장음표시 사용
271쪽
EPISCOPATUS. a 6sse Episcopos dicere ; Accipe Spiritum sanctum ἔ anathema sit. Ex quo nomo est qui non intelligat juxta sacram synodum denotari gratiam
datam his verbis. Ergo. NE co minorem . Ad id vero quod adjicitur , his verbis denotari gratiam datam , Respondeo distinguendo o datam per ordinationem ;concedo : per tac ipsa verba ἱ nego . Nempe synodus haereticos soriebat , qui censebant ordinationem non esse sacramentum , eaque gratiam non dari r ac proinde frustra ab Episcopis dici - , Accipe Spiritatum sanctum ; quia videlicet , etsi haec verba non sint causa gratiae ,
sunt tamen illius non inane signum : contra Vero synodus pronunciat ordinationem esse sacramentum , eaque gratiam conferri , atque adeo
non frustra dici , Accipe Spiritum sanctiam e non quod definire velit haec verba esse ordinationis formam ; sed quod illa sint verum nec
mendax collatae per ordinationem gratiae argumentum . Et vero id generatim sanciunt Tridentini Patres de ea omni Ordinatione quae est sacramentum , ac proinde etiam de presbyterati in qua eadem quoque verba usurpantur . Atqui non omnes ideo definiunt hanc quoque esse formam presbyteratus. Ergo hoc decretum ad formam designanuam n
ceissario non spectat. Ita illi Theologi.
Quae verba unctionem capitis ac manuum , aut traditionem Evangelii , annuli & baculi comitantur , ea non sunt episcopalis Ordinationis forma. PROBATUR iisdem momentis , quibus ostendimus haec non esse essentialem ordinationis episcopalis materiam.
Forma Episcopatus apud Graecos non est in his verbis constituenda, Disina gratia m. PROBATUR I. Ea non est Ordinationis Episcopalis sorma, quae est publica duntaxat electionis antea factae denunciatio . Atqui talis videri potest ista formula. i. enim id cuilibet legenti manifestum est. 2. Hoc apsum sonant voces illae sussiragio σ consensu Metropolitanorum: non enim ad consecrationem pertinent 1ufiragia , sed ad electionem . 3. Eadem sormula usurpabatur , ubi etiam nulla fiebat Ordinatio , modo electiosacta esset , v. g. in translationibus Episcoporum o ita enim , teste
Cedreno cum S. Germanus e sede Cyzicena ad Constantinopolitanam transiit , proclamatum est o Suffragio oe approbatione . . . Episcoporum, divina gratra , quae semper infirma curat oec transfert Germanum
σα 4. Apud Latinos pariter non solum in usu erat simile electionis decretum ; sed etiam illud inter ipsa consecrationis solemnia palam ,
272쪽
& publice promulgabatur , quemadmodum conspieere est apud Mori
qui nemo dixerit hoc apud Latinos ad formam pertinuisse . Ergo nec
PROBATUR a. In eo non consistit Episcopatus forma quod in consecrandis Episcopis nec semper , nec ubique, nec necessario adhibitum est. Atquir. Haec formula non semper & ubique adhibita est. Eam enim non solum non commemorant Scripturae , quae tamen ordinationis episcopalis mentionem faciunt: sed ne apud auctorem quidem constitutionum apostolicarum ullatenus illa occurrit, licet omnia vel levissima sigillatim consectetur ac describat. Atque adeo nondum, saltem ubi is scribebat, in
2. Non necessario adhibebatur , quod aperte colligitur ex Theod reto in Philoteo ; Capite enim I 3. narrat quemdam ascetam nominet Macedonium ci Flaviano Antiocheno archiepiscopo ita fuisse in presbyterum consecratum , ut ne post consecrationem quidem resciret ille se suἰsse consecratum . An vero id ignorare potuisset si praecessisset ta- lis promulgatio λ Capire autem I9 referens quo pacto alter asceta n
mine Salam anus presbyteratu initiatus fuerit, Pontifex , inquit , ci- is vitatis cujus is erat Vicus , cum viri didicisset virtutem , accessitis volens ei dare donum sacerdotii, & domunculae perfossa aliqua paris te est ingressus , manumque imposuit , & peregit precationem , dcri saepe quidem ei dixit, &, quae ad eum advenerat, gratiam 4ignifica. se Vit . Ergo citra ejusmodi promulgationem facta erat Ordinatio ream enim ignorabat Salamanus , quam quidem non potuisset ignorare, si talis denunciatio fuisset adhibita. PROBATuR 3. Ea verba non sunt in sormam ordinationim episcopalis assignanda , quae eo tempore ac loco recitantur, quo proferri non debet fornia. Atqui
Hare verba I. recitantur eo tempore , quo nondum forma proferri debet . Nimirum sacramentorum sorina aut materiam consequitur aut comitatur . Atqui haec Verba proseruntur statim a principio cum nondum fit manus impositio , saltem juxta plerosque antiquos rituales libros, ut observat Morinus. a. Eo loco pronunciantur , quo pronunciari non debet forma . Ordinatio enim Episcopalis intra sanctuarium dubio procul celebratur , ac proinde intra sanctuarium forma debet proferri . Atqui haec verba proseruntur in ipso Ecclesiae limine , antequam in sanctuarium ven-' tum 'fuerit , ut indicat euchologium Graecum apud Morinum a. parte, pag. I 24. vi Simeon Thessalonicensis de sacris Ordinationibus , cap. I Postea quidem intra sanctuarium eadem formula recitabatur . At si
in ipso Ecclesiae aditu pro serma ordinationis non potest assignari , a nihil
273쪽
nihil est cur alterius esis dicatur intra sanctuarium naturae , Sc conditionis. PROBATUR A. Forma consecrationis episcopalis gratiam confert &ordinationem complet ac perficit. Atqui post haec demum verba, oratio funditur ab episcopo ut gratia adveniat, & donec haec oratio peracta fue- fit, qui ad ordinationem accessit, is dicitur electus tantum aut consecrandus, postea Vero tandem consecratus. Ergo . .
OBIICIEs I. Gregorius Nazianzenus oratione in laudem patris sui, Mis Nunc, isquit, parum deest quin existimem publicos magistratus praeis stantiore ordine administrari quam nostros , quibus divina gratia acis clamatur. o Ergo. REsPONDEO Gregorium quidem Nazianzenum ad hanc acclamationem respicere, ut in more jam postam ; sed non affirmare hanc emeordinationis formam. OBIICIEs 2. Chrysostomus oratione 4. de sacerdotio, carpens Ordinationum pravos usus, Μultae, inquit , harum ordinationum a divina gratia non fiunt, sed ab humano studio. Ergo . . .
REsPONDEO nihil. inde erui possie, nisi quod haec verba jam usurparentur & sepe non vere dicerentur. OBIICIEs 3. Dionysius, vulgo Areopagita, videtur hancce promul gationem habere pro legitima Ordinationis forma. Ergo . . Nego antecedens . Imo ost Dionysio ejusque interpretibus novum elicitur argumentum , quo probemus haec verba nihil aliud eme quam electionis jam factae declarationem ac denunciationem. Dionysius enim de ecclesiassica bierarchia cap. 3. haec verba explanans , quae ad conse crationis finem repetuntur, μ Sanctam , inquit, consecrationum & gra-- dus nominumque eorum qui consecrantur , renunciationem excla- is mans effert : quod quidem mysterium declarat pontificem se interpretem esse divinae electionis et ipsum autem non suo munereis & favore eos, qui consecrantur ad ecclesiastici ordinis persectionem se efferre ; sed divini numinis tostinctu in omnibus 'conlecrationibus se pontificalibus agi.Μaximus Μartyr ad hunc Dionysii locum, Haec, inquit , proclinis mationem nominis Vocat Dionysius, . cum in ipsa Ordinatione prae- se dicat ordinandum dicens, Divina gratia σα Pachymeres ibid. Elata, inquit , voce pronunciat Pontifex nomenis illius qui ordinatur, quia . . . . consecrator solum declarat divinam is electionem &c.. OBIICI Es q. Simeon Thesialonicensis de sacris Ordinationibus , cap. q. aperte indicat ea formula sacram ordinationem fieri r cum enim eadem formula in ordinatione diaconi locum etiam habeat , eam ex
plicans, Cum hoc dicit Episcopus, inquit , & gratiam donat ; &is qui ordinatur , diaconatum Epi copi verbo statim accipit e efficax. is enim
274쪽
is en m est per sanctissimum Dei Spiritum t . . . . tunc quidem statimis e subdiacono fit diaconus. Ergo. DISTINC UO antecedens t ea Ordinationem fieri, id est, inchoari , aliisque adjunctis perfici ; concedo : ea sola expleri λ nego . Fuerunt olim in scholis juris canonici interpretes, qui ad sacramentorum essentiam pertinere voluerint , quaecunque in ritualibus libris praescribuntur usurpanda : videtur autem Simeon Thessalonicensis isdem censuisse: ne-
'ue enim reliqua exclusisse putandus est ; imo conceptis verbis sanctas insuper preces postulat , ut ordinatio perficiatur : illico enim sic pergit : Nihilominus tamen, inquit, opus adhuc habet mysterio & peris sectione precum episcopalium , & caeterorum omnium quae in ordiis nationum paradigmate continentur. Non enim vox sola sussicit, ut ,, subdiaconus in diaconum creetur , dicere , In diaconum vel quemvisis alium gradum promoveatur ἱ sed cum hoc Oportet etiam caput ejus
is sacrae mensae incumbere, & flectentem genu, episcopi manum impo- is stam habere , & descriptas preces & orationes recitari . - Ηaee autem peculiaris est opinio Simeonis Thessalonicensis , qui cum recentior sit & e schismaticorum grege , non tantae apud nos esse debet auctoritatis. QBIICIEs 3. Hac formula dicuntur episcopi προχειρί Θαι . Atqui hoc verbum ordinationem & consecrationem proprie lignincat. Erso. Nego minorem e hoc enim verbum proprie significat premotionem , &ad elee ionem ac designationem frequentissime refertur, quod norunt linguae Graecae periti , & nos supra Observavimus ..ASSERTI O IU. ordinationis episcopalis forma videri potest probabilius in precibus de
PROBATUR T. ex Scripturis quae solius orationis in Ordinatione saera sive Episcoporum sive diaconorum, quorum eadem ratio est, men tionem faciunt. Ita quippe Act. o. 6. de septem diaconis, Hos , inquit Lucas , flatuerunt ante conspectum Apostolorum , o orantet 1 osueram e manus. Capite autem I 3. 3. de ordinatione Pauli & Barnabae ,δμης , inquit , orantes oe jejunantes, imponenresque eis manus , dimine runt ilios m. PROBATUR a. ex consono utriusque Ecclesiae , Graecae nimirum &Latinae, usu ac sensu . Cum enim idem in utraque sit Sacramentum , ς dem quoque apud has Eeclesias materia & sorma , ex quibus Sacramentum constat, esse debuit. Jam vero si consulantur earum libri ri- uales antiqui , ambae in orationibus adhibendis consensisse deprehendentur e nec consenserunt solum , sed etiam in iis vim ordinationis esse reponendam satis indicarunt. Graeci namque his demum in pre
275쪽
EPISCOPATUS. 2 6steibus gratiam Dei advocant , quam antea nondum advenisse satis eo innuunt . Latini vero cum ejusmodi orationem exhibent , eam consecrationis nomine insigniunt; quod advertere est apud Μartentum
pagin. 366. 377. 383. 43s. Ergo his in precibus ordinationis formam
constituebant. PROBATUR 3. testimoniis veterum.
Primo enim auctor constitutionum apostolicarum lib. 8. cap. q. ρο 3. describit qua ratione inaugurandi sint Episcopi. Solius porro orationis meminit. Ergo ea sola Ordinationis erat serma legitima . Quis enim
putet hunc scriptorem, cum ordinationum usitatos ritus enumerat,eOS
ui essentiales essent omissurum fuime , & in aliis haesurum qui ad linam ordinationis substantiam nihil attinerent. Secundo Hieronymus supra, de sacra Ordinatione differens, Quae se non tantum, ait, ad imprecationem vocis, sed ad impositionem imis pletur manus, Ergo ut impositio manuum est materia, sic & orat o pro forma habenda est. Tertio Augustinus passim eandem invocationem Dei ita allegat ut in ea vim ipsam Ordinationis episcopalis sitam esse demonstret. Ita de gestis cum Emerito, Invocatio, inquit , nominis Dei super caput ipse forum, quando ordinantur Episcopi, invocatio illa Dei est, non D se nati. Non enim suscipio episcopum , si , quando est ordinatus , sin
se per caput ejus Donatus est invocat s. Capite autem Io. libri a. con
tra Cresconium , qui Ecclesiae vitio vertebat , quod episcopos Donatistas susciperet. μ Quasi vero, inquit, sacramenta & invocatio nominis Dei, se quae fit apud vos, ipsa inimica sit nobis . . . Cum apud vos Ordinantur, se non super eos invocatur nomen Donati, sed Dei. Quarto Dionysius, vulgo Areopagita, eodem cap. I. supra, de episco pi ordinatione loquens, A consecrante, inquit, eum Pontifice sancti Dis simis invocationibus consecratur. Et paulo post, Sanctis, inquit, D precationibus sanctificatur. into Synodus II. Bracarensis supra non obscure significat ex manuum impositione & oratione sacram coalescere ordinationem. Adde historiam ascetae Salamant, in qua solius manuum impositionis& orationis mentio fit, consecrationem Danielis Stylitae , in qua ad Dei manuum impositionem caelitus factam, Gennadii orationes adjumguntur; & auctorem operis de dignιtate sacerdotali apud Ambrosium qui idcirco sacerdotis dexteram supplicem vocat, &c. Μerito itaque Innocentius IV. in cap. Presister , de sacramentis non iterandis, De ritu, inquit, apostolico invenitur quod manus impone se bant ordinandis, & quod orationem fundebant super eos: aliam autem
is sermam non invenimus ab eis servatam. OBIICIE s. Formae omnium sacramentorum indicativae sunt aut imperativae. Ergo forma ordinationis in oratione constitui non potest. Nego majorem. Pleraeque enim Sacramentorum sermae quondam
276쪽
erant deprecativae, nihilque obstat quominus etiamnum tales esse pos
Atque haec de variis Theolosorum super ordinationis episcopalis forma sententiis sum ciant, de quibus aliorum esto judicium.
De exisentia EpiscopatuF. QUIERES I. an in ecclesia semper extiterint Episcopi. RESPONDEO semper extitisse quod ex epistolis Pauli patet& veterum Ecclesiarum originibus, Romanae v. gr. Alexandrinae , Antiochenae & Hierosolymitanae quorum ub Apostolorum temporibus sngulos praesules exhibent nobis historiae sacrae monimenta. QUAEREs 2. an ubique in usu fuerint. RESPONDEO nullam esse sentem christianam quae Episcopos non habuerit, quod ex iisdem monimentis constat.
De necessitate O superioritate Episcoporum.
UT propositae quaestionis status dilucide perspiciatur , observandum
est,t 1. Non quaeri universim an Episcopi sint Ecclesiae necessarii, an t da ecclesia possit sine episcopis consistere r id enim esse non posse in-aubitatum est apud omnes. Nempe episcopatus divini est instituti quodcboleri nequit ; cumque ecclesia sine sacerdotio esse nequeat, oportet ne-essario esse qui sacerdolies consecrent & populo christiano concedant. Id porro, ut notum est, ad solos episcopbs spectat. . 2. Non ambisi an aliqua esse possit peculiaris ecclesia , quae aliquem non agnoscat episcopum ut superiorem generalem & omnibus etiam aliis communem o nemo enim est Catholicus qui Romano Pontifici, tanquam ecclesiae universae capiti, stibditus non sit. Controversia ergo est an esse queat pesultaris quaedam ecclesia, omni ex parte perfecta & omnibus numeris absoluta , quae proprium epise
277쪽
Nulla est ecclesia quae proprium episcopum habere non debeat. PROBATUR. I. ex Scripturis. Actorum enim a G. 28. Apostolus peculiares episcopos certis ecclesiis addictos alloquens, Attenssite, inquit, vobis o universo gregi, in quo vos Spiritus sandius posuit Episcopos regere Ecclesam Dei Atque adeo episcopi per unamquamque Ecclesiam sunt ex institutione Spiritus-sancti.
PROBATUR a. ex Patribus. Primo enim Clemens Romanus elise. I. ad Cori num. 42. Apostoli , is inquit, ... acceptis mandatiSepiscopos ... constituerunt. . . . Et quid
si mirum, si quibus in Christo commissum est a Deo hoc munus, praedi-- ctos constituerint' . . . Apostoli . . . . cogno Verunt per . Dominum no-
is strum Jesum Christum, quod futura esset contentio de nomine episco- is patus . Ob eam' ergo causam ascepta persecta praecognitione constiis tuerunt supra dictos, δc deinceps suturae successionis regulam tradide- ,, runt, ut cum illi decederent, ministerium eorum ac munus alii viri
se probati exciperent μ &c. Ita ille pauli discipulus & Petri successorde episcopis per singula Ioca creatis. Secundo I gnatius martyr idem passim in epistolis docet. Ad Ephesos enim num. a. σ 3. Subjecti, inquit, episcopo & pres-- byterio per omnia sanctificati sitis ... Etenim Iesus Christus, inse-- parabilis nostra vita, Patris est sententia , ut & episcopi per terraeis terminos definiti, ex Iesu Christi sunt sententia. Ad Trallianos, num. I 3. Valete, inquit , in Iesu Christo subditi eis piscopo, ut Dei mandato, &c. Ad S rnaeos, num. 8. Sine episcopo , inquit, nemo quidquam se. is ciat eorum, quae ad ecclesiam spectant . Rata habeatur Eucharistia se illa, quae sub episcopo fuerit, Vel cui ipse concesserit. Ubi compa- is ruerit episcopus , ibi & multitudo sit : quemadmodum ubi fuerit Ie is sus-Christus, ibi catholica est ecclesia. Non licet sine episcopo neri que baptizare , neque agapen celebrare sed quodcunque ille prori baverit , hoc & Deo est beneplacitum, ut tutum ratumque sit quod-
Tertio Cyprianus epise. 27. edit. Pamel. de lapsis, Dominus, in- δε quit, noster, cujus praecepta metuere & observare debemus, Episco-- pi honorem & Ecclesiae suae rationem disponens, in Evangelio . . . . se dicit Petro . . . . Tu es Petrus o super istam petram adificabo Eccle- sam meam . . . . Inde per temporum & successionum vices, Episco-- porum ordinatio & Ecclesiae ratio decurrit, UT ECCLEsIA sUPER
EPIs COPOS CONSTITUATUR : ET ΟΜNIS ACTUS ECCLEsIAE PERD EOSDEΜ PRAEPOSITOS GUBERNETUR. Cum hoc itaque D v INA
LEGE landatum sit, miror quosdam audaci temeritate hic mihi scribere
278쪽
is here voluisse, ut Ecclesiae nomine litteras facerent , quando Ecclesia si in Episcopo Sc clero & in omni blls stantibus sit constituta , &e. M proinde Juxta Cyprianum Ecclesiae ratio ex institutione Christi Epilcopos postulat, & unaquaeque super Episcopos constituta est . Quod idem sanctus martyr non minus luculenter alibi praeterea tradit e 'la enim 39. Ecclesia, inquit, est plebs lacerdoti adunata, &is pastori suo grex adhaerens ; unde scire debes Episcopum in ecclesia
is esse & Ecclesiam in Episcopo , & si quis eum Episcopo non sit inis Ecclesia non esse. Quarto Hieronymus in dialogo eontra Luciferianos , Ecclesia nonis est, inquit, quae non habet sacerdotem id est Episcopum. Ibidem, is Ecclesiae salus, inquit, in summi Sacerdotis dignitate pendet, cui sis non exors quaedam & eminens datur potestas , tot in. Ecclesis em-- ciuntur schismata, quot sacerdotes. PROBATUR. 3. ex titulis ac nominibus Episcoeorum apud veteres usitatis. Vocantur enim passim Ecclesiarum spons, pastores , patrussam
lias, principes ac monarcbae, capita populorum : unaquaeque vero ecclesia
gregi, familiae, regno, corpori , .& sponsae comparatur. Atqui grex el-1e non potest sine pallore , fatalia sine duce , regnum sine principe , corpus sine capite, sponta sine sponso. Ergo. PROBATUR A. .ex pia illa ac religiosa sollicitudine, quae populos ac Ecclesiam semper tenuit , ut Episcopis defunctis alii statim iussicerentur. Sic S. Leo Epis. I 2. ad Ana usum Thessalonicensem, num. 7. id imperat, Ne gregibus, inquit, diu desit cura pastorum. S. Gregorius eodem sensu lib. 6. epist. 39. Ecclesia Dei, inquit , diu viduata
se proprio Episcopo remanere non debet, ne . . . . dominicum gregemis antiquus hostis insidiando dilani et . Hinc etiam Cyprianus epist. 69. ad Pupianum, qui eum pro Episcopo habere nolebat , cum a sex jam annis Ecclesiae praeesset , hoc quasi quoddam doctrinae portentum ei objicit , quod Ecclesia Carthaginensis per sex annos sine proprio Episcopo extitisset e Ecce iam, inquit, sex annis nec fraterni-- tas habuerit Episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pastorem , is nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus Antistitem, nec Deus saceris dote mi Subveniat Pupianus &c. Illic enim id quasi monstrum quoddam ac portentum aversatur , &Pupiano tanquam ex ipsius facto consequens obJicit. PROBATUR I. ex censuris sacrae Facultatis, Archiepiscopi Parisien-ss, & Cleri Gallicani super hoc argumento. Scilicet anno I 623. Ur-hanus VIII. Richardum Smitheum episcopum Chalcedonensem creatum in Angliam misit ut Catholicis eo in regno latentibus praeesset . Cum autem nonnulli, alias religiosi Iesultae viri, in eadem hac vinea laborantes , eum , ut par erat, non excepissent, Anglus quidam doctor
Anglicani collegii Duacensis praepositus , nomine Κelli sonus , adversus eos scripsit de ecclesiastica hierarchia ad ostendendam Episcoporum in sing
279쪽
singulis ecclesiis trecessitatem. Κellisonum autem consulare aggressi sunt duo ex contrariis partibus theologi l ub ementitis Nicolat Smithei &Danielis a Iesu nominibus ; primus quidem libellum inscribens , Mode- br is discussio ; alter , Apologia pro modo procedendi Ian tae sedis vostolicae &c. Iam vero cum hi duo libelli variis contra Episcopos erroribus scatere vili ostent , paulo post delati fuere cum ad sacram Facultatem , tum ad Archiepiscopum Parisiensem & comitia reneralia cleri Gallie ri anno I 63 I. congregata, & ubique damnata sunt : de quo Hallerium , Petrum Aurelium , & adta ipsa comitiorum contulat qui velit. Inter eas porro quae tum proscriptae sunt propositiones , hae potissimum ad institutum nostrum pertinent: Prima Ordinatio presbyterorum & ministrorum Ecclesiae sola est causa, quae inseri necessitatem Episcopi. Secunda Ecclesia tempore persecutionis indiget Episcopo solum M propter ordinandos presbyteros. Tertia Lex divina non plus exigit , quam ut sint aliqui Episcopiis in Ecclesia, tot numero scilicet ut periculum non sit ne totus ordo is subito abripiatur ex eorum mortibus, & sic dispersi per mundum, ut se Omnibus Christianis suffcienter provideatur de doctis & virtuosis sa- is cerdotibus. Si hoc fiat legi divinae satisfiet, licet nulli sint Episcopi, in Gallia, Hispania aut Anglia. Quarta Da ergo mihi multitudinem Christianorum , quantumcun-M que magnam , quae non indiget Episcopo ad ordinandos sacerdotes , , & audaster dicam quod non sit opus ut gubernator illius societatisse sit Episcopus. Quinta Imo ponamus ordinationem sacerdotum & ministrorum se Ecclesiae non esse necessariam in Ecclesiis , sequitur statim non esseis opus ut Ecclesia universalis gubernetur ab Episcopis , qui superiores,, sunt sacerdotibus. Has vero propositiones confixit sacer theologorum ordo. Primam quidem & secundam ut falsam; Ecclesiae ordinisque hierarchiel destructivam, & haereticam. Tertiam ut falsam, temerariam, seandalosam , ordinis hierarchici destructivam, erroneam & verbo Dei contrariam. Quartam iisdem notis, errore excepto.
Quintam ut falsam, seditiosam, perniciosam, & quae homine Christiano indignam i uppositionem contineat , doctrinamque inducat haere
PROBATUR 6. ratione. Illud enim necessarium, & quidem jure dis vino , asseri debet , quod Apostoli constituerunt , quod unanimi con sensu, dum viverent, executioni demandarunt , quod denique deinceps ubique gentium constanter obtinuit. Atqui &c. Ergo &c.
280쪽
OBIICIEs r. Ecclesia mortuo Episcopo non perit , sed adhuc manet. Ergo. DisTINGuo antecedens et manet impersecta, concedo: persecta; nego. Hinc enim dicitur a Patribus grex sine pastore, navis sine gubernatore , σα Ex eo sane consequeretur summum pontificem non esis Ecclesiae toti necessarium; eo enim mortuo, ipsa non interit et at ita perseverat, ut tamen quam primum alter sussici debeat; esset enim corpus
sne capite. Quod autem de Ecclesia universa & summo Pontifice dicitur, id proportione servata de unaquaque ecclesia & ejus proprio Episcopo dici debet. OBIICIΕs a. Reipsa non sunt Episcopi instituti nisi ad creandos Ecclesiae ministros. Ergo hac sublata necessitate, non sunt illi singulis Ecclesiis necessarii. NEGo antecedens o ut enim conceptis Verbis aftirmat S. Paulus ,
Spiritus - sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei. Adde Ignatium epist. ad Suernaeos, & Cyprianum supra. OBIICIEs 3. Μultae sunt in pagis ac minoribus civitatibus Ecclesa , quae proprium non habent Episcopum. Ergo. NEGo antecedens; habent enim singulae suum & proprium Epitc pum, sed eundem & indivisum , non autem distiuctum ac diversum ;potest enim aliquid pluribus esse proprium siniui & commune. Scilicet Ecclesiae est unius cujusque dioeceseos limites figere ; ubi autem fixi sunt , omnes illius tractus Ecclesiae totidem sunt veluti membra ejubdem corporis , cui Episcopus peculiaris ut caput praeest. Nulla itaque dioecesis est quae sine proprio Episcopo consistere possit.
De Episcoporum supra presbteros excellentia ac superioritate.
DUrLEx hic quaestio institui potest.
Prima eaque generalis, an in Ecclesia semper nec immerito extiterint Episcopi a presbyteris distincti iisque superiores, sive id a Christo, sive ab Apostolis aut Ecclesia prosectum fuerit. Altera specialior, an ista Episcoporum a presbyteris distinctio & illorum in hos auctoritas divino jure & Christi instituto innitatur. Aerius IV. saeculo cum Episcopatum , quem ambiebat, adipisci non potuisset , ira percitus ad Arianos deflexit , eorumque erroribus hunc addidit, ut nullum per sese Episcopos inter & presbyteros di scri men extare, aut Apostolorum aevo fuisse , aut etiam esse debere contenderet.
Sic enim Epiphanius haeres 7 3. ipsius sententiam refert . Quid est , is inquiebat , Episcopus prae presbytero λ nihil hic ab illo differt est
