장음표시 사용
171쪽
- SACRAMENTI ORDINIS. . N Isunt. non de aliis qui ante proscriptam haeresim fuerint inaugurati. Quam exceptionem adhibet eadem episeola 21. Nostrae, inquit, lex est Ecclesiae, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati luat, per manus im,, positionem laicam tantum tribuere communionem ; nec ex his aliquem se an clericatus honorem vel exiguum subrogare. De concedendis ergo sacerdotii honoribus vel negandis, non de iterandis ordinationibus verba facit. INsTABis a. In hac epistola Innocentius unum imperat, alterum vetato imperat enim ut qui a Bonoso ante damnationem erant cons crati, in 1uis gradibus suscipiantur ἔ vetat autem ne iterum idcirco odidi nentur. Ergo qui post damnationem erant consecrati , debebant rudisus ordinari, ut opeositio inter utrosque Valeat.
DIsTINGUO consequens et si oppositio si penes secundum illud epistolae caput; concedo o si penes primum; nego. Scilicet Innocentius ne verbum quidem facit de iis quos post damnationem ordinaverat Bonosus; sed tamen ex eo quod statuit de illis, quos ante damnationem consecraverat, & ex disciplina Ecclesiae Romanae tunc temporis, satis intelligimus, eos qui in haeresi a Bonoso fuerant ordinati, non debuisse suscipi in gradibus suis: Nin eo est oppositio: non est vero in alio capite., quod
pertinet ad iteratam ordinationem . Necesse enim non erat ut prohiberet eos iterum ordinari quos prohibebat ad clerum admitti . Iterata
enim ordinatio spectare quidem potest ad eos, qui ad obeunda munia sua recipiuntur, sed spectare non potest ad illos qui ab omni cleri os
ficio arcentur: imo satis aperte significat Innocentius eos non debuisse iterum consecrari, quos ad communionem laicam redigi voluit. Itaque
ista de non iteranda Ordinatione summi pontificis prohabitio potest aici fuisse communis, licet diverso modo, tam iis qui ante, quam iis qui post
Bonosi damnationem ab ipso consecrati suerant, nedum in eo discrimenuflum constitui queat. ΙNsTARIs 3. Idem Pontifex episῖ. aa. ad episcopos Macedonia asserit haereticos, dum ad ordinandum manus imponunt suis , non nisi vulnus infigere. Ergo non putabat ab iis conferrI characterem . . DisTINGUI antecedens e vulnus quod impediat Ordinis suscepti usum; concedo: quod characterem excludat; nego. Quocirca totus est in hac epistola , quam ut favorabilem nobis attulimus supra, totus est, inquam, Innocentius, ut demonsti et eos qui in haeresi a Bonoso ordinati fuerant, non debere cum suis ordinibus luscipi. Id autem multifariam astruit; imprimis autem eo quod ejusmodi ordinatio vulnus fecerit: ubi autem est vulnus, ibi debet remedium afferri: illud porro remedium est poenitentia. Iam vero poenitentia publica scilicet , qualis ista erat alacris Ordinibus arcet juxta Ecclesiae disciplinam . Ergo non debent illi ad usum ordinum suorum admitti . En summa argumenti quo episcinpos illos aliter agentes urget Innocentius. Ventum est , inquit , adis tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit dispuri Lationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per
172쪽
se illam manus impositionem habere caput: ubi vulnus infixum est , me is dicina est adhibenda: atque ubi poenitentiae remedium necessa is rium est, illic Ordinationis honorem locum habere non posse decer se nimus.
IMsTARIs 4. At ibidem pronunciat Innocentius eos qui se ordinati sunt, nihil ab ordinante accepisse. Ergo. DISTINGUO antecedens: nihil quoad id de quo quaestio erat, id est quoad honorem, jura & usum ordinumὲ concedo: quoad characterem; neso. Legendus est is locus. Sed contra asseritur, inquit , eum qui ,, honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse se, qina nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus se & veram est certe, quia quod non habuit , dare non potuit: dam-- nationem utique quam habuit, per pravam manus impositionem deis dis, & qui particeps factus est damnato . quomodo debeat honoremis accipere, invenire non possum. INNABIs 3. At Innocentium inter & episcopos Μacedoniae de iterata ordinatione agebatur. ET . NEGo antecedens: non enim quaerebatur an qui a Bonosci in haeres initiati erant sacris indinibus, ii deberent iterum consecrari, de quo ne mentio quidem facta est; sed an deberent cum dignitate sua recipi,
ut eos receperant episcopi Macedones , quod Innocentius non approbabat .
Atque hunc esse quaestionis statum dilucide patet ex iis quae hactenus cisputavimus: sed manifestius id erit, si ex ipsa epistola quid faciebant Μaeedones, & quid respondeat Pontifex, repetamus. Sic ergo Macedonum agendi rationem exponit Innocentius . At vero . in- in quit, quos no9 aliter oportet , nisi per poenitentiam suscipi , apud vos pon solum poenitentiam agunt , verum etiam honore curi mulantur. - Sic autem reponit ipse e Quorum , inquit , commis- , tum non nisi longa poenitentia poterit aboleri, nec post poenitentiam is clericos fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt . Unde constatis qui de catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passiis sunt vel cupierunt ab eodem ordinari , non oportuisse ordinationisis ecclesiasticie suscipere dignitatem. IN aTABis 6. At episcopi illi Μaeedones ideo dicebant ejusmodi odicinatos posse ad honores admitti, quia, licet peccassent ordinationem a Bonoso suscipientes, totum illud vitium accedente benedictione pumgabatur . Sea dicitur a vobis ) , inquit Innocentius , vera ae susta se legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium , quod a vitioso,. fuerat injectum. Atqui hujusce benediationis nomine intelligebatur Ordinatio, qua iterum consecrabantur ad munia sua obeunda:. Ergo. Nncita minorem: henedictionem enim appellat eam , non qua d nuo ordinarentvr ,' sed qua reconciliarentur simul & in Ordinibus sui eonfirmarentur ad Eceleuae sinum redeuntes e id enim fies solitum qu
173쪽
dam benedictione eum ex Tharasio tum ex Fulberto & aliis 'p. de
INsTABis 7. De eodem haud dubis benedictionis genere loquuntur Episcopi Μacedones & Innocentius. Atqui Innocentius, eum illico re fellit hane Episcoporum rationem, de ordinationis benedictione verba iacit sic enim statim subdit i Ergo si ita est, inquit , applicentur
si ad Ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei . . quia per benedictionem Ordinationis crimina vel vitia putantur a si ferri ἐν nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordina-- tio, quod longa ratisfactio praestare consueuit. Ergo. NEGo majorem. Non enim a simili argumentatur Innocentius, sed a minori ad majus. Nempe praesules illi severam, ut par erat, poenitentiam non indicebant esusmodi sacerdotibust, quia videlicet per eam benedictionem qua reconciliabantur , & in ordinibus Meeptis stabiliebantur, omne vitium putabatur auferri , & gratia vitiorum expultrix dari. At si hoc ita est, inquit Innocentius, tollenda erit funditus ex Ecclesia catholica etiam pro aliis paenitentia o non enim adulteri jam, sacrilegi, & alii ad poenitentiam erunt adigendi, sed ad ordinationem potius applicandi , cum eadem sit , ac multo major esse debeat vis ipsius ordinationis . Ergo de benedictione ad reconciliationem &Ordinum confirmationem pertinente loquebantur Episcopi , quia nimirum agebant de haereticis jam ordinatis & ad Ecclesiam revertentibus . At de ipsamet ordinatione loquitur Innocentius , quia agebat de fidelibus in Ecclesia catholica Versantibus , nec unquam ordinatis. IMsTA ais 8. At praesules illi idem omnino secerant & faciendum esse contendebant , quod antea secerat Anysus Thessalonicen-ss Episcopus , cujus exemplum asserunt . Atqui Anysius eos qui a noto ordinati fuerant , iterum consecraverax t sic enim sibi objbcit Innocentius t Sed , inquit, Anysii Patris quondam nostri allinis rumque consacerdotum in synodo Capuana summa deliberatiose haec fuit , ut quos Bonosus ordinaverat , ne cum eodem rema- is nerent , ac fieret non mediocre scandalum , Ordinati reciperenis tur. Ergo. NEcio minorem. Nam Anysius non iterum consecraverat, sed citra novam Ordinationem eum acceptis ordinibus eos susceperat . Et vero Anysius ac synodus Capuana nedum reordinationes peregerim , t eulentum contra adversus eas edidere decretum, supra prolatum, quod omnes exinde secuti sunt . Quapropter hoc ipsum exemplum in adve
INsTABis q. At Anysius voluit ut ordinati reciperentur Ergo. DIsTINGUO antecedens t id est ut reciperentur qui jam erant Ordbaati , & quomodo erant ordinati, seu in ordine re gradu accepto ἔeoncedo i idest ut denuo ordinati, reciperentur; nego. Quod enim de L 4 nova
174쪽
nova ordinatione suscipienda nihil hic sanciatur, multa sunt quae per suadeant : I. quia idem ipse Anysius in eadem synodo iteratas ordinationes diserte proseripui r a. quia illic sequitur verba ae mentem concilii Nicaeni de Novatianis: 3. quia non dixit , reor.inati recipia tur , sed tantum ordinati : 4. quia ita loqui debuisset , ut ordinarenturae reciperentur : 3. quia in aliis editionibus, v. g. apud Iustellum pag. 2o9. non habetur ut ordinati reciperentur λ sed contra , si ordinati s reciperentur . Quod indicat sermonem esse de suscepta jam dudum
ΙNsTABIs ro. At Innocentius ipse in hujusmodi restitutione quandam manuum impositionem intervenisse significat, dum adjungit exemplum Novatianorum, quos per manuum impositionem recipi Iubet synodus Nicaena. Ergo. DISTINGUO antecedens : manuum impositionem ad benedictionem, reconciliationem & ordinum confirmationem tribuendam concedo rad iterandam Ordinationem ; neso . Tharasium vide actione x. synodi VII. de hoc argumento disserentem . Ibi enim duplicem distinguit manuum impositionem o unam quae fit ad Ordinationem peragendam ; alteram quae fit solius benedictionis causa . Hanc autem tu recipiendis haereticis solam esse usurpatam docet , non item illam INSTARIA I t. Sed non erat cur ita desudaret Innocentius , si de solo usu Ordinis , non vero de charactere disputabatur et quis enim nescit ab haereticis dari non posse legitimum . Ordinis usum Ergo de charactere , non de hac legitima potestate , quaestio insti
REsPONDEo controversiam nec de charactere nec de usu Ordinis in haeresi accepto extitime e de iis enim nulla poterat eme di cubias, quandoquidem ab haereticis characterem infigi , legitimum autem potestatis ulum non dari constabat : sed quaerebatur an , cum redirent ejusmodi haeretici ad Ecclesiam , iis solita munia , quae hactenus iblegitime usurpaverant , reddi oporteret an contra illi ad poenitentiam adigendi forent . Hoc volebat Innocentius ἱ illud Μacedoniae
OBIICIEs 6. Concilium Caesaraugustanum II. ann. 392. cele-hracum , tom. 3. Conc. min. I 6 o. can. I. Arianos quidem recipit
in Ordinibus , sed postquam benedictionem denuo acceperint. Pl se cuit sanctae & venerabili synodo , inquit , ut presbyteri qui ex haeis resi Ariana ad sanctam catholicam Ecclesiam conversi sunt, qui se is Ram & puram fidem, atque castissimam tenuerint vitam, acceptam is denuo benedictionem presbyteri sancte & pure ministrare debeant r. eaeteri vero qui hanc supra scriptam vitam adimplere vel tenere ne- is glexerint, ab ossicio depositi, sint in clero : ita & de diaconibus , is sicut & de presbyteris constitutum est. Ejusdem benedictionis me
175쪽
minit can. 3. Statuit sancta Synodus; inquit, ut Episcopi de Arianari haeresi venientes, si quas Ecesesias sub nomine catholicae fidei con.
is secraverint necdum benedictione percepta, a catholico sacerdote coninis secrentur denuo. Atqui haec benedictio de ordinatione intelligendaeit. Ergo. NEGO minorem e haec enim benedictio ad confirmationem ordinum solummodo spectabat. Nempe hic duplex sacerdotum ex Ariana haeresi ad Ecclesiam revertentium ordo statuitur et ac ii quidem qui sancte ac pure vixerint, confirmantur in ordinibus aeceptis; qui autem secus, deponuntur . Ergo utrique pro sacerdotibus habebantur e non enim deponuntur , qui laici sunt duntaxat . Sed cum utrique legitimo potestatis suae usu carerent , is aliis pro vitae sanctimonia per benedictionem solitam conceditur, ac aliis negatur. OBIICIEs 7. Petrus Damiani probat quidem simoniacorum ordinationes ratas esse oportere, quia ratae habentur in Ecclesia ordinationes ab haereticis factae ; sed quosdam tamen haereticos excipit, eos nempe . qui circa Trinitatem errabant : postquam ergo de Novatianis disseruit,
qui juxta Nicaeni concilii decreta in ordinibus suis suscipiebantur, Uis Si ergo, inquit cap. a a. & hi , qui jam ab his sunt haereticis ordiis nati, nequaquam suo sunt honore privandi, ob id scilicet, quia e ,, rum conlecratores in fide non titubant , quid de simoniacorum o ,, dinationibus sentiendum , qui & omnia sere ecclesiasticae institutionis ,, jura conservanti At contra Ariani, qui adversus spiritus-sanis est divinitatem manifesta prorsus impietate confligunt , ad cathoibis eam veritatem redeuntes in male accepti Ordinis persistere dignitateis non possunt Quia igitur virtutem Spiritus-sancti in fide nonis habent, qua videlicet omnis ecclesiasticae dignitatis ordo perficitur ,ri apud eos facta ordinatio canonicis sanctionibus irrita judicatur V . . . Tum profert auctoritatem Innocentii de Arianis quam modo propo fuimus, ac postea sic pergit e In quibus, inquit, decretalibus verbis is manifeste datur intelligi, quia in promotionibus clericorum non linis merito fides ordinantis attenditur, ex qua videlicet pendet ut ordi-- natio ipsa sive rata sive irrita judicetur. Quod enim tenet ordinatoris in fide, accipit ordinatus in munere. Enim vero si Arianis recta fi- is des inesset , etiamsi eos cujuslibet diversae pravitatis error involv is rit, facta apud eos consecratio non periret. Ergo Petro Damiani judice, irrita erat Arianorum ordinatio , irrita , inquam , quoad characterem : nam aliter irrita pronunciatur quam Novatianorum .' imo Novatianorum ordinatio rata esse dicitur 3 non item Arianorum. Atqui ordinatio a Novatianis data, rata duntaxat esse poterat quoad characterem et non enim illi legitimum dare poterant ordinum usum. Eringo cum ordinatio Arianorum rata contra non esse decernitur , irrita osse definitur, etiam quoad characterem. NEGO consequentiam: cum enim Petrus Damiani irritam esse Ari,
176쪽
norum ordinationem, ratam contra Novatianorum ordinationem pro
nunciat, peculiaris quaedam est loquendi ratio , qua post Innocentium utitur, quaque significare voluit Novatianorum ordinationem restitutionis esse capacem , non item Arianorum . Quod ut clarius percipiatur, recolendum est duo sibi proposui me Petrum Damiani : ae I. quidem , eos qui gratis sunt a simoniacis Ordinati, in suorum ordinum
usu esse relinquendos; a. ut ista munia obeant mon esse rursus ordinan dos . Atque haec duo totidem constituunt dii ertationis ipsius partes, 1.
ad caput 3 o. extenditur e a. quae longe brevior est , inde ad opusculi finem : intra fines ergo primae partis ista continetur de Novatianis , Donatistis & Arianis disputatio; atque adeo ibi ad solum ordinis usum respiciebat Petrus t & quia is usus Novatianis ac Donatistis conceditur a synodis ac Patribus , hinc eonficit longe potiori jure eum esse permittendum illis , qui gratis fuerint a limoniae is consecrati e horum enim ratas, id est usu omeli non interdictas ordinationes esse oporte re, si tales sint ipsorum etiam haereticorum ordinationes. Sed cum i si opponi posset Arianorum exemplum , qui ab Innocentio judicati iunt
hoc ordinum suorum usu spoliandi, & ad communionem laicam relegandi, quando ad Ecclesiam redeunt et respondet aliam fuisse circa istos quam circa caeteros disciplinam . Arianos enim exclusos suisse ab ossiciis, quod errarent circa ipsum Trinitatis mysterium, unde omne ordinationum robur , sive praesens , sive futurum , fluit ; caeteros autem inertistinis gradibus esse relictos, quod eadem impietate inquinati non essent. Dicitur ergo a Petro Damiani irrita ea esse indinatio, quae re stitutionem excludit , rata contra , quae usum ordinum admittere pintest. Cum enim rata vel irrita esse statuitur, non spectatur ipse haereseos status, quasi una sit apud haereticos Se in haereu rata, altera con tra irrita .in eodem statu; sed spectatur ipsum revertionis ad Ecclesiam tempus , quo quidem temporis articulo altera ab Ecesesia probatur aceonnrmatur , altera improbatur & privatur usu qui priori indulgetur . Et certe hoc unum sonant verba Damiani mox allegata , si paulo dis ligentius expendantur. INsTABIs. At ιbidem, post allata Innocentii verba , ex iis colligit Arianorum quidem ratum esse Baptisma, irritam vero Ordinationem .
DISTINGUO : ratum esse quoad usum jura ac privilegia; concedo et penes characterem praecise; nego. Eodem sensu semper loquitur Petrus Damiani, respicit enim ad tempus illud quo ii haeretici redeunt ad Eeclesiam . Tunc autem qui ab Arianis baptizati sunt , simul atque E clesiae reconciliantur , ii omnibus Baptismatis sui bonis ae juribus illisco fruuntur; sed ordinati in Ordinum suorum jura ac privilegia nompariter restituuntur et hine Baptisma ratum haberi dicitur, irrita contra Ordinatio ab Arianis facta. OBIICi Es 8. Urbanus IL e R. 37. ad praepositum S. Iuventii rom.
177쪽
SACRAMENTI ORDINIS. t txo. Conc pag. 4 o. ipsi respondens interroganti Utrum sit utendumis ordinationibus & reliquis sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab is adulteris vel sanctimonialium violatoribus et Si schismate, inquit, velis haeresi ab Ecclesia non separantur, eorumdem ordinationes, & rei, is qua sacramenta sancta & veneranda non nesamus, sequentes B. Α se gustinum , qui super Joannem de hujusmodi tam coelose quam ve- is raciter disseruit . . . &c. Attamen decessores nostri Nicolaus & Greis gorius a missis sacerdotum , quos tales revera esse constiterit, fideis las abstinere decreverunt , ut & peccandi licentiam caeteris auseris rent , & hujusmodi ad digna poenitenti amenta revocarent , , Porro ad haec quae tibi. . . . Objieiuntur, id est, si corpus & sanguisse Christi . . . . proprias virtutis dignitates habent ῆ curis spernuntur, sicubi ab indigno praesumuntur ad haec, inquam, ita resis pondemus et Proprias quidem habent virtutis dignitates, ut praelatusis Augustinus ait super Joannem contra Donatistas , sed agentibus velis suscipientibus eadem sacramenta , contra praelatorum pontificum imis stituta, nisi sorte sola morte interveniente, utpote ne sine baptisma- ,, te vel communione quilibet humanis rebus excedat ἔ eis , inquam , is in tantum obsunt , ut veri idololatrae sint , cum talibus & Ordin Do tionum & sacramentorum consectio , 3c aliter quam permissiim estis scienter susceptio, vehementer a sanctis canonibus prohibeatur ....is Haec de malis tatholicis qui intra Eeclesiam sunt . Caeterum schiseis malicorum & haereticorum sacramenta , quoniam extra Ecclesiam
is sunt, juxta sanctorum Patrum tradit nes, sellicet Pelagii , Grego-- rii, Cypriani, Augustini , Hieronymi , formam quidem sacrament
is rum, non autem virtutis effectum habere profitemur , nisi cum ipsi is vel eorum sacramentis initiati, per manus impositionem ad catholiis cam redierint unitatem. Sciendum vero est quod canones Apostolo- is rum, quorum auctoritate orientalis & ex parte Romana utitur Ec-
is clesia, & insignis martyr Cyprianus , & Othoginta episcopi cum eo is dem , Baptismum haereticorum I aerum Diam appellant : Steph h nus vero & Cornelius martyres & pontifices Romani , & venerabi- ,, lis Augustinus in libro de Baptismate eundem Cyprianum di praelatosis episcopos hanc ob causam vehementer redarguunt , affirmantes Baris tismum sive ab haeretico , sive schismatico, ecclesiastico more celeinis bratum, ratum esse e & merito , quia alia in Baptismo , & alia in se reliquis sacramentis consideratio est ; quippe cum & ordine prior &is necessurior sit ἐν subito enim morituro prius Baptismate quam Do- se minici corporis communione vel aliis sacramentis consulitur. Et se dum forte Catholicus non invenitur, satius est ab haretico Baptismiis sacramentum sumere, quam in aeternum perire. Et hanc sententiam is praescriptorum pontificum Cornelii, Stephani & Augustini secuti suntis Innocentius, Stricius, Leo, Anastasius & magnus Gregorius, & om is nis Ecclesia catholica . Ex quibus sic arguunt a Eorum duntaxat
178쪽
sacramenta sancta & veneranda sunt iuxta Urbanum, qui intra EceI siam versantur. Ergo qui extra Ecclesiam sunt , non conficiunt silacramenta et illa enim ubicunque recipiantur , ibi sancta & veneranda
DisTINGUO antecedens: sancta & veneranda sunt , id est , usuris panda ; concedo et sancta in se & veneranda ; nego . Id manifestum est ex summi Pontificis scopo o sancit enim cuique licere ad improborum sacramenta accedere , eaque ab ipsis suscipere , quandiu in Ecclesia positi sunt ; hoe autem non licere , si qui ab Ecclesia praecisi sint .
Quod etiam statuit S.Thomas 3.paν. qu. 6. ar. 6. ad a. σ qu. 67. art. I. E sensu Urbanus illorum sacramenta sera via appellat ac veneranda, non item istorum. INsTABis I. Sacramenta ab haereticis consecta sermam duntaxat sacramentorum habere dicuntur . Ergo specie tenus tantum tu ut si
DISTINGUO antecedens ἐν & per illam formam Urbanus intelligit ipsam sacramentorum substantiam ; concedo : & intelligit solummodo speciem externam ; nego . Nimirum eodem hic sensu Urbanus loquibEur quo multo ante locutus fuerat S. Leo in decretis cap. 48. ubi μ Hi, is inquit , qui Baptismum ab haereticis acceperunt sola sanct bis Spiritus invocatione per impositionem manuum confirmandi sunt , - quia sermam tantum Baptismi sine sanctificationis virtute sumps is runt : & hanc regulam , ut scitis , servandam in omnibus ecclesiis ,, praedicamus , ut lavaerum semel initum , nulla iteratione violetur. Hic , ut perspicuum est , S. Leci existimat ejusmodi Baptismum validum esse , quem tamen amrmat sacramenti tantum sermam habere imo summus ille pontisex ideo decernit iterandum non esse hoe Baptisna , quia sermam Baptismi habet , ac proinde semiae vocabulo tu stantiam ipsam saeramenti intelligit . Et vero sermam lacramentorum ambo illi Romani praestiles eorum virtuti & effectibus opponunt, non autem characteri . Denique Urbanus hic sequi se Sancti Audustini Sancti Hieronymi , Sancti Gregorii decreta profitetur . At illi dubio procul haereticorum ut Baptilma , sic & Ordinationem admittebant . Ergo INSTABIs a. Augustini quidem sententiam probat Urbanus, sed qu ad Baptismum duntaxat, quia nempe aliis lacramentis prior est & magis necessarius. Ergo. D STINGUO antecedens r quoad Baptismum duntaxat ab haereticis cum fructu suseipiendum ; e cedo i quoad Baptismum simpliciter. Quaerebatur nempe an liceret aliquando sacramenta ab haereticis suscipere , & an eum fructa suscipiantur Id nunquam fieri licere Contendebat Cyprianus quia nempe nec characterem unquam inscubpunt , nec gratiam unquam largiri possunt , quam non habent. COR Ira Augustinus Baptismi characterem ab haereticis infigi in Bapti imatae sic Dis ligo e
179쪽
sicut & in aliis ejusdem seneris sacramentis pronunciat : imo in casu necessitatis gratiam Baetii mi ab ipsis dari , ut cum parvuli aut adulti in mortis articulo ab ipsis baptizantur. Ergo Augustinus Cypriano adversatur, & quoad characterem, & quoad gratiam : de gratia autem sola
Urbanus loquitur, quia de fructu sacramentorum quaestio erat. Et revera solus ex omnibus sacramentis Baptismus cum fructu ab haereticis suscipi potest, nempe cum urget necessitas. IrusTABIs 3. Urbanus ait solum Baptisma esse ratum apud haereticos.
DIs TINGUo antecedens: ratum, id est fructuosum , salutiferum , &usurpandum; concedo: id est verum ac solidum; nego. Varia est vocis ib. Iius ratum fgnificatio, quod jam notavimus. ΙNsTABis 4. Summus ille pontifex Cypriani opinionem videtur amplecti quoad alia sacramenta. Atqui Cyprianus ea esse apud haereticos plane nutili arbitrabatur. DIs TINGUO : Cypriani opinionem ex parte , in eo nimirum quod pertinet ad fructum extra casum necessitatis , in quo conse tientes omnes habuit ; concedo , omni ex parte , hoc est , etiam in eo quod pertinet ad characterem , aut in casu necessitatis ad fructum ἔ
ORII CI Es ultimo. Graeci recentiores haereticorum ordinationes pro nullis habent, easque iterandas esse definiunt. Primo enim Anonymus quidam Constantinopoleos patriarcha respondens Μartyrio Antiocheno praesuli lib.4. iuris Orientalis, pag. 29o. imperat , ut qui ab haereticis sunt consecrati , cum ad Ecclesiam redeunt , Tanquam egregii laici ad eum gradum ordinentur in quo prius apud
Secundo Balgamon , idem jubet ibid. lib. 3. pag. 379. interrogatusis An sacerdos vel diaconus haereticus dignus habitus divino, & sancto se Baptismate , vel per sanctum chrisma sanctificatus , possit sacra fa- se cere cum priore ordinatione sua λ an vero si sacra ministrare velit, si iterabitur ejus ordinatio : sic respondet i Qui , inquit , cum se esset profanus sacerdos , orthodoxam fidem amplexus est , si ad si se veritatem canonicae disciplinae ex actu ipsius vita innocens apparuerit, se ita ut dignus censeatur non modo sacerdotalis dignitatis , sed etiam is episcopalis, priore sacerdotio pro sacrilegio habito, & pro non facto , M omnino per consuetos gradus ad doctoriam sidest episcopalem subibis mitatem ascendet. Tertio cum multae sint in Ecclesia Graeca admittendorum haereticorum sormulae , nulla tamen .st , quae eos cum ordinibus admittendos esse 1 anciat . De quo consule Μorinum exercit. I. cap. LI. num.
Quarto denique Graeci eo usque progressi sunt ut & Latinos rursus ordinarent, teste Cabasila lib. s. iuris Orientalis . Hic consuetudo est,
180쪽
is est , inquit , ut in extraneam regionem azim in sacerdores a nostratibus episcopis ordinentur ..
RESPONDEO I. recentiorum Graecorum non maῖnam esse auctoritatem, ex quo schismate ab Ecclesia catholicae divulsi sunt Rpspo MDEo a. si de Ordinationdi ita senserunt , ut objicitur , eos hoc in capite non a nobis tantum dissidere , sed etiam ae majoribus. suis defeci lia.. RESPONDEO 3. ipsos revera ab antiquae majorum disciplina in admittendis haereticis iuescivisse .. Primis enim temporibus duo duntaxat haereticorum ordines constituebantur a ac r. quidem eorum qui per Baptismatis iterationem ; alter autem eorum , qui per stilam unctionem admittebantur , ud constat ex Concilio Constantinopolitano I..can. 7. Tertius exinde accessit , eorum videlicet qui per totam fidei catholicae professionem recipiebantur r quod ex S. Gregorio ιιθ. 9. epi 6 i. synodo Trullana canon. 93. Ioanne Moselio ,. Theodoro Studita iaTimotheo presbytero , Aristaeno , antiquis Euchologiis , aliisque Vetexibus Ecclesiae Graecae monimentis. ostendit Morinus lib.ς. de poenitentia,
cap. 9. oe is . oe de sacris Ordinatronibus par. 3. exemitatione 3. cap. 7.. num. q. O cap. I T.. num. 4. Ο 3. Eorum porro duntaxat ordinationes iterabantur quorum rejiciebatur Baptismus,. si tamen illi ad O
dinum suorum usum admitterentur e caeterorum non ita . Nunc haereticos recipiendos , in duas tantum classes tribuunt , quorum alios iterum baptizant, alios ungunt;. quos autem unsunt, eos nunc Vulgo it rum esse consecrandos decernunt, antequam suis ossiciis reddantur . Itaque illi a majorum suorum usu ac disciplina longe deflexerunt 2 quo unoe
jam nullam apud nos fidem merentur ..REsPONDEO A. Anonymum illum,. qui opponitur nobis,. incertae e aetatis, & explicari posse de ordinatione non iacramentali. REsPONDEO I. Bal ramonem, utpote schismaticum, levis esse ponderis , & eadem sorte ratione exponi posse ..REsPONDEO 6. formulas Graecorum loqui duntaxat de reconciliaticine, quatenus communis erat omnibus qui ad Ecclesiam redirent , atque adeo mirum non esse quod de restitutione clericorum in his mentio noni fiat, cum ne clericos quidem commemorenz. REsPONDEo 7. Cabillam: quidem testarit a nonnullis iteratas esse' ordinationes Latinorum λ. verumi id. nec ab ipso probari ,. nec a I anne Citri quemi super eo consulebati et dα quo Morinus par. . T. . cap. z. ,
Atque haec de gravi illa controversa dicta suffcianc ,. quae etsi non dum ullo Ecclesiae decreto fixa sunt ,. ita tamen firma ,. & inconcussa ham heri debent,. propter Traditionis auctoritatem ,. & omnium jam theologorum consensionem, ut qui eis refragaretur k erroris nota judice Ha lario, assici posset ..
