Raymundi Capisucchi ... Quaestiones theologicae selectae morales, et dogmaticae. Additur in fine dissertatio historicotheologica De haereticis praedestinatianis, & illorum erroribus

발행: 1684년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

i Quaestio Secunda: i

rentriti. rerdis viato dura cructilitate contradixissent . Peccator

enim Christianus, ta Catholicus, quim extremo vitae suae veniam petit, Nabsolutionem, membrum Christi adhuc est, licet morti Matum is seres E clesiae pulsat, eum misericordii lima Dei patientia propterea sinit adhue viuere, ut primitendo sanetur, ει ob id sacrificium contriti spiritus, de cordis contribulati offert. Ille igitur Minister Chri lii, & Ecclesiae Pallor, Iudice Augustino, agit impie, qui poenitenti illi sanitatem negauerit, Claues Ecclesiae subtraxerit, de mitericordi Lsinae patientiae Dei dura crου delitate , contradixerit. Tales autem Ecclesiae Ministros, qui poenitenti sanitatem negauerint, pullanti, claues Ecclesiae subtraxerint, de misericordissimae patientiae Dei dura crudelitate .contradixerint, absit cogitat aliquando in Ecclesia suisse . Et cum S. Auguli inus paulo post saeculum tertium suetit,

tam acriter aduersuS negantes peccatoribus poenitentibus veniam, & a solutionem, inuectus non fuisset, si in Ecclesa primis tribus saeculis, ea consuetudo non absoluendi peccatores in extremo vitae pin nitentes viguisset. Quin, de Augustini rationes adeo efficaces sunt, ut nunquam eiusmodi consuetudinem in Ecclesia esse potuisseeonuincant. Dico autem in Ecclesia consuetudinem illam nunquam sui Lse, aut esse potitisse; nam quod aliqui

id contra Cinnein pietatem, α aequitatem, reclamante Ecclelia, egerint, non est attendetadum.

Est M aliud testimonium Sancti Paciant, aduersus Nouatianos Vist. m. ad Sympronium, quod de in rem praesentem quadrat . sie enitri ibi ait S. Pacianus. Diod si his hominis Dominus pro idit , siidem sant Aspr

mia , qui taeentibus remedia largitus est, d sinite Diruinam accusarepletatem , muttot caelestis Aementiae titulos obiectu rigo. ris eradere, aut gratuita Domini bona

inobsecrabili Up rime proh bere . Non hac largimur de nostro conuertimini ad

me . . Hautne tam diuturnum Serpens etenenum , ci christus non ι

set medicinam Dialolias tu agundo i terscit , fCLrimi hic non potestsu ε- mres pigeat e peccare, sed pamitere non

pigeat naufrago tabulam , ne euadat, eripiat si uis sanandis et ulu ribus inuidebiit Multisque enumeratis

ex Apocalypsi peccatoribus addit ;Et tamen emnes ad paenitentiam satisfactionis inuitat . Nema sin sum.

imperat laborem . . . . Nunquam Deus nou paenitenti comminaretur , nisi i

feret paenitenti , solus hoc , inquiens , Deus potest, eterum est; sed quod per Sacerdotes Des acit, ipsius potestas est Nunquid est illud, quoὰ Apostorii dicit :

uae ligaueritis in terris Sciofra tres hanc ipsam paenitentia veniain non paD oiunibus dari, nee antequam, aut interpretat Io Diuine τοΔntatis , aut somsitan vipitatio fuerat relaxari σει loquitur de venia pi Pnitentiae , quam cum magno pondere, magnoque liίra ne ρομ multos gemitus , si onemque lachrymarum dari et uis; conditiones, quibus etiam pax ipsa, & reconcilia tio poenitentibus conceditur describit. . . . At in his omnibus exceptionibus non sit mentio primi post Baptismum lapsus, non consessionis ante mortis periculum factae, aut poeniutentiae ilichoatae, sed tantlim gemia I a tus,

82쪽

6s Raymundi Cardinalis Capi succhi

diis, lacrymarimi, & aliorum eiusmodi signorum, quibus monitentes , se ex animo detestari peccata, & comuerti testentur, si Sacramenta homini

suo Dominus prouidit , si idem

stantibus praemia , qui iacentibus remedia largitus est, desinite tot coel stis Clementiae titulos obiectu rigoris eradere, aut gratuita Domini bona inobsecrabili asperitate prohibere, M. quis naufrago tabulam ne euadat eripiat limis sanandis vulneribus inuidebit Deus omnes ad poenitentiam inuitat, α posita poenitentia, veniam promittit, de ad hoc Sacramentum Poenitentiae poenitentibus conserenis dum instituit , idemque poenitentibus tradendum iubet ; Nemo sine fructu imperat laborem, dec. Veniam, hanc dicitis, soli Deo reseruamus: Vnde habetis peccatorum v niam soli Deo reseruandam, quando

Deus si is Ministris, per silos Ministros eam peccatoribui dandam imp rat ρ Quod per Ministros suos facit ipsius potestas est , Se cum Dei Miniuri peccatoribus parcunt Deus ipse eis parcit. Et in viserela se idem S. Pacianus

multis probat nulla peccata, Vel magna,vel modica, vel ante Bapti sinum, vel post Baptisnum commisia, suὸ de eis peccator ante periculum Vitae, suὸ in ipso periculo vitae doleat, excipi aChristo dicente, remiseritis peccata Petro praecipi, ut septuagesies septies relaxetur, quod peccatur in hominem; quod tamen, id Dominum laedit, solam blasphemiam, seu peccatum in Spiritum Sanctum, scialicet imp nitentiam non dimitti, re Iiqua bonis pinnitautibus donari. . . . Sicuti constitutam peccatoribus p

nam probaueris, hoc tenetis, aut pec catis perseuerantibus constitutam , aut libertatem Deo relictam, mutandae, si poeniteas, ad meliora sententiae. Quae autem a Nouatianis pro peccatoribus a venia repellendis Scripturae loca proferebantur, nod de poenitentibus,

sed de his, qui non solum ipsi in facinore perseuerant , verum etiam nos

scandalietare non desinunt intelligen- da sunt. Quae cum aduersus Nouatia nos dicantur a S. Paciano, de Sacramentali poenitentia, sed absolutione praesertim intelligenda sunt, eam enim praecipue peccatoribus negandam

Nouatiani censuerunt. Quare ex eosdem S. Paciano ue Hemo nisi impaeniarentes, seu qui nee dum paenituerint. qui me dum improbus esse desierit ἀμ-

eramento Pa ιentiabis Getisia mn quam arceri potuit, eum Nouatiant i

inultigere deluerint , Deum pos ini reri miseris fratribus de meteruo con tentibus , vel seram , scilicet in fine

vitae, patere medicinam miseratum tiatum a Lesita, ct Sacerdote praeteritum,

per Christumposse satiam: Ecclesiae preces

humilibus non denegandas , manus Sacerdotum miserandis Iratribus Mai se

das.

Probatur etiam Assertio nostr egregio Diui Leonis Edicto non nouo , sed antiquae disciplinae instituto ;epistola 9 I. cap. . ubi sic ait. His qui

in tempore necessitatis, er in periculi υ gentis praesidium paenitentia, . nrox reconciliationis implorant, nee satis mainterdicenda est , nec reconciliatis denseranda, quia miserico M Dei, nee mensuras 'Dumus ponere , nee tempora defianire, apud quem nullas patitur meniae

morass

83쪽

Quaestio Secunda. so

s nisisHis mi Gis no debemus es

accusantium se LAInras, a stusque Flere , cum j serumpisserentium ficium ex Dei credamus inspiratim e conceptam , dicente Apostolor, N. frie d/t usis Deus paenitentiam , ver si fiunt a diatili laqueis, & animaduertendum S. Leonem id dicere, quod mittentium status Melisiastiea Dabet

regi la.. Authoritatem hanc Sa eonis aikrt Morinus, ut probet euicumque peccatori paenitentiam is extremis imploranti,nceparnitentiam, nec reconciliationem de

netandam. A Leone igitur, etiam ipso Morino silente, nullus peccator excupitur; idque ex Ecclesiastica regula, Cur ergo Morinus a veniae, de absol tionis Sacramentalis concessione e ceptos ἐicit ab Ecclesia peccatores , qui ab ea pulsi erant, de ab ea veniam, atque absolutionem in extremo dumtaxat vitae possit labant Sibi ergo M rinus apertὸ contradicit. Rudiis probatur assertio nostra auctoritate Sancti Cypriani in epist. 32. ad Antonianum. Nam in ea totus est Sanctus Antistes in ostendendo generaliter, dc absque ulla persenarum, aut temporis exceptione , quod lapsis omnibus poenitentibus venia, de absolutio concedenda sit. Et quamuis eius verba aduersius haeresim Nouatiani dirigantur, qui iacultatem in Ecclesiae

esse negabat post Baptismum lapses

sacramentaliter absoluendi; tradit i men generalem doctrinam , qua nul- Ium unquam peccatorem poenitentem

ab Ecclesia reijciendum ege ostendit. Ea supra retulimus pro prima asserti

ne, & eadem hic asserimus pro assertione secunda. Sic igitur cum de N uatiani haeresi agere exorditur Cyprianus loquitur. Neminem putamus ἀμι satisfactionis, m spe pacis arcem-dum, cumsciamus iuxta scriptura Diuinarum em Authore, O hortatore ipse Deo , m ad agendam paenitentiam

peccatores adigi , meniam, atque indulgentiam paenitentitas non denegari.

Et quia Nouatianus peccatores ad commissa crimina deploranda , dc ad opera satisfactoria, de poenalia per genda , inducendos dicebat, non tamen illis absolutionem a criminibus impendendam esse volebat, in eosdem Nouatianos Cyprianus haec subdit,quq in eos etiam Ecclesiae Ministros, qui peccatoribus in extremo vitae poenitentibus , opera satisfactoria impon rent , & ius ad ea peragenda concede rent . non tamen eis absolutionem aeriminibus impertirent, uti Auth res illi recentiores in Ecclesia tribus primis saeculis peractum esse afirmansi

te nitatis irrisio, o miserorum lamenta lium caduca deceptio; o tarsticae institutionis inescax, m noua traditis, horta

ri ad satisfactionis paenitentiam, o su trahere de satisfictionὸ inuicinam , dicere fratribus nostris, plange , m lac&rmas funde, di sus, ae nillibus in grinisce, pro alluendo, ac purgandad licto tuo, laetiter, infrequenter Ue

rare , sed extra Ecclesiam post omnia ista

morieris. Euaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem, quam quaeris, accipies; uis non statim serrat f uis non ipsa desperation. deficiat e . uis non animum suum aproposito la

84쪽

et o RV mundi Cardinalis Capisucchi

mentat is auertat i m. Praeludere est , atque abscindere iter doloris, ac prinitendi etiam , ut cum in scripturis Dominus Deus reuertentibus ad se, in pa nitent.bus blandiatur, nostra duritia, in erudelitate dum fructκs paenitentia intercipitur, paenitentia ipsa testatur. Euod si inuenimus, a paenitentia agenda neminem debere probi feri , m deprecantibus, atque exorantitas Domini misericordiam, secundum quod ilie misericors, in pius est, per Sacerdotes eius, pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus, oe paenitentiae fructus dolentibus non negandus, in quia apud Inferos, confesto non est, pec exomologesisHic feri potest, qui ex toto corde parni-

tuerint, rogauerint, in Ecclesiam de-ἶ nt interim Fuscipi, oe in ipsa Domno

reseruari, qui ad Ecclesiam menturus , d. illis itiqua, quos in ea intus inuen rit iudicabit.

Haec Cyprianus aduersus Nouatianum, qui quod in Ecclesia potestarem remittendi per absolutionem sacramentalem peccata, esse denegaret, de hoc ipso a Cypriano redarguitur Vnde, quq aduersus Nouatianum Cyprianus hic habet, de potestate remittendi per

sacramentalem absolutionem peccata,

deq; absoluendis sacramentaliter pe catoribus poenitentibus dicta fuisse

euidens est.

Postiema illa Cypriani verba: aut

ex toto corde paenituerint, rogauerint,

in Ecclesiam Lbent interim fuscipi, min ipsa Domino reseruari, qui in Ecclesiam venturus,de iliis Giq;quos in ea imius inuenerit,iudicabit, non in eo sensu

a Sancto Cypriano dicta intelligenda

sunt, quasi Cyprianus non absolvem dos sacramentaliter peccatores poenia tentes velit, sed ventum Domino mseruancos. Sic enim Nouatiano non contradixisset, sed ei consensisset in , illo eodemmet articulo , in quo eum adeo acriter redarguebat, scilicet in denegando peccatoribus poenitentiis

bus abseluitone sacramentale; sed CD priani dictiun in eo sensu accipiendum

est, ut intelligatur peccatores, qui ex toto corde de peccatis, se dolere a ment, dc inde ab eis sacramentalitet absoluantur, iudicandi venturo D mino reseruantur, an videlicet vese, &ex corde de peccatis doluerint , cum Deus, de non homo sit cordis inspe ctor. Hinc in eadem epistola de peccatoribus, qui ante mortis articulum dolare, ac poenitentiam agere coepiselent, sic ait . Si mero nos aliquis poeni

dentia si mulatione deluserit, Devi , qui

non deridetur, cir qui cor hominis inlusetur, de his , quae nos minus perspeximus , iudicet, Ur seruorum sententiam Domia

nus confirmet.

Denique hoc argumento probatur.

assertio dolira. Fieri non potuit quod Ecclesia id aliquando probauerit, quod

in Nouatiano damnauit ; atqui E clesia in Nouatiano damnauit, quod diceret peccatores ad Sacramentum reconciliationis, & ad veniam per a solutionem sacramentalem admitte dos non esse, igitur hoc ipsum nunquam Ecclesia probauit. Nec vim argumento aufert, quod Nouatiani error in eo esset, quod me catores ad veniam recipiendi non essent , quia Ecclesia potestaten non haberet dimittendi peccata , quia ab ea omnem clauium p testatem remoueret , ω hoc imNouatiano Ecclesia damnauit, quod

85쪽

Quaestio Secunda. II

tamen non negant Authores , quos consutamus . Hoc , inquam, vim argumento non aufert, nam si Ee-elasia peccatores in extremo vitae pα- nitentes ad veniam , de reconciliati

nem non esse admittendos aliquando censuisset, iam in conclusione saltem cum Nouatiano conuenisset , esto diuersa ratione ducti;nefas autem est dicere, quod Ecclesia, cum Nouatianis conuenerit aliquando, & in eo ipso, quod Ecclesia in Nouatianis damn uit, nam Ecclesia non solum damnauit in Nouatianis, quod vellent Ecclesiam nullas habere claueS, per quas peccatores adhuc poenitentes soluere posset, sta etiam in Nouatianistam. nauit, quod assererent peccatores non esse ab Ecclesia ad veniam , dc recon-eiliationem admittendos , cum ergo id Ecclesia in Nouatianis damnauerit, fieri non potest, quod hoc ipsum Ec. clesia aliquando probauerit. Et quamuis, ut dicemus infra, E clesia ante Nouatianae haeresis ortum, Euchari ibam , de absolutionem Eoclesiallicam , de pro sero externo tantum , lapsis illis negauerit, qui in extremo dumtaxat vitae suae ad Ecclosam confugiebant, a quo tamen pollextinctam Nouatianam haeresim abstinuit, ne videretur in aliquo cum Nouatiano conuenire, id congruenter seri potuit ad compescendos fideles Hapsu in Idololatriam, Sc alias per hoc non inserebatur damnum irreparabile fidelibus, neque hi exponebantur periculo amittendi salutem aeter nam ἱ Vnde conuenienter Ecclesia improbare potuit, quod aliquando probauit l, At in re tanti momenti, quanti erat, aeterna salus animarum, quae periclitabatur, si eis negata suis. set in extremo vitae absolutio Sacramentalis , non poterat Ecclesia aliquando probare, quod in Nouatiano

merito damnauit.

mi , & eiusdem

solutio. P Rimiim, quod pro se asserunt

Authores aduers, est authoritas Innocenti; Primi Summi Pontificis in epistola tertia ad Exuperium Episcopum Tholosanum cap. 2. nam ab Exuperio consultus Pontifex . stu id de his obseruari oporteat , qui post Baptismum omni tempore incontinentia , crvoluptatibus dediti , in extr in fine viatae suae paenitenriam simul, m reconcili tionem Communi uls exp suu .

Respondet his verbis De his obseruatio prior durior, posterior interuenis

te Misericordia inclinatior es . Nam

consuetudo prior tenuit, ut eoncederetur eis paenitentia, sed communio negaretur . Nam cum iliis temporibus crebra pers cutiones essent , ne Communionis concessafacilitas homines de reconciliationes

curos, non reuocaret a lapsu , negata merita Communio est, concessa paenitentia, ne totum penitus negaretur, tar duri

rem remissionem faceret i mporis ratio iapostquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, iam depulso terrore Communionem dari obeuntibus placuit, σpropter Domini misericordiam, quasi mi licum profecturis, m ne P ouatiani m-

retici negantis veniam, asperitatem , cr

duritiem subsequi mideamur . Trduitur

ergo

86쪽

α Raymundi Cardinalis Capisucchi

ergo cum Parasitentia extrema Communio , mi homulo iam modi, mel in Iu

premissuis fomitentes miserante Salva rore nostro a yerpetuo exitio mindicentur.

Spalatensis iuxta ea, quae supra diximus vult , Innocentium nil aliud asserere , niisi quod Lapsis in extremo dumtaxat vitae ad Ecclesia in recurrentibus concessa suerit Poenitentia, non quae Sacramentum, aut absistutio Sacramentalis, aut absolutio esset; quae ad Ecclesiae claues pertineret , de per eas conferretur, sed quae nil aliud suerit , quam admissio Lapsior uni ad satum poenitentia absque reconciliatione, quae ordinarie fiebat cum Sacra Eucharistia, & Lapsis extra casum

mortis porrigebatur: Eam tamen ab-s olutionem Lapsis illis concessam, nil aliud fuisse dicit, quam Sacrae Eucharistiae traditionem, absque alia specia ii reconciliatione. Idem vero sentiunt Molinus in

laudato Commentario tib. I o. eap. a.

de alii si pra relati Authores, volunt

enim, Poenitentiae concessae nomine Innocentium intellexisse meram Pc

nitentiam, seu satisfactionis impositionem, Poenitentiaeque agendae ius per impositionem illam infirmis concessum,licet propter infirmitatem nullius poenitentiae agendae compotes es-ient, poenitentiae, inquam , impositioncm absque absolutione Sacramentali, poenitentiae concessae nomine intelligendum dicit ; idque non alia ratione probant, nisi quia, ut ipse

Morinus ait, maxima in fanum, vel aegrotum ex poenitentiae impositione redundat utilitas, Communionis vero , de viatici denegati nomine Inn

centium intellexisse dicunt absoluti nem Sacramentalem a peccatis. Idque propter sequentia motiua , Primo,

quod eam tandem concessam esse ducit Innocentius iis, qui ponitentiam in extremis tantum postulauerant, ne duritiem Nouatiani sequi videretur Ecclesia. Controuersia autem Nou tiavos inter, & Catholicos intercedebat non de negatione Communionis

Eucharisticae, sed de negatione Con munionis , & veniae . Secundo, illa Communio a perpetud exitio vindicabat, inquit Innocentius, erat igiatur absolutio a peccatis. Tertio S.Cypriani aetate, quam spectasse videtur

innocentius, Absolutio ab Euchariastica Communione nullo seiungebatur interuallo e Igitur si Eucharistia denegata est ijs, qui piaenitentiam in extremis flagitabant, negata etiam illis est absolutio. Antecedens constat ex S. Cypriano, apud quem pacem dare, de Eucharistiam porrigere prorsus idem significant . Censuimus sinquit epist. 34.) eos, qui de Acbsia Do mini non recesserunt , sed paenitentiam

agere, Griaminiari, ac Dominum δε-

precari a primo Lapsis sui die non is terunt , pacem dandam esse, o res ad

'inlium, quod imminet, armari, i i strui oportere; At mero nunc non infirmis , sed fri ibus pax nec fria est , nec

morientibus , sed viuentibus communia eatio a TV obis danda est ,. ut quos excita mus , Ur hortamur.ad praelium, non inermes , . nudos relinquamus 3 sed protediione Cerporis, m Sanguinis Christi muniamus . Et cum ad hoc sat Euri clarissia , mr accipientibus possit esse tutela , quos tutos esse contra sedue arium

Columus, muniwento Dominicae sanitatis armemus. Nam quomodo docemus, aut

87쪽

Quaestio Secunda.

'MMeamur eos ἰn censessione nominis ruimm si infudere, si eis militaturis Christi Sanguinem deo gamus Q uarto, si ultra d:xiiset Innocentius, priorem obseruationem duri rem, posteriorem vero inclinatiorem,

nisi prior Disciplina denegali et absolutionem a peccatis, ijs, qui in mortis articulo constituti me nitentiam primum postulabant. Quia ut absol eio a peccatis sine Communione tribueretur, non solum Innocenti j aevo, sed multis post seculis saepius obserua- eum est, de etiam nunc in Gallius erga

criminum capitalium reos obseruatur. Nubique erga eos aegrotos, in quibus vomitus periculum imminet. Denique prior illa obseruatio vigebat , inquit Innocentius ne Communionis concesse facilitas homines de recomciliatioue securos nou reuocaret a lapsu )secundum priorem igitur disciplinam non reconciliabantur , nec ab luebantur a peccatis. Ex his concludit frustra ab aliquibus contendi, Abs lutionem Sacramentalem nullo in casu negatam fuisse ab Ecclesia . Haec Morinus, dc cum eo Natalis, & AEgydius, Gabrielis . Idem sentire videtur Gabriel Alba- spinaeus Episcopus Aurelianensis in notis ad illud ipsum caput secundum Epistolae Innocent ij ad Exuperium;

Ibi enim Communionis nomine Lapsis in extremo dumtaxat vitae pC nitentibus nixta priorem consuetudinem denegatae, ac postmodum con cessse, absolutionem a peccatis Innocentium intellexisse dicit. Hoc argumento rem se consecisse putant Authores illi; sed falluntur, nam Inuocentius eorum opinioni nul-

latenus fauet, quin potius nostrae se tentiae manifestὸ adstipulatur. Ut autem id appareat 3 animaduertendum est, legitimum, ac germanum verbo rum binocent ij sensum, is um esse; quod poenitentiae nomine peccatoriabus in extremo dumtaxat vitae poenitentibus concessae, i mellexeiit ipsum Poenitentiae Sacramentum at solutione Sacramentali persectum, vel cert quod Poemitentiae Sacramentum per ea verba non excluserit; nomine verb Communionis eisdem poenitentibus negatae intellexerit Eucharissiam,& abGlutionem Canonicam, seu Fcclesiasticam, quae alijs poenitentibus cum Eucharistia impendebatur. Primum; nempe, quod poenitentiae concellae nomine ita tellexerit Innocentius ipsum Poenitentiae Sacramentum absolutione Sacramentali persectum, ex eo primum probari potest, quod nihil selidi ab Authoribus

praesitis affertur, aut afferri potest ad excludendum hunc sensum , & ad recipiendum sensum , quem eisdem verbis asserunt illi Autliores nos cogat, & alias hic sensus rationabilior

apparet, & commodior, nullam redolens absurditatem, aut violentiam, e contra vero sensus eisdem verbis ab

Authotibus illis attributus absurditatem continet, & violentiam; Ero dicendum est, Innocent ij legitimum sensum, non esse illum, qui a praedictis Authoribus laudatis Innocentij vobis attribuitur, sed dicendum est, legitimum Innocent ij sensum esse iulum , quem nos modo diximus. Antecedens, in quo est dissicultas, probatur; Nam quod Authores praefati, nihil solidi asseratit, nihilque,

T quod

88쪽

Raymundi Cardinalis Capi succhi

quod ad excludendum sensum , quem

nos diximus, legitimum esse, ac se manum verborum Innocentii, & ad

recipiendum sensum, quem ipsi dictis

verbis accommodare nituntur , noseogat, ex το pat , quia, quae Auctores illi asserunt ficiliter exsuffla tur, & etiam absurditates continent; Volunt enim, Innocentium, cum ait, Lapsis in extremo dumtaxat vitae pC nitentibus concessam sui se poenite tiam, nomine poenitentiae, intellexisse tantum concessionem status poenicientiae, impositionem poenitentiae, dcius ad poenitentiam agendam , non vero intellexisse Sacramentum Parni.

tetitiae, aut ullam absolutionem. Ita

Morinus Sed hine absurditates, & inconuenientia a primo illa , quae superius expensa sunt, quod peccatoribus dolentibus, & poenitentiae

Sacramentum petentibus contra fas omne, ic contra omnem aequitatem,

immo de contra id , quod Christus

Dominus instituit Poenitentiae Sacr mentum denegatum fuisset,& fid lium salus aeternae damnationis pericu.

Io exposita. Secundo contra id rem runt argumenta , εc inclamationes

Sancti Cypriani aduersus Nouatianum, qui ob illud acerrimi a Sancto

Antistite redarguitur, quod peccat res ad lacrymas, de poenitentiam pro admissis peccatis hortaretur, sed nullam eis absolutionem impendendam diceret; Haereticae namque institutionis inescacem, dc nouam traditionem, dicit Cyprianus, eae, hortari ad satisfactionis poenitentiam, S subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus, Plange, dc lacrymas funde, te diebus, ac noctibus ingemuste, de pro abluendo, ac purgando delicto tuo Iargiter , de stequenter operare; Ius ad poenitentiam peragendam accipe , de statum poenitentiae as sume , sed extra Ecclesiam post omnia ista morieris; Quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nun m pacem, quam quaeris, accipies; Quis non statim pereat Quis non ipsi desperatione deficiat Z εcc. Haec prosecto aduer sus praxim a Morino assertam appri-mὸ quadrant, qua dicit , Lapsis in e

tremo dumtaxat vite ad Ecclesiam recurrentibus poenitentiam fuisse comees sim, id es , impostam poenite

tiam , de ius ad eam peragendam,nubiam vero absolutionem eis impensam fuisse , dc hunc esse Innocentia sensum, cum ait poenitentibus illis antiquitus suisse concestim poenitentiam.

Nec aliquid facit , quod subdit

Morinus poenitentiae impositionem, excommunicationis maximae suus dissolutionem, de Ecclesiae in me bra sua coaptationem, ita ut homo

ille, qui ad Ecclesiam non pertinebat, Hr poenitentiae impositionem incipi bat ad Ecclesiam pertinere . Nihil, inquam, hoc facit, nam adhuc hoc posito , si non ponebatur absolutio

completa, de Sacramentalis, exiguum leuamen poenitentibus illis afferebatur, nec eorum salus in tuto ponebatur. Et adhuc cum Cypriano exclamandum seret, quod hoc sit praecludere, atque abscindere iter doloris, ac poenitendi viam, ut in Scripturis D minus Deus reuertentibus ad se, Myci nitentibus blandiatur, nostra durititia , de crudelitate, dum fructus nitentiae intercipitur poenitentia ipsi tollatur, Sc.

89쪽

Quaevio Secunda. 7 3

tuales iubentes aegrotantibus pCraim tentiam imponi , & si urget exitus,reconciliationem . At mirum est, haec

pro se Morinum afferre, cum planὶ contra ipsem militent. Nam si Can nes, & Rituales iubent, aegrotantibus poenitentiam imponi, & si urget exitus, reconciliationem; filium apparet, quod Morinus asserit poenitentibus aegrotantibus, selum eam po nitentiam impositam fuisse, qua mdeles inciperent ad Ecclesiam pertianere . Quod si Canones, de Rituales

iubent, ut aegrotis poenitentibus PC nitentia concedatur, dici nequit PC nitentiae Sacramentum, & abs tuti nem Sacramentalem , eis aliquando

denegatam fuisse. Et si quis contendat Sactos Canones loqui de reconciliatione cum Ecclesia, & pro soroexterno facta per absolutionem E clesiasticam, de non Sacramentalem; Si Ecclesia in Sacris Canonibus adeo urget,&iubet, quod aegrotantibus poenitentibus huiusmodi reconciliatio praestetur; Multo magis suppo

nendum cst, voluisse , ut aegrotantibus poenitentibus Poenitentiae Sacramentum , de absolutio Sacramentalis conserretur, ne illorum salus periculo

exposita relinqueretur.

Quare in Sacris Canonibus, de Ritualibus praecipitur P. enitentiae Sacramentum , de Sacramentalem absolutionem aegrotis p aenitentibus impendendam essse, nec in eis dicitur im-Ponendam , sed concedendam esse Poenitentiam , & quod aegrotantes Poenitentiam accipiant , unde non est sensus, quod aegrotis poenitentibus imponenda st poenitentia , hoc est pus poenitentiale, sed satisfactorium , ut vult Morinus , sed quod

eis concedendum si Sacramentum Poenitentiae . Immo in Sacris Can nibus habetur, quod aegrotis poenia tentibus in periculo mortis, non imponatur poenitentia. Ita planὸ Causa 26. G Cap. . Infirmis . Ibi

enim dicitur Ab iusirinis in periculo

mortispositis, per Prasbyteros furata qui νη- est consessio peccatorum, nominiamen illis imponenda quantitas poenim tentra , sed in testenti O c. Per alios etiam sacros Canones h betur, quod aegrotantibus poenitentibus in articulo mortis constitutiS, concedenda sit poenitentia, nomine

autem Poenitentiae , Sacramentum

ipsum Poenitentiae intelligendum est; ne in eadem Causa Σα quaesit. 6. C Plui recedunt ; nam se dicitur i r

eedunt de corpore paenitentia acceZt'pla cuitsine reconciliataria manus impositisne, eos communicare oec. o' cap. Is, qui

paenitentiam in infrmitate petit,dicitur. Is,qui paenitentiam in tormitate petit, si casu, dum ad eum Sacerdos inuitatus venit, oppressus insemitate, obmutuerit, vel in phrene versus Derit, dent i stimonium, qui eum audierunt , Ura ripiat paenitentiam ,σα Et cap. His,qui tempore necestatis,dicitur. Hi qui tempore necessitatis , cr in periculi igentis instantia praesidium Paenitentiae, tar mox reconciliationis implorant , nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio de neganda , quia misericordiae Dei , nee mensuras possumus penere, nec temporad finire, apud quem nullas patitur me nia moras conuersio, dicente Dei Spiritu per Prophera cum conuersus ingemue

ris, tunc saluus eris. si aliqua

90쪽

1 6 Raymundi Cardinalis Capilucchi

stitudine minurint Vir isti, utqu- pausi ante poscebam sub praesentia Sacem

dotis significare non maleant ; te'-niunt eis fidelium , O circumstantium

s ossc. Lbebit , mi simul paenitentia,

tr recinciliationis Luscium consequantur , seruata tamen regula Canonum p ternorum , circa eorum personas , qui in

Drum a side discedendo peccarunt . Anii duertendum est autem, quod in his Canonibus Poenitentiae nomine intelligendum est ipsum sacramen tum Poenitentiae, nam non est putandum, quod decernatur solam poenitentiae , seu satisfactionis impositi nem aegrotis poenitentibus concedi, non vero ipsum Poenitentiae Sacramentum , nam in his Cationibus,non agitur de Lapsis, qui in extremo tantum vitae ad Ecclesiam confugiunt, in quo solam casu vult Morinus de. negatum fuisse Poenitentiae Sacramentum , sed agitur de alijs aegrotis, qui Poenitentiae Saeramentum in infirmitate postulassent, & infirmitate postmodum grauati obmutuerint , stavi adueniente saeerdote loqui non potuerint. His ergo aegrotantibus poenitentibus in articulo mortis coninstitutis concedendum fuit Sacramentum Poenitentiae , di id decernitur per sacros Canones praedictos a Igitur, Poenitentiae aegrotis illis concessionis nomine , intelligitur Sacramentum ipsum Poenitentiae ; cum autem ad illos prouocet Morinus, velit, nolit, fateri cogitur, quod etiam apud Inn centium in laudatis verbis, poenitentiae lapsis in extremo dumIaxat viatae poenitentibus concessae nomine, Sacramentum ipsum Poenitentiae in.telligendum sit, nam fe Innocentium non in alio sensu , Poenitentiae nomen in proposto accepisse dicendum est, quam in eo , quem in eodem proposito Sacri Canones, Sacraque Concilia illud acceperunt , nemphpro Sacramento Poenitentiae. Dicendum igitur, quod Innocentius cum in Epistola ad Exuperium ait, priorem Ecclesiae consuetudinem tenuisse, ut lapsis, qui in extremo dumtaxat vitae veniam postulassent,

concederetur poenitentia, di negar tur Communio , Poenitentiae nomia ne intellexerit ipsum Sacramentum

Poenitentiae, quod proindE abalutionem Sacramentalem continet.

Nomine vero Communionis eis dem Lapsis negatae, dicendum est Innocentium intellexisse non absol tionem Sacramentalem , ut volunt Authores praefati, sed Sacram Eucharistiam, & cum ea abselutionem Canonicam, sed Ecclesiasticam , M pro foro externo, quae aliθs eum Fu- charistia alijs Lapsis completa Ecclesiastica poenitentia, vel in sne vitae impendebatur . Dicebatur autem Communio, quia per eam fideles simul communicabant, undὸ vocabatur etiam Communicatio. Praesertim autem Communionis nomine intelligebatur ipsa Eucharistiae perce tio, cum enim in Eucharistiae perceptione fideles simul communicarent, sed conuenirent, Eucharistiae perceptio dicta est Communio. Hinc& Antiphona, quae in Choro canebatur, dum Populo Eucharistia dis libueb tur, Communio dicebatur , ut o seruat Eruditus Dominicus Magrus iis sua Panulia Sacra , verbo, Communis. Hinc Communionis nomine

SEARCH

MENU NAVIGATION