibus separentur, non est Ecclesiasti- eum, sed est legis Diuinae, & Eccle-sae Ministri ex iure Diuino, de ex vi institutionis baptismi,tenentur baptiaratos insantes separare a cura infidolium, & sub cura Sanctae Ecclesiae si scipere, aliter imprudentissimὰ, vel Ecclesia, vel quilibet alius per bapti sinum infantis promitteret obse uantiam legis fidei, & inter fideles aggregaret illum, quem moraliter est certum , spectato eo, quod sese semper euenit, quod a fide alienus vivet in facie Ecclesiae, de coram Ecclesia visibili: quidquid sit an per accidens hoc si futurum ex ignorantia inuin cibili bapti rati. igitur talem insantem baptiza e , est per se intrinsecὸ malum, & est iniuria Sacramenti, &eius fini, de formae , de institutioni

contrarium.

Hinc

SEARCH

MENU NAVIGATION