Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento ordinis

발행: 1738년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

episcopalis quam presbyteratis e si ergo in presbyteratu charactir admittitur, quo fit ut iterari nequeat, quidni pariter in episcopatu RErgo nullum dubium este debet 'quin episcopatus si veri nominis saeramentum, & quidem pecudiare, cum habeat materiam & sormam pe-aeuliarem, & distinetam a reliquis conserat potestatem.

Og Iici Es r. Si episcopatus sit distinctus ordo ac peculiare quoddam sacramentum, plures erunt quam septem ordines, plura quam sertem sacramenta. Atqui &c. Ergo. DISTINGUO majorem : plures erunt Ordines specifici & partiales concedo i genetici & totalesό nego Idem esto de sacramentis. Itaque cum dicuntur esse septem sacramenta septemve ordines, generatim id dicitur, non speciatim . Quod enim spectat ad. sacramenta , plana res

est; quandoquidem ii ipsi , qui negant episcopatum esse sacramentum , id affirmant de diaconatu, imo & de aliis Ordinibus : atque adeo iuxta ipsos ordo quidem generice est unum sacramentum ; se, plura sub se sacramenta specialia habet. Si autem id affirmari potest de diacona- tu , imo & de aliis inserioribus Ordinibus ; quidni pari ratione de Ε-

piscopatu i Iam vero si multiplicitas specialium sacramentorum non ODficit septenario qui ab omnibus statuitur, sacramentorum munero; non

video qua ratione obesse possit septenario ordinum numero duplex sacerdotii species . Tam enim dici potest septem esse duntaxat ordines, etiamsi sub sacerdotio duo sint ordines speciales, quam dicamus septem esse tantum sacramenta , etiam si sub ordinis sacramento duo saltem

ordines ut sacramenta admittantur . Nempe sacerdotium est quoddam genus, cui presbyteratus & Episcopatus tanquam species siubjacent et ac

proinde sacerdotium generatim spectatum constituit septimum ordinem, qui quidem septimus Ordo postea in presbyteratum & Episcopatum tribuitur et aut potius sacerdotium est quoddam veluti totum ex multiplici charactere, ordine , ac sacramento aggregatum & compactum, cujus quidem initium est in presbyteris , persectio autem in Episcopis . Sacerdotium enim ex sese est ordo, quo potestas traditur ad ea conficienda aut administranda , quae ad talutem sunt Christianis necessaria . Christiani autem debent r. regenerari; α pasci ac nutriri, 3. a mor bis & vulneribus, si quae sunt ingruentia , lanari; 4. crescere & auge ri propagari, 6. regi ac gubernari r ae proinde quotuplex est haec necessitas, totusex in 1acerdotio persecto & completo potestas esse debet . Iam vero presbyteris consertur potestas baptiZandi, ut renascan tur; conficiendi corporis Christi di verbi Dei praedicandi, ut pascantur& nutriantur, remittendorum peccatorum, ut ab iis expumentur; im & eertis sub conditionibus regendae plebis 8cc. At Episcopis reserVatur

Potestas. Confirmationis, Ordinationis, totiusque & absolutae jurisdicti

262쪽

nis. Quocirca presbyteri minores sunt & infimi iacerdotes; episcopi

autem maJores ac summi r seu , quod idem. est , presbyteratus fund mentum est & initium sacerdotii ; Episcopatus vero est ipsius apex aetcomplementum d sic enim de Episcopatu ac Episcopis loqui consueve

runt Patres.

INsTABis . ordinum diversitas ex vario ad Eucharistiam respectu repetitur. Atqui Episcopi non aliter quam presbyteri circa Eucharistiam se habent : eodem enim illam conficiunt modo . Ergo Episcopatus M presbyteratus non sunt ordines diversi. Esto major propositio , quam aut omnino , aut quoad Episcopatum saltem, nonnulli inficiantur.

NEGo minorem : eam enim consecrant presbyteri, ipsius autem con

secratores ordinant Episcopi , quae diversa est Eucharistiam attingendi

ratio e neque vero minus illa diversa est ., quam in aliis quibuscunqueti ordinibus.

OBIICIEs a. Episeopatus , si est ordo , major esse debet presbyteratu . Atqui nullus ordo major esse potest presbyteratu nihil enim excellentius esse potest conficiendi corporis Christi facultate, imo nihi est quod ejusdem sit cum ipsa dignitatis. Ergo.

RESPONDEO I. hunc nodum ab omnibus theologis , cujuslibet illi demum lint opinionis , hac in parte esse solvendum; nemo enim est , qui Episcopos presbyteris esse superiores non agnoscat. REsPONDEO 2. Distinguo majorem : Episcopatus secundum se tinium. spectatus debet esse major presbyteratu; concedo e Episcopatus spectatus inadaequale & secundum unam duntaxat sui partem ; iterum dis stinguo et deset esse major , vel penes dignitatem , vel penes caula litatem & extensionem; conceὸo : penes dignitatem necessario; nego. Itaque Episcopatus spectari potest dupliciter : vel secundum se torum, vel - Penes unam duntaxat sui partem. Episcopatus secundum se totum sumptus, integrum est saeerdotium, omnemque illius amplitudinem exhaurit, atque adeo presbyteratum etiam includit . Neque enim existimandum eli Episcopatum integrum in ea sola , quae vocatur episcopalis , ordinatione politum esse : inchoatur enim Episcopatus ab ipsa ordi-- natione presbνterali, ex qua ut & ex altera coalescit . prima ipsius fundamentum jacit; secunda fastigium addit. Sie autem spectatus Epist patus haud dubie major est presbyteratu : habet enim quidquid inest presbyteratui, & praeterea quiadam amplius. At vero si spectetur Episcopatus penes postremam sui partem , di potestatem quae episcopali Ordinatione consertur, & quatenus a presbyteratu distinguitur , non est sane major quoad dignitatem ; potestas enim ordinandi aut confirmari di non .potest esse dignior facultate consecrandi corporis Christi o 1ed tamen major est penes causalitatem & extensionem, quia nempe se irsa & quamlibet aliam ordinis potestatem communicare & transtand

263쪽

ESSENTIA. 23 sunt ae d bent dici presbyteris majores . Nimirum Episcopi eam om-

nem habent potestatem quam habent presbyteri, & aliam insuper mul- tiplicem habent cum ordinis tum jurisdictionis, qua presbyteri carent. Non solum enim fideles baptizatos confirmare queunt Episcopi, quod presbyteris non licet , sed etiam , quod majus est , presbyteros consecrare ae constituere, imo & Episcopos, quod multo minus presbyteris licet. Accedit ad cumulum amplissima jurisdictio, qua vel ipsis presbyteris ut superiores praesunt . Porro cum Episcopus dicitur esse presbytero major ac superior . tunc secundum se totum cum presbytero proprie comparatur : sic ternarius numerus major est secundum se totum

binario , quod eum includat & excedat, non quod tertia unitas binarium superet , sed quod ad eum adjungatur , atque adeo secundum se totum & binarium includat & excedat. aii Ci Es 3. Si Episcopatus distinguitur a presbyteratu , potest sine

presbyteratu consistere o quae enim a sese invicem distinguuntur, ea possunt seorsim esse . Atqui &e. Ergo &e. DisTINGUO : quae distinguuntur adaequate, aut secum invicem connexa non sunt λ concedo : quae distinguuntur tantum inadaequate , aut secum invicem connexa sunt nego. Itaque Episcopatus aut penes se totum spectatur, aut penes postremam, quam episcopalis Ordinatio con-l seri, potestatem et neutro autem modo sne presbyteratu esse potest. r. i enim si spectetur ut totum, non potest esse sine suis partibus, quarum prima est ipsemet presbyteratus, quem includit, eo fere modo quo teri narius .binarium complectitur . Sicut ergo ternarius nec esse n e cogitari potest sine binario ; sic nec Episcopatus esse potest sine presbyteratu . a. autem si Episcopatus sumatur penes postremam sui partem , non potest esse sine presbytera tu , quicum necessario connexus est ex Dei arbitrio & voluntate , quod ex Traditione compertum habemus . Ergo Episcopatus ea ratione spectatus, ita se habet cum presbyteratu, quomodo tertia unitas eum sinario , & fastigium domus cum fundamento : ac proinde quemadmodum non potest esse tertia unitas sine

duabus prioribus, quae ipsi praeviae sint, nec fastigium sine fundamento quod ei lubsternatur ; sic nec postrema potestas Episcopis propria sne

duabus illis quae presbyteratui insunt facultatibus, quas ei praeire V luit Deus. GAIiCIEs 4. Si episcopatus est ordo distinctus a presbyteratu, vel est ordo major vel minor. Neutrum dici potest e r. enim non est Ordo minor, ut manifestum est a. non est ordo major r ordines enim majores die sabbati conseruntur ; Episcopatus autem die dominica .

264쪽

238 DE EPISCOPATUS cedo et omnes; nego . Nempe id pendet ex Ecclesiae institutione , quae pro nutu suo , aut potius pro sapientia sua , Ordines majores Epilcopatui subditos diebus solemnis jejunii addixit, non autem Episcopatum ,& ab iis Episcopatum sejunxit. Quod ergo aliquis Ordo die domini

ca conseratur , inde non conficitur eum e numero majorum ordinum non esse.

OBIICIEs 3. Non magis Episcopatus est ordo distinctus a presbyteratu, quam Archiepiscopatus ab Episcopatu &c. Atqui 3cc. NEGo majorem & paritatem . Episcopatus. enim habet potestatem alterius omnino speciei & ordinis a presbyteratu λ Archiepiscopus a tem majorem 'quidem habet Episcopo potestatem , sed intra eandem prorsus speciem.

CAPUT II.

De materia Dibcopatus. ANtequam ad materiam ac formam Episcopatus propius acceda mus, variasque de iis theologorum opiniones referamus, Observandum est , cum episcopalis Ordinatio celebratur a tribus saltem epit copis, ut mos est , quorum unus speciatim dicitur consecrator , apud Latinos quidem juxta pontificale Romanum

nihil dicentibus Episcopis .

is Accipe Spiritum - sanctum.

orationem fundere, qua electo gratiam Spiritus-sancti apprecatur, ut digne episcopali fungatur ossicio.

Ungatur & consecreretur caput tuum caelesti benedictione in Ordi- ,, ne pontificali , in nomine Patris & Filii & Spiritus - sancti r ac deinceps ambas manus ipsius simul junctas, dicendo : Ungantur ma- is nus istae de oleo.

benedietum, a. annulum, 3. librum Evangeliorum, dicendo, Accipe,, baculum &c. Accipe annulum &c. Accipe Evangelium. Apud Graecos autem I. A Pontifice consecrante legi alta Voce chartam ipsi a chartophylace traditam, his conceptam verbis Si Patriarcha ordinet Suffra- gio & consensu sacratissimorum Metropolitarum, & Archiepiscopo - ,, rum., & Episcoporum , Si autem Pontifex consecrans sit duntaxat Μetropolita Suffragio & consensu Deo ainabilissimorum Epi Dri coporum & sanctorum presbyterorum, divina gratia, quae semper in-

265쪽

. EPISCOPATUS. asyis firma curat, & ea, quae desunt, adimplet , promovet N. Deo amari bilem presbyterum Episcopum a Deo servatae civitatis N. Oremusis pro eo, ut Veniat super eum gratia sanctissimi Spiritus &e. quod quidem etiam in presbyterorum & diaconorum ordinationibus usurpatur. Ma. Paulo post ab eodem Pontifice, manum etiam admoventibus aliis Pontiscibus, eodicem Evangeliorum capiti ac cervicibus ejus imponi , 'qui consecratur, νου χειροτονουμένου. 3. Pontificem exinde , dum manum ipsi impositam tenet multiplicem orationem fundere, qua in ipsum sancti Spiritus gratiam advocat,

ut episcopus munus sancte obeat. . Pontificem consecrantem his absolutis osculum & bllculum dare consecrato, νον . ροτονηθεντα. His positis multae sunt theologorum de materia Episcopatus opiniones . Ac r quidem omnes unanimi consensu statuunt manuum impositionem esse hujus ordinis materiam, sed in eo dissentiunt, quod alii eam solam assignent, alii quidpiam aliud ipsi adjungant.

a. Itaque Μorinus exercit. a. cap. I. Sylvius quaest 4o. an. 3. & Μeratius disp. 7. art. 3. in sola manuum impositione materiam Episcopa

tus constituunt. .

3. Evangelii impositionem ipsi addi volunt Hostiensis de sacra tin

ctione num. I. Antoninus parre 3. tit. I 4. cap.. 16 num. 9. Bovius ad ca

put 8. libri 3. consit. apo l. Turrianus lib. a. pro epi' poni f. cap. a I. UasqueE disp. 24o. Gamachaeus noster cap. q. & alii passim. 4. Sylvius idem utrique capitis ac manuum unctionem apud Latinos

probabiliter adjici posse decernit. 3. Isambertus diis 3. cap. s. postulat insuper baculi , annuli, & Evangelii porrectionem, secutus Μedinam supra, & Durandum libro a.

rationalis cap. LI. atque adeo supra memoratos ritus, ut totidem hujus

ordinis materias partiales admittit. At vero qui Episcopatus materiam in manuum impositione sitam esese pugnant , secum invicem non omnino consentiunt e alii enim eam assisnant , quae solius est consecratoris , alii vero quae trium simul est Episcoporum.

Codicis Evangeliorum impositio non videtur esse materia essentialis Episcopatus 'PROBATUR r. Quod ad episcopatus essentiam pertinet, id una cum Episcopatu ubique ac semper fuit . nulla enim res sine propria essentia consistere potest. Atqui codicis Evangeliorum impositio nec semper nec ubique suit cum Episcopatu . Ergo.

Iam vero quod Episcopatus aliquando fuerit sine ejusmodi ritu , res R a per Diqitiam by Corale

266쪽

. ago DE MATERIA. perspicua est. Episcopatus enim in Ecclesia semper fuit, nee ullum eratitit tempus, quo Episcopi creari non potuerint. At non semper fuit codex Fangeliorum. Ac proinde hoc codice antiquior est Episcopatus. Et vero in Scripturis ipsis non semel refertur Episcoporum ordinatio : nulli bi autem de hac Evangelii codicis impoutione is mentio. Quod autem non tantum inter ipsa christianae religionis e*ordia, sed' etiam postea citra hanc caeremoniam Episcopatus extiterit, non minus liqdet. Μultae enim ecclesiae fuerunt in quibus non usurpabatur. Primo enim non videtur suisse in usu apud Hispanos VII. saeculo . Isidorus namque Hispalensis euhi sigillatim omnes Ordinationis episcopalis ritus minutatim explicet lib. a. lae divinis ossiciis, cap. s. ex iisque multa depromat ad mores pertinentia, hunc plane silet, non omissurus profecto si tunc in ea regione obtinuisset.. Seeundo Alcvinus in libro de divinis ossetis, ubi de ordinatione episcopali, Illud vero, inquit, quod duo Episcopi tenent eodicem Evanis geliorum super caput , & uno landente super eum' benedia onem , is reliqui qui adsunt Episcopi, manibus luis super caput ejus tangunt, non reperitur in auctoritate veteri neque nova , sed neque in Ros, mana traditione.

Tertio Amalarius lib. a. de ossietis reelesiastris cap. I Dicit libeI- ri tus, inquit, secundum cujus ordinem celebratur Ordinatio apud quosis dam , ut duo Episcopi teneant Evangelium super caput ejus quod

is neque Vetus auctoritas intimat, neque canonica. Ac proinde is ritus non usurpabatur , 1altem in iis Ecelesiis in quibus Alcvinus, quisequis ille sit, & Amalarius versabantur, id est in Gallia & Germania.

PROBATUR a. ex eo quod ubi codex Evanseliorum imponebatur

capiti & cervicibus ejus qui in Episcopum erat inaugurandus , id non semper fieret ab Episcopis ipsis. Id enim a diaconis fieri jubet auctor

constitutionum apostolicarum lib. 8. eap. 4. Diaconis, inquit, divinari Evangelia super caput ejus, qui ordinatur, aperta tenentibus. Ubiis autem id fiebat ab Episcopis, quandoque id ad solos Episcopos assistentes pertinebat, qui nihil omnino dicebant; non vero ad Archiepiscopum consecratorem, qui postea solus orationem proferebat , ut apud Martentum videre est pag. 4I8. 433. 438. ρο 484. Atqui in sacris Ox-dinationibus materia ab eodem ministro adhibenda videtur a quo adhibetur forma. Hinc enim synodus Hispalensis II. can. s. cum manum quibusdam imposuisset aliquando Episcopus , orationem vero recitasset presbyter, irritam esse ordinationem pronunciaVit. Ergo. PROBATUR 3. veterum omnium. silentio. Cum enim infinitis in I cis & canonibus de Ordinationibus Episcoporum agatur, nemo est tamen qui earum vim in isto ritu constituerit, aut eum ad illas omnis no necessarium eisse significaverit. A S-

267쪽

EPISCOPATUS.

i Ag SERTIO II.

i Unctio capitis ae manuum ad hujus sacramenti essentiam non pedij tinet. PROBATUR , quia Orientales Ecclesiae verum habent Episcopatumi atqui hane unctionem non frequentant , ut compertam eri ex eorum ritualibus libris , quos Goar , Μorinus & Μarten ius exhibent . Ossici Es . In ritualibus libris , qui ordinatur dicitur consecrandus, quandiu haec unctio peracta non est; ubi autem peracta est , dicitur eonsecratus. Ergo eonsecratio hac unctione perficitur . Consule. Μartentum Pu 483. 499. IOI. II o II 6.DIs TINGUO antecedens : consecrandns consecratione accidentali ;concedor essentiali nego. Duplex est igitur consecratici r alia essentia. Iis, alia accidentalis . Unctio autem est accidentalis quaedam consecratior ac proinde non mirum, si, qui nondum eam suscepit, ea de causa vocetur adhuc consecrandus.

ASSERTIO III.

Traditio Evangelii non est de essentia Episcopatus , ut nec annulit nec baculi. l PROBATUR r. eadem , qua jam usi sumus, r/tione uantequam enim scriptum esset Mangelium, atque adeo tradi posset , Iam existebat in Ecesesa Episcopatus. Et vero, ut testatur Μorinus cap. a. recens est istius

caeremoniae usus.

PROBAT ust a. quia traditio Evangelii & annuli non viget in Orientalibus Ecclesiis, quae certe idcirco Episcopatu non destituuntur. PROBA Tu R 3. eo quod ante hujusmodi porrectionem Episcopus jam dicitur consecratuF.

Impositio manuum est materia essentialis Episcopatus, & quidem sola. PROBATUR Prima pars. Primo quidem ex Scripturis , quae non solum hanc manuum impositionem commemostant , sed etiam ipsi gratiam ascribunt . Admoneo te, inquit Paulus, ut resuscites gratiam Dei, quae es in te per impostionem ma nutim mearum. Si autem gratiam ipsa conseri , haud dubie pertinet ad

sacramentum . . .

Secundo concordi omnium Ecclesiarum loquendi consuetudine . Qua enim de causa cum apud Graecos & orientales , tum apud Latinos ab omni arvo invaluit, ut impossionis manuiam, & χειροτονώς nomine sacra it se de ordine. R 3 -- Diuitiaco by COrale

268쪽

a εχ DE.MATERIA Ordinatio vocaretur, ut olim monuimus, nisi quod ex Scripturis & ex ' apostolica traditione didicissent , in ista manuum impositione ordinationem esse collocandam λTertio testimoniis nonnullorum e Patribus qui impositionis manuum

vim enucleatius aperiunt.

i. enim Cornelius lummus Ponti sex epist. ad Fabium de Novatiano, qui nonnullos Episcopos subornarat, Eos, inquit, adumbrata quadam , &- inani manuum impositione Episcopatum sibi tradere cogit: apud Eusebium lib. o. his. cap. 43. a. S. Ephrem de Sacerdotio, - Ο potestas , inquit , ineffabilis, quae M in nobis dignata est habitare per impositionem manuum sacrorum s

se cerdotum. μ

3. Basilius eps. ad Amphi ebium , can. 1. de quibusdam haereticis loquens, Qui enim , inquit , primi recesserunt , sacris Ordinibus iniis tiati erant , & per impositionem manus Patrum spirituale donum is habebant. q. Gregorius Nymnus supra de Phaedimo qui Gregorium Thaumamrgum longe dissitum sacerdotio addixit, Loco , inquit , manus imposi-- tionis adhibuit ei sermonem. I. Epiphanius haeresi 73. Aerium refellens, qui ex eo quod manus im . ponerent presbyteri, facultatem ordinandi eis inesse colligebat, duplicem distinguit manuum impositionem , & eam qua ordinatio fit, presbyteris abjudicat. Erget est aliqua manuum impolitio Ordinationi essentialis, quae

Episcopis propria est.

6. Hieronymus in caput 38. Isaiae χωρονον ας vocem , quae legitur apud Septuaginta, exponens , Plerique nostrorum, inquit , o To ,, νίαν , idest Ordinationem Clericorum , quae non tantum ad imis precationem vocis , sed ad impositionem impletur manus . . . . in Iebis ligunt. 7. Innocentius Primus episeola a a. innuens gratiam conferri per ma nus impositionem ab Episcopis Catholicis factam , ait contra ordinatos ab haereticis vulneratum per illam manus imφositionem habere

caput.

8. Augustinus da gessis eum Emerito, Invocatio , inquit, nominisse Dei super caput ipsorum quando ordinantur episcopi &c. Sermone auisis tem a. Caeteri, inquit , non aderant Ordinationi ejus , quando eiis manus imposita est. 9, Dionysus vulgo Areopag ita cap. s. de Ecclesiastica hierambia , Episcopus , inquit , qui ad consecrationem adducitur, .... sia PT a

is caput habet manum Pontificis . . . . Atque hoc modo . . . . Con-

m secratur .... Manus impositio . . . habitum vimque Ecclasiasticiis ordinis largitur.

D quit

269쪽

EPISCOPATUS. 16sis quit, in templo Dei hodie, qui columbas vendunt, nisi in Ecclesia preis tuim de impositione manuum accipiunt , per quain videlicet impoliis tionem Spiritus sanctus caelitus datur et t. Synodus Hispalensis II. canon. 3. supra , materiam ordinati

nis in impositione manuum , & formam in oratione aperte videtur collocare .

ra. Gennadius Patriarcha Constantinopolitanus cum Danielem Stylitam in presbyterum consecrare vellet , & ad imam columnam stans manum ei imponere non posset, Deus, inquit, tibi desii per manus impo-- fuit: nanc impositionem esse necessariam indicans. r3. Iob monachus de sacramentis , In sacerdotio , inquit, res mi-M randa . . . . ut cum fieri & nudius tertius .... plebeius extiterit, se impositione dextrae tantam . . . . mutationem suscipiat, & talis eva- is dat , ut divina mysteria administrare queat. 24. Beda hom. o. Gregorἰum magnum exscribit. 1 f. Tharasus patriarcha Constantinopolitanus actione I. HI. I nori duplicem secernit manuum impositionem , unam qua simplex benedieti conseratur, alteram qua ordinatio peragatur: Fieri potest, inquit, ut is χειροθεσια , id est manus impositio . pro benedictione accipiatur , D nonis pro Ordinatione. 16. Auctor operis de dignitate facerdotali apud Ambrosum cap. 3. ΗΟ- ω mo, inquit, imponit manus, Deus largitur gratiam: sacerdos imponitis supplicem dextram & Deus benedicit potenti dextra . Sic ille sacramentum ejusque effectum exprimit. . 17. Alexander II. causa prima quaest. 3. cap. Ex multis , Chalis cedonense Concilium , inquit , . . . condemnat eos qui sacram ma- si nus impositionem , per quam Spiritus sanctus consertur , mereari ,, dignotcuntur . I 8. Urbanus II. supra NeZelon inquit, quia nihil habuit, nihil da- is re potuit ei cui manus imposuit. PROBATUR A. omnium vulgo theologorum consensione . Omnes enim passim impositionem manuum pro materia ordinationis episcopa lis agnoscunt . Vide Altissiodorensem parte 4. de Sacramento Orssinas

cap. I. Bonaventuram in Φ dis. 24. par. a. an. I. quaest. q. Durandum

ibid. qu. 3. oc. PROBATUR secunda pars , quod nempe sola manuum impositio sit

Episcopatus materia. r. quidem ex aliarum opinionum consutatione.

a. ex eo quod nihil aliud sit cui vel Apostoli vel Patres gratiam Ordinationis attriSuant.

QUAEREs quaenam manuum impositio sit essentialis. REsPONDEO eam potius videri esse essentialem quae a solo Pontificem: I. quia non vidotur alia de causa dici consecrator r a. quia solus formam proseri, hoc est Orationem, uti modo declarabimus.

270쪽

DE FORMA CAPUT III.

De forma Episcopalis Ordinationis. ORdinationis Episcopalis sormam quibusdam in verbis positam esse constat apud omnes theologos; sed quaenam illa sint inter ipsos

non convenit.

Itaque plurimi sentiunt formam istius ordinationis apud Latinos in hisce verbis esse constituendam : Accipe Spiritum sanctum . Imo Nin nes additione ad tertiam para. quaest. 34. artis. 4. contendit hoc in fi- ei dogma jam esse susceptum , & qui ei repugnaret haereticum scire. His alii addunt verba illa quae in unctione capitis ac manuum, ac tr ditione Evangelii, annuli & baculi proferuntur. Cum autem de Graecis nihil illi definiissent , Areudius in id incubuit i cumque haec verba apud eos non reperisset , asseruit hanc formam apud Graecos esse reponendam in iis verbis, rasina gratia , quin semper fnfirma curat σαNeutrum vero arrisit Μotan2, ac Μartento aliisque recentioribus, qui ordinationis formam in precibus , & orationibus apud Latinos, Graecos& Orientales usitatis figere maluerunt.

Forma ordinationis episcopalis non videtur in his verbis, Accipe S ritum sanctum necessario collocanda. PROBA Tua l. Forma Ordinationem episcopalem constituens , de huit semper & ubique ordinationi inesse . Atqui apud Graecos primo& orientales de his aut similibus verbis altissimum est silentium , ut liquet ex euchologiis , & Ordinationum formulis , apud Μorinum fecunda parte , & Martentum extantibus , & iidem Morinus ac Mariatenius harum rerum. locupletissimi testes amrmant .' apud Latinos vero sunt recentissima , nec in ullis antiquis ritualibus libris comparent : quod iidem asserunt , & videre est in vetustis codicibus quos exhibent.

PROBATUR a. Forma cujuslibet sacramenti iis in verbis posita est , quae proprium ipsius effectum distincte & enucleate significant . Atqui haec verba generalia sunt , nihilque exprimunt quod Ordinationi peculiare dici queat. Os 3ICIEs . Ordinationis episcopalis forma in iis verbis , quae gratiam conserunt , reposita est . Atqui haec verba , Accipe Spiritum famseum, gratiam Ordinationi annexam impertiuntur : sic enim habet synodus Tridentina fess. 23. can. q. Si quis dixerit , inquit , per sa- is cram ordinationem non dari Spiritum sanctum ἔ ac proinde frustrais EPI- Θ igod b s

SEARCH

MENU NAVIGATION