Raymundi Capisucchi ... Quaestiones theologicae selectae morales, et dogmaticae. Additur in fine dissertatio historicotheologica De haereticis praedestinatianis, & illorum erroribus

발행: 1684년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Quaestio prima. 6

sed & in corpore eiusdem articuli docet s. Thomas , quod sicut in coelesti hierarchia, in qua sub potestatibus, quae indistincte praesunt,praeponuntur Principatus, qui singulis Pr uinciis distribuuntur , ita debet esse in praelatione Ecclesiae militantis: ut apud aliquem esset praelatio indistin- in omnes, S sub hoc essent alij, qui super diuerses diuersam potest

tem , ta distinctam acciperent . Et quia usus Clauium requirit aliquam praelationis potestatem, per quam ille , in quem usus Clauium communicatur, essicitur materia propria illius actus, ideo ille, qui habet indistinctam potestatem super omnes, potest vii Clauibus in omnes. Illi autem,qui sub eo dii linctas potestates acceperunt,non in quoslibet uti possunt Clauibus , sed in eos tantum, qui eis in . sortem venerunt , nisi in necessitatis articulo, ubi nemini Sacramenta sunt deneganda. Ex his confirmatur & assertio nostra principalis, qua diximus in ordinatione Sacerdotali , non conserri Sacerdotibus potestatem iurisdictionis ad abseluenda peccata, sed solam potestatem ordinis , 5c solam potestitem ordinis non susscere ad absoluendum Sacramentaliter; Quod & iterum docet S. Thomas in articulo citato ad 2. Nam cum sibi obiecisset quod Clauis materialis, quae aperit unam seram, aperit omnes alias eiusdem modi, sed omne peccatum cuiuscumque hominis est eiusdem rationis obstaculum, respectu introitus Coeli, ergo si potest unum hominem Sacerdos perclau.em, quam habet absoluere, poterit,& quoslibet alios Respondet

freundum dicendum , suad Ctiuis materialis, non p/test aperire nisi s ram propriam ; nec aliqua et istus cli-ua potest agere, nisi in propriam materiam . Materia autem propria pol

statis ordinis Uscitur aliquis 'r iurisdiction m : Ei ideo non potest aliquis claui et ii in eum, in quim Iurisdictis

non datur. Idem docet, deart. a. seq. nam ait,

quod potestas ordinis, quantum est de se,extendit se ad omnia peccata remittenda , sed quia ad usum huiusmodi potestatis requiritur iurisdictio , quae a maioribus ad inseriores descendit,ideo potest Superior aliqua sibi reseruare., in quibus iudicium inseriori non committat: Alias de quolibet potest si plex Sacerdos habens iurisdictionenia

absoluere.

Est autem potestas illa rEmittetidi

peccata in ordinatione accepta per verba illa. Accipe Spiritum sanctum , quorum remiseritis pec ata , remittuntur

eis .c. potestas physica remittendi peccata, quae necessario praerequiritur ad potestatem iurisditionis, quae est potestas moralis. Secundo obi jcitur. Quod initio nascentis Ecclesiae omnes Sacerdotes poterant quoscumque Poenitentes v luntarie se submittentes a quibustum. que peccatis absoluere: Ergb quilibet cerdos habebat iurisdictionem ex visuae ordinationis. Antecedens, in quo est dissicultas probat Nauarrus ex casPlacuit de Paenitentia d 6.in quo Vrbanus II. qui Ecclesiam rexit anno a Ioo. prohibet, ne deinceps vlli Sacerdoti liceat, quemlibet alteri Sacerdoti commissum ad poenitentiam recipere, sine eius consensu, cui prius se

62쪽

a Raymundi Cardinalis Capi succhi

eornmisit. Nam dictio , Deinceps i qui0 5e similes denotant Constitutiones in quibus ponuntur,praeterita non comprehendere, ac subinde ante illam Constitutionem Urbani II. consueuin se fideles alteri, quam proprio Sace doti confiteri. Respondetur,quod admita antecedenti,neganda est consequentia. Nam si initio nascentis Ecclesiae , usque ad tempora Vrbani II. fuit illa consuetudo, ut quilibet Sacerdos, quoscumque poenitentes absolueret, dicendum est Sacerdotes tunc potestatem habuisse iurisiictionis absoluendi quoslibet , non praecise ex vi suae ordinationis,sed ex concessione Ecclesiae ita volentis ;scut semper voluit, ut quilibet Sacerdos simplex in eius tamen unitate vi-uens , possit quemlibet in articulo

mortis constitutum, ab omnibus peccatis absoluere.

Dictum est autem si initi otis Ecclesia, viue ad tempora Vrbani

II. fuit ilia consu tudo ) ut quilibet

sacerdos quoscumq; poenitentes absolueret; nam Sc negari potest ante tempora Urbani II. talem consuetudinem fuisse, cum de longo tempore ante Urbanum, non licuerit fidelibus ab teri Sacerdoti,quina proprio consteri; Et colligitur ex Epistola 2. dere tali Calixti I. quae habetur in Decreto Gratiani '. quast. 2. Can. I. ubi sic dicitur:

Nemo alterius terminos Uurpe nee ah rius Parochiam iudicare praesumat, quia talis sent mia irrita erit, nec ullas vires

ha bit. Quare particula illa, Deinceps , qua Vrbanus i I. in sua Constitutione usus est, non significat antea licitum. suisse, confiteri cuilibet Sacerdoti, sed significat,quid in posterum faciendum sit,sed prosequutionem in suturo eius, quod etiam antea factum fuerat.

uendum praeter potestatem ordinis, neces Iaria esset iuris lictio, nullus posset validὸ Summum Pontificem absolus re, nam nullus potest habere iurisdiactionem in summum Pontificem, non

enim illam accipere potest ab ipso Pontifice,quia scut non habet iurisdictionem supra seipsum, ita nec potestillam alteri conserre, neque etiam ab alio, cum Pontifex, nullum in Terris Superiorem agnoscat, de tamen Summus Pontifex validὸ absoluitur a Con. fessario. Respondetur, Consessarium et istum a Pontifice ab ipso immediatὸ accipere iurisdictionem, nam ad hoc non requiritur, quod Pontifex imm

diatam iurisdictionem habeat in seipsum, sed sufficit, quod sicut habet a Christo potestatem sibiiciendi quos

cumque Fideles cuilibet Sacerdoti, ita& habeat ab eodem Christo potestatem sebiiciendi seipsum, cui volet, ex qua subiectione conferre censetur Sacerdoti electo iurisdictionem in seipsum: Vndὸ S.Thomas ins sint. ΔΙΤ.1 I. art. .aaq. ait, quod Praelatis cos.c sum est, quod possint eligere proprior Confessores, qui quantum a laesint Superiores ἱ Sicuti etiam cum Medicus ab alio curatur, non in quantum Medicus,

sed in quantum insemus, Se d p. 37.f. I. an. a. ait, quod potestas Clauium sua tum est dese, extendit se H amnes; sed quod in aliquem Sacerdos non possit potestate Clauium Gi, contingit ex hoc, quod eius potestat, est ad aliquos specialiter limitata,viab ilis,qui limitauit, potest e tendere in quem moluerit, oe propter hoe

etiam

63쪽

Quaevio Prima. 49

etiam forestatim Hi iis se

Ctiuium requirit pro materia aliquem

sἡbiectum , m ita alium: Si ipsi enim aliquissubi diui esse non potest,& ad priamum ait, quod qMamuis Episcopus, quem si Ax Sacerdos a fluit it Stip

rior eo si plicite est tamen ii erior ea, inquantum ei se , t peccatorem subrcit. Quamuis ergo Summus Pontifex non posuit dare alicui iurisdictionem in seipsum in sero externo pr Uter excet lentiam, &praerogatiuam suae Dignitatis maioris omni alia humana, quam con decuit submitti aut horitati purae humanae iudicum ipsa inferiorum; Secus tamen in foro interno fauorabili,

cuius iudicium omnibus post Baptis inum Lapsis est omnino necessarium. Ex dictis insertur potest item iurisdictionis in multis dictore a potestate ordinis. Primo, quia potestas Ordinis consertur cuilibet Sacerdoti per Sa-

eram ordinationem; potestas vero i

iisdictionis per deputationem legitimam ad exercendum ossicium Consessoris, & ad absoluendum a peccatis.

Secundo,quia sacerdotes omnes in potestate ordinis aequales sunt, non verbin potestate iurisdictionis.Terti pol stas Ordinis invariabilis est, ac indet bilis . Secus vero potestas iurisdictionis; nam potest augeri, vel minui, imoti totaliter auferri; etiam in Summo Pontifice; nam licet summam iurisdicionem supremam, εἰ amplissimam a Deo habeat, potest tamen, si velit, illi renunciare, ut a Celestino V. factum est Demum potestas Ordinis non potest delegari, bene tamen potestas iurisdictionis. In omnium tamen sententia. excepta sententia Armacani,

quae communiter erronea reputatur;

dicendum est, ex vi potestatis praecia

in Sacra ordinatione accepta, neminem posse Sacramentaliter absoluere ,

sed aliquid aliud necessarium esse, ut

omnes Authores relatarum opinio num fatentur.

Quod autem diximus quaestione

principali Sacerdotes Haereticos, etsi potestate ordinis gaudentes, non tamen potestatem iurisdictionis liabere, intelligendum est de Haereticis aliis ritὸ ordinatis; nam si Haeretici non sint rite ordinati, quia videlicet ordinati sunt ab Episcopo, qui Episcopalem potestatem non habebat, nec vecterat Episcopus, hi neddm non habent potestatem iurisdictioius , sed nec potestatem O dinis Sacerdotalis, unde nediim ex desectu iuri idictionis non possunt abseluere, sed etiam ex desectu Ordinis. Deniqu),siuὰ dicatur Sacerdotes in sua ordinatione accipere iurisdictionem pro foro Poenitentiae, siue illam postea recipere ab Ecclesia; firma stat nostra assertio principalis, nam Sace dotes praecisi non recipiunt iurisdi ctionem a Christo inuisibili capite Ecclesiae, extra quam sunt; neque ab eius. dem Ecclesiae Palloribus. Ad quaestionem autem principalem redeuntes , dicimus Sacerdotem Haereticum, etsi rise ordinatum, nullam, nec in casu necellitatis iurisdictionem trabere ad moribundum absoluendum Sacramentaliter; Et si obiiciatur melius esse in casia necessitatis, Haereticum Sacerdotem ex probabili,

vel dubia iurisdictione , moribundo abfututioitem impendere, quam nub

64쪽

s o RV mundi Cardinalis Capilacchi

um ei impendere absolutionem. R spondetur, satis ex dictis constare, sacerdotes Haereticos, vel Schisianaticos, adhuc in casu necessitatis, nulla , nec probabili iurisdictione gaudere. Quare in eo casu moribundus recurrere debet ad actum contritionis; perinde enim est, ac si nullus adesset Sacerdos :Vnde sicut cum nullus adest Sacerdos, etiamsi adsit Laicus moribundus non est absoluendus a Laico, sed elicere

debet actuin contritionis, eodem modo se gerere debet, cum adest tam tuni SacerdoSHaereticus. Immo quando etiam daretur, quod negamus Haereticum Sacerdotem in casti necessita-

iis probabili,vel dubia iurisdictione ad absoluendum gaudere, adhuc si abselueret, a moribundo eliciendus esset actus contritionis, ut salutem suam in tuto constitueret, seque aeternae damnationis periculo subriperet, sed quaestionem diremit, ac dificultatem suta stulit Sacra Congregatio, declarando

Excommunicatum denu nunciatum ,

aliosque in unitate Ecclesiae non vi-.uentes, cuiusmodi sunt Haeretici notorij,& manifesti, absoluere non posse se, nec in casu necessitatis, idque ad

cap. 7 dicentis, Omnes Sacerdotes articulo mortis quemlibet a quihusuis

peccatis , st censuris Es uera posse ;declarando verba haec intelligeiada non esse de Sacerdotibus Excommunicatis , ω denunciatis, atque ab Ecclesia praecisis . ac proinde funditus

euertendo fundamentum recentiorum, quod in verbis Concilij praeposere intellectis consistebat. Praetereaque Clemens Octauus decernit in ca su necessitatis Latinum Catholicum a Graeco Catholico, atque unito ab Luendum esse. Posit Q autem, quod aduersae opinioni nulla probabilitas adsit, & si quae fuit, per decretum Sacrae Congregationis omnino ei sublata sit; dicendum est, ulterius, quod Excommunicato denunciato , alijsque in unitate Ecclesiae non viventibus, cuiusmodi sunt Haeretici notori; , & manifesti, non liceat, nec sub conditione absolutionem Sacramentalem in casu neces.statis impendere , absolutio enim sub conditione impendi licet, quando remanet probabilitas, aut saltem dubium de iurisdictione absoluentis, in casu autem, de quo agitur, nulla remanet probabilitas, nec dubietas do iurisdictione Excommunicati denunciati, de Haeretici notorii, cum Per Sacram Congregationem declaratum sit, eos absolutionem Sacramentalem impendere noα posse, gratis autem admisso, praesentem quaestionem esse dubiam, expectanda non est resolutio ab Apostolica Sede, qua decernatur Excommunicatos denunciatos, alioLque in unitate Ecclesiae non viventes impendere posse absolutionem cibconditione in casu necessitatis , qui enim asserit, Excommunicatum de- nunciatum absoluere posse sub conditione , dubitat utrum Excommunicatus gaudeat iurisdictione, ac proinde ignorat virum ea gaudeat, vel non gaudeat, haec autem dici nequeunt de Apostolica Sede , quae bene nouit, an concesserit , vel non concesserit praedictis iurisdictionem , & per S cram Congregationem manifeste declarauit, se libus non concessisse iurisdictionem. QV D

65쪽

AESTIO SECUNDA .

Vtrum ab Ecclesia tribus primis saeculis Poenitentiae Sacramentum , seu Absolutio Sacramentalis aliquibus peccatoribus de-nerata fuerit.

Errores Marci Antonij

de Dominis.

l Areus Antonius de Dominis Archiepi scopus Spalatensis in Libro, quem de Republica Ecclesiastica inscripsi parte a d.

sel. vuli, antiquitus in Ecclesiacum, Moribundis, qui usque ad xltimum vitae terminum in peccatis perseu

rassent,ic neque interna,neque exter

na Ecclesiae poenitentia se purgassent, de tantum instante morte conscijs crimine aliquo irretitos, Ecclesiasti.

eam peterent poenitentiam, Sc reconciliationem , eam consuetudinem se vitam ibisse, ut ad poenitentiam ad- micterentur, sed non reconciliarentur, dc ne ligati ex hoc M undo discederent, ait, quod illa admisso ad poenitentiam relinquebat illos propriae internae poenitentiae, cum promissione Ecclesiae de danda eis poenitentia , si conualuissent , bc addit, nod Prisci negabant Moribundis reconciliationem , quae ordinari E per Communionem febat; quia, inquit, non poterat praecedere poenitenti externa, te satissidibo, quam omniand ut necessariam, inquit, semper tenuit Ecclesia ad usum Clauium.Vi de solam absolutionem, seu reconelia Ilationem , quae lapsa post impletas publicas satisfactiones cum Eucharistia concedebatur, dicit spectasse ad

Claues Ecclesiae, nullam tamen S cramentalem absolutionem, seia r conciliationem erga peccatores agam stit, nec antiquitus, nec ad praesens in Ecclesia, negat enim poenitentiam esse Sacramentum t, eam tamen suam illam reconciliationem, non Sacramentalem ad Claues Ecclesiae pertinentem moribundis illis denegatana dicit, eo quod peccatoribus illis, v potE in articulo mortis constitutis, aut non poterant iniungi opera satisfictoria, aut iniuncta non poterant ab illis impleri, sia quamdam aliam a solutionem extraordinariam , quae ad Claues Ecclesiae non pertinebat, vult eis suisse concessam, hanc autem vult non aliud fuisse, quam Sacrae Lucharistiae traditionem, sine alia distin reconciliatione, quae aliis poenitentibus extra casum mortis cum Euchariama dabatur: sed extraordinario m

do , hoc est non praemissis illis poeni temijs, & operibus satisfactorijs,quae

G a cum

66쪽

s α Raymundi Cardinalis Capi succhi

eum immineat mors praestari a moribundo non possint, dc de hac reco ciliatione, dicit semper dubitatuniasiisse, an possit prodesse , & hanc reconciliationem dicit non pertinere ad Claues Ecclesiae , cum Claues, inquit ipse, soluere nequeant, nisi quem poenitent ijs, sed operibus satis orsis prius ligauerant; sed&eamdem

consuetudinem , etiam ad praesens cum eis peccatoribus seruandam esse ab Ecclesia dicit, qui tantum in extremo vitae veniam exposcunt. Nam ubi retulit sententias diuerserum Patrum, quorum aliquos dicit, negare , alios concedere poenitentiam moribundis , qui in extremo dumtaxat vitae, veniam expostulant num. 89. profert suam sententiam inquiens: Medium ramo quoddam tempe me tum mihi insitur istic obseruandum, ovi videlicet mori udus petens paeniten tiann ,su omninὸ ad paenitentiam admittendus , hoe est non repedatur, sed qua tum ex parte Ecclesine est illum ad age dum paenitentiam, sipost eam exequi,

admittat , consequenter inter lamab Eccisia eum reperat , sed tu ligatus discedat, anticipata ditur ei reconcili rio per Sacram Eu aristic communi

cum obligatisine tamen , ut si

conualuerit inter paenitentes maneat, do.

nee adiuufum sibi externam absoluerit paenitentiam, . satisμὶρ em, po

piam informa Ecclesia ordinaria reconcilietur per i illa enim Communio, quam incribuntarbalist,fuit extraordinaria, Ur pro qua ἀrico . Cum igitur haec viatici communis ,

sine praeuia τ ra Ecclesiastica paenite tia , non sit sena illa, vera Ecclesia, sica precatorum reconciliatio diatum

cet negandam esse Ecclesia non censeat, sed eoucia Mam , ut valeat, tuantumeta repat Haec Spalatensis . In quibus animaduerteii sum, quod ipse negat, Poenitentiam esse Sacranae tum , de nullam aliam externam poenitentiam agnoscit, nisi admissionem peccatoris ad poenitentiae statum , &ad subeundas poenitentias, seu satis factiones ab Ecclesia pro peccatis it

tutas, nullam aliam absolutionem, Si reconciliationem agnoscit, nisi,quaest per Communionis restitutionem , dc ait, quod remissio peccatorum se bat,& etiam modo fit per pinnite tiam praecipuὸ internam , quam solam nunc etiam susscere dicit: UndE cum ait, etiam nunc poste reconciliari moribundos, quos in extremo dumtaxat vitae peccatorum poeniteat non loquitur de abs tutione Sacramentali, nam hanc nullatenus admittatit , sed loquitur de absolutione, sed reconciliatione illa, quam dicit coim ferri per Eucharistiam .

Aliquorum Catholicorum

sententiae. ΙNter Catholicos recentiores aliqui

volunt, absolutionem Sacramentalem peccatoribus illis ab Ecclesia, primis temporibus denegatam fuisse, qui in extremo vitae dumtaxat veniam flagitas lentiSententiam hanc inter prumos Catholicos protulit Antonius Arnaldus Doctor Sorbonicus in libro . de frequenti Communione par. 2. cap. 1 ue, ubi pag. 337. sic ait. Eien feras istiusmρdi, vicina lue morti paenitentias,

67쪽

emendandaeque miramificationes parui semper fecit Ecclesia mi totis trini siculis ministerj fui auctoritatem,o' ciram a C iplo acceperat suuenda

rum criminum potestatem erga eos adhia kre recusaret, qui inm .iuersum te pus aetatis turpit r , mouitios rad

xi Int , extreino demum spiritu , ad

eam confugiebant. Imm. et ero cum m- .matne Nouatianorum acerbitati , qui

nimia, . immodica seueritate cetis

Haereticorum genius praeceps ad extre-Ma ὶ spem omnem pacis lapsis eripiebant, pulsus obsisteret, concertatisiue hac

ipsa iam sus eos, qui e peccatit emergereniterentur mitiorem , placabiliorimque eam esceret : tan en indulgentiam , aese m et e viae , quam omni s , et ei nocentio nis osserebat Glis concedendam nouputauit, qui is tanti morbi discrimine, -cum peccata fatisfactione re rea uom possent veniam postula bant. Cuius rei auctorem , inquit , has mus Chri, num in Epistola ad Ani nianum : ibi importunam Neuati an rann in lapsis duritiem tota Iιstcre res tens, er summa eloquentiae videms strans, non occludenda 's penitus E eo' et cera , ne u mnem vinia spe, eripiendam : indignos ramen hac Acassa benignitate habitat significat , qui instante morte eam expeterem , atque in

supremis illis angust y literationem criaminum quaererent, quae iam paenitentia expiaro non posui σα& ad hoc affert verba Cypriani in ER' o. ad Ant manώm , Concilium Atelatense pri- Innocentium primum in

e stola ad Exuperium Episcopum. ololanum Cum Amaldo sentit AEgydius G bii elis in stoli bello Deciminum moralium par. a. moralis tutioris cli. Ibi enim ait, quod In Ecclesia primis tr rentis annis practicatam fisit , ut nega ritur aselutio , . Communio in articuisti mortis Vs, qui ps vitam perdite actam,

noli gerant parvi tiam, in tantum ratisne infirmitatis , ac periculi mortis p tisant Sacramentum Reconciliationis,& ad hoc aliari easdem authoritates , quas affert Arnaldus , S. Cypriani Concili j Arelatensis , & Innocenti j Ptimi. Natalis Alexander in suis Disserta. tionibus historicis saeculi terti j par. I.

dissert. P art. co, Canonicorum tantum criminum reis, si in infirmitate dumtaxat poenitentiam postulansent, primis Ecclesiae sarculis, & tertio praesertim absolutionem Sacramen talem negatam fuisse dicit, de asserteasdem authoritates , quas assert Ar-rialdus. Ioannes Morinus in Commentario historico de Disciplina in administratione Sacramenti Poenitentiae tredecim primis saeculis in Ecclesia Occidentali obseruata lib. ao. cap. i. Illis dumtaxat peccatoribus absolutionem Sacramentalem denegatam fuisse dicit, qui n glecta Ecclelia, quam deseruerant, vel a qua eliminati fuerant, tunc primum poenitent a veniamq; petebant cum morbo stimularentur. Aureliae Episcopus A .rrusseritat. 8.quaest-II. 33. I . I7. apud Ioannem, Morinum in Conamentario historico&c. lib. 9.c. I. n y. ait, primis Ecclesiae

saeculis veniam grauioribus criminiubus nunquam esse indultamine in fine quidem. Christianus Lupus r. s. Decreto

rum,dc Canonum Synodorum Gen ratium,

68쪽

3 Rumundi Cardinalis Capisiice hi

ralium , ac Prouincialium disseret. δες cator fatisfaction, indulgent cap. I.

tium criminum reis poenitentia, sinctis, dein articulo mortis constitutis a Romana Ecclesia veniam antiquissimis temporibus non fuisse concessam vult cilicet Idololatris, Homicidis, & Moechis Tria olim inquit

peccata Marer Eul sis fuit singula iurd testata, Idit Atriam, Marchiam , ct

Homicidium ; eis Sacram nialis reconci- Iissimis pacem nuauit, etiam in articulo

Urais post peractam paenitentiam. Ea ν seruauit Diuina Maiestati , adsummum plostrum in Dei Patris dextera Ponti P m IesumChristum iudicanda remisit fluenda πι tenenda. Ita fuit et , ad Zephirinum Pontificem. Hee Lupus.

ASSERTIO PRIMA. Ecclesia Romana criminum Idololatriae, Homicidij, Moechiae reis poenitentia

sinistis , nunqUam Vzniam, seu absolutionem Sacramentalem denega

uit. Assertio haec est contra Lupum

aliosq; nonnullos recentiores. Tam tamen propugnant Ioannes Morinus in Commetario est.hl.9. e. I9 ao.& Natalis Alexander artatis. nol. 3. Probatur euertendo fundamentum

.ppositae sententiae: Nam etsi Tertullianus in libro de Pudicitia c. supponat, Catholicos ubique Idololatris, MHomicidis veniam negasse, & solum

Noechis concessisse, eo pacto contra Catholieos arguendo idolosatris, re H mici Aspacem vegatis, cur Marciis con

restis ' Id tamen Tertullianus assere bat, ut argumentis suis colorem induceret, de demonstraret Moechis pacem esse negandam. Nam quod Tertullianus Catholicis imponeret , quod Idololatris,et Homicidis veniam negarent, ex ipsis Tertulliano constat; Te tullianus enim antequam in haeresim laberetur, fasius est, ab Ecclesia Idol latriae, M M, echiae veniam acta pociliutentia concedi solitam suisse ; UndE Idololatras, & Moechos ad poenite

tiam, ut veniam ab Ecclesia consequantur, exhortatur in libro, quem Cassilicus de Paenirentia rilsit cap. 8.sc inquiens s Offendisti, sed reconcilia

ri adhuc pons y hales Mifatisfacias , CI quidem molentem. Si id dubitas, euolue, quae Spiritus Maesi. dicat : D sertam dilectionem Ephsi imputat; Stuprum , c Idolothytorum esum Thyatirenis e

nobat: Sardos non plenorum opem m incusat: Pergamenos docentes peruesa reprehendit or tamen omnes ad pinnitentiam commonet, sub comminationibus quidem '. Non comminaretur autem 'ou nitenti, si non ignosceret Paenitenti me. ) Igitur Tertullianus in libro

de Pudicitia contradicit his, quae ingenuὰ fassus erat in libro de tuentis, quoad consuetudinem Ecclesiae in venia idololatris concedenda His videliacet veniam eoncessam si iste ; quod postmodum negat in libro de Pudicitia,ut sundamentum sternat suo errori, & indE aduersus Ecclesiam argu

mentetur,ut moris est Haereticorum.

Sed de ex libro de Pudicitia constat, Tertullianum Catholicis imp nere. Nam capite tertio sui oblitus, vel potius nondum disputationis calore in transuersunt actus, haec habet S I prius

69쪽

Quaesti o Secunda. s s

cs decidam ouercedentem ex diuersore pensionem ad ea paenitentia speciem ,

quam cum maxim; de mus venia carere, si enim , inquiunt, Mi qua niten

ria caret venia , iam nee in totum age

da tibi ψi; Nihil enim agendum est hi stra: Porri rustra agetur parmis litia , si

caret venia . Omnis autem paenitentia

ag nda est; Ergo omnis veniam confe- quatur , ne frustra agatur , quia non erit

Menda , si frustra agatur. Porro , si stra agitur, si venia carebit erito ita ODImunt, quoniam huius quoque paeniteutia studium , id es viniam insua potestate surpaverunt. His verbis clare Te tullianus exprimit Catholicam consuetudinem fuisse de quibuslibet criminibus par nitentiam agere, Npoenitentia veniam fuis e Poenitenti ab Ecclesia datam. Nam Catholic rum illa aduersus Montanistas ratiocinatio propositionibus nititur, quae singulae tribus illis criminibus irremissibilibus opponuntur. Prima est.

Omnis o minis agenda es paruitentia 4 Secunda. Omni paenitentiae venia n cessario danda .st, aliquin Parmientia est superuacanea revia. Venia illius co secesse, Ecclesia authori tali commissa est. At ex eodem. libro cap. io. efficarissimum , & ineluctabile argumentum, ut Morinus obseruat, elicitur.

ibi enim sic respondet Catholicis au-uioritatem Hermae in libro Pastoris opponentibus. Ced rem tibi ,si scriptura Pactorir, quae sola marchos amat, dia uino instrumento miruisset incidi no ab omni Concilio Ecclesiarum etiam vestrarum , inter apocrypha , moly a iudicaretur adultera , Gr i a , c ' inde patrona seriorum. Ille autem antiquus Author, quem Damasus Pij Papae I qui anno Christi 11 8. Pontificatum iniit, fratrem suisse scribit, non m ozo

adulteris veniam concedit ed nullum crimen nouit, quod poenitentia non expietur, ut videri potes h libriti marmdaio 4. Quem locum Tertulliano Catholici opponebant. Imoli 3. Similitudinibus G. 7.θ8. Omnia pςccatorum genera singillatim explicat, eaque omnia lauari poenitentia docet. Ex quo patet Catholicorum sementiam non moechiam tantum, sed omnia criminum genera complexam suis

se . Quod opponit falsam, S apocrypham esse omnium Ecclesiarum iudicio si ripturam illam, nihil ad id quod Nobis probandum est spectat. Dcii de quod assumit falsum est, scriptura enim illa a Clemente Alexandi ino, &Iren o antiquioribus Tertulliano , imo de a Tertulliano Catholico magni aestimatur, de libris Canonicis quasi aequiparatur, & in eodem pretio est apud Autliores riui ano posteriores His additur illud ipse in , quod ita . Calliolicis reprehendit Tertullianus ad libri lineis, Martyres lapsis pacem

ab Ecclesia impetrare . Non erat ergo recens consuetudo , crimina illa remittendi , ut credi vult Tertullianus , sed antiqua, Id ab ipsa origine Ecclesiae continuata. Moechiae quidem, de sornicationis mentionem tantam facit . Sed ex Sancto Cypriano demonstratur secundum anteriorem consiletudinem, pacem Martyres ab Fcclesia prolapsis, de idololatriae reis potissi mum exorare selitos, ut ex epistolis Io. II. I 2, 13. te multis sequentibus colligitur . Non censebantur igitur illa crimina irremissibilia , ut vult Tertullianus ἀrlanc

70쪽

ue o R mundi Cardinalis Capi succhi

Hanc eamdem sitisse uniuersie Eeclesiae ante Tertullianum consuetudinem ostenditur ex antiquissimis Apo. solorum Canonibus, praesertim ex Can. a. in quo haec habentur. Si

quis Episcopus , aut Presbur a Icccato reuertentem non recipit , Jedrejcit, δε- pono cur, luia Christum contristat docen rem , Gaudium erit in Caelo, . . Cau. 62. Si quis Cloicus humano timore Iugaei , et i Gentilis , tu Haeretici negauerit, si uidem Christi nom n ethciatur: fruero Clerici nomen, d ponatur Paenitentiam autem agens , ut laicus recipiatur. Si post grauissimum negationis Dei crimen acta poenitentia reciapitur, multo magis receptum sutilo credendum est , reum minorum criminum, peracta poenitentia. Ad idem faciunt Canones 2q. 27. 23. 29. de

Specialiter autem de Ecclesia Romana hoc ipsum probatur ex epistolis Cleli Romani ad Sanctum Cyprianum , praesertim in epillata a. qua, Iapsorum causas in suspenso manere decernit ad noui usque Pontificis electionem, hsque interim pacem dari prohibet, exceptis tamen illis, qui in supremo vitae discrimine constituti fuerint, quibus absolutionem dari iubet acta pccnitentia , Cuius , inquit,

aempera Menti moderamen nos hic t

nire quaerentes diu , Et quidem multic quidem cum quibusdam Episcopis

vicinis nosis, cy' appropioquantibus, quos ex abys Prouincijs longe positispem,secutionis istius ardor eiecerat, ante constitu nem Episcopi nihil innovandum putauimus , sed lapsorum curam mediο-eriter tem erandi m esse credimus, mi in

ierim , dum Epis viis dari a Dio nobis sustinetur, in sui penso eorum, qui m ras possint dilationi, si istinere, causa teneatur . eorum autem, quorum τι sena em et gens exitus dilationem non

frequente suorum detestation factorum

dotintis, ac vere paenitentis animisigna

prodiderint, cum spes vivendis cundum hominem nulla substit rit, ita demum caute , y silicite sun nisi Deo ipso sciente, quid de talabus faciat, oe qualiter iudici, sui examinet pondera , n

bis tamen anxie curantibus, τι nec pronam no stram improbi homines Iaudent fac itatem, nec etere pernitentes accusentnsram quasi duram cruιlitatem . In his verbis Romanus Clerus abs bl tioncm lapsis moribundis tribui iubens, non innuit, se noui aliquid ii cernere , aut antiquam se emollire disciplinam, unde argumento est nusquam antea Romanam Ecclesiam lapsis, qui poenitentiam egistent, absolutionem in exitu denegasse; multo autem minus absolutionem den gasse ijs, qui poenitentia, dum sanielsent, functi fuit sent. Praeter Ecclesiam Romanam, in Occidente alias etiam Ecclesias cele. briores, scilicet Carthaginensem , Hispanentem &c.dc nullam Orientis E clesiam, M pacem lapsis poenitentia functis nunquam denegasse ostendunt Morinus, & Alexander lociscit. ad

quos Lectorem remittimus. verum Lupus lac. cit.asirmat,tri una

illorum peccatorum reis, scilicet idololatriae, moechiae, & homicidi 1, etiam post peractam p unitentiam , veniam

ab Ecclesia denegatam fuisse, usque ad Zephirinum Pontificem , idque

SEARCH

MENU NAVIGATION