Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

EPISCOPI. aque Tertium , Quod haec opinio Theodoretum impulerit ut nobilem Apostoli laeum in alienum plane sensum detorqueret . Quod enim

Paulus ait Timotheo : Noli negligere gratram quae data es t Bi cum impostiona manuum presisterii, id ipse non de vera o dinatione nec de Vera gratia , sed de quodam scientiae dono ipsi a presbyteris extra ordinem ac per miracuIum collato , interpretari coactus est , ne scilicet ordinandi facultatem simplicibus presbyt xis ascriberet . At certe eo non adisebatur , si attendisset e cons quens enim illud non erat . Quidquid nimirum de episcopi nomisne statuatur , haud dubie presbtera nomen ipsis etiam Apostolis in Scriptura attributum est o atque adeo multo magis attribui poterat veris episcopis.

ASSERTIO III.

Fundamentis gravibus innititur Epiphanii sententia ajentis episcopi nomen primi ordinis semper proprium fuisse . . Primum est, quod cum apud omnes exinde gentes nomen illud primariis Ecclesiae rectoribus proprium extitisse reperiatur, id ex apost Iico usu profectum esse non immerito credi possit. Secundum, quod eum Episcopi singularem quandam in Ecelesia dignitatem & auctoritatem obtinerent, par fuime Videatur ac consequens, ut peculiari quoque nomine distinguerentur. Quorsum enim in rebus adeo secretis naec nominum confusio 'Tertium quod veteres reipsa primo ordini attribuerint , quae ab Apostolo de Episcopis dicuntur , & secundo , quae de presbyteris et quod argumento est eos non censuisse hisce nominibus easdem per-1onas designari . Sic Irenaeus lib. 3. cap. I . de presbyteris & E- .iiscopis separatim exponit quae leguntur Act. Io. vers. II. ρο 28. te Clemens Alexandrinus paedagogi lib. 3. cap. ra. Episcopis seorsim arplicat quae de episcopis dicuntur in epistola ad Timotheum, & presbyteris quae ad Titum : ita quoque Origenes, & alii. Quartum, quod primus hujus nominum confusionis auctor fuerit Aerius haereticus qui ob hoc ipsum reprehensus est. intum est quarto connexum, quod nempe haec confusio apud Catholicos non comparuerit ante IU. saeculi finem . An non autem p tior est antiquiorum fides PNeque vero operosum fuerit ea quae objici possunt dissolvere. Quod quidem ut perspicuum fiat, OBIICIES I. cum Dallaeo M. Io. v. 17.& 28. Episcoporum nomineseeundi gradus praepositi designantur. Emo. NEGARI potest antecedens . Qui enim illic memorantur ma jores natu Ecclesiae , ii non tantum presbyteri erant , sed etiam

Iritasse de ordine. Q. 3 Epise

252쪽

246 DE NOMINE Episcopi , teste Irenaeo supra , In Μilato , inquit , eonvocatis is Episcopis & presbyteris , qui erant ab Epheso & a reliquis pro.

is ximis civitatibus. Non itaque mirum est quod eos exinde epist mr appellet Apostolus. ΙNsTABIs. At inde consequeretur plures in una eademque civitate Episcopos extitisse : quod esse non potest. Ergo. NEzATUR I. consequentia. Ut enim ex Irenaeo mox observabaimis , non ex una Ephesina civitate , sed ex aliis etiam urbibus proximis advocati fuerant. NEGARI a. potest id non potuisse esse, uti modo explicabimus.

OBIICIAs a. In inscriptione epistolae ad Philippenses episcopi &diaconi duntaxat memorantur. Ergo.

RESPONDERI I. potest hos episcopos & diaconos sorte suisse cum ipso Paulo qui scribebat, non cum Philippensibus ad quos scribebat pnon enim ad clerum unquam scripsit Apostolus: de quo Chrysostomum& Ambrosiastrum vide. REsPONDERI a. potest nihil esse absurdi, si ad episcopos & diaco-ROS, . tacitIS presbyteris, epistolam miserit. ΙNsTABis r. At inde consequens sciret plures unius ejusdemque civitatis episcopos suisse. REsPONDEO I. Philippensium civitatem metropolim extitisse , sutiqua plures erant episcopi ad quos scribere potuit Paulus. REsPONDEO 2. hos episcopos Philippis versari tune potuisse, etiamsi de istius ecclesiae gremio non forent ; eo quippe ex aliis urbibus neg tiorum causa potuisse convenire. RESPONDEO 3. hujus urbis clerum constare potuisse ex episcopis solis & diaconis, quibus tamen unus praeesset , v. gr. ut Theo doretus putat , Epaphroditus , qui Philippensum Aposolus nuncupa tur , quique tunc cum Apostolo erat , cap. 2. 23. His enim tem

I ribus qui presbyteratu aut episcopatu digni videbantur, ii ordinantur ut praesto semper essent , qui huc illuc pro locorum necessitate mitterentur . Hinc fiebat ut aliquando clerus e solis presb teris & diaconis , suandoque contra e solis episcopis & diaconis coalesceret . Diaconi enim presbyteris aut episcopis sem Per adjun gebantur . Ita hunc locum interpretatur Epiphanius Aerio respondens, Apostolus , inquit haeres 73. cum recens adhuc esset Chri is stiani dogmatis propagatio , pro re nata scripsit. Nam ubi jamis episcopi constituti fuerant , ad episcopos & diaconos scribebat eis neque enim subinde omnia ab Apostolis ordinari poterant . Quasi re ubi nondum episcopatu dignus aliquis erat, nullus ei loco praeis positus est episcopus : at ubi id & necessitas postulabat , nec e is rum , qui episcopatu digni erant, copia deerat, ibi episcopi conis stituti : sed cum nee magna multitudo laret, nec reperiri ulli pin

253쪽

EPISCOPI. 247is terant qui presbyteri crearentur , solo Episcopo contenti fuerunt.

si Sine diacono autem episcopus esse non potest . . . . Itaque cum nonis dum Ecclesia suis omnibus iunctionibus expleri posset , per illudis tempus istiusmodi singulorum locorum status extitit; nulla enim resis est, quae ab initio suis omnibus numeris absoluta fuerit e sed proceis dente demum tempore sua opportunitatibus omnibus ad perfectios, nem accessio contigit. INsTABis a. At Ecclesiae disciplina vetuit plures in una eademque urbe episcopos esse. Ergo. DISTINGUO antecedens deonsecutis aetatibus , cum omnia jam essent

constituta; concedo : in ipsis Ecclesiae exordiis; nego. Vide Epiph, nium haeresi et . o 68. Hieronymum epise. ad Eυagrium , Hammumdum , Pearlonium, & alios. OBIICIEs 3. Paulus idem in epist ad Tim. ab episcopis statim transit ad diaconos. REsPONDERI potest illud eadem de causa esse factum. os IICIEs 4. Paulus in epist ad Titum, qualis esse debeat presbyter descripturus, episcopum appellat ac depingit . Ergo haec nomina promiscue habuit.

NEGo antecedens. Nam contra I. presbyterum , deinde episcinpum depingere dici potest . Profecto postquam de presbytero dixit ,

Si quis sine erimune es; de episcopo eadem verba repetit, Oportet enim episeopum me crimine esse . An autem idem de uno eodemque frustra iteramet utrumque sane distinxerunt Clemens Alexandrinus & rigenes supra.

INs TABI s. Pari icula enim arguit de uno eodemque sermonem haberi r est enim , ut loquuntur grammatici , particula causalis . Porro si consequentia de episcopo intelligerentur , inepta foret Apin stoli ratio : an enim talis eme debet presbyter , quia talis esse debet

episcopus Ergo.

REsPONDEo I. particulam enim, ut omnibus notum est, in Script ris non esse semper causalem. REsPONDEO a. posse hic pro causali sumi. Cum enim , ut ajunt sancti Patres , unus pene sit gradus episcoporum ac presbyterorum , easdem quoque amborum dotes eme oportet. OBIICIES I. Petrus apostolus quos presbteros primo vocaVit, eosdem illico nominat episcopos. Ergo. DISTINGUO antecedens r quia sub presbterorum nomise veros epis copos alloquebatur ; concedo : secus ; nego . Episcopis ergo preis e ratus nomen Iribuebatur; non item episcopi presbyteris.

254쪽

DE MOMINE ASSERTIO IV.

Caeteris anteponenda videtur interpretatio Chrysostomi , 3c aIi rum , qui arbitrabantur nomen utrumque utrique ordini suisse tum

commune.

Primo enim illa omnibus quibus aliae displicent incommodis caret , & nedum ullos habeat nodos , planissima contra est , & aperiissima. Secundo citra vim ullam omnia Scripturae loca , quae negotium facessiint, commode exponit. Tertio in Ecclesia caeteris longe probatior semper suit: in eam enim post Ambrosiastrum, Hieronymum te Chrysostomum , plerique omnestum Graeci tum Latini interpretes abierunt. Quis autem in judicio tot ac talium virorum lubens non acquiescat 'Quarto non magis mirum esse debet quod episcopi vox ambigua tunc ac sommunis extiterit , quam vinoli o diaconi . Atqui amμώσ diaconi vocabula non semper uni eidemque ascripta fuerunt ordini. Apostoli enim nomen non tantum duodecim Apostolis , sed Paulo , Barnabae , Andronico , Iuniae , & aliis tribuitur, ut notavimus, imo

& ipsi Christo.

Diaconi vero vox non ita tunc tertii ordinis propria erat , quin Mad episcopos transferretur , & ad ipsos Apostolos . L. Cor. 3. I. de sedi Apollo loquens Paulus , Minseri , inquit, sumus eius cui credidisis. δάκονοι. a. Cor. cap. 3. 6. Idoneos nos fecit miniseros novi testamenti , ἰώς'ας καινῆς διψηκης : ad Colossi 4. 7. Tychicus Marissimus starer o fidelis mini fer , διακονογοῦ & v. x . Dicite Archippo et Vide m niserium c διακονιαν quod accepissi in Domino m. I. Υhess. cap. 3. a. Mismus Timotheum fratrem nosertim , o minisertim Dei in Evangelio , διάκονον του Θεοδοῦ I. Timoth. cap. . 6. Bonus eris minisser Cbrisi Iesia, καλος ων διάκονος o a. 4. s. mserium tuum imple , την δώκονέαν σου πληροηορησίν . Unde Chrysostomus homilia r. in epi tam ad PM-ι p. ' Olim, ait, episcopi appellabantur & presisteri o diaconi Chri-- sti . Quid quod ipse Christus diaconus seu mini o nominatur aciRom. II. 8. Dico emm Cbrisum Iesum miniarum fuisse circumcisonis , . Adjunge martyres Lugdunenses in episeola priori ad Asiae PHuia que Ecclesas ; Clementem Alexandrinum , ubi Gnosticum describit ;praesules conciliabuli Sardicensis in episeola D diea ; Sanctum Hieronymum in epistolam ad Philemoram a Ambrosiastrum in epistolam ad Rom.

cap. I 2. .

255쪽

Quo senD EPIscor I nomen a sanctis Patribus aeceptum fueris. CVm jamdiu sit ex quo Episcopi ac Preis teri nomina , quae conis suis initio erant , secerni coeperunt , & a longo tempore sese fcopi vox primo ordini , Presbieri vero secundo affixa sit ; superest , ut expendamus quibus gradibus eo deventum fuerit. Ut autem eodem ordine, quo supra, res procedat, esto

ASSERTIO PRIMA.

Presbyteri voeabulum etiam post Apostolos per aliquod temporis spatium non tantum secundo , sed etiam primo Ordini suit attri

butum .

PROBATUR variis exemplis. Hae enim ratione presbyteri vocem usurpant, Primo Clemens Romanus epijIoia r. ad Corinis. num. 34. 47. I

Secundo Polyearpus in epi' num. 3. ρο 6. Tertio Papias apud Eusebium lib. p. 39. Quarto Irenaeus lib. 3. capita a. σ 3. lib. 4. cap. 43. ρο ε . lib. I. cap. 3. m. Quinto Clemens Alexandrinus Stramat. lib. 6. σ 7. Sexto Tertullianus in apologetico cap. 39.

EPISCOPT nomen solius contra primi ordinis proprium deinceps fuit . PROBATUR opposita prorsus ratione . Nullum enim est sujus confusionis exinde vestisium d & qui huic nominum communioni taut gre student Calviniani , eum maxime quaesierint , & in veterum 1e-ione fuerint versatissimi , nullum hactenus hujus generis exemplum proferre potueruns. OBIICI potest unus Clemens Romanus supra, num. 42. illic enim vi deri potest pro utroque ordine Episcoporum nomen posuine. Sed hunc nodum alibi dissolvemus . AN

256쪽

23o DE EPISCOPAETUS ASSERTIO III. Qui tribus primis Ecclesiae iaculis Patres floruerunt , ii eum gradus ecclesiasticos enumerant , nominum discrimen caste ae constanter observant: ita ut episcopi nomen primo ordini, presbieri secundo, di eoni tertio semper ascribant, nec unquam aliter loquantur. PROBATUR. I. testimoniis veterum: ita enim loquuntur

Primo Ignatius in episeolis suis. Secundo Polycarpus in ipsa epistolae suae fronte. Tertio Pius papa in epistola ad Iustim Viennensem. Quarto Clemens Alexandrinus supra Sce. PROBATUR a. quia nullum contra opponi potest exemplum.

ASSERTIO IV.

Episcopi & Presbieri nomina exinde distincta fuerunt e & primum quidem primo ordini , secundum alteri addictum est. PROBATUR perpetuo ae constanti omnium qui scripserunt postea auctorum , & omnium, quae habita sunt, Conciliorum usu. Notandum tamen presb terii nomen ecclesiastico consesIui ac senatui nihilominus suime tunc , ut olim , datum : & episcopos in societatis argumentum secundi ordinis sacerdotes eo resisteros , & tertia ordinis mi astros conssiaconos appellasse di quod & multis exemplis demonstrari facile posset, & diserte notat Chrysostomus supra. Verum haec omnia lucem accipient ex dicendis , ubi de Episcoporuin superioritate disserem . . M

sECTIO II. De Episcopatus essentia. 'CAPUT PRIMUM.

An Episcopatus sit dissinctus a presbteratu ordo , ac peculiare

s acramentum.

TRes sunt hae de re Theologorum sentenziae. Prima asserit Episcopatum esse peculiare sacramentum , & ordinem a presbyteratu distinctum , ita tamen comParavum , ut Pressiyteratum necessirio praevium habere debeat . Ita statuunt ex antiquiuGuillelmus Altissiodorensis lib. 4. t 5 . 8. ρ es. I. Auctor supplemen ii Gabrielis ad dict. a4. Joannes Μajor in dbῖ. 24. quaest. I. Almat' nus in quas .unica art. a. injetanus tom. I. opusc. Q. Ex recenti ribua Sipitir by QOs C

257쪽

ESSENTIA. 23 .ribus autem Μedina lib. I. de sacrorum bominum continentia , cap. ILPetrus Soto DNI. 4. de sacramento Ordinis s NaVarrus in summa cap. 38. Bellarminus de Ordine lib. I .cap. 3. Maldonatus de Ordinis Iaeramenso, Estius is 4. disinci . 24. Sylvius quaes. 'art. I. Isambertus noster disp. l. an. 3.& omnes passim juris canonici interpretes in caput Claros, diui. 2I. σiis eaput Perlectis, disinct. 23. . . Secunda huic nenitus adversa contendit contra Episcopatum nec Odidinem esse nec sacramentum , quamVis confiteatur ordinatione episcopali dignitatem ac potestatem presbyterali majorem conferri , idque ex Christi institutione . Ita rentur inter veteres scholae principes Hugo a S. Victore lib. a. de sacramentis; LOmbardus dis. 24. Alensis par. . qu. q.

haesit Dominicus Soto in A. disi. 24. quaest a. an. 3. O lib. io. de finitia o

Tertia inter utramque media affirmat nec unum eundemque omnino esse Episcopatus & presbyteratus characterem , nec duos ; sed Episcopatum eme prioris characteris extensionem. Ita Paludanus in dist.24. quaest. p. ara. q. Durandus ibid. quaest. a. quos innumeri postmodum secuti sunt . Sed hi postremi non secum invicem omnino concordant: alii enim volunt characterem instar habitus scientiae extendi ; adeo ut, quemadmodum scientia censetur extendi cum in novas conclusiones prius ignotas diffunditur ; sic & extendi putetur character presbyteralis , cum ad novas functiones sertur . Alii autem characterem omnem in relatione quadam ac destinatione constituunt , quae ex Christi voluntate proficiscatur; characterem itaque extendi, quando quis a Christo ad ea destinatur quae ante nnllatenus praestare potuisset.

ASSERTIO. Episcopatus est verus Ordo ac proprie dictum sacramentum.

Probationes ex Scripturis. PRORATUR I. ex Scripturis . . Sacramentum nempe est ritus e3ternus a Christo institutus gratiam conserre emcax. Atqui talis est Episcopatus. Ergo.

et quippe in ordinatione episcopali ritus est aliquis sensibilis, & ex

ternus , scilicet impositio manuum quae memoratur I. Timoth. q. I Noli negligere gratiam .... quae data es tibi .... cum impositione manuum pres terii 2. I. v. 6. Admoneo te, ut resuseites gratiam Dei, quae 'es in te perimpos tionem manuum mearum.

a. Episcopatus divinae est institutionis, AR. ao. 28. Attendite vobis , ct uomersa gregi , in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecri

258쪽

i . .

Quae quidem de Episcopatu proprie intelliguntur : nemo enim ambigit Timotheum ab Apostolo in Episcopum fuisse consecratum , Mde hac consecratione mentionem illic fieri. Ex his quondam evicimus ordinem esse sacramentum , & idem ex his locis omnes theologi colligunt . Ergo aut ex Scripturis probari non potest ordinis sacramentum p aut si probatur , simul consequitur Episcopatum esse sacra

mentum .

Ex Patribus.

PROBA T U R 2. veterum Ecclesiae doctorum testimoniis , qui in Episcopatu admittunt quaecunque ad sacramentum necessaria existi

mantur.

Primo enim antiqui definiunt Episcopatum a Christo esse instit tum t episcopos enim esse Apostolorum , qui ab ipso electi sunt, su cessores passim scribunt e deinde vero disertis verbis pronunciant Episcopatum in mandato ac praecepto Christi fundari, quod aliquando fusius declarabimus, ubi Episcopos esse presbyteris superiores, & quidem jure divino ostendemus. Secundo gratiam episcopali ordinatione conferri sanciunt: de ea enim loquuntur Gregorius Nyssenus, Μartyrius, Ambrosiaster, Sanctus Hieronymus , Sanctus Chrysostomus, Sanctus Augustinus , Gregorius-magnus , & alii , quos laudavimus , ubi ordinem esse sacramentum demonstravimus . Atque adeo aut inde non potest confici foedinem g neratim esse sacramentum , aut eadem ratione Episcopatus est sacra

mentum.

Tertio Characterem Episcopatu imprimi decernunt o de Episcopatu enim ut solo , aut potissimum aὀunt Augustinus , Gregorius-magnus , Patres Toletanae synodi VIII. qui a nobis, eo quo de charactere supra disserimus loco, prolati sunt. arto Episcopatum conceptis verbis sacramenti nomine donant, T. Tertullianus de praescriptione, cap. 4o. de summo pontificatu loquens i 2. Asricani praesules in epissola ad Marceylinum i 3. Augustinus passim; 4. S. Leo epist. II. Ordinationem Paoli ac Barnabae benedictioms saeramentum Vocans; I. Gregorius magnus lib. q. in I. Regum cap. I. qui supra ait ti sunt. Quinto Episcopatum ut peculiarem ordinem plurimi veteres assignant Anactetus enim, seu quisquis est auctor epi 3. ipsi ascriptae dupli-eem statuit sacerdotum ordinem, I. eplicoporum, Σ. presbyterorum e Mis Sacerdotum, inquit, . . . . Orὸo bipartitus est &e. optatus lib. I. triplex sacerdotium distinguit e in primo Episcopos , in secundo presbyteros, in tertio diaconos collocat. Syn Di by C su

259쪽

ESSENTIA. a 3 Synodus Carthaginensis IV. non minus Episcopatum inter ordines ea numerat, quam presbyteratum, diaconatum, aut alium quemlibet. Hieronymus in caput I9. Isaia, Ordines Episcoporum, presbyterorum,& diaconorum commemorat. Idem seu quisquis est scriptor episeolae ad Rusticum de septem Em me Oradibus, sis sexto presbyteratum, in septimo Episcopatum constituit. S. Leo epise. 84. ad Anasasum Thessalonicensem, cap. 4. postquam de subdiaconorum continentia locutus est, Quod si, inquit, in ordineri qui quartus .... est, di 8num est custodiri, quanto magis in primo ,

is aut secundo, Vel tertio lervandum est, . . isVitico, . . . Pr brae is rati . . . . aut episcopali Gelasius epi' ad episcopos per Lucaniam constitutos dist. 93. cap. 13. Diaconos : cum interdiceret ossicia presbyterorum , aut episcoporum,

se Nihil, inquit, eorum suo ministerio penitus applic re, quae primisis ordinibus propria decrevit antiquitas. Dionysius , vulgo Areopagita , de ecclesiastea bierarchia cap. 3. t Sordines recenset, primum Episcoporum, secundum presbyterorum, ter

tium diaconorum.

. Isidorus Hispalensis, ut presbyteratum, sic di Episcopatum inter Ο dines reponit, lib. 7. Originum, cap. I a. in epistola vero ad Ludisredum apud. Gratianum d sint . 23. cap. r. post addusios Ecclesiae gradus si gulos, & in his Episcopatum, Hi sunt, 'inquit, ordines &c.

Rabanus Μaurus lib. I. de inmititione clericorum Sunt ausemis gradus, inquit, ecclesiastici octo, ostiarius, .... prςsbyter & Epise

Ordo Romanus apud Menardum, pag. 27. episcopos in primo Eccle sae ordine colloeat Gabriel Philadelphiensis in suo de I aeramenio ordireis libello septem Ordines refert, septimum autem esse Episcopatum asserit. Ex conci io Tridentino. Ηιuc sententiae aperte favet synodus Τridentina . Nimirum seg. 23. postquam cap. r. ct a. de ordinibus generatim, ae speciatim de minoribus dimeruit, deinceps cap. 3. σ ad sacram ordinationem raccedit. Capite ergo s. decernit I. sacram hanc ordinationem esse sacramen tum : deinde vero eodem capite, ut probet ordinationem illam esse sacramentum, eaque conferri gratiam , haec affert Apostoli ad Tim. ve ba , Admoneo te up resuscitas gratiam Dei qua in re es per impositionem manuum mearum e quo loco Episcopum alloquitur Paulus. Capιιε autem Φ. ad characterem progreditur, quem, ut in Baptismo& Confirmatione , sic & in sacra ordinatione imprimi definit , quia nempe, qui recte ordinati sunt , iterum laici eme non possunt . Τum ibidem pronunciat hac sacra ordinatione confici hierarchiam , Episco pos Diqitigod by Corale

260쪽

a 34 DE EPISCOPAT

pos autem qui in Apostolorum locum successerunt, non solum hae hi rarchia contineri , sed. ad. hunc Ordinem praecipue pertinere, & positos, sicut idem Apostolus ait, a viνitu sancto. regere Ecclesam. Dei, eosque 'presbyterIs superiores esse , ac sacramentum Confirmationis conferre , ministros Ecclesiae ordinare, quarum iunctionum. potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Denique sic rem eandem concludit can. 6. Si quis, inquit, dixeritis in Echlesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione instiis tutam, quae constat ex Episcopis, presbyteris , & ministris; anathe,

Ex quibus colligim ,. Primo Episcopatum , quatenus a presbyteratu distinguitur , esse arChristo institutum . Secundo eundem esse , & quidem, prae caeteris , Ordinem hierarchi

Tertio ipsum esse a reliquis. Ordinibus. inferioribus distinctum. Quarto ordinationem episcopalem sub ea saera ordinatione contine. Ti, quam sacramentum psse generatim definit synodus . . ' into hanc eandem ordinationem longe potiori jure dicendam e se sacromentum,. quam aliam quamlibet e cum enim inde eliciant P tres Ordinationem illam esse sacramentum,. quod episcopalis Ordinatio juxta Paulum apostolum conserat gratiam, prosecto consequenS est hanc ipsam ordinationem praecipua quadam ratione esse sacramentum. SeXto eademi Ordinatione characterem peculiarem infigi : est enim ille specialis quaedam & indelebilis potestas, quae ex Christi institutione ita infixa haeret , uo iterari non possit sacramentum . iniqui talis potestas episeopatili consertur , . ut qui semel in episcopos consecrati sunt , nu quam: eam amittant, aut iterum laici effici queant. Ergo . .

Ille ritus censeri debet esse sacramentum, cui nihil deest' eorum quae ad sacramentum constituendum requiruntur. Atqui haes omnia ordinationi episcopali insunt, nempe sensibile symbolum, . divina. institutio gratia character. Ac r. quidem extat symbolum sensibile , scilicet impositio manuum . . 2. Non deest institutio divina, ut multis ostendimus . . 3. Gratia ipsi est annexa r si enim alligata est diaconatui aut pres byteratui, imo , juxta plures Theologos , etiam subdiaconatui caeterisque inferioribus ordinibus ob functionum praestantiam & difficultatem , quae tale auxilium postulant; quantoi magis eam alligari episcopatui par fuit, qui reliquis dignitate superior , & Ossiciorum multitudine operosior en 'Nec character desideratur et non enim magis iterari potest ordinatio episco-

SEARCH

MENU NAVIGATION