장음표시 사용
191쪽
De extraordinario mistro presbteratus.
ASSERTIO. N ON potest presbyter alterum presbyterum ordinare. PROBATIONES.
PRORATUR I. iis omnibus sere momentis quae fessione I. attulimus. I. enim synodus Alexandrina non tantum probat Ischyram presbyterum non esse , sed nec esse posse , quia nempe a Collutho presbytero consecratus fuerat . Certe synodus illa tres ordinatorum classes distinguit , r. eorum qui in Ecclesia catholica initiati erant ; a. e rum qui in schismate a Μeletio fuerant consecrati ; 3. aliorum quos inaugurare visus fuerat Colluthus presbyter et priores autem Presbyteros esse ait , non item postremos . At qui in schismate fuerant ordinati , ii presbyteri erant duntaxat quoad characte rem . Ergo postremi ne quidem quoad characterem presbyteri suisse censendi sunt.
a. Epiphanius hoc quasi proprium ascribit & vindicat Episcopis , quod nempe presbyteros & Ecclesiae patres ordinare possint. a. Illi plerique Patres, qui supra a nobis indicati sunt & infra plenius adducentur , quique lanciunt una ordinandi facultate episcopos presbyteris esse superiores, ad ipsam Christi institutionem jusque divinum videntur respexisse . Si enim spectassent Ecclesiae consuetudInem , multa alia fuissent inter utrosque assignanda discrimina . Ergo jure divino & ex Christi instituto haec iacultas Episcopis ita propria est aepeculiaris, ut Presbyteris competere non possit. Et vero notandum est confirmandi jus dici quoque potuisse Epist pis proprium e solis enim episcopis convenit , ut confirment neophytos . Cur ergo sola ordinatione distingui Episcopos Presbyteris assidimant Patres cur unam Ordinationem excipiunt , nec adjungunt Co firmationem ' Id prosecto aliunde non proficiscitur , quam quod Co firmatio non ita propria sit Episcopis quin extra ordinem & ex dei gatione possit etiam presbyteris esse communis . Ergo ordinatio contra debet esse Episcopis ita peculiaris, ut ne extra ordinem quidem Seex Ecclesiae concessione Presbyteris attribui queat . alias nullum esset Confirmationem inter & ordinationem in hoc capite discrimen , sed aequa esset utriusque conditio e ac proinde aut nulla aut duplici ex par. ret secernerentur a presbyteris episcopi . Atqui unam antiqui ordinati
192쪽
i 85 DE MINISTRonem excipiunt. Ergo talis esse debet ipsius natura, ut in presbyterum nullatenus cadere possit. Uno Verbo cum Veteres pronunciant unam es.se ordinationem quae episcopis propria sit, vel id de ordinario jure i telligunt non autem de extraordinario , Vel de utroque r si de ordinario tantum ; salluntur illi : salsum enim est solam esse ordinationem uae ordinario jure unis Episco eis competat; quandoquidem praeter Orinationem est etiam Confirmatio, quae eodem jure ordinario solis Dpiscopis conveniat e si de utroque; ergo nec de extraordinario jure Ordinatio ad Presbyteros potest pertinere. 4. Chorepiscopi , ut infra videbimus , aliquando presbyteros & diaconos ordinare tentaverunt . Atqui hujus modi ordinationes non tantum improbatae sunt, sed etiam iterari jussae. Ergo quantalibet potestate polleant presbyteri , nullas Ordinationes peragere possunt et ergo ex Christi instituto ; alias enim validae saltem sui sient penes characterem ejus generis Ordinationes, nec iterari potuissent. PROBATUR a. ex eo quod apud Victorem Uticensem lib. a. de per fecutionibus Vandalorum , & apud Surium in vita S. Fulgentia die x. Ianuarii, legimus, cum Episcopi catholici in exilium pellerentur, mirum in modum commotos fuisse omnes catholicos fideles , ea maxima de causa, quod nulli jam futuri essent, qui sacris Ordinibus alios initiare possent. Atqui tantopere commoveri non debuerunt, si presbyteri apud se superstites alios creare poterant. Ergo constans erat tum apud cunctos fides, presbyterum non posse nisi ab episcopo consecrari, quanta
cunque necessitas urgeret. PRORATUR 3. omnium fere theologorum consensione : ita enim docet S. Thomas in A. di . 23. quaes. I. art. r. ad 3. Bonaventura ibidemari. I. quest. I. Richardus ara. I. gues. I. Paludanus art. a. Solus quain. I. art. I. concl. I. & alii passim . Haec autem tam consentiens schol
rum doctrina magni in ejusmodi rebus ponderis esse debet PROBATUR q. iis quae ex adversa opinione consequuntur incommo dis . I. est, quod statuendum a nobis presbyteros inter & episcopos discrimen nimium labefactet, & incaute suppeditet arma Calvinianis, qui adversus Episcoporum excellentiam pugnant. Vide Petavium in suis de eccles astra disciplina dissertationibus, a. quod catholicae Ecclesiae ea sam debilitet, cum agitur de successione Pastorum e eo enim praesertim illos oppugnamus quod Pastorum seriem ostendere non possint. At facilius sese tuebuntur , si presbyteri alios sbi substituere queant. 3. denique quod episcoporum tollat necessitatem . PROBATUR s. multiplici ratione .. Prima est, quod in iis quae divinae sunt originis & ex una Dei v luntate itispensa sunt, nulla tutior aut etiam rationi magis consentanea regula sit , quam ut illud omnino necessarium esse existimemus, . quod
semper & quolibet in casu iactum esse comperimus t alioqui nihil jam firmum erit & stabile in religione christiana, nullus erit licentiae op nansi
193쪽
nandi aut fingendi modus. Atqui ordinationes nunquam ab aliis, quam ab episcopis factas esse audivimus. Ergo episcopos ad Ordinationem ita
necessarios esse statuamus, ut eam cum presbyteris non communicemus.
Secunda est, quod, si fieri posset , multa sane exempla in eo genere haberemus. Quis enim putet nunquam extitisse ejusmodi occasionem aut necessitatem , cum episcopi olim saepe laterent in antris, aut quaererentur ad necem , aut undequaque fugarentur Quis sibi persuadeat divinam providentiam, quae religioni invisitat, per tot hactenus saecula ne uno quidem exemplo hoc dogma, si verum esset, suisse firmat ram 8 i Prosecto quidquid de sacramentis nos scire voluit Deus , illud aut Scripturis consignavit , aut Traditionis via ad nos usque transmisit. Atqui quod presbyteri presbyteros creare possint, id nec in Scripturis nec in Traditione expressit . Ergo id a theologis doceri non
OBIICIEs I. Concilium Hispalense II. anno Orς. cap. 3. abjiciendos esse e gradibus suis duos clericos pronunciat, presbyterum unum, diaconum alterum, qui episcopo manum imponente & Presbytero orationem recitante ordinati fuerant. At qui deponuntur, ii ordines habuerint necesse est. Ergo non tantum an episcopis, sed etiam a presbyteris consecrari possunt presbyteri ac diaconi. RESPONDEo I. aliquando deponendos eos dici, licet improprie, qui nullam, etiam penes enaracterem, Ordinationem susceperint, ut Hallerius ostendit supra. a. Aliud esse abjici , aliud deponi d etiamsi enim concedatur non deponi nisi qui vere ordinati fuerint, certe possunt abjici quicunque etiam citra veram ordinationem in dignitates Ecclesiae sese temere intruserint. 3. Id justo plus probare : ex hoc enim consequeretur ab uno ministro unam ordinationis partem , εχ alteram ab altero confici posse , quod nemo dixerit et imo inde consequens elisset , jussu cujuslibet episcopi presbyteros posse alios preobyteros consecrare, quod nullus pariter admiserit. OBIICIEs a. Chore piscopi quondam presbyteros Ordinarunt. Ergo. DIs TINGUo antecedens : chorepiscopi qui ut episcopi consecrati sueranti concedo et alii; nego. Sed de his suo loco. OBIICIEs 3. Presbyteri etiamnum manus imponunt cum episcopis, quando celebratur Ordinatio. Ergo. Drs TINGUO antecedens et in argumentum consensus & societatis ;concedo : ad characterem imprimendum; nego. I. enim nullam ipsi orationem adhibent, nullaque pronunciant verba , quibus tamen posita est sorma & vis positiva ordinationis. a. Hinc sequeretur presbyteros esse ministros ordinarios hujus sacramenti; nulla enim apud nos ordis
194쪽
Osiit ills 4. Tam possunt ex delegatione presbyteri alIos eonsecra. Te , quam Confirmationem baptizatis dare . Atqui juxta communem theologorum sententiam presbyteri possunt Confirmationis sacramentum
extra Ordinem administrare. Ergo.
NEGo majorem & paritatem et r. enim ordinatio excelsioris est quam Confirmatio dignitatis et atque adeo qui unam dare potest , non continuo conserre potest & alteram . a. In iis quae ex voluntate instituentis pendent, Traditione , non comparatione , utendum est : potui: enim unum velle, nolle alterum. Quid autem in eo, de quo agimus , casu contigerit , manifestum videtur et divina enim providentia multa nobis exempla reliquit Confirmationis a presbyteris collatae, nullum a tem ordinationis . Cur autem potestatem concessisset, quae otiola &iners semper futura fuisset' 3. Nedum ex eo quod presbyteri Confirmationem administrare queant. colligi possit eos etiam ordinare posse ἔcontra inde potius sequitur eos ordinare non posse r debet enim esse
aliquid eximium & , ut ita loquar , essentiale quo episcopatus presby teratu superior si & ab eo distinguatur; sicut est aliquid quo presbyteratus diaconatui antecellit. Atqui est aliquid ejusmocii in presbyteratu, nempe facultas conficiendi corporis Christi, quod nullatenus conficere possunt diaconi. Ergo pariter &c. OBIICIEs 3. Plerique juris canonici consulti , auctor Glossae in eavit Manus quoque , de consecratione , GR. 3. & in caput Pervenit , dis. 93. Innocentius IV. in caput Quanto, de consuetudine ; Sylvester ibid. Angelus de Clavasio in summa, verbo ordo ; Hugo apud Baconem
in o. d. s. 7. quis. I. an. q. Hugolinus ad diu. 66. cap. Porro, apud Joannem de Frisurgo summae Consessorum lib. s. tit. 22. quis. 27. Guillelmus, antiquus Raymundi Glossator ad titulum de aetate ordinandorum, lib. 3. se l. 6. verbo Porro Bernardus, vetustissimus decretalium commentator in summa Astensis lib. 6. rit. 3. art. I. Panormitanus ad caput, Quanto , de consuetudine, num. 9. & alii tradunt presbyteratus ordinem a simplici presbytero conserri posse. Ergo. DIs TINGUO antecedens : plerique juris canonici interpretes in eo non audiendi, illudque ex minime probandis principiis elicientes; concedo . secus ῆ nego . Itaque observandum est , r. juris canonici interpretes prae theologis, in eo quod ad doctrinam attinet negotio, neutiquam esse audiendos. a. Etsi plerique ita olim arbitrati fuerint, non tamen omnes in eandem sententiam abiisse, ut ex Coyarruvia & Vasqueso constat.
3. Illos, qui ita senserunt , id ex principiis variis minime probandis collegisse.
Primum est, Quod presbyteri & episcopi sint quid unum & idem
jure divino : sic Guillelmus Raymundi glossator, Glossa, & Panormi
Secundum, quod quilibet clericus possit eum quem habet ordinem con
195쪽
ferre , subdiaconus subdiaconatum , diaconus diaconatum, & presbyterpresbyteratum. Ita Glossa, Sylvester, Innocentius IV. Angelus de Cla- . vasto, Hugo, Bernardus . . Tertium , quod haec facultas dandi quod habeas , extendatur etiam ad laicos ipsamque Confirmationem, ita ut quivis e plebe confirmatus Confirmationem dare possit. Ita Glossa ad capis Pervenit. Quartum , quod presbyteri tantam habeant in Ordines potestatem , ut etiam, si necesse sit, episcopos creare & ordinare possint. Ita Ηugolinus, Guillelmus, Panormitanus. Atqu. haec nemo jam defendit. Ergo nec ullus est, qui horum juris canonici interpretum au itate sese tueri debeat. Ossicis s 6. Sunt & theologi , qui in eadem opinione versantur , v. g. GIllelmus Altissiodorensis summae Iib. 4. tradi. 8. quaes. r. Siri non essent in mundo, inquit, nisi tantum tres simplices sacerdotes, is oporteret quod aliquis illorum consecraret alium in episcopum , &is alium in archiepiscopum. Aureolus in A. HII. 24. Papa, inquit, is non posset ordines committere non sacerdoti, ut diacono & laico . ,, Pollet autem committere cuicumque sacerdoti. Nec eam opinionem improbat Nicolaus de Orbellis in HR. 7. quaesi. I. DISTINGUO antecedens : sunt & Theologi pauci , & iisdem sere quibus Canon illae momentis innixi ; concedo : plures numero, & legitimis de causis eo adducti ; nego . Certe Aureolus id ex eo colligit , quod Gradus episcopalis & sacerdotium non sint distinctae potesta- is tes & Nicolaus de Orbellis id probabile existimat, quia In priis mitiva Ecclesia non erat distinctio sacerdotum & episcoporum.
INsTABis eum Aureolo . Omnis serma ex quo est in actu, pinis test se communicare in eadem specie. Ergo. DISTINGUO antecedens omnis larma corporea , esto : spiritualis ac supereaturalis ἱ nego : sic anima rationalis alteram non producit , nec qui confirmatus est, potest alterum confirmare, nec qui gratus est Deo, potest continuo gratiam alteri infundere.
De legitimo Ordinationis m*nistra.
QUAE Rus r. an quiliber episcopus, etiam depositus, schismaticus,
aut haereticus, & praecisus ab Ecelesia, legitimus sit Ordinationis mimiter . . REsPONDEo eos qui ab Ecelesia pulsi sunt, valide quidem , sed non licite ordinare , quod ex supradictis constat abunde ., idem dicaade depostis. QUIEREs a. an qui ab ejusmodi episcopis essent eonsecrati, ii ad O
dinum suorum munia admitterentur. REM
196쪽
2ρα DE MINISTRI .REsPONDEO juxta canones ac disciplinam severiorem eos admitthnon debuime,. & reipsa tribus prioribus Ecesesiae saeculis vix ac ne vi κquideri essist admissos; se'uenia autem aevo propter bonum Ecclesiae &pacis, benignius multis in locis cum ipsis actum esse , quod ex modo dictis colligitur. QUIERES I. an quilibet episcopus catholicux possit quem libuerit libet te ordinare.
RESPONDEO neutiquam: a solo enim episcopo, proprio licet ordinationem susciperer hinc synodus Nicaena can. II. eam Ordinationem irritam esse pronunciat , qua quis sibi non subditum consecrata Si quis , in- δε quit, ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, Oruinare in suamis ecclesiam, cum nota habeat consensum episcopi ipsius a quoe recessitis clericus; irrita sit hujusmodi ordinatio . Hinc quoque Tridentina fess. 23.. cap. 8. de reformatione, Unusquisque, inquit, a proprio epis-- copo ordinetur Si secus fiat, ordinans a collatione ordinum M per annum, & ordinatus a susceptorum ordinum executione , quandiu proprio Ordinarita videbitur expedire, sic suspensus. Quibus tamenήVerbis aperte arguit validam eme ordinationem . Adde synodum Sardicensem can. I 8. Carthaginensem I. can. s. III. can. 2I. qq. Ara scanam I. can.. M &c. apud Hallerium de furis electron. cap.. s. ara
QUAEREa 4. quis sit propriu& episcopus . . RESPONDEO I quondam aliam. 1 me laicorum quoa1 hoc caput aliam Clexicorum conditionem .. . Quod enim pertinet ad Iaicos , poterant illi a quocunque antistite Me a etiam inconsulto, in cujus dioecesi. nati erant ,. ordinari e sic origones Alexandriae natus,. in Palaestina presbyten factus. est; sicut Hieronymus Stridoniensis in Pannoniae, a Paulino in presbyterum Antischiadi inauguratus. fuit sic Paulisus Burdigalensis a Barcinonensi praesule ad eandem dignitatem est evectus Μartinuia procur a. patria positus , ab Hilario, clericus est ordinatus Augustinus. Tagastents. ae Valerio Hipponensi episcopo clericua est factus .. Eti vero canones antiqui cum vetant ne quis ML non subditum ordinet,. de solis clericis, loquitur . Quod autem jam ad clericos. spectat illi ut proprium prat lem dein- cees agnoscebant ae quo primum. fuissefit ordinati. Hinc Ecclesia prohibuit tam frequenter ne quis alienumi clericum ad se attrahere. vel apud se retinere auderet .. Synodus Carthaginensis II L cim. 8. Uzalienum M inquit, clericum ,. nisi concedente eius episcopo,. nemo audeat. vel retinereis Vel. promovere in ecclesia sibi credita . Adjice Leonem epis. 84. aliaS La. cap. 9. sy dum: Arausicanam L. quae sic habet ean. 8. Si quis alibL consistentem clericum ordinandum putaverit, , prius definiatis. ut cumi ipso, habitet. Sic quoque non sine consultatione ejus episco-- pi, cum quo ante habitavit, eum, qui sortari. sine causae diu ab alio,
197쪽
Itaque mestus tum temporis proprius erat laicorum episcopus e cleri-Korum autem is solus proprius epilcopus censebatur a quo Ordinem &, ut jam loquimur, beneficium accepissent. Si enim quosdam insolitos &frequentes casus excipias, nullus ordinabatur quin smul cuipiam ecclesiae ascriberetur.
REsPONDEO 2. triplicem nune titulum esse quo aliquis cuipiam epis copo possit subdi, atque adeo ab ipso ordinari et a. quidem originis cum aliquis videlicet in alicujus episcopi dioecesi natus aut renatus est ea. domicilii quod in ejus dioecesi fixerit e 3. .neficii quod in ea ob
QURRAs s. si quis in una dioecesi natus, in altera autem baptizatus sit, a quonam episcopo queat ordinari. νREsPONDEo hac de re dissentire theologos, & utrumvis adiri posse pro arbitrior attamen hodiernae disciplinae magis esse consentaneum, ut eum adeas in cujus dioecesi natus fueris: de quo lese Bonifacium VIII in Sexto , di acta Cleri Gallicani anni r 637. ad; unge Hallerium di
Quae REs d. quid requiratur ad titulum domicilii. RESPONDEO r. requiri ut quis in certa dioecesi fixerit domicilium cum animo ibi perpetuo manendi. r. a.' a concilio Aquensi anni a 383. decennale tempus fgi, ut quis Tatione domicilii alicui episcopo subditus dici possit et 3. tamen, si quis apud episcopum ipsum habitet, trie nium satis esse Quae RΕs 7. an titulus ille sit in Galliis jam in usu. RESPONDEO non esse: idque in praedictis comitiis Cleri Gallicani anni I 63 . fuisse gravibus de causis sancitum e licere tamen etiamnum apud nos episcopo eum ordinare , qui apud se per triennium commoratus fuerit, juxta quod a synodo Trid. seg. 23. de reform: cap. 9. prae scribitur Quae REs 8. an valeat hoc tempore beneficii titulus. RESPONDEO I. valere pluribus in ecclesiis in quibus eonstitutio B nisacii VIII. nunc viget: auspendi ramen ab executione suorum ordinum, qui in fraudem S ad declinandum episcopum proprium in aliena dioecesi beneficium aliquod aucupatur .REsPONDEo a. hunc titulum in Galliis mutuo episcoporum consensu jam esse abrogatum, ut ex consuetudine colligitur, & decernitur in supra dictis copuli is anni 2637. QUAERES 9. an qui rescripta a sede apostola obtinuerunt, ut ab alidinis episcopis consecrentur, ab iis apud nos ordinentur sine proprii epi scopi consensu. RESPONDEO non ordinarit qua de te eadem comitia litteras ad sum' mum Pontificem scribendas esse statuunt, & encyclicam insuper episto ilam ad omnes Gallicanae ecclesiac praesules esse mittendam ut deinceps ab ejusmodi ordinationibus abstinerent. .
198쪽
Quae RΕs Io. an etiamnum Abbates possint minores ordines eo
REspo NDEo posse , juxta Tridentini concilii sanctionem sess. 13.
Quae RΕs II. an majores ordines largiri jam queant illi, quibus olim id indultum est. REsPONDEO juxta Navarri sententiam abrogatum eme hoc , qualecunque olim fuerit, privilegium : I. quia sus a 3. cap. 8. jubet synodus
Tridentina ut unusqui Me a proprio episcopo ordinetur et a. quia cap. Io. ex omnibus ordinibus, quos impertiri possint abbates , soli minores memorantur . Atque huic parti , utpote tutiori , adhaerendum in usu est. QuERIEs xa. an non liceat aliquando ordines ab alieno episcopo suscipere.
REsPONDEo posse id fieri , si proprius episcopus per litteras dimis
fias consentiat QUAEREs I 3. quodnam inter litteras quae olim concedebantur, &eaS quae nunc conceduntur, sit discrimen. REsPONDEO hoc interesse, quod olim qui ejusmodi litteras clerico dabant, eum veluti manumitterent , & in alterius ecclesiam transcriberent; nunc autem istae litterae ordinationis tantum gratia concedantur,. non vero ut aliquam in clericum dimissium jurisdictionem acquirat episcopus eum consecraturus . Hujus autem discriminis origo est quod episcopi quondam ordines ipsi semper conserrent , & unumquemque
statim ab ordinatione collata cuipiam ecclesiae affigerent: nunc autem alii sunt mores.
QUAEREs r 4. quis ejusmodi litteras dimissiorias largiri possit.
RESPONDEo eas tribui posse: I. Ab episcopo, quod extra dubium est. a. A vicario generali, modo conceptam hac de re facultatem acceperit ab episcopo, non aliter. De quo vide caput, Cum nullus, de tempore ordinationum, in Sexto, nisi sorte absit episcopus , & a dioecesi sua remotior sit quam ut ei providere queat. 3. Vacante sede a Capitulo , sed post expletum vacationis annum , ut statuitur a synodo Tridentina seg. 23. de reformatione, cap. IO. intra annum tamen a Capitulo dari possunt iis quos arctatos vocant, id est, qui titulo beneficii sui intra annum ordines suscipere tenentur. QUAEREs II. utrum litterae id genus vim habeant etiam post moditem episcopi a quo concessae sunt. REsPONDEO vim habere et licet enim mandatum expiret morte maudantis, ut vulgo dicitur, attamen gratia semel concessis tandiu durat , quandiu non est ab eo qui illam concessit aut ejus succe re revocava et de quo consule caput, Si gratissie de rescraptis , in Sexto : Gr '
ia via, inquit Bonifacius, durabit' perpetuo , nisi a succellare suerit re-
199쪽
is vocata. Certe Clerus Gallicanus in comitiis anni I 637. hortatur episcopos recens promotos ut ejusmodi litteras a decessoribus suis aut Capitulo concessas revocent. Ergo vim habere censebantur, nisi essent
QUAEREs Ict quid episcopi quoad hoc caput observare debeant. REsPoNDEo multa esse ab iis observanda : I. ut quantum fieri potest per semetipsos ordines conserant , quod monet synodus Tridentina seg. 23. cap. 3. a. ut eos quibus litteras largiri coguntur, ipsi probent& examinent, aut probandos & examinandos antea curent ; neque id oneris in alienum episcopum rejiciant : 3. ut tempus figant quo liti rae illae vim habiturae sint, v. gr. sex mensium aut unius anni et quod etiam graviter monet Clerus Gallicanus in comitiis saepe jam memoratis
CONsTAT apud omnes virum quemlibet per sese sacris ordinibus esse aptum , & iis initiari posse, nisi quaedam ei forsitan ex illis, quae infra recensebuntur, dispositio desuerit. Sed dubium est de mulieribus an Ordinationis sint capaces.
Quinam olim mulieres sacris Ordinibus idoneas esse putaverinι.
MULTI quondam extiterunt haeretici qui seminas sacerdotio in. gniverint, iisque sacerdotalia munia demandaverint. Hinc Tertullianus libro de praescriptione, cap. 4 I. de omnibus passim haereticorum sectis loquens, Ipsae , inquit , mulieres haereticae quam
se procaces t quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, cura- is tiones repromittere, sorsitan.& tingere. Ac primo quidem Μarcus e Gnosticorum grege feminis Eucharistiae consecrandae potestatem secit, teste Irenaeo sib. I. cap. 9.
Secundo Μontanistae qui & Cataphryges, Pepusiani, Quintiliani, Pr, scilliani nominati sunt, non tantum ὸiaconissas, sed & sacerdotisIas &episcopas creabant, quod videre est apud Ambrosiastrum in illud ad Timotheum 3. Mulieres similiter pudicas Epiphanium hares 49. & 79.& Augustinum de haeresibus, cap. 17. Tertio his etiam primis Ecclesiae temporibus nonnulli memorantur Mitasse de ordine. N COLDiuitiges by Corale
200쪽
Cou,ridiani dicti, apud quos mulieres quolibet anno ac certa quadam die B. Μariae virgini sacrificium ac placentas offerre consueverant . id refert Epiphanius haeresi 79. - ὸ Quarto Acephali ex Eutychianis oriundi, a Sigeberto ad annum Ir .& Μariano Scoto in ebronico incusantur, quod diaconatus Ordinem & ODficium quibusdam mulierculis concesserint.
ARTICULUS II. An mulieres factis Ordinibus rei a sim idoneae. ASSERTIO.
ULIER Es non sunt ordinationis sacrae capaces .
PROBATUR I. Scripturarum auctoritate. I. Corint. I 4. 34. Mulieres, inquit Paulus , in ecclesis taceant a uon enim permittitur eis loqui, sed subditas rise , sicut σ lex dicis . Si qujae autem volant discere, domi viros suos interrogem p turpe est enim multera loqui in Eccusa, &c. a Ad Ephesios s. a1. Mulieres, inquit, viris suis subditae sent, scut Domino I quoniam vis caput es mulieris , sicut Chrisus caput est E clesiae . I. Timoth. a. II. Mulier , inquit , in flentio discat cum omni stibi ctione . Docere autem mulieri non permitto , neque dominari in virum, feta esse in flemio. - , . CIsta profecto verba satis aperte indicant mulieres sacris Ordinibus aptas non eme, quod Sc veteres Patres annotarunt , ex hisque college. runt. I. enim si Apostolus mulieres in Ecclesia ne quidem loqui velit quanto magis easdem a sacro ministerio arcere putandus est a. Sacri ordines aliquam in populum auctoritatem habent annexam: Paulus autem jubet mulieres viris subditas esse , neque ipsis permittit dominari in virum. 3. denique, si ordinum sint capaces feminae; diaconae, presbyterae, episcopae poterunt esse . Quod si ita est jam omnis ille rerum ordo, quem non solum ex Spiritus-sancti instinctu, sed ex naturae laesus ductu constituit Paulus, omnino pervertetur : jam enim mulieres docendi munus gerent; jam caput erit viri mulier . jam in illum d minabitur ἱ denique jam omnia evenient quae tantopere aversatur Apo-
PROBATUR a. eo qui semper in vera religione obtinuit, usu. Sive enim naturae legem spectes. sive Μosaicam, sive etiam Evangelicam ,
