Alberti Pii Carporum comitis illustrissimi, ad Erasmi Roterodami expostulationem responsio accurata & paraenetica, Martini Lutheri & asseclarum eius haeresim vesanam magnis argumentis, & iustis rationibus confutans

발행: 1529년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Ad Erasini Epistolam

placitis Lucteri probabant: Frequenter enim euenire solet , ut studio sua defendendi homines , plurima etiam aliena , quae animo prorsus improbant tute rur. His igitur de causis existimantur in obstinatius in Lut rana perfidia perstitisse. At profecto illud est admiratione dignum, istos in uniuersum tam esse in sensos monachis re sacerdotibus heologisl re Apostolicae dignitati, etsi enim quorundam iniuria pro uocati essent. iniustissimum tamen fuit In uniuersum genus saeuire, & plurimis iniuriam facere, ut de paucis iustas poenas assumerent, Cunctos enim ordines eorum hominum, qui religiosi dicuntur insectantur inuidia inexplebilii omnes sacerdotes perditos cuinpiunt i Apostolicam auctoritatem penitus abolere

contendunt .

D De quibus rebus,ri nonnulla verba faciamus , reprimum de Monachis, libenter ab istis audirem,quidnam sit, in horum vita, qd ipsi tam oderint, obhoro reant, detestentur . Vtrum accusent vivendi formo, las, quibus ad praescriptum ii vivunti Αn q, illis a

utantur earum professores corruptissime viuentes .

Qui si utruns a se dicerent improbari, profecto qui eas institutiones damnat, is magnum Basilium, A gustinum, Benedictum, Franciscum viros sanctissi mos, partim & doctissimos ipsarum authores improbanti Quo si parum isti mouentur, qui sanctos om/nes contemnunt, praeter Apostolos re martyres, qqne his quidem omnino parcunt, reddant tamen ra tionem, cur sanctas institutiones condemnent

82쪽

Responsio D. XVIII.

praus M aduersς sunt bonis motibus An quia super. uacaneae dc superstitiosae At neutrum horum dice re, aut afferre possunt , cum euangelium dc sacras literas recipiant, manifestissimul sit ex ipsis institutis nihil in eis turpe contineri . Quid enim in ipsis. Dormis decretum est. qd non ex fonte sacrarum sit rarum haustum sit . quid sonant aliud nisi aut domυnica praecepta, aut consilia Quid mouent, quid do/eet, nisi ve illa seruetur quae ab illis statuutur.5c quae ad eorum obseruationem conducunt Si castitatem, e libatumve, quem viri isti profitentur,condemnanti Paulum accusent, qui verbo dc exemplo illum misrum in modum comprobauit. Ait enim ad Corin/thios scribens: Volo autem vos omnes esse sicut meipsumor Dico autem non nuptis sed viduisi. Bo num est illis si sic permanserint sicut ec ego , Et rursus . Solutus est ab uxore, noli quaerere uxorem Item dc alio loco : Qui sine uxore est , sollicitus est quae domini sunt, quomodo placeat deor Qui a tem cum Uxore, sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat 'Uti r dc diuisus est . Et rursus rQui virginem suam non iungit matrimonio, me Ilius facit a qui iungit . Item beatior erit vidua si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem l ego spiritum dei habeam: Accusent caeteros.

quoq; Apostolos, postq in collegium illud coopta

ti sunt: maxime autem Ioannem euangelistam per

retuae virginitatis Gemela Iacobum quot fratrem.

83쪽

Ad Erasini EpIstolam

dominiJoannem pr ursore codemnent:Hieremia MEzechiele,qui c libem vita,teste Hieronymo duxerudut Matia Deipara omitta, eo sponsum ipsius Ioseph, quinimmo ec ipsum Dominu Iesum increpent,laudantem eos qui sese eunuchos fecerunt propter Regna

los, subiicies h verba 't refert Matthsus Qui potest: capere capiat tac. Et qui virginitate ipsam in suomudissimo corpore consecrauit. Pr term innumeros alios sanctos posteriores A ntistites, Sacerdotes,Monachos, Anachoritas,dc alios confessores,ac etia Martyores s plurimos, qui cςlibatu exactissime coluerunt, ecmaximis laudu prςconiis celebrarui.Cuius tantus est nitor,tataq; est virtus dc praestatia,ut ne paganos qdeta gentiles latuerit.Apud Romanos enim,vestales virgines, maxima habebatur reuerentia:Apud Athenienses cicuta epota castrabatur Sacerdotes iApud aegὶ pilos pariter continentissimi erant sacerdotest sudomneS gentes,semp castitas comendata,&iudicatui hmaxime ea muditie conuenire sacerdotibus, dc illi hominu generi qui diuinis obsequiis essent addicti.Apud Hebrς os quoq; Qq is unus populus esset, qui nec ser

uari poterat, nec propagari, nisi sobolis procreatione, ob idq; c libatus non aeque comendabatur:virginalis tamen priuilegii fuit,ut sacerdos qui cadauer virginis

contingeret,non pollueretur, cum in contactum caeteroru mortuosy omnino infestiis redderetur. Si fore nam omniu abiectione 6 voluntariam paupertatem

damnent, ut philosophos tacea, quo': plurimi diuitiis egestate prsulemt,Apostolos omnes ec christa divu

84쪽

qui eam verbo laudaui & opere probauiti docuitq;vna esse viaru tendendi ad perfectu , capessendat ab illis quorum ordini non reluctetur. illa esse gradiudum. Si obedientia improbant,pariter Paulum reprehendere poterur,qui pr positis parere iubet,ec obediutiam sibi ipsi prestari ab his qui ei subiiciebantur u luit.Ad I heslatonicenses enim scribens ait:Si quis noobedierit verbo nostro, per epistolam hunc notataeta non commisceamini cum illo, ut confundatur . Et scripturam quoq increpet,qus obedientium victimis anteponit: ut ratione ipsam naturale prsteream,quae docet sublata obedientia ordine tolli, sine quo nullus hominia coetus,nulla societas,nulla respublica costa .re potest.Nisi enim sit qui prccipiat, sint item qui pareant,stare societas non valet. Porro eu qui liber siti

subiicere se alterius potestati, M sorma serui accipere propter deum,quis no laudabit, si dominu Iesum Dei filium se ipsum exinanisse,ic forma serui accepisse, venos liberos redderet,id faetiim esse obediente usq; ad probrosam mortem crucis,cosideraueries Accedit qst scriptu est: Subiiciamini omni creaturae propter deu. Et inobedientes vehementer scriptura detestatur. Iam vero si in comune vivere non probat, Apostolos pari. ratione codemnabul,qui hoc instituerut faciendu esse iis qui celsiora petiat Erant enim illis omnia comunia ut in aetis habetur,scpe repetitu.H c enim fuit primitius ecclesis consuetudo.Quid dicam de Alexandrina ecclesia qua Euangelista Marcus instituit notae in comune vivebat De qua tam multa Philo Hebraeus inl

85쪽

Ad Erasmi Epistolam

laudem gentis suae comemorat. Si q, segregatim vi

uant monachi a caeteris mortalibus accusaacur, quid

dicent de Helia dc Heliseo filiisq; Pphetaru qui a m pulo seium vita traducebat Quid de loane Baptista, qui desertu incolebat me Nazareis omnibus legis,MMosequi eis vivedi formulam instituta dedit De tot deniq; millibus monachorti solitudinu Syriae aegyptii incolis,qui ad prςscripta formula vivebat ex Phus fuerunt Paulus, Antonius, Hilarion, Macarius, Honophrius, dc multi alii e testes magis il terreni hominest 6c hoc in ipsius nascetis religionis Christianae initiis. No igitur noua sunt hF, no superuacanea,n5 superstitiosa,qus a sanctissimis patrib' diuinitus aspiratis instituta sunt, descriptis institutionibus,qbus comodius diuina cosilia seruare possent ii,qui ad psectu

tenderet,terrenis deliciis renuciatest sed ab ipsis inconabulis Christians religionis insti tuta,ad qua tamen vita nemo inuitus copellitur,sed iter monstratur voletibus ad cacumen virtutis perueniedi Ut no satis mi rari valea,qua fronte,noua lisc schola bilinguis theologoru sacratissimos religiosoru ordines sectas quasili reses audeat appellare, vi aliquid de ipsoru autho ritate detrahat,quas semper a Christo damnatas esseCofirmat,eo argumento is pe Pharisaeos increpatie/rie. Q d et leue sit ait futile docet Paulus qui se defen/deus apud Festu Praesiderti Romanu Agrippae Regi dixit:Secudii certissima sectam nostrς religionis viri Phari us. 5c rursus se Phari um esse testatus est pro .concione dicens:Viri fratres,ego Pharissus sum filius

86쪽

Responsio. .XL. Phatis oram,ut est in actis,& rursus se in Hierusalem eruditum ad pedes Gamalielis.q secta erat Pharissus. Et ad Philippeses scribes Ego,inquit,ex genere Israel.

de tribu Beniamin,Secudu legem Phariseus θω. Necvsu comperies dominu Iesum ordinem sectamve Phari orum improbasse,sed eoru deprauatam vitam, hypocrisim,ac perditissimos mores incusasse.At appro basse potius,cum ex eorum ordine,nonnullos discipia Ios delegerit,ut Iosephum dc Nicodemu, quos dignatus est ministerio sui saeratissimi corporis tumulandi ut taceam qd ex eoru placitis quaeda confirmauit, ut resurrectionem mortuoria,& qci Gamaliel Pharisaeus fuit,qui in consessu Iud orum magnopere fauit Ap,

stolis cri acta testatu O in si Christus separata vita

ducere damnasset, Ioanne Baptistam que prs c teris omnibus prophetis laudauit,& discipulos eius impro bastitaegisl oes Nazar os .Ad pr scripta igitur formula vivere,dumodo ea recta sit,& sequestrata vitam ducere,atq; ad domini consilia seruada se obstringere

nequaq reprehendendu est,sed laudandu. Si enim ser uari pollunt per libem arbitriu,quaobrem no licebit obstringere sese ad ea pageda,quς optima sunt,& opitulate diuina gratia perfici possunt cSi.n.Nazareis licuit se vini vis,& aliis plurim re , E bus in lege coi no vetitis voto ptiuare ' si licuit ide Samueli,si licuit Ioam Baptist , no solu carnibus,sed pa

ne oc vino perpetuo abstinere,ut testatus est dns p Luca in euagelio. Uenit aut Ioanes Baptista,neq; madu

cans panem neq; bibens vinum eis. Si licuit Iacobo, .

87쪽

Ad Erasini Epistolam

fratri domini: nec vino, nec carnibus unci uti, sed illis semper sibi interdicere,post domini triumphu,ut de eo testatur Egesippus author probatissimus, dc apostolorum teporibus proximus:Cur non licebit monacho sibi carnes re alia id genus Hibere,& ad ieiunia se obligare,quq tot testimoniis scripturarii comprobantur Ieiunavit enim Christus seruator noster quadraginta diebus ,Ieiunavit Moses. Instituit etiam lege ieiunii in die expiationis: Ieiunavit David septe diebus, audita morte Saulis: Ieiunavit pariter quu infans eius ex Bersabea aegrotaret, & iacuit super terra: Ieiunavit Ne mias diebus multis :Hester quoq; dc Mardocheus, mlii quoq; Israel in ciuitate Susis iussu ipsius: Ieiunavit Iusti, super lumbos habes cilicium:Ieiunavit Achab Rex:6c misertus est dominus eius deiunaverut viti Niniuit ,& vestiti sunt saccis,lc Dominu placaveriat: I iunavit populus Israel sepe,dc propitiatus est ei dominus: Ieiunabant Ioanis pzecursoris discipuli ut euagehu testatur Clamat Iohel Ppheta: Sactificate ieiuniu,

vocate coetu,& exclamate ad domi idc rursus: Conouertimini ad me in ieiunio & fetu es eiuniis ta orationibus Anna prophetissa octogenaria seruiebat Deo:Nocte ac die ieiunavit Paulus re caeteri apostoli ae disci. puli Dia glorificato ipso,iuxta id quod dixerat in euagelio Marci, futuru videlicet ut quia auferretur ab eis sposus ieiunaret:Exclamat psalmographus, Humilia

Di in ieiunio anima meam:Et rursus:Genua mea mill

mala sunt in ieiunio:Meminerui re ieiunii sepe, Isaias. Hieremias ta Zachariasi Probauit insuper dominus

88쪽

Responsio. D. L

Ies tu,quia docuerit,quomodo sit seiunadu dices apa Matth :Quu ieiunas unge caput tuui Et rursus: Cuieiunatis,nolite fieri sicut hypocrit tristes ecc.λςtere ea ec quu declarauit quodda genus esse d montorum. quod non eiiceretur rusi in oratione 5c ieiunior Excla mat Paulus ad Corinthios Exhibeamus nos in omni bus,sicuti dei ministros in orationibus ieiuniis dc vigiliis.In actis quoq;,multis in locis, ieiunioru fit metio. Ieiunantibus illis,ec ministratibus domino:Et rursus tri quia orassent cum ieiunationibus comendauerum eos domino. Qui mos ieiunandi perpetuo seruatus de comedatus ab ecclesia fuit: vi enim ecclesiastica refert historia,qd dc Hieronymus testatur, cum a fratribus cogeretur Ioannes Apostolus,iam senio confectus, euangelium scriberet ad couincendos lis reticos,qui in ecclesias Asiae irruperant ita se facturum respondit, si

indicto ieiunio, in c5mune omnes deu deprecarentur, quo expleto,reuelatione saturatus,in illud prooemiu ecaelo veniens eructauiti In p incipio erat verbum dcc.

His igitur tot tanti'; testimoniis abunde concludiatun ieiunia no esse damnada, nec eos qui se ad ieiunan mire orandum obstringunt, ac proinde religioso rum instituta, vivendit forma non esse reprehendemdam sed omni laude prosequenda.Nam si dicant esse nulla morosiora quae sibi parum probentur. Tunc non incomode ipsis respondebitur, eos nimis esse delicatos dc fastidientis stomachi, qui ta patuis rebus οὐ sendatur, Quum sorte nihil sit inter mortales tam e

actum, tam perfectu, quin quoquomodo corrigi pose

89쪽

l Ad Erasmi Epistolam

sit: Sinuis enim omnia scrupulosius perpede se, M ad viuum usq; resecuerit,inueniet semper quod reprehen dat,& in quo dicere valeat:hoc meli se haberet,illud comodius esset:Sed quid Pbare possit Momus,immo

quid non vituperabit Oderunt, diceres,tot monachorum discrimina,ta varios ipso': amietiis,Item dicam. nimis eos esse delicatos,quibus nauseam faciant, quae nec stomachia quide mouere deberent.Illud addo, Iniquos esse humanam rerum aestimatores,qui accusant varia vivendi instituta, in tanta ingenioria varietate,

Cum sit nemo mortaliu,qui quosdam proprios de gω nuinos mores,quaedam propria vitae instituta non ha, beat.Licet enim ingenioru discrimina,vel ex ipsis tamidiuersis artibus,dc ipsis viis generibus tam variis conitemplari. Quaobrem consentaneu fuit in spirituali vita,formulas vivendi,& instituta varia esse, ut cuilibenparata esset via,quae motibus suis magis congruereti Siquidem ad Regna caelorum ut scriptura testatur alius alia incedebat via.Conuentut tame formuls illς omnes in rebus maioribus,re in ipsa quasi summa,discrepant vero in quibusda leuioribus:Propterea P alia aliis magis couem ,&cuiust motibus aptiora lanis

Apud patres AEgypti Syrisq; ec primores illos mo

nachos,quot erant coenobia,quom; Abbates,tot eradinstituta quoquomodo inter se ipsa diuersa, ut in statur Cassianus do alii,qui de eorum moribus scripserunt. Cum nihil igitur sit quod reprehendere valeant in institutis ipsoru ordinuisi forte dicant se odisse non vivendi formulas, sed homines perdit u minum,

90쪽

met tis: Responsio Fo.XLII. turpiter pr textu illaru vivant Ges potest huiusmodi censura probari Nam si quidam sint in tanta turba

qui a recta via deflectant,iniqui tamen hominis est, ex . quorudam improbitate, cunctoria mores re vitam existimare. Constat enim in eodem coetu plurimos persectissimos viros esse,potius inter heroes, a inter homi/nes recensendos . Sed isti videlicet censores non aeque curiosi sunt in virtutibus indagandis, ac in vitiis per quirendis.At nobis natura duplice oculu largita esse videtur .dextrum ut probanda ac laudanda prospiceremusrsinistrum,ut turpia ac vituperanda. Sed quidam homines importuni velut orbati dextro lumine, virtutem cernere non possuntmec viros perfectos,qui plurimi sunt in singulis monachom ordinibus equorum vel

solum vita re exemplo intelligi potest, et celsa, 4 diu

na sit Christiana religio, cum ad eum perfectum sta tum vitae perducat, ad que nulla humana disciplina, nulla doctrina genti tis,philosophoruis pcepta Pducere queet possut:Perseueratia secto in ea rigiditate disciplinς toto viis tepore,vel sola coprobari valet, ipsugenus viis summo Deo acceptissimu esse:cu facultate

humana trascedat,homine in carne pier carne vivere.

Qus iniq obtrectatores no cosiderat, sed ola inique interpretantes,odio,quos imitati nequeut, prosequutur. Nullos aut religio atrociores patitur hostes iis,qui ab ea defecerunt: Quod ec in caeteris rebus accidit. Da mnat enim unusquisl studium ,qd deseruit, re ne ipse

accusetur, aut Syndgreii agatur,omnes condemnat

qui illud prosequuntur. Maximum autem impietatis

SEARCH

MENU NAVIGATION