Institutiones logicae quas vulgò Summulas, vel Logicam paruam nuncupant. Authore mag. Bartholomeo Mastrio de Medula, & mag. Bonauentura Belluto de Catana, ord. Min. Conuent. ... Prodeunt modò denuò recusae varijs additionibus locupletatae, & in hunc

발행: 1646년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Praedicamentis. Tr

in corpore, vel alio subiecto, & terminatur ad vestem, vel aliam formam habitam, dicitur habitus , seu habitio activa; undCHabitus constituens hoc praedicametuni est habitio in communi ad activam, & passiua,

quae alio nomine vocatur inhaerenti informatio, unio, &c. ita quod omnis unio absoluti ad absolutum,omnis respectus subiecti ad formam, & e contra spectant ad hoc

praedicamentum, ut bene notat Bassolius 4. d. O.q. I. art. I.&BOnet. in su is Praedicam.

libell. io. quia omnis talis habitudo est aliquo modo derelicta ex adiacentia formae

adsibiectum,vel est ipsemet adiacentia i lis; quod etiam clare Gilbert insinuat, dum in isto praedicamento ponit album e sset, Mquantum esse . i. respectum subiecti ad albe- Qinem,& quantitatem; Species huius praedicamenti sunt habitus activus, &passivus, & important respectus extrinsecus adueni tes, quia non inuirgunt, nisi approximatis extremis; Afictiones autem sunt,quod Ῥhabet contrarium, nam esse calceatum, scloricatum non sunt opposita, & si aliquae informationes contrariae videbuntur, ut ecse album, & esse nigrum , hoc non erit r rse ratione respectuum formae ad subiectu .

sed ratione ipssarum formarum; Altera est , quod suscipiat magis, & minu ς, nam eques est armatior pedite , & forma magis radicata in subiecto dicitur magis haberi a subiecto , quam alia minus radicata , quamuis id no sit proprie 1uscipere magis, ct minuS: Proprietas in quarto modo est nobis igno

112쪽

De Legibus eorum, qua sunt in Praedi-

3 ue o Uas assignat regulas Arist. in ante-LI praedic. cap. 3. & 4. eorum , quae sunt in praedicamento. Prima est, quicquid . praedicatur essentialiter de superiori , ut de 1ubiecto, 'de inferiori etiam eodem modo praedicari debet, quae regula de omni praedicatione essentiali debet intelligi, siue sit in quid sue in quale,ut substantia , vel sensibile praedi tur de animali, ut de proprio subij cibili,ergo Se de homine praedicari de-hebunt qui est inferius animali, eodem mΟ-ido,nimirum essentialiter in quid, vel quale, cum hoc solum discrimine , quod de superiori immediate praedicantur , proximC, de inferiori mediate , & remo te. Quae regulant sit recta, intelligi debet de omnibus praedi catis, quae competunt superiori, ut conuenit cum inferiori, non autem de his, quae ei competunt praecise sumpto, &qua tenus a b inferiori differt, v. g homo esyanimal in hac propositione quaecunque prs dicantur de animali, quatenus conuenit cuhomine,ut sunt sensibile,corpus,substantia, illa eadem dicuntur de homine ; quae vero dicuntur de animali, prout in praeciso significato differt ab homine, ut sunt esse superius, esse commune pluribus specie differe-tibu etc. illa non dicuntur de homine; potes. etiam haec regula aliquo pacto de prF- dicatis accidentalibus verificari, quia enim

113쪽

v. g. arium dicitur de lacte ; potest quoque de eodem praedicari coloratum, quod dicitur de albo , licet non eodem modo , quia de albo praedicatur essentialiter, sed de lacte accidentaliter tantum. Altera regula est , quod diuersorum g

nerum, & non substematim positorum, .i. - quorum unum alteri nou subordinatur in praedicamentorum seriebus, diuersae omniano sunt differentiae diuisiuae , siue talia genera sub eodem tertio genere sontineatur , ut animal, & planta, siue non, ut animal, MColor, haec. n. omnia diuersas prorsus habet

differentias diuisiuas, ut patet discurrenti sSi vero de differentijs constitutivis lociuamur, licet illa genera, quae non sub eodem

aliquo tertio genere continentur, diuersas adhuc habeant differentias, quia alia differentia constituitur color in esse coloris, alia animal in essς,' animalis . illa tamen, quae sub eodem tertio genere continentur, easdem differentias habere possunt, unde animalis, & plantae eaedem lunt differentis c stitutivae corporeum, & animatum ; Sed licet quorundam generum no subalternatim positorum eaedem esse possint differentiae

Constitutivae, non tamen esse possunt eaede

species, nam cum habeant diuersas semper differentias diuisiuas, ut dictum est, cons quens est . ut etiam eorum species sint diauersae, quandoquidem ex di uel sis differentiis dividentibus , & contrahentibus idem genus semper diuersae species constituutur. verum diuersorum penerum sub alternatim positorum in eaόem serie praedica-

114쪽

mentali csse potant eaedem differentiae, sic tamen ut earum una sit unius generis Constitutiva, & altera alterius generis diuisi-ua v g. auis, Sc animal sunt genera subalte natim posita , aliquas habent differentias easdem,licet non omnes, nam gressibile,Volatile,aquatile, reptile, bipes ue omnes sunt differcntiae animalis diuisitiae, & una istari. est auis constitutiva nempe volatile; sic etiasensibile est differentia diuisiva corporis animati, de constitutiva animalis.

ne Terminorum collatione inter se . 36 T T Ariae Terminorum diuisiones iam v assignatae sunt, qui omnes i adi uicem conferantur, vel sunt pertinetes, v et impertinentes . pertinentes dicuntur illi, qui te inferunt, seu quorum unus deduci potest ex alio affrivative . vel negatiue, ita quod ex positione unius ponatur alter ob connexionem, quam habent adinvicem,vel remoueatur ob repugnantiam , primo m do termini minus uniuersales dictitur pertinentes respectu magis uniuersalium,quia ab inferiori ad superius consequentia tenetrofirmatiti est homo, ergo animal, sed nonc contra I altero modo pertinentes termini sunt,qiii repugnant adinvicem,& de eadem re eodem tempore nequeunt affirmari, quia ex positione unius necessario negatur alter, Tcrmini vero . repugnantes sunt duplices,

ali j disparati,alii oppositi ue disparati sunt,

qui non habent inter se maiorem repugna-

115쪽

tiam, quam cum alio tertio ,ut homo, SI asi nuS, nina .uὰ homo magis repugnat cum asi 'u' quam cum equo; oppoliti vero dictitur. qui magis pugn*nt inter se, quam cum tertio, ut album, & nigrum magis inter se purguant,quam cum tertio, v. g. dulci, & istii sunt quadruplices iuxta quadruplicem ΟΡ- positionem ab Arist. assignatam in post pr

dic. cap. de oppositi Suerelatiuam,contrariam,

priuatiuam, & contradictoriam ; Opposita relatitie dicuntur, quae per relationes oppositas ad inuicem referutur,ut Pater,& olius; contrarie quando sunt sornare positiuae se- inuicem expellςntes ab eodem subiecto, ut album,& marum, calidum, & frigidu ; pibuatiue, quado unu significat formam, aliud carentiam illius formae in subiecto apto ad

allam habendam,ut coecus,& videns, contradictorie, quae opponuntur secundam anfirmationem, &negationem,itaui quod anfirmat unus terminus , negat alter, ut ho

mo, non homo.

Omnes hi termini repugnantes dispar te, vel opposite dicantur pertinentes fecundo modo, quia ex pQsitione uniuS Vclet Serper alterum remouere, Ut in relative oppositis,hic est Filius Petri s erῆo non eius Pater; in oppositis contrarie hoc est album , ergo non nigrWm : in priuatiue oppositis hic est videns,ergo non coecus: in oppositis contradictorie Petrus est homo , ergo falsum est,quod non sit homo ; in disparate tandem repugnantibus,ut homo est animal, ergo non est lapis . Termini vero impci tinetes dicuntur. qui poc te includunt, nec se

116쪽

excludunt,nec repugnant,nec se mutuo inferunt .vt diues,&sapiens,nigrum,& ignorans , doctus,&iustus, hi termini nullam inter se habent connexionem, aut repugnantiam,non .n. valet deducere affirmatiu8,hic

est diues, ergo sapiens,neque negatiue, hic est doctus, ergo non est iustus.. C Α Ρ U T X.

De varia terminorum suppositione.

Ognita essentia, & multiplicitate Terminorum, restat agere de eoru proprietatibus, quarum praecipua est suppositio: quia ergo termini plura significare possunt,ut hic terminus homo immediate tagnificat naturam humanam: mediate Petru, Bc Paulum; & etiam seipsum significare potest, quia omnis vox se ipsam repraesentat, ideo varia eorum significatio solet in propositione determinari mediante praedicato aut copula ; &tunc dicuntur pro hoc, vel illo significato supponere, unde si dicamus,omo c-ris, terminus homo supponit pro a-- liquo indiuiduo naturae humanae . cui hoc praedicatum competit, non pro natura humana immediate: si dicamus homo es dictis bifi liaba,tunc supponit pro seipso.Ex quo patet non esse idem significare,& supponere significationem,&ῖuppositionem,ut b ne notauit Petrus Hisp. tract. .de supposit. nam significare est facere venire in Cogn tionem quomodo fumus significat ignem , sed supponere. seu supponi est Ioeo adterius

susci, M substitui ot calculi supponuntur

117쪽

Ioeo pecuniae ; fgnificatio fit per impos

tionem vocis ad significandum rem , sup positio est acceptio termini iam significantis rem pro aliquo, unde significatio prior est suppositione & significare latius patet, quam supponere,nam omne id ,pro quo aliqua vox supponit, etiam significat , non econtra, ut si dicamus homo eurr e terminus

hamo indifferenter secundum se significat tanaturam humanam , quam eius indiuidua, sed in hac propositione supponit tantum pro significato mediato,nempe pro indiuia duo aliquo humanae naturae , & terminus connotativus, ut album, significat formale. s. albedinem, & supponit pro materiali .s pro habente albedinem, ut saepe docet Τ

tar.non ergo sunt idem significatio, & se positio. Ex quo rursus sequitur aliud diserimen inter significationem,& suppositione , quod significatio potest termino conuenire etiam extra propositionem, sed suppositio illi non conuenit, nisi in propositione, quia

ex varietate praedicati, quod ei adiungitur, dicitur vario modo supponere. & eius indeterminata significatio Mario modo determinari modo iam explicato, & suppositi nem proprie non conuenire termino, nisi in propositione tenent Summulistae meli ris notae antiqui,& Recetiores, Uiltalpand.

q. vn in calce, & ideo suppositio definitur a

118쪽

'Tat. cit. quod sit acceptio rermini in rop. tione pro aliquo eius significaro. An au te suppositio sit solius termini substantiui , vel etiam competat adiectivo adiective tento negant Petrus Hyspan. & Tatar. cit & alij Summulistae communiter. Sed dicendum, quod si supponero capiatur in rigore,ut is i faciunt, pro eo nimirum, quod est non solu accipi pno aliquo , sed etiam reddere sup- postum verbo, utique adiectiva non supponunt , sed copulant suum significatu for male alteri supposito sed si mitius rigoro- Se sumatur, pro eo s. quod est accipi 'o aliquo,ita supponere possunt, unde Tatari ipse docet loc.cit. quod in propositioniblis

'de praedicato concreto etiam adiectivo co-

cretunt supponit pro significato materiali, ut in ista Petrus ψ albus ly albus supponiti pro re habente albedinem , & importatur in recto ,itaut sensus sit Petrus est habens

. 38 Quia igitur in voce significativa duo

sunt, unum , quod habent rati nem materiae,itterae nimirum, sullabae,& earum combinatio,ac sonus, alterum, quod habet rationem formae, ipsa nimirum vocis significatio , hinc suppositio prima sui diuisione

diuiditur in materialem,& formalem , m terialis est usus,& acceptio termini pro seipso, .i. pro ipsa materia vocis, ut Petrus est vox bissyllaba: formalis est acceptio terraini pro suo significato, ut Petrus cstho'mo, & ab una sun positione ad aliam argum e non licet, viae non valet homo est vox bil-

119쪽

bissyllaba, Franciscus est homo, ergo est vox bissyllaba Suppositio formalis subdi-

inditur in propriam, & est acceptio termini pro re, quam proprie significat, & impropriam, & est acceptio termini pro re , quam improprie , ac metaphorice solum si- gnificat, ut cum hominem fortem appellamus Leonem; & crudelem Neronem . Pro pria subdiuiditur in communem, & est acinceptio termini communis gro suo significato,vel significatis, ut omnis homo est animat: & singularem, seu discretam,& est a ceptio termini pro una re singulari tantu , hoc modo supponis omnis terminus single laris,ut Petrus, Paulus, & terminuS comunis signo demonstrativo determinatus, ut

hic homo. Communis silppositio subditi ditur in simplicem, personalem, & absellia tam , Simplex est acceptio termini communis pro suo immediato, Se primario signi fiacato praecise sumpt o, ut abstrahit ab omnibus inferioribus ideo dicitur simplex , N praecisa suppositio, na terminus quilibet

communis 4uo habet sigili cata,vnum primarium, seu immediatum alterum mediatum, & secundarium,ut homo v. g primas rio, & immediate significat naturam humanam in communi, at secundia io Petrum , RPaulum ; unde regula generalis dignoscendi hanc suppositionem est , quando termi- , nuS communis conivns itur cuni tali praedia cato, quod ponit disserentiam inter superius, x inferius, ut cum dicimus, quod homo est species, vel natura communicabilis

120쪽

nire non possunt, hinc est axioma apud Summulissas, quod sub termino communi sim- pliciter supponente non licet descendere. Personalis est acceptio termini communis pro significatis mediatis , ut omnis homo currit, quia currere competit immediaterindiuiduis, non homini in communi, & di- citur personalis,ut notat orbellus tract de

suppos. quia inter singularia,pro quibus supponit terminus , nobiliora sunt indiuidua intellcctualis naturae , quae dicuntur perso- regula generalis ad hac suppositionem dignoscendam est, quando terminus communis notatur aliquo signo omnis , aliquis,dec. vel iungitur praedicato, quod ei immediate conuenire non potest, ut sunt accide-eia communia. Absoluta suppositio est acceptio termini communis pro significato mediato , & immediato,& generalis re gula ad hanc dignoscendam est,cum terminus communis iungitur praedicato , quod vir que significato competere potest,ut homo est animal, est risibilis , nam haec praedicata non solum humanae naturae in se spectatae, sed & Petro , & exteris indiuiduis cenueniunt, & ideo dicitur absoluta, quia cit aliae acceptiones limitentur ad significandii, vel ipsum vocis primarium significatum , vel secundarium,hpc ad utrumque est indisseres, hinc est axioma, quod sub termino absolu- supponente deicendere licet, quid autest ascensus &descensus, & quotuplex,dia

Φ9 Rursus suppositio personalis subdia uiditur in distributiuam,collectivam, deter

SEARCH

MENU NAVIGATION