Raymundi Capisucchi ... Quaestiones theologicae selectae morales, et dogmaticae. Additur in fine dissertatio historicotheologica De haereticis praedestinatianis, & illorum erroribus

발행: 1684년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Quaemo Decima.

Edi ab invasere ἰ etiam ex motivo

exercendae charitatis erga ipsum, se uado eius vitam corporalem, quamuis id possit, si velit . ita si nolit sumere hoc motivum, de velit spectare tantum vitam fiam, & vitam inuasoris, hae deliberatione posita, nedum potest, sed tenetur defendere se, etiamsi ad hane defensionem sequatur mors inuaseris, non intendendo tamen, ut dictum est, nis d sensionem sui. Caeterum, si aggressus ea quidem intentione sit defetisionem omittat, ut aggrestaris vitam conseruet, te in hoc ultimate non sistat, sed hoc ipsum in nobilissimum finem reserat,

scilicet in Deum propter se, & saper omnia dilectum,quia scili et per hoc quod praeserendo vitam aggressoris vitae propriae Deum super omnia diligit , nam hoc pacto se ab homine diligi declarauit ipse Deus, cum dixit. faiorem hae ditictione hemo salet, ut ammamsuam ponat quis pro

amicis suis. Hinc est, quod ex hoc motivo vitae propriae )esensionem omittens ad conseruandam aggressbris vitam , nedum non delinquit, sed actum persectissimae Charitatis praestat,ut dictum est supra. Quare non repugnat, nec contradictionem aliquam implicat, quod quis ex diuerso

motivo teneatur, & non teneatur adsit defensionem . Tenetur enim ad

sui defensionem , si spectet praecisὸ

vitam corporalem aggretaris , & ad sui defensionem non tenetur, si spectet Deum propter quem sui defensionem omittit.

Ad aliud de ordine Charitatis i xta quein diligendum est ab unoquo.

que plius corpus; de vita propria. , deinde corpus, de vita proximi. Re spondetur pariter hunc ordinem non

peruerti per hoc, quod quis propria

vitam exponat pro alterius vita , si hoc faciat propter Deum summὸ diu lectum, de propter alia motiva, te bona spiritudia illius, qui vitam fiam exponit, ut dictum est si pra: nam qui sie suam vitam exponit, non dialigit nec magis, nec prius Vitam proximi , quam seipsum, de propriam vitam , sed diligit magis, di prius

Deum, quam seipsiam: nam propter Deum super omnia dilectum vita in propriam pro alterius vita exponit , de quamuis ordo ille charitatis, quo quis debet diligere prius vitam pr priam , quam vitam alterius,st etiam per respectum ad Deum, tamen alium ordinem persectioris gradus charitatis ipse Deus instituit, per respectum etiam ad ipsum Deum, erga quem exerceri possit persectior actus charitatis, ille scilicet, quo quis propter Deum vitam suam pro vita pro ximi exponit ; ideo integro manent

ordine illo, quo quis debet prius. , ac magis diligere seipsiam, de propriam

vitam corporale quam proximum, de vitam eius pariter corporalem,da.

ri potuit, & in ili tui ἱ Deo altior gradus, & ordo charitatis, ille scilicὰt, quo quis diligat magis, de prius, non quidem vitam proximi, quam suam, sed Deum ipsum speciali modo , plus quam seipsum: quamuis enim homo teneatur diligere Deum plus quam seipsam, quatenus Deus est bonum commune omnium, quia beatitudo est in Deo, sicut in communi,& somtali principio omnium, qui beatitu-

312쪽

198 RVmundi Cardinalis Capisucchi

dinem partieipare possunt, ut ait Sanctus Thoms 2. a. quaest.2G. artis. 3.

Attamen Deum plus quam seipsum diligere non tenetur homo, per hoc medium, Mod est propriam vitam eorporalem pro seruanda proximi vita propter ipsum Deum exponere; ad hoe enim noluit Deus hominem obligari, sed uti opus supererogati nis, & persectissimae Charitatis de- curauit, ab his, qui voluerint praestandum. Unde S. Thomasan. F. ad ait. Non se de nec tale Charitatis, quod homo proprium corpus exponalpro saluse proximi corpor ii nisi in casu quo tenetur eius saluti'

uidere , sed via aliquis sponte ad hee

ritatis .

Sic ergo, scut opus maioris persectionis de supererogationis non destruit, nec tollit opus bonum ordinarium , neque cum eo pugnat, ita

cum ordine illo Charitatis iuxtaquε, magis, ac prius diligere debet quis seipsum, & propriam vitam , quam vitam proximi , non pugnat ordo alius maioris persectioni hiuxta quem aliquis vitam quidem propriam pro seruanda vita proximi contemnit, de iacturae periculo exponi sed hoe pN- stet propter Deum super omnia dilectum, vel propter bona spiritualia ex hoc in ipsum hominem propriam

vitam exponentem resultantia; hoe enim, ut dictum est, non est , nec prius, nec magis diligere proximum,

quam seipium, scd est Deum prius, de plus quam seipsum diligere , ac etiam est diligere in seipso magis brunum spirituale, quam corporale, ut dictum est. Hac etiam ratione Cons,lia Euangelica non repugnant cum praeceptis, & integris manentibus praeceptis, dari potuerunt consilia. Igitur propriam defensione omititere pro iniusti aggret loris vita ex Charitatis motivo seruanda, nedum

est licitum, & laudabile, sed est actus eximiae Charitatis. Idemque perfectior est, si fiat pro salute spirituali

eiusdem aggressoris , ne scilicet aggressor in aeternum pereat, insera que illi damnum animae irreparabili, uti ei inferretur, si eum in eo stitu occideret, & ipse aggressus sit in statu gratiae , quamuis enim aggressus ex hoc motivo a defensione sui abstinere non teneatur, liceatque ei adhuc se ab aggressore etiam cum illius occisione defendere, quia aggressor ex sua malitia coniecit se in statum illum, cum hoc tamen bene stat,quod aggressus possit, si velit ex motivo vitandae illius aeternae damnationis, ab eo occidendo abstinere, etiamsi ab eius occisone abstinendo p opriam mortem incurrat , nam licitum est praeserae vitam spiritualem alterius vitae nostrae corporali , hoc ipsum propter Deum super omnia dilectum agendo. Rursus propriae desensionis omis. so, adhuc perfectior est, si fiat in testimonium Fidei Dininae, ut contingebat in Martyribus, qui a propria defensione abstinebant, etiamsi pos sent se defendere, idque ut Deo in. testimonium eius Fidei se sacrificorent; hic tamen casus diuersus est a casu praesentis quaestionis; nam pra sentis quaestionis casus est, cum ini sh aggressus propriam defensionem omittit, ut vitam coloralem aggres-

313쪽

Quaestio Decima.

foris ex molim Charitatu praeseruet: Martyres autem a propria desensio ne abstinebant, noli ut vitam Tyrannorum, eorumque satellitum prae.

seruarent, sed ut ipsi Martyres pro Deo vitam profunderent, & sic Fidei Diuinae testimonium perhiberent; id

autem non animaduerterunt Autho-

res, qui nobiscum sentiunt asserendo pro nostra sententia confirmada Mamtyrum exempla, qui cum possent sed endere a sui desensione abstinebant: id enim non facit ad rem praesentem, nam hic sollim quaestio est de aggressis illis, qui ad seruandam iniusti aggresibris vitam a sui desei sione abstinent, ut dictum est.

Limitationes, cum quibus intelligenda est Assertio nosti a. DIximus,iniusse aggressum non

teneri ad sui desensionem edlicite posse sui de sensionem omittere , seque iniusto aggressori perimen dum permittere . inia tamen id non nisi cum aliquibus limitationibus accipiendum est, sequentes limitationes subiiciemus, cum quibus praedi cia Assertio intelligenda est. Prima limitatio est, quod omittere propriam defensionem licitum nosit, si detur casus,quod aggressu S per sona sit, cuius vita multum Reipublicae vel in spiritualibns , vel in

temporalibus reserat, ex cuius pro inde iactura, magnum detrimentum

in Rempublicam resultet, tunc isto aggressus non posset licitὸ a desen, sione sui abstinere, etiamsi haec nore

contingeret, nisi eum occisione aggressoris, sed tenetur sub reatu culpae lethalis defendere scietiam cum occisione aggressoris, si posset, ut vitam suam conseruaret. Nam ageretur de communi maximo bono, in cuius praeiudicium non potest aliquis sine culpa lethali non conseruare eo mindo licito suam vitam. Neque ad id censenda est ficta ei facultas a Deo, cuius quoad domini si est vita ipsius, nihil impediente damno aggressoris, in quod ipse culpa sua incidit.

Secunda limitatio est omissionem propriae desensionis licitam non esse in casu, quo ex aggressi morte sequoretur maximum detrimentum familiae, ut uxori, ac filijs, quos alere tenetur . Quamuis enim cedere posset iuri suo, permittendo se ab aggressore intei fici ex motivo exercedae Charitatis,& ne aggressor damnum mortis temporalis, de aeternae incurrere no tamen posset cedere iuri sitorum , quibus vita ipsus est necessaria, de quibus alimenta, educationem, ac protectionem debet, quae a vita ipsi iis pendent. Tertia limitatio est i e contra de tur casus, quod aggressor sit talis, ut eius vita multlim Reipublicae intemsit , vel talis sit, ut ex illius morte s quatur maximum detrimentum familiae, tunc aggressus tenetur potius mortem pati, quam in sin defensi nem talem aggressorem , licet iniustum,interficere . Ratio, est, quoniam iure naturae, & lege Cliaritatis tenetur praesene eommune bonum suae propriae vitae. Nec valet dicere, quod aggressus possit occidere aggressorem , cuius

314쪽

3oo Raymundi Cardinalis Capi succhi

vita Reipublieae interest, non intendendo eius ocisionem , sed solum sui defensionem.Non vale in iram, hoc dicere, nam quando aggrediens est perlana, cuius vita interest Reipublucar, non potest ab aggresso occidi, nee per actionem, qua intendat solam sui defensionem, si actio illa sit ocelsiua aggressoris , εο praeuideatur ab ag.

gresso suturam esse occilionem agis gredientis per auctionem deleniluam sui , etiamsi aggredientis occisionem non intendat 3 nam in hoc casu, cum interueniat praeiudicium publici boni, aggressus tenetur abstinere a defensione propria. Excipiendum est tamen, fi aggres.sus sit in statu peccati, tunc enim non tenetur pati mortem, immo se defendere cum occisione aggressoris, si alia via nequeat mortem euadere, etiamsi aggrestar sit talis, ut eius vita multum Reipublicae intersit, vel ex eius morte sequatur maximum detrimentum familiae: nam pro nullo bono huius Mundi, cum id sit insorius bonum, & temporale , quat eumque illud sit, potest homo expinere propriam vitam spiritualem, &salutem aeternam, ut exponeret, si se in eo statu occidi permitterer. Qgare ex praecepto Charitatis debet praeser. re salutem aeternam propriam saluti

eorporali aliorum . a id enim pro des homini si uniuersum Mundum

lucretur , anime verosa detrimentum

patiatur ' Mati. IG. Confirmatur. ia id esset velle carere gratia , seu Charitate in perpetuum, qua nec ad tempus carere pos sumus velle ; cum hoc fieri nequeat absque peccato, & semper teneamur

dare operam , ne a gratia, Et Chas.

rate excidamus.

Neque oppositiun honestari potes

ex eo , quod bonum totius praeponendum sit bono parti Mnam sonu: partis , quod postponendum est bono totius Reipublicae intelligi debet

externum, dc temporale, non aut

bonum partis spiritus de aeternum. Rursiis , bonum totius Propter quod, periculo exponendum es in num partis, intelligitur illud, a quo bonum partis dependet, de ad quod tanquam ad finem ordinatur. Salus autem Reipublicae non est eiusmodi bonum respectu gratiae, Se Charitatis.

Hae rationes nedum probant,quod existens in peccato mortali, tene

tur se defendere ab aggressore, qui sic persena publica, cuius vita mulisim Reipublicae intersit, vel talis, ut ex

eius morte sequatur maximum damnum familiae, etiam cum illius occisione, si non possit aliter euadere, sed etiam a sortiori probant, quod e dem modo teneatur se defendere ab aggressore, qui si persona priuata,utalis, ut ex eius morte nullum sequa

tur damnum familiae: quamuis enim liceat alicui exponere vitam suam corporalem pro bono spirituali proximi , immo de pro vita proximi cor

porali ex motivo exercendi charitare, & alias virtutes, ut iam diximus, no tamen licet exponere vitam suam spiritualem, Fe salutem animae aete nam pro vita corporali, aut etiam spirituali alterius ; quia secundum ordi nem charitatis,debemus salutem nostram spiritualem praeferre saluti coriporali, de spirituali proximi. Quare i aggressus sit in statu peccati , tene

315쪽

Quaestio Decima. 3o I

tur se defendere ab aggressere, etiam eum illius occisione, qualiscumquo sit persona illa, quae aggreditur, mpericulo se exponat aeternae damnationis. Et quamuis posset elicere actum contritionis, cum hunc dissicile sit haberi, non tenetur se huie periculo exponere pro Teruanda vita aggressoris , cum G teneatur ad eam seruaridam ex rationibus allatis. Excipiendus est etiam casus, quotam aggressas , quam aggre regent

personae tales, ut ex eorum morte

magnum detrimentum sequeretur in Republica, vel familia, vel etiam tam aggressor, quam aggressus essent in statu peccati; Tunc enim neutri licet abstinere a sui defensione,etiam cum alterius occisione , sed unusquisique tenetur se defendere, etiam cum alterius occisione,quando aliter mo tem non possit euadere, nam non esset maior ratio de uno, quam de au

tero

Id autem intelligendum est, posito, quod aggrediens desistere nolit ab offensione aggressi: nam si aggres sol desistat ab ossensione aggressi,

etiam aggressus tenetur ab offensione aggressoris desistere; Aggrediens tamen peccat , tum quia iniustὶ alium aggreditur, tum quia aggreditur altu, cuius vita interest Reipublicae , tum quia exponit propriam vitam occisionis periculo,cum tamen eius etiam

vita Reipublicae intersi, aggressus autem etsi non peccet defendendo seipsum a tali aggrediente, immo teneatur se defendere, quatenus eius etiam vita Reipublicae interest, peccat tamen Quandoque defendendo secuin occisone aggredientis , cuius

etiam vita interest Reipublicae.

Pro quo obseruandum est,quod si aggressi vita sit notabiliter magis ne- cellaria ad bonum continum Reipublicae, quam vita aggredientis, tunc aggressus tenetur defendere propria

visam etiamicum occisione aggredientis; Si vero vita aggredientis sit notabiliter magis necessaria ad bonum Reipubli AKu im vita aggressi,

tunc aggresso nou licet se dei derecum Occisione vitae aggredientis. Si autem ttim aggressi, quam aggrediem iis vita sit aequaliter, sed seorsm n cessaria ad bonum commune Reip blicae, ita ut ex singulorum morte sequatur magnum, sed aequale Reipublicae damnum, tunc aggresio licebit se ab aggressere defendere etiam cum occisioue aggretaris, quia non est maior ratio, ob quam aggressus debeat praesene vitam aggredientis vitae propriae . Si autem utriusque vita sit simul,& in solidum, ut ita dicamus, necessaria ad conseruandum bonum commune Reipublicae, etiam tunc

intuta aggresso licebit se ab iniusto

aggrestare defendere, etiam cum o cisione illius, quia neque in hoc casu maior apparet ratio , ob quam aggressus debeat praeserre visam aggredientis vitae propriae, & alias inium

invaditur,de praeterea coeteris paribus teneatur magis ad conseruatione propriae vitae, quam ad conseruatio. nem vitae alterius. Quidam, ut quaestione praecedenti diximus Nauarro in manuaL G s. num.T. tribuunt, eum existimasse,sita culpa aggressum non posse interficere aggrestorem, ut se ad eo defendat, atque adeo illum, qui in adulterio a ma-

316쪽

3 oi Raymundi Cardinalis Capi succhi

a marito adulterae repertus est, non posse interficere maritum adulterae illum aggredientem, ut se ab eo defendat, sed teneri potius mortem ab

illo pati . Verum quidquid sit demente Nauarri, id communiter improbatur , de nos supra improbauimus, Et nunc iterum improbamus: quia maritus non habet ius ad intersi. ciendos adulteros deprehensos, sed solum ciuilibus legibus permittitur, ut eos oecidere possint propter dot ris magnitudinem , quem tunc perferte molestissimum est, ut habetur in I. Gracchus, C. adletem Iuliam de adulterio, cir L marito, 'feod in tit. Sed his non obstantibus certissimum es talem peccare contra praeceptunia, Non recides; & in foro conscientiae homi eidam iudicati, ita S. Thomasini .sent. d. I. . 2.ad primum. Palud.& ali; in eadem deo. Sylveller in et HuHomicidium, . a. Felyn.in cisi mero I. de sent. excom. Panorm. ine. veniens

desponsal. Nauarr. in manual.Confesso I . num. μ de post plures late C uarru. de mor. 2. par. g. 7. a num. I s.& haec est communis doctrina, N patet 3 . q. a. c. Inter Me, ubi ex Ni colao Papa dicitur, quod Sancta Dei Ecclesia mundanis non constringitur legibus t gladium non habet,nisi spiritualem, quo non occidit, scis vivi. ficat.vndξ cum maritus peccet adulterum aggrediendo, iniuriamque illi secere intentet, quem ita interscere oggreditur, consequens est, ut adulter ille ius habeat ad se defendendum a tali marito, atque adeo, ut si aliter euadere non possit, nisi illum interficiendo, licitὸ possit se defendendo illum interscere: ac proindE falsum est, quod adulter a marito adulterae aggressus teneatur abstinere 1 des m-sione sui, sequὰ marito aῖgredienti

occidendum permittere.

Iuxta haec dicendum est, & furi, qui ad surandum fuit ingressus, fas .esse interficere illum se defendendo, qui ea de cause vult talem furem interficere, quando aliter eam mortem euadere nequit.

Idem dicendum de eo,qui a prin-eipio fuit iniustus aggressor, & v

lendo postea desistere, idque seniὐcat aggreta, qui eum interscelec natur; aggressus non vult a pugnata des stere. Tunc enim si aliter mortem euadere non potest, nisi interficiei do illum, non peccat se ab illo cum eius occisione desendendo, dummodo id faciat cum moderamine inculiapatae tutelae.

Aliter dicendum de Milite, qui

videns bellum iniustum esse ex patre sua, Se iustum ex parte contraria, ad illud tamen procesiit,3e iniustὸ scienter pugnare coepit, sed postmodun reflectens ad iniustitiam belli pugna re desistit, aut terga vertit. De hoc enim dicendum cum Cardinali de Lugo tom. I .de iure disp. I sem 6. mi. I sis. quod miles ille, licet mutato animo nolit amplius offendere, sed se defendere, non videtur posse se defendere cum damno aduersari j, quia iustὸ occiditur ab aduermrio ob delictum praeteritum verum, A: occiditur aut horitate publica, qua miles aduerserius habet ad eum pertia mendum. Vndὸ sicut reus iuste damnatus non potest satellites occidere, ut poenam iuite infligendam effigiat,

se Miles post deli Ium iniustae pugnae

317쪽

Quaestio Decima. 3Oy

gnae non potest se defendere aduersarium occidendo, a quo iustὸ punitur auctoritate publica ob delictum commilium. Alioquin daretur belluntaiustum ex utraque parte absque ulla

ignorantia.

Idem cum eodem de Lugo dicendum est de Milite, qui propter ignorantiam iniustitiae suae causae bona fide pugnauerat, postea quando adue tit ad suam iniustitiam, fugit,aut pugnare desisti, hunc videlicet Milistem, non posse dum fugit, aut pugnare desistit, occidere aduersarium, qui eum ad necem persequitur: nam

miles persequens iuste bellans, legitimὸ procedit,& utitur publica auctoritate ad puniendum delictum reisueta a Milite illo aduersario commisissum, licet ille propter ignorantiam excusatus fuerit, de ideo miles persequens in causa illa legitime procedit, ae proindό miles aggressus non poterit illi resstere cum eius damno. De Militibus vero in bello ex parte ipserum iusto pugnantibus, dicenis dum est, quod possunt occidere milites aduersos, etiamsi isti inuincibiliter ignorent bellum ex parte illoratae iniustum; tum quia Militibus iu- έχ pugnantibus, non est nota ignorantia inuincibilis iniustitiae belli aduersorum Militum, tum quia milites iuste pugnantes procedunt legitimE, et authoritate publica contra eos, qui licet ignorent inuincibiliter iniustitiam belli,reueri tamen inius uni bellum contra eos gerunt, unde illi h bent ius contra eos se defendendi, etiamsi aduosarij non peccent ex ignorantia inuincibili. Milites autem inuincibiliter ignorantes bellum ex parte ipsorum essemiustum, nedum lieitὸ poliunt se tueri ab aduersa. Mi litibus etiam cum eorum occisione,

sed etiam ad id tenentur,posto quod pugnent, & a contrarib Militibus ad

necem invadantur . In hoc enim casu datur bellum iustum ex utraque par te, interueniente in altera parte ignorirantia inuincibili, quo easi dari bellam iustum ex utraque parte non est inconueniens; quia id non est utram- qtie partem habere ius in idem, nam hoc est impossibile, sed est nullam ex partibus in gerendo bellum peccare,

quatenus una pars reuera ius habet ad gerendum bellum, altera vero li. cet ius non habeat ad bellum gere dum, putat tamen ex ignorantia inuincibili se ius ad illud gerendum ha

bere ..

Praeterea licitum est militibus bellare , ac militare concurrentibus tribus coditionibus, quae iuxta D.Tho.

mam 2. a. 4O. art. I. ad iustu

bellum requiruntur; M sunt authqritas Principis bellum indicentis, causa iusta, de intentio recta. Idque etiam probatur ea generali ratione, quod liceat vim vi repellere, ac proinde liaceat authoritate publica contra iniustos inuasores rerum, vel personarunt bellum gerere eosque Occidere.

Si vero Milites dubitent de iustitia belli, si sint sibiecti Principi,qui bellum indicit, possunt inscribi militiae,& inscripti tenentur militare, nec est necetia , quod causam examinent.

Quia in dubio praesumendum est pro Principe. Si autem non solum de iustitia belli dubitent, sta etiam dubitent, utrum eis militare liceat in eo

bello , stante tali dubio non possunt

318쪽

3 o 4 RVmundi Cardinalis Capi succhi

militare propter conscientiam dubiam, sed huiuscemodi dubium debent deponere ,& apud se resoluere, quod possint, vel non possint militare . Milites veris non subditi, quamdiu dubitant de iustitia belli,non posisunt militare;quia nullam habent ne-eessitatem obtemperandi , ideoque nulli faciunt iniuriam, non militando e militando autem exponerent se

periculo facie di iniuriam alteri Principi . Ut ergo militare possint,vel debent inquirere veritatem,vel propter Principis , & Consiliariorum probitatem, & prudentiam cogitare,quod

bellum non mouerent, nisi esset causi su fli ciens. Si autem bellum sit iniustum , S: iniustitia constet Militibus, sue sint subditi, suὸ non sint subditi Principi , qui iniustum bellum gerit, non possunt se militiae adseribere. Piodsi postquam sint militiae adscripti, vel etiam dum sunt in acie parati ad prae-

liandum, innotescat eis iniustitia belli, non licet eis praeliari, sed tenentur abstinere a praelio, etiamsi eis immineat mors a Principe iniustum bellum gerente illis infligenda , quia praeliati in bello iniusto, perinde est, ac latrocinari, & grassari; Vnde sicut non liceret militibus illis latrocinari,

de grassari,etiam imminente mortis periculo sibi Duce statutae, ita nec eis licet praeliari in bello iniusto, dum eis de belli iniu

stitia con stat .

De insania Martini Luth

ri qui dixit, non esse ressistendum Turcis aduersus Christianos bel

lantibuS. MAninus Lutherus impius ille

a Sacrosancta Catholica Fide Apostatata, eo deuenit insaniae, ut negauerit licitum esse fidelibus pugnare aduersus Turcas; quia id inquit, est repugnare Deo iuste visita ti, ac punienti peccata, & iniquitates

nostras per illos. Sed profecto vii insanissimi capitis delirium exsibilanta est haec Lutheti assertio; Nam cum bellum sit licitum Christianis Principibus, etiam aduersus alios Principes Christianos ex causa iusta, quae pros

cto est, cum Princeps aliquis Christianus proprijs bonis ab alio Principe iniusta sboliatur, aut cum unus Princeps subditos alterius Principis

iniustὸ vexat, vel cruciat: multo nugis bellum est licitum Christianis ad

uersus Turcas, cum hi continuo conentur Christianis Vrbes, & Regna eripere, inuentosque Christianos i miseram seruitutem redigunt, deo deliter cruciant, ac templa Christi norum spoliant, & euertunt. UndEmerito Leo X. Romanus Pontifex in Bulla contra Lutherum edita inter alios Lutheri articulos, etiam istum damnauit adviersus Turras istrepugnare Deo me. in Quin & ipse Lutherus , parum sibi, ut in alijs erroribus constans, ita & in hoc consentiens, de sermone illorum, qui dicebant, non esse resistendum Tureis, ait

319쪽

Quaestio Decima.

est Hie sermo seditiosus est, qui neque

ferri, ne rue permuti δεμ & iterum Tureis resiit re tenemur ob multas camsai nec quod Lutherus ait, vim aliquam habet, Deum scilicet punire iniquitates nostras , de ideo. Turcis non esse resistendum. Nam & per incendia, pestem, aliosque morbos i stὸ eastigat Deus peccata nostra; nec tamen ullus sanae mentis negaueris,

licere uti remediis contrarijs ; sicut enim Deus vult per huiusmodi posnas peccata nostra punire, ita etiam vult nos adhibere remedia, sic vult nos ob iniquitates nostras, vel ad au. genda nostra merita bellis affligi, sed non ideo prohibet, armis nos ipsos defendere , de imminentes hostes propuliare.

QVAESTIO UNDECIMA

Vtrum liceat alicui propria bona temporalia

defendendo, eorum raptorem occidere.

Fgant Authores illi,

qui,ut vidimus,ne

gant Iicere defendendo se aliquem occidere. Alij volui, tunc selum licere, quando admiscetur periculum persenae . Ita Couarruviasis crament. si furiosus par. 3. f. unico.

ASSERTIO UNICA. Licet alicui propria bona

defendendo eorum

raptorem occucidere. HAEc est communis sententia,

quam tenent Ordinalis Caietanus, Salon, Sylvius in L. 2. D.Thonis, sylvester mob. excomminicatio 646 sciendum q. eas . verso homicidium I. q. q. Soto de ius. γ tu .lib. . . I. art. 8. Medina cap. de re, . restit. q. q. Martinus Nauarrus in I. muraca'. l l . num. 2. 3. VasqueZ de restetur. cap. a. f. I. dus. 8. Nauarra ἀ num qO . Amicus de iust. . iuri dise. 3G. feta 8. Sa yrus lib. 7. de homisidio cap. IO.

cap. 9. dubit. II. Molina dis . Ic.. varientia in x. a. disp. s. q. 8. puncto q.

Cardinalis de Isigo disp. Io. s ILde alij passim.

Haec tamen sententia etsi comm nis non videtur probanda, nisi cum sequentibus limitationibus . Prima est, tune posse licitὰ larem occidi, quando res ab eo ablata non posuit aliter, quam per eius necem recuperari , vel certὸ nonnisi difficilE, & de hoc Dominus certus sit moraliter.Sicut enim pro defensione vitae nefa

320쪽

3 o 6 Raymundi Cardinalis Capi succhi

est occidere aggressorem, nisi quando aliter euadere quis nequit periculum; sic longὸ maiori ratione nefas est defendendo bona temporalia , quae aliter liberari possunt, eorum rapi rem occidere. Hinc si sur possit comprehendi, ac detineri , non debet occidi. Ideo Exodi 22. dicitur si effringens fur domum ues odiens δει-

rit inuentus , . accepto vulnere mom

tuus fuerit , percussor non erit reus se Iut is . si orta Sole hoc fecerit, b micidium perpetrauit, mi e morietur quia nempe noctis tempore per su- rem ablata dissicilε recuperari posisint, sicut Ze difficilὸ est noctu furem

comprehendere, ac detinere. Est tamen, de in hac re moderamen inculpatae tutelae adhibendum: Unde ser prius monendus est, ac temrendus, ut restituat ablata, aut ab inuasione des stat, & tune si non desistat, aut repugnet, licit E potest occidi, undὸ illud Exodi, quod suri, qui

noctu inventus fuerit effringens, aut

suffodiens domum, occidi posit, intelligendum est, si prius monitus nolit a suffossione domus desistere, aut

bona ablata restituere. Quia tamenta

adhue supponimus difficilὸ bona persu rem nocturnum ablata, citra eius mortem recuperare , de E contra vix

accidere possit casus, in quo bona

temporalia a fure diurno citra eius mortem recuperari non possint quod non ita est de lare nocturno r, his est ratio, quare per leges licitum si sis. rem nisurnum interficere, ut re Madnotat Sayrus liL 7. cap. I o. quia scilicet praesumunt leges, non posse

communiter citra eius occisonem bona recuperari,non autem liceat o

cidere furem diurnum, quia rationabiliter praesuuiunt poste aliter res recuperari furem capiendo, aut alia via iusta; N propterea,quia occisio die s cta non omnino neces laria,nec incubpatum habere moderamen intelligi.tur, ideo leges aliter de fitre diurno, ac nocturno statuerunt, ut patet ex loco allato Exodi 22. Si tamen quis aliter res suas recuperare non posset, quam occidendo furem disrnum, de id certitudine morali cognoscat, occidendo illum , in foro animae a peccato excusatur. In qua tamen re unusquisque sibi consulere debet. Nam

etiam ii pro vita defendenda occiderit, nisi id aliqua ratione probet, non' eiit a iudicio exteriori immunis.

Consonat hi, I ureis iuncta glossa ibi F. ad LCorn. dὸ siea ise, quae soluin

permittit occidere larem nocturnum,

quando sine periculo non potest ei parcere . Quod Glossa exponit de periculo, siuὸ propriae persenae,suὸ

amittendi res proprias.

Aquil. quae ait, si quis cum furem V prehendere posset, maluit occidere,m direst, et i iniuriam fecisse υideatur. Consentaneὸ ad haec intelligensti est l. 4. tit. 23. libr. 8. nouae Collea. quae dum mortis poenam statuit imterficientibus data opera, excipit casum, quo quis latronem occidat, qui suffodiat domum illius, aut seretur,& se retineri non permittit, vel furto ablata restituere noluit. Et quamuis D.Augustinus in Ex dum ad verba illa cap. 2 2. & Asertur

cap. si perfodiuns de homicidio, ea se intelligat, quod fur diurnus occidi non possit, quia poterat discerni,

SEARCH

MENU NAVIGATION