Raymundi Capisucchi ... Quaestiones theologicae selectae morales, et dogmaticae. Additur in fine dissertatio historicotheologica De haereticis praedestinatianis, & illorum erroribus

발행: 1684년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Quaestio Tertia lectima. 33

carnalis patris succedit, habentis sub

spirituali cura etiam carnalem custodiam virginis: ita quod est verE , de propriὸ stuprum, S grauius, quam

stuprum pure carnale , quanto custo

dia spiritualis, cui fit iniuria, est maiori veneratione digna, quam cust dia purὸ carnalis . Et propterea dicitur a D. Thoma stuprum spirituale, ita quod ly spirituale, non est conditio diminuens, sed augens rati nem stupri a dignitate superaddita. Sic ergo stuprum est defloratio

virginis aiate matrimonium: de quia virgo ante matrimonium naturaliter

exigit esse sub custodia parentum, hinc stuprum definiri debet , quod fit

defloratio mirginum si a cura parentum exissentium. Et quamuis contingat

aliquando virginem nullos habere parentes, aut tutores, id est per accidens; nam virgo ratione signaculi virginei iure naturali exigit cusi diam parentum, vel aliorum , ac proinde violatio virginis, ante matrimonium, est natura sua iniuriatiua parentum, seu custodum virginis,

praeter iniuriam, qua si ipsi virgini; unde in definitione stupri necessario ponendum est, quod sit defloratio virginum sub custodia parentum existentium. Hoe autem patet etiam ex eo ,

quod non quaecumque desioratio virginis, quae sat ante matrimoniti, alias si defloratio virginis de se, ac intrinsecὶ mala esset, talis etiam esset, defloratio virginis, quae fit immatrimonio . Igitur defloratio vim ginis secundum se indifferens est adlicitam, & illicitam deflorationem;

eatenus autem virginis defloratio est illicita, quatenus fiat ante matrimonium : & quia, ut diistum est, virgo ante matrimonium est, & exigit naturaliter esse sub custodia parentum, ideo deuoratio virginis ante matrimonium est iniuriosa,nedum virgini ips, sed etiam parentibus: ac proinde in definitione stupri non petest non

apponi particula illa sub custosa parentum existentium, ut per hoc defloratio virginis illicita , quae constituit stupruin, istinguatur a defloratione virginis licita, quae contingit in matrimonio . Et rursus, ut per eamdem particulam distinguatur stupru carnale a stupro spirituali, quod est sacrilegium , ut cum, violatur virgo Deo consecrata per votum solemne

religionis: lite enim est defloratio virginis non sub custodia parentum existentis, sed est defloratio virginis Deo dicatae , & sub custodia Patris spiritualis , & Praelati Ecclesiastici existentis. Haec si attendisset Sylvius

mentem D. Thomae assequutus fui sit; nec dixisset ultimani partem de scriptionis stupri, scilicet virginum sub cura paremum exissentium, a Diuo Thoma non addi tanquam rest: ictionem ad significandum, tunc esse stuprum , quando virgo, quae cortumpitur, sub cura parentum existit. Constat enim ex dictis hanc prorsus esse mentem Sancti Doctoris. Contra dicta obijci posset, quod disserentia illa allignata,nempe quod virgo violata impeditur a legitimo

matrimonio, non videtur habete locum in puella spontali ea, de voluntate parentum sic acquirente dotem:

talis enim ex stupro fit habilior ad matrimonium, nec patri fit iniuria,

V u quia

352쪽

3 3 3 Raymundi Cardinalis Capi succhi

quia scienti , de volenti non sit iniuria. in muliere quoque virgine grandaeva, puta quinquaginta annorum , quae amplius non es, habilis generationi, nec est sub custodia alicuius, cum non videtur habere ratio stupri. Respondetur cuin Caietano loco cit., quod mulier ex stupro acquirens dotem, redditur quidem habilior ad matrimonium quoad bona sertunae, sed redditur inhabilior quoad bona

naturae tim corporis, quam animae . Stuprum autem penes damnum naturalis boni attenditur, & non penes bona exteriora. Consenta quoque tam suus, quam paternus etsi stupratoris iniuriam attenuet, non tame tollit: tum quia huiusmodi consensus non est omnino voluntarius, sed mixtus, sicut proijcientis merces itumare propter necessitatem maiorem: tum praeeipue,& proprie, quia con

sensus in his, quorum non sumus pro libito Domini , non tollit , qui scienti, de consentienti fiat iniuria, ita ut, cum dicitur, scienti, cr molenrimn fit iniuria, . nullum paritur inimpὐκ volens, intelligatur in his tantam, quorum homo est dominus secundum libitum suae voluntatis, uti sunt bona sortunae, de non in hi quae 5e si nostra sint, non tamen possit

inus, ut volumus de illis ordinare,ut patet in naturalibus; tram licet manus tua , sit tua, non tamen propterea potest de consensu tuo a te tolli sine iniuria tua. Eisset enim mutilationis suae reus, qui hoc facinus patraret . Et similiter uxor tua, non potest de consensu tuo sine tua iniu- ita cognosci ab altero. Esset enim adulterij reus concumbens, etiam te

volente cum ea. Et ratio dicta in ι quia non sumus secundum nostrae voliantatis libertitem talium domini, sed ab altiori princ pio sunt haec n sira quoad aliquid, seruato certo ordine , contra quem si fiat, iniuriae locus restat. Et quia signaculum vidi ginitatis , nec mulieris, nec patris

subest libertati ad libitum, sed a n

tuta tributum, utrique est seruar dum usque ad nuptias: idedque neu trius iniuria euitatur ex utriusque consensu contra iraturale debitum, quo uterque commendatum hoc decus seruare debet . Ad aliud de m liere grandaeva, dicitur, quod qua diu virgo est, semper quantum est de habilitate naturalis decoris apta est coniugio, de idia semper ex violatione redgeretur inhabilis coniugio. Quod autem sub nullius custodia sit,

quamuis de si iis sit possibile, quia

tamen hoc est per accidens, non tollit,quin talis defloratio esset stuprum: quoniam moralis species attenditur secundum id, quod communiter inueniti natum est. Constat autem, quod communiter in humano genere virgines sub parentum, vel alicuius loco parentum custodia sunt, Messe debent: de ideo virginum deflo ratio absolutὶ, 5c per se stuprum est , ad quam speciem deflorationes, quae

per accidens aliter contingunt, reducendae sunt. Haec Cardinalis Caietanus. Cum quo ulterius notandum,

quod stuprum simit speciem propriam ex adiuncta supra illicitum

concubi ruin iniuria palmae cust diae, non respe cuiuscumque,

signaculi virginalis, ut sic: ita quod paterm oustodia potest dupliciter si

353쪽

Quaestio Tertiadecima. 339

mi Vno modo. ut respicit filiam, ut eustoditam, siuὰ sit virgo, siue non ,& sic non constituit stupri speciem.

Et propterea cognoscens filiam alicuius iam stupratam in domo parentum , non committit stuprum, sed smplicem fornicationem tanto Sr uiorem, quanto offendit etiam patrem , sub cuius custodia esst anto nuptias. Alio modo, ut respicit Gliam secudum virginale signaculum, S sc constituit stupri speciem. Et per haec patet solutio ad evi, quae primo loco contra stupri allatam ex Diuo Thoma definitionem ilia principio obij ciebantur.

Ad aliud vero de particula illa ,

ipsa mirginε iuuita, respondetur, particulam hanc addendam non esset

definitione stupri , etiamsi aliqui id

velint, de nos eamdem particulam indefinitione stupri ab Hermanno Bu-senbaum in sua Medulla Theologiae moralis allata, cum illud opus Anno

correximus , reliquerimus: nam oppositam sententiam omnino

tenendam putamus, quod scilicet ad rationem stupri, satis sit violatio integritatis virginalis,etianis virgo ipsa violationi co sentiat, ac etia cossentiat eius parentes. Na iuxta probabiliore sententiam stuprum etiam sine raptu, de violentia est species luxuriae ab alijs distincta, ut recte docent Gratianus 3 6. I. cap. Lex, Magistersent. inq. dist. ali. eamque sequuti S. Thomas, ac S. Bonaventura in A.

S. Antoninus par. 2. tit. I. cap. 6.

Angelus, Sylvester, de Fumus, verbo Luxuria, dum species luxuriae rece sent: hi enim unanimiter stuprum a fornicatione, raptu, caeterisque libidinibus discernunt tanqua in ea, qua specie disserant: eosque sequuRtur

Hesselinus in Decalor. Nauarrus cap. IS. num. 3. Molanus pract. Theolog. trama. cap. IT. Toletus lib. cap.

p. 3 lib. I. cap. I I. Bonacina quast. . de matrimonis punct. 17. SayrusH. 8.

Thesaur. q. Sylvius in a. a. I sq. art. 5. σ alij. Ratio est, quia communis aestimatio est, eum, qui cognoscit virginem etiari consentientem peculiarem dc formitatenta committere, ultra sornicationem. Cotis rinatur. Per stuprum puellae amittunt eam corporis integritatem, quae tanquam naturale donum illis erat data , ut vel usque ad matrimonium conseruarent, vel alioquin usque ad mortem, & cuius amittendae metu virgines naturaliter absterrerentur a fornicatione. Quare hac

integritare semel amissa, tum a legitimo , de utili matrimonio ad piscendo impediuntur, per se loquendo,

tum in periculo, & via meretricandi constituuntur: Si haec omnia simul sumpta non immerito videntur specialem deformitatem cotinere, quam non continet simplex fornicatio. Nec refert,quod vel puella coseserit in stupru, vel fortassis etia coses rint eius parentes, quibus proptere a

nulla fit proprie dicta iniustitia: naet- si eis non fiat iniustitia, grauis tamen eis irrogatur iniuria, quandoquidem illis inuitis, violetur integritas, cuius habebant custodiam .S icut iniuria M. ret custodi alleuius horti, si illo inui.

to frangerentur eius sepes, atque ita hortus exponeretur periculo spolia-U u a tio-

354쪽

3 4 o Raymundi Cardinalis Capi succhi

tionis , quamuis consentiret proprie. tarius horti existentis sub tutela istius eustodis. Sed neque puellae, neque parentibus licet contentire in stuprum et de si consentiant, nihilominus tam stuprator, quam puella pec

eant contra naturalem rerum ordi.

nem, secundum quem, illa corporis integritas, quae est in virgine, debet inuiolata seruari usque ad matrimonium : ao proindὸ sicut verum est adulterium, quando uxor de consensu mariti, de suo commiscetur alteri, quia peccat contra fidem coniugalem: ita videtur esse verum stuprum, quando virgo tametsi de suo, & pa

rentum consensu Violatur extra ma

trimonium : quia non solum seruicatur , sed etiam integritatis virginalis iactitram patitur contra legem a na

tura constitutam. Praeterea, non est necessὸ, quod species luxuriae,cum sint contra tem

perantiam, distinguantur per diuertis modos iniustitiae, ut patet in se nicatione , mollitie, alijsque peccatis sontra naturam et de propterea siuhstuprum contineat iniustitiam, siuὶ non, potest esse species luxuriae diuersa a coeteris. Vnde sententia haec, quae dicit, stuprum esse specialem l xuriae speciem ab omnibus alijs diastinctam,& tutior, verior est:atque ita quoad mortalem aestimationem , 5c practicὸ tenendam esse monet Fili uectus Tract. 3O. q. 3.

O VAESTIO OVARTADECIMA

Vtrum absque peccato mortali possiit quis de vita alia cuius tristari, & de illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectri petere, & desiderare; non ex displicentia persenae, sed ob aliquod temporale emolumentum.

Et virum licitum sit abseluto desiderio cupere mortem patris: non quidem, ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obuentura est pinguis hae

reditaS .

Praeterea. Vtrum licitum sit filio gaudere de parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato propter ingentes diuitias inde ex haereditate consequuturas.

HA ues quaestiones simul ex.

citamus propter connexio

nem , Se dependentiam, quam inter se habent. Quoad primam quaestionem. Pos se quempiam absque peccato mortali desiderare alicui mortem naturalem praecise ob commodum temporale.

355쪽

Quaestio Quartadecima. 34 I

Docet dictarias Pasqualigus in suis decisionibus tris q7 .ibi enim haec habet luet desiderare mortem --

cuius ob commodum temporale, loquen-

d. de desidisis in ficaci, st de morte

naturati; ita tamen , ut niόilsiat in o

dine ad ipsam causandam Idem sentit Angelus Maria Verri celli in suis quastionibus moralibus

tract. F. 6. min. εω ubi sic ait D siderare mortem propinqui, vim enodio, neque qu a ipsi malum, sed ob horeditatem, n us p ecatum m tal/ὶ Castropalaus vero omnium apentissimὸ eamdem sententiam profert tom. I. traei. 6. disp. f. punct l. num. I I. nam ibi sic ait credo,sicum dAAta moderationefactasite posse ab lue peccato mortali de visa aheuius tristari , π de illius morte naturati gaudere , trulamque insicaci lectia petere, δ' donderare: non quidem ex displicentia per sonae , sed ob aliquod temporale emolumentum inde seruuturum mcduia non gaudes de illa, quatinus proximo mala est, sed quatenus est cause tur emolument . secundum hanc rationem bbna

esse videtur, st appeti, liv. JEamdem opinionem reserunt , Senon improbant Diana 3. par. tract. 6. Miscelian. resolui. 84. N Marcus

Serra in L. tom. a. q. 76. art. I

Praeter hos duo Authores laruati in eamdem sentetiam Sanctum Tli mam Doctorem Angelicum pestra here conantur . Primus est , Ama deus Guimenius in opusculo, quod inscripsit; opusculum,singularia et Lursae Theologiae moralis complectens , aduersus quorumdam expostulationes

contra non tinuas Isuitarum opiniones

moratis. ibi Proposit. III. quae est: Licitum Ut d siderare alteri mortem, de illa gaudere, non qnatenus ini mala, sed quatenus illi bona, v. g. ut ei in L nit j. ccedas: Ita confidenter subdit: Haec sententia est expresse D. Thomae

Alius est Vullelmus sandaeus, qui in opusculo, quod i scripsit Reseratio

eentio XI. Propositiones adscribentis Ordinum Religiosorum Theoluis , ac proripue Soc elatis Iesu. Ibi pag. 2 o. afferens propositi nem XII l. damnatam ab Innocentio XI. nempὸ illam, Si cum debita moderatione facias , potes ab ne peccata moxtati de vita alimius tripara, tar delibus mdirae naturali Pu lire , illam ineffari assectu petere, m desiderare, non quidem ex dissicentia personae,fesia alituod i mperate emolumentum Quae est ipsissima propositio a Castropalao asserta, subdit autem Vullelmus Castropalati no aliud sibi voluisse,quam quod voluit D. Tho.2.24

as q. cuius verba reseri, ut sic, vel D. Thomae doctrinam damnatam velit, vel propositionem illam damnandam non fuisse ostcdat, quae Angelicum Doctorem patronum habet. Cum tamen Angelicus Doctor lon-gὸ distet a sententia Castropalai in decreto Sacrae Congregationis dam.

nata, ut mox videbimus.

Quoad secundam verb quaestionem affirmant aliqui immunem esse a culpa graui, illum, qui pare 'tibus suis exoptat mortem ob bonum aliquod temporale ; ipsi indE sequuturum, nempξ, ut quamprimum in

356쪽

34α Raymundi Cardinalis Capi succhi

haereditatem succedat, velut liberetur adura eorum custodia: quia, inquiunt , huiustia odi desiderium de

morte parentum, tunc non tam est

desiderium de malo illorum, quam de bono inde sequuturo: ac proindὸ non habet malitiam peccati, cum illam habere non possit, nisi finis illiti, malus sit, cum tota species actus inefficacis ex fine desumatur. Sic tenet

Castropalaus tom. I. tracti 6. disp. q. de Charitate punct. I. num. I. qui confirmat dictam rationem hoc

pacto : auia tibi licitum est sareditate νυ optara , ιonorem appetere adactus volutis praestandos . Item careremoustia, infrmitate, inopia, alijsiue malis, ut ιιι rius Dra seruire possis. Cο-gnoscis autom , hac omnia consequi te nom posse, nisi Deus . etita praesenti proximum tollat, poteris tuo ex supradictasne γ' ob illius consequutionem proximi mortZin desiderare de illa foe- cedente gaudere, quia nongaudes de illa, quatenus proxima malas, ibi fleui

quatenus es causa tui emolumenti, γfecundum hane ration m bona es etiadetur , cm appetibilis. Haec Palaus, qui de citat pro se Emman. Sa, merbo Charitas num. 8. Azorium Iar. I. lib. 3. cap. I 2. quae l. 2. & Ioannem Sancheχ disp. a. se iret. num. Bona-cina vero contrarius sibi videtur, nam lom. a. disp. q. circa .HAEceptum Decalogi quaest. v ica punct. 3- num. . sic ait. Secundo sequitur illum grauι- ter peccare , qui aliquod malum animae,

mel corporis parentibus exoptat , exempli gratia , cupiendo illis mἡrtem , o quamprimum in haereditatem succedat: Disput. merὸ 3. quaest. puncti tat. num. 7. Oppositam sententiam tu tur ijs claris verbis et Ex dictis ,

sequitur primo eum grauiter peccare contra charitatem, qui alicui malum

exoptat, ex disIlicentia personae,'nas ob bonum ipsius, et et arterivr ; & paulo post ait . Setus naudeat de malo , vel tristetur de bono ex bono mortuo, actus enim in f Paxspecificatur a motiuo , ab eoque bonitatem ,-malitiam sumit. Ob id a mortali excusatur, qui desen

ta e alicuius tristatur, quia ex recta et

letudine occasionem sumit peccaηdi. Et post pauca. Idem dicendum Udetur de matre, quae mortem fliabus exoptat , quia occasione Usarum male secum viatur a marito, aut iniuriis asscitur: m. enim proprie det statur filias, ex dot centia ipsarum,sed in detegationem pro-ρrj mali. Et ibid. num. II. repetit non esse peccatum velle alteri malum ex honesto fine. Famdem sententiam tenet Tam

burinus lib. S. cap. I. S. 3. num.

θ 3 3 . ibi enim dicit opinionem C stropalaj esse satis probabilem.

Eamdem sententiam amplectitur Leander par. 8. tracti I. disput. a. q. Fnam hanc dicit esse non minuS probabilem, quam oppositam : de quod mirabilius est, dicit, quod quia illa opinio fauorabilior est poenitentibus,

illa in casu occurrenti, ne in peccat ex fragilitate ruant, est eis consulenda, ideoque dico, inquit, si quis

auesolute dsideraret in hune madum. Exopto, . cupio mortem patris mei non eti malum patris mei est Ῥιέ it bonum meum, sueti causam mei Ioni , nimis rῖm, quia ex istius morte, ego eius hiareditatem adibo, tunc sie exoptans minimc peccet mortaliter: quia tale desid/rium

357쪽

Quaestio Quartadecima. 343

Hum est Fur,non de meso. Tertia quaeitio consectaria est ad secundam ; it aut opinantes licitum esse filio gaudere de morte naturali patris ob haereditatem ex eius morte aequistam 3 consequenter ad haec licitum etiam dicant filio gaudere de parricidio a se in ebrietate eom sibob haereditatem ex tali homicidio consequutam: nam in utroque casa est filium gaudere de morte patris absque illius culpa sequuta, si homicidium in ebrietate perpetratum non fuit a filio praeuissem.

Non potest quispiam absq;

Peccato mortali de vita alicuius tristari, & de illius morte naturali gau

dere, illam inessicaci assectu petere & desiderare, etiamsi non ex dispIicentia persenae, sed ob

aliquod temporale em lumentum de vita alicuius tristetur,& de illius morte naturali gau

deat, illamque inessicaciasse petat, &deside

ret.

Assertio haec est contra Autho.

res iam relatos, est tamen c5- civitas inter Doctores; nam eam te nent Nauarrus is manuali cap. I num. I. Dietus ιό. 3. eap. L. Trul lenta lis. q. cap. I. dia. a. num. 3.

Bonacina, Sylvester, Gramus, Reginaldus, Basseus, Rocasta, de Fagum dea, quos reseri, de sequitur Ray- munὀus Lumbier instis ossemamn bus Noluidis vraradisus obfemati DL q. n. m. I91. & modo ab omnibus tenenda est , nam eius e traductoria damnata est ab Innocentio XI. in decreto anni I 673. In eo enim

damnata est propositio illa, quae entertia decima, videlicet, ficum LM amaisrati nescia', 'ter ab M peccaram reali de vita alicarius tristari , e de illiin morte naturalia dere, iliam ιο scaci rit re, in desiderare, non

Mirabilis autem, sed absurda, Nprorsiis intolerabilis est glossa , quam ad huius propositionis tam tionem adhibet Ciminus 1 S. Elia in suis decisionibus Theologico legitibus Leg. 61 S. I. Ibi enim propositio

nem hanc ab Innocetitio XI. damnatam dicit generaliter, prout scilicet ea propositio non utitur aliqua di- sinctione circa emolumentum temporale, de sic indistit icth sita pro exiguo , siuὸ pro copioso emolumento ,

docet licere sine peccato mortali ga dere de morte, tristari de vita alicuius5te. O; Equod emolumentum te V ti, iuia Ua doctrima ivluit Cassianus, se generabur tradita , inanis te osem

quoad culpaem mortalem, si eum mad

ratione, V Alicti si me odis, ae ' displicentia ρι sua faciat, tristari δε

358쪽

3 4 RVmundi Cardinalis Capisii cchi

cyctu temporiae emolumentum, quantumuis tenue unius v.Pquadrantis , aut Oini, etiamsi praedives

fit ipse , qui sic irim tur , g det, perit,

ac in Faciter cupit , ut ἐicitur in ea-d in prepositione, ηεm quadrantis , seu Aui ad/ptio est temporali emolum1

tum. Et addit, si quis habeat velleitatena circa mortem naturalem proximi ob temporale emolumentum ,

quat ecum que istud sit , esse lethalem

culpam, tunc fieri contra damnationem propositionis propterea damn tae, quia generalem imponat fgnificationem, per quam comprehendit qualecumque temporale emolumentum , siue notabile , sue modicum rsed si sit modicum, nullatenus a mortali excusabit praedictum affectum inefficacem, nec oppositum fas est hodie docere, eum sit damnatum,πγpote euidenter scandalosum . Haec ille . Vult ergo Author hic in damnatione illius propositionis damnari se .llim desiderium mortis alicuius obtemporale bonum, quamuis in hac comprehendatur bonum etiam exiguum,& modicum: sed disputandum Doctoribus relinqui, ut expresὰ ait, an sit, vel non sit lethale peccatum, desiderare mortem alicui ob temporale bonum non exiguum, sed magni

momenti.

Sed haec intelligentia admitti nullo modo potest, quia distana est, de

propositioni damnatae nullatenus coissormis. Nam ex eo, quod in propositione damnata generaliter assirius tur, licitum esse alicui mortem albcu ius optare ob temporale emol mentum in ipsum optantem ex eadmorte sequuturum, nec aliqua limitatio, aut restrictio apponatur, Udὶ significetur in ea propositione sese monem esse de emolumento exiguo, ac proindὸ propositio si generaliter intes euda de quocumque temporali emolumento, siuE illud sit exiguum, siue magnum,ex hoc, inquam, non arguitur, ut vult Cassianus,

quod propositio illa damnata si si,

tum quoad eam partem, qua intelligi potest de temporali emol umento exiguo, & quod altera pars, scilicet de

optante alterius mortem ob magnum emolumentum temporale non sit

damnata, sed Theologorum disputationi relicta; nam ex hoc ipso potius oppostum deducendum est, nam propositio, etiam iuxta Cassanum, damnata est in sua generalitate, scilicet non prout arctata ad desderium mortis ob emolumentum exiguum, vel magnum; sed prout comprehendit utrumque emolumentum,scilicet exiguum , dc magnum; igitur quoad utrumque damnatam esse propositionem illam dicendum est: ae proindὸ relictam non esse Theologorum di. sputationi quaestionem de desiderio

mortis alterius ob emolumentum magnum: nam hac ratione non suis

set propositio illa damnata in sua generalitate; Cum ergo propositio illa damnata sit in fisa generalitate, M Vt iacet, & propositio generaliter, de absque limitatione ad desiderium al.

terius mortis ob emolumentum temporale exiguum non arctetur , in sua generalitate damnatam esse, diacendum est, prout scilicet comprehendit desiderium mortis alterius obcmolumentum temporale, suὸ ex, suum, siuὸ magnum. Hoc

359쪽

Quaestio Quartadecima. 36 F

Hoc autem posito probatur Asse tio nostra ritione. Nam Optare mo tem naturalem alicui, eamque inest- caci allectu petere ob emolumentum temporale adhuc magnum, & magni momenti, est actus intrinsece malus, specialemque ad rectam rationem difformitatem continens, & contra aequitatem,aς iustitiam, & contra dis

ledionem proximo debitam ; Ero

non licet ali ui mortem naturalem alteri optare, eamque inefficaci asse- ma petere, ob emolumentum temporale inde sibi sequut uni, etiamsi emolumentum temporale magni sit momenti . Antecedens in quo ei

difficultas probaturi: Nam contra .rectani rationem,& contra aequita

tem , ac iustitiam est, & contra dilectionem proximo debitam, quod ille, qui iuste possidet sua bona, disius opes, illis priuetur, & praecipuὰ

mediante malo omnium grauit limo, scilicet morte: at qui optat alterius mortem naturalem, eamque affectu, etiam inefficaci petit, ob emolumen. tum temporale. etiam magni momenti , sibi ex eius morte obuenturum, Vult, dc petit quod alter priuetur bonis , quae iusta possidet, idque

mediante malo omnium grauissimo, scilicet medianteismorte: Ergo iste habet actum intrinsece malum specialem diiser ratem habentem ad rerum rationem, specialemque dissonalitiam ad aequitatem, de iustitiam,&ad dilectionem proximo debitam. Confirmatur , de explicatur m

gis . Nam ex eo, quod Titius suas opes, ta bona temporalia iuste pollideat, nullum iniustum committit aduersus Caium, nec aliquo modo laedit Caium: Ergo Caius non potest absque iniquitate optare mortem a iij, eamque desiderio adhuc inefficaci petere ob emolumentum temPorale sibi ex ea morte obuenturum; nam hoc pacto optaret bonΠm semporale .alterius, & sibi pro praesenti statu non debitum. Id autem in i stum est, de iniquum, ac proinde illicitum. Et idem dicendum de gaudio , quod quis habeat de morte naturali alterius ob emolumctum temporale ex ea consequutum. Explicatur ulterius hoc idem. Nam iniquum ,& contra omnem aequitatem est mortem alicuius optare

propter bona ex eius nam te sibi in uentura, si bona, quae ille possidet, iuste possideat,hoc enim cli rem proximi tui concupiscere, quod per nonum praeceptum Decalogi prohibetur et quamuis enim post illius mortem ea bona ad te iustὸ peruentura insuit di quamdiu tamen ille vivit, iuste

ea bona possidet ; ac proin se sicudum vivit non potes illuna suis bonis priuare, ita non potes eius moliena ctiam naturalem optare , ut bona illa

ad te perueniant; nam ille ius habet bona illa possidendi quamdiu vivit e,

Ergo contra omnem aequitatem est mortem alicui exoptare ob emolumentum aliquod temporale in d

prouenturum sicut ex eadem rati ne contra omnem aequitatem est, de

alicuius morte ob aliquod ieinporale emolumentum gaudere, inque assectu etiam inest cyci petere, ac de illius vita trist ri. Confirmatur , & explicatur magis hoc ipsum ; nam habet quident

360쪽

3 6 RVmundi Cardinalis Capisticelii

unusquisque ius ad defendendum s

ipsum,& sua bona contra quoscum q ue invaseres , etiam cum eorum occisione, si alia via se, aut sua bo na tueri posse non videat; at in casu

praesenti Titius , qui iustὸ sita bona

possidet , non est in uasor bonorum ij, etiamsi bona illa post mortem Titii peruentura sint ad Caium: e go Caius non potest Titium laedere, ex eo quod bona illa postideat, nec pro inde potest Titii mortem exoptatare, ut ea bona ad se perue uiant: id enim esset exoptare laesionem Titu , ut Caius liaereditatem acquireret. Nee dicatur, quod deiideriunia,& gaudium non sint de morte Titi j. quatenus mors ei mala ess, sed quatenus causa est emolumenti ipsius Caij. Nam haec sunt verba inutilia, 8e difficultatem non seluunt. Eadem enim ratione posset a peccato excusari assasinus, qui diceret, se momtem viatoribus inserre, non quatenus mors est illis mala, sed quatenus est causa emolumenti inde sibi prouenientis . Quare desiderium , 5e gaudium de alterius morte , ac tristitia de illius vita honestari non pol sulit ex fine illo intento, qui eli lucrum boni temporalis persisnae priuatae r Nam desiderium illud, quo

quis alteri exoptat mortem ob emolumentum temporale sertur directὰ in malum alterius ; id autem est contra charitatem, Sc amorem, qui proximo debetur: nec honei latur ex eo, quod ab optante reseratur ad cons quutionem emolumenti sui temporalis ; nam id non tollit, quod optet malum alterius: Mut qui aliena auferre exoptat, ut pauperi eleemosynam eroget, non ideo excusatur a peccato , quod aliena etsi propter bonum finem optet auferre; unde nec excusabitur, qui mortem alicui exoptat, ut inde haereditatem acquirat: & praeterea acquisitio haeredit iis, non est aliquis actus moralis, a quo possit honestari desideri u mo tis alterius , sed est physica acquisitio rei temporalis. Secundo probatur assertio, nam si

licitum esset desiderare alicuius mortem ob emolumentum temporale inde prouenturum, liceret etiam ex eodem motivo alterius mortem a Deo

peterer licitum est enim a Deo pet re , quodcumque licitum est desiderare , & sc etiam licitum esset filio petere a Deo mortem patris , ut haereditatem obtineat. At quis ad haec non horreat i Et tamen Authores illius opinionis confidenter affirmant, pol se mortem alterius ob temporale emolumentum inefficaci amistu peti. Quid est enim mortem illam inefficaci affectu petere, nisi eam absolutὸ

petere, non tamen eam procurare .

Ac proinde iuxta illos Authores lic bit filio absolutὰ petere a Deo mo tem patris ob haereditatem ex eius morte sibi prouenturam, quod impium , de humanis auribus horrendum est. At nedum ea generali ratione illuci tum est mortem alicuius ob molumentum expetere, qua illicitum est expetere alterius malum quodcum; ob emolumentum ; sed de ea speciali ratione id est illicitum, qua illicitum est malorum summu , quod est mors alicui ob lucrum , de emolumentum temporale percupere . Nam si iniquum

SEARCH

MENU NAVIGATION