Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De Supersitione Vitanda,

CAPUT XIV.

Alius Honor Atrinsecus, alius Opinativus. Alia Sanctitarditrinseca, alia opinativa. An satuendum fastigium ne sorionis erga Virginem in tuenda Scotifica sententia . Datur O Cultus Opinativus . M ndacii probrum ab ea opinione eliminatum. Pia Credulitas , Pia Persuasu exisplicantur. od de Pietate diximus, idem dicendum de Honore Virginis, de

. Sanctitare Virginis, quibus speciosis nominibus confidit Parthenotimus, se tutaturum VOVentes mortem pro Scotistica sententia. L tet ibi eadem aequivocatio. Nam alius est Honor Dirinsecus Deiparae, ejusque Intrinseca Sanctitas I alius Honor opinativus, atque illius Sancti/as opinatiυa. Primus Honor , uti Jc Sanctitas Mariae , situs est in incomparabili praerogativa blaternitatis Dei , in Virginitate perpetua , in Immunitate ab omni actuali peccato , in Humilitate exi. mia, in Caritate, ceterisque Virtutibus , quae in eam mirabili consensu e singulari gratia Dei coaluere , ita ut in ea omnium Virtutum habeamus exemplar . Haec novimus e divinis Scripturis , e Traditione Patrum, e definitionibus Conciliorum ; eaque propterea divina Fide credimus; atque ob ista supra reliquos Sanctos eminet Sancta Dei Genitrix Μaria . Praeter istam vero San litatem Ουρ-ctiυam, de qua dubitatio ulla Christiano homini esse nequit,& cui consequenter singularis Honor ab unoquoque Fideli habetur, agno scenda quoque est Sanctitas opinativa, seu Putatiυa , quam eidem Dei parae tribuimus, sita in variis opinionibus , quas pia gens hambet de aliquibus privilegiis, actionibus, miraculis, ad ipsam Sal-Vatoris noliri parentem spectantibus. Haereticus foret, qui pertinaciter Sanctitati primae se adversarium praeberet. At altera, scilicet inativa, quum Sigillo Veritatis ac Certitudinis careat, nos minime obligat ad credendum , liberumque est cuique sentire heic , quod magis consentaneum rationi censebit . Et quoniam ejusmodi Sanctitas in opinione sitia est , immo nihil aliud est, nisi Opinio Sanctitatis, propterea qui pro illa tuenda ultro se trucidandum Tyranno praeberet, imprudentiae ac temeritatis damnandus foret . Simili ratione datur Honor putativus , seu Opina ivus , Virgini , aliisque Sanctis delatus, probante , aut saltem non improbante Ecclesia ,

112쪽

Caput Decimum artum. ICI elesia. Pie sibi persuadent nonnulli, se possidere Annulum , quo Bea. tam Uirginem Sanctus Ioseph desponsavit. Alii se habere putant Vestes, V Iamina, Capillos, aliasque ejusdem Deiparae Reliquias . Honorem Vir. sint habent in honorandis hisce Reliquiis, sed Honorem ab Opinione progenitum. Huic autem opinioni, dum falsitas aliunde non appareat, ei. que possessio immemorabilis patrocinetur, Ecclesia nullam infert mole. stiam, immo etiam favorem impertitur. Cultus enim ille & Affectus in Virginem tendit, cui revera aequum est, Christi Fideles omnes maximum habere Honorem. Proinde si quis pro Opinativo isto Honore Mariae impendere Vitam Vellet , contendens Videlicet , ad Honorem Uirginis illum Annulum, Reliquias illas spectare, pro Opinione Honoris Virginei moreretur : quod jam statuimus nefas esse Homini Clui. si a no a Atque heic erit fortasse qui petat , cur in Pietate Opinativa , seu Sanctitate Putativa Virginis, quod est ad illius Conceptionem , non nulli veluti Palladium & culmen eximiae Devotionis erga Virginem constituant , quum tot alia Privilegia ac dona illi a Deo sine ulla dubitatione collata , & ad Intrinsecam illius Sanctitatem spectantia , habeamus, in quibus sat laudandis & honorandis nos sermo ac tempus deficiant λ Nonne Maria Vel sine praerogativa Conceptionis Sand istima semper fuit , semperque erit Z Et ne temere hoc sciscitari quisquam videatur , verba repetet , quae Capitulo Primo attulimus e Bulla Pii V. ubi ait o Quasi desint praeclarissima m. Fide merita , quae nec Angelica quidem lingua satis digne referri possvnr ; quasi ex illo uberrimo fonIe , pureoque aquarum viven-rium non possvι saluberrimas haurire aquas , quibus Populus magna eum utilitate atque dulcedine reficeretur e ad dissipatas cisternas accurrunt &c. Haec Romanus Pontifex, & quidem Sanctus, & quidem dollissimus , & Dei parae de voti stimus. Cur ergo, instabit aliquis , heic fastigium Pietatis erga Virginem Sanctissimam collo emus, hoc

est in re Incerta ac Dubia , potitis quam in tot aliis indubitatis Intrinsecae Sanctitatis Marianae argumentis , quae nobis Fides sup peditat Τ Quid solidae responsionis ad interrogationem istam daretur , inquirere non juvat. Repetam ego potius, quae Sanctus Ber nardus habet in celebri Epistola I 74. ad Canonicos Lugdunenses :Virgo regia , inquit , fabo non eger honore , veris cumulaνa sonorum risulis , insulis dignitatum . Ad cujus imitationem & ego Lib. II. Cap. VI. de Ingeniorum Moderatione dixeram o in fir .post Filium suum supra ceteras creaturas laudanda Maria , non indiget ipsa dubiis lavdibur , neque imprudenti jacrifcio . Ad quae verba Parthenotimus pag. 17. ita respondet e Dei, O' . Virginis Filius se in eo honora-

113쪽

1o1 De Supersitione Vitanda,

rum fatetur, quem tu Probabiliter exisinios esse inopem , eique sip/m liberaliter imperiis. Di quidem persolum Probabilis illius inopia uat certo honesia tua eleemoDna . Non inficior ergo , Beatam Virgis nem non indigere dubiis laudibur e Cerra ramen eji laus tueri , quod

sne labe si Concepta , eriamsi Certum nou efex , quod fuerit ipsa Concepta sne Iabe . Haec Theologi nostri mens o uti honestum est eleemosynam amore Dei conferre homini, quem Probabiliter exi. stimas indigere, quamquam fortasse non indigeat I ita etiam si Ceditum non sit , sed tantum Probabile , Virginem suille sine labe Comceptam , honestum tamen est, ac Certa laus eam tueri in ipsa Con. ceptione Immaculatam . At insto ego : si tu plures cernens sine duis bitatione egenos, praecipuam gloriam tuae Caritatis collocares in se. renda ope non istis , sed aliis , quos non Certo , sed Probabiliter indigere putares e num Prudentia tua multum laudis reserreti Num

ordinem Caritatis recte sectari dicereris ρ Quin laudabilius , Deoque gratius esset, illis potius, quam istis opitulari , nemo sapiens

negabit. Ita recurrit petitio .' cur tu praerogativam Conceptionis

Immaculatae, quae Probabilis quidem est, sed simul Dubia , ac e rori obnoxia , tam vehementi studio exornare , tueri , Regibus ac Populis uti sublime pignus Pietatis erga Dei param commendare peringis p Cur huic Persuasioni peculiares ubique honores procurare non desinas, ita ut tot alia Virginis merita, & praerogativae, longe majores , ac divina Fide certissimae , tibi vilescere videantur, aut certe pari studio minime a te colantur λ Num factionis tuae amor,&victoriae cupiditas , incauto tibi hunc aestum ministrat λ Verum haec alii considerent. Interea animadvertamus, quae aequivocatio latet in iis Parthenotimi verbis e Certa est laus tueri , quod fine LabeVirgo fit Concepta , etiams Certum non esset , quod fueris ipsa Concepta sne ιabe. Per me sane liceat , Parthenotimo , dccuicumque sententiam Scotisticam propugnanti , persuadere sibi ,

certam ex illius tutela laudem relaturum , dum tutela in verbis& scriptis consistat . Sub ista conditione cuiquam molestus esse nolo. Verum ubi Theologus noster Certam hanc laudem stabilire hoc in loco conetur, ut laudabile quoque venditet Sanguinarium Votum eidem superstructum , Caritas erga fratres reclamare me cogit , Laudem hanc sub Opinione adhuc constringi , non sub Certitudine I ipsamque Conditionatam esse , non Absolutam , quum ejus qualitas e qualitate objecti pendeat, ita ut Certa si Laus , si Certa sit Veritas objecti I Probabilis vero dumtaxat , si objecti Veritas sit tantum Probabilis. Ergo in supposito , quod Parthenotimus ipse heici amplecti non detrectat, Certum videlicet non esse, quod Maria fue-

114쪽

.Caput Decimum quartum. Iogris concepta fine Iabe, numquam poterit esse Cerea Laus, ita velle tue.ri Incertam hanc Dubiamque sententiam, ut pro ea Certissimum , eximiumque Vitae Bonum prosundere liceat. Quippe statuimus, nefas esse iuopinionum tutela impendere Vitam. Eamdem porro aequivocationem sub di Versis nominibus refrica tam videas a Theologo Siculo. Dixerat Lamindus : Non indiges Maria imprudenti sacrificio ο νώ conira indiger Vixa rua , us eam in Fide tuendo ae Virtutibus exercendis justius impendas . Quid reis posuerit Parthenotimus pag. 37. accipe .' Inquit , ne ipsum quidem sacrificium improprie dictum Virgini offerri . Nemo pro Virginis Culium oriens, se Virgini litare3, sed Deo. Non Ecclesne , pro Ecclestae Imribus ruendis occumbens , sed Deo vitae sacriscium obtulis Tlomas Cantuariensis. Eliam Religio Virrus es. Ad Religionem , aut Vrruis

rem huis a nem si dest ad Pietatem) pertine3 Virginis Cultus . Posser e*o eriam ex mente Lamindi pro exercisio Culitis Mariani vitam impendere pie Vovens . EX mente mea λ Apage . Neque ex mente mea, neque ex eorum mente , qui haec non perfunctorie scrutenis tur licebit mori ob tutelam Immaculatae Conceptionis . Hic enim Cultus est opinativus dumtaxat , & cum Veritate minime certo Conjunctus. Fortiter mortem toleravit Sanctus Thomas Cantuariensis, sed pro legibus gilavissimis , quas evidenter sciebat justas , atque ab Ecclesia certissime promulgatas, & quas sibi custodiendas ex vi sui muneris agnoscebat. Peccasset , si vili timore ductus pessum. danti Regi jura Ecclesiae concessisset . Ac proinde de eo Ecclesia

canit e Pro lege Dei sui certavit usque ad mortem. Quidnam hele paritatis cum iis, qui Vitam offerrent caussa tuendae Immunitatis

Marianae λ Numquid ulla Dei , aut Ecclesiae lex adferri potest de

amplectenda ac tuenda Scoti sententia ρ Nulla , ut omnes norunt

immo liberum semper fuit, & adhuc est Fidelibus , oppositae sententiae adhaerere . Neque Cultui Sanmtatis Marianae necelsarium fuit, aut est, ei tribuere expertem omnis maculae Conceptionem ς nam

incomparabilis Mariae Sanctitas , ab Apostolicis temporibus sem. Per depraedicata , numquam indiguit Laude ista , & Cultu Opi.

maiiVo, quem nunc adeo illi gratum , & supra ceteras praerogativas earum , nonnulli ex opinione tantummodo arbitrantur . Per Undecim prosecto Secuta , atque ultra etiam , tum Sancti Patres , tum ceteri Pietate ferventes Christi Fideles , nihil nobis concede-hant in observantia ac devotione erga Dei param I attamen nulla apud eos mentio erat Immaculatae Conceptionis . Quare nulla jubente aut urgente lege Dei , & sine ulla necessitate, aut occasione

Vitandi peccati , ex arbitrio dumtaxat illo, quod vulgo Capriccio diciis

115쪽

1o De Supersitione ritandis,

dicimus, occumberent Voto Sanguinario addicti , idest pro opinio.

ne tuenda Vitam darent e quod, millies repetam, fieri s ne crimi. ne nequit . Haec etiam Parthenotimus addit pag. 76. In Deiparae honorem cedis ejusmodi defensio , Utque Deiparae honor generatim a Deo reυelatus . Exploratum certe est , Honorem Virginis spectare ad leges divinitus promulgatas, atque ad doctrinam Fidei . Sed in mille ridenda, aut detestanda abripi posset Pietas, quae posito hoe principio Virginem ad arbitrium nostrum honorari posse censeret. Idcirco singulares etiam Honoris hujus rationes Ecclesiae suffragio probandae sunt : alioquin facile homines imprudentia laborent, teme. xitate, superstitione, impietate . Indicet mihi quaeso Theologus noster , ubinam & quando Ecclesia probarit sacrificium Uitae nostrae

oblatum Deo pro Scotistica opinione . Immo non solum nova haec honorandae Virginis ratio prolusione Sanguinis & Uitae , nequa. quam revelata a Deo fuit, neque continetur in generali Revelati, ne honoris deserendi Salvatoris nostii Μatri , neque suffragio Ecclesiae comprobara est sed Revelatio contraria nobis ante oculos stat. Revelatum quippe a Deo fuit , ejusque praeceptum nobis ab Eccle. sia proponitur & commendatur : Videlicet , curam habendam esse Vitae nostrae , neque licere nobis arbitrio nostro eam prodigere ,& praesertim nefas esse animam ponere pro tuendis Opinionibus nostris. Dixeram ego, si ad vitam dandam pro tutela opinionum nostr Tum, quantumcumque Piarum, sive pro Pietate opinativa, satis esset Persuasio, innumera esse , quae Pie creduntur , & pro quibus , quamquam Falsis nonnumquam , Vita ipsa daretur , quod certe in Ecclesia Dei numquam xolerandum , ne idem divinis arque fumanis habearur honor , neve temere , oe' pro Mendacio interdum projici rurpretiosa hominum Vita . Parthenotimi responsio est pag. 7'. Inpriamis homo, qui non moderati Ingenii tantum, sed moderator digeni rum videri vula , castigarius , reυerentiusque hoc ioco loqui debuit, non Mendacii nomine Iugillare directam ipsam sententiam de Viminis munitate , etiamsi permisteremus esse meram opinionem. Heic fidem hominum, Superumque appellare liceret . Placide tamen petam , quandonam ego Mendacii probrum conjecerim in sententiam de Virginis Immunitate λ Unus Parthenotimus, aut immoderato animi aestu raptus , aut ad haec pertractanda ineptus, haec mihi patenti errore, ne dicam Calumnia, assingit. Quicumque alius Latinas literas didicit , illaque Verba mea legit, continuo intelligit, me non

de Scotistica sententia s quam nemo niti impudens inter Mendacia referat ) illic agere , sed de aliis bene multis , quae quidem Pia di-

curiis

116쪽

euntur & ereduntur , atque In regno Pietatis opinativae tontine tur . Ex istis quis, rogo, neget, quin aliqua originem suam ab errore, falsitate , immo dc ab impostura traxisse potuerint ρ Qui pro hisce moreretur , pro Mendacio Vitam protunderet . Id autem lice rei e Parthenotimi doctrina ; at numquid istud, in Ecclesiae Dei umquam tolerandum λ Alia heio Parthenotimus addit , scribens o Deinde qui vovet Virginis immuni o em rceri, necesse es , ut persuadeat sisii, quod re ipsa Visso immunis fueris a macula. Haec Peria suasio , ipso non refragante Lannindo, nequir esse Mendax, ni Eice e v timus, quod Pium possιν esse Mendacium . Ita ille, de sophismate ii, sophisma intrepido cursu delabens. Utique Pium non poteli esse Mendacium, neque nobis Pium credere licet id , quod novimus & credimus Falsum nam ad cultum Dei veri , ejusque tervorum, spectare

Μendacium, Falsitas, ac Error nequeunt. Potest tamen Persuasio esse mendax, id est fallax, quum fieri possit , ut sit de objecto, quod

nobis sine ulla culpa nostra persuadeamus esse Uerum , & tamen a parte rei sit Falsum. Et sane ut Pia dicatur aliqua opinio, lassicit Persuasio e xationabilibus moti vis, etiam extrinsecis , nata, Verum esse ejus opinionis objectum, praevalens motivis suadentibus falsitatem objem eiusdem . At quod nos ita nobis persuadeamus numis

quid propterea Verum erit Certumque illud objectum Neutiquam profecto : potest & Falsum esse . Atque heic meminisse debuit Paris

the nolimus rem cunctis notam , nempe Pie credere aliquid , hoe ipsum significare, videlicet persuadere quidem nos nobis ex verisiis milibus motivis, & religiosa affectione quadam , aliquid esse Verum, Se spectare ad Religionem veram I sed simul ignorare', an illud Certo ac reapse sit Uerum, quunt formido Erroris ab ejusmodi Persuasione disjundia non sit , nec esse possit in iis, quae ad Opinionem pertinent. Μulta Pie credimus de Sanctis, eorumque ' Μiraculis, atque Reliquiis . Persuasio nostra Pia est, Opinio nostra Pia est; non enim liquet, nos credere Falsum; simulque Falsum non est uti infra e Gersonio videbimus in nobis apparere illud objectum Probabile, quum nobis revera constet de Probabilitate , atque de apparentia Veritatis .. Nihilo tamen secius in oblecto pote si esse Fallitas ;neque enim Pia Credulsias sive Perjuasio illa cadit se per miliate vel Falsitais objecti , sed super apparenria vel probabili Ie Verit

ris. Firmam Persuasionem Lucenses nutriunt, complurium Seculorum possessione firmatam , sibi esse veram Salvatoris e Cruce pendentis Imaginem , a Nicodemo, ut ajunt, effictamc Μestanensibus

itidem persuasum est , apud se servari Epistolain a Sanctissima Dei Genitrice conscriptam. Florentini quoque Imaginem ejusdem

117쪽

Deiparae ab Angelo, ut putant, depictam praeserunt quemadmo. dum & alii Imagines a Sancto Luca depictas. Haec illi Pie credunt. Dieat quaeso Parthenotimus , num Persuastro ista essicere possit , ut Verum Certumque si , quod ipsi sibi persuadent. Oppido fallere. tue, si id assirmaret. Persuaso ista nihil aliud demum est, nisi Opi. nio, quae immunis a formidine Erroris esse non potest, quod est ad Veritatem ae Certitudinem objecti; objectum quippe illud etsi Uerum esse possit, potest tamen & esse Falsum. Probabiliras facit , ut Prudens ac Pia sit de objecto illo Creduliras I neque fallitur Persuasio

Probabilitatis, dum res revera Probabilis appareat, nec appareat Falsum. At fallax est hujusmodi Persuaso, quoties illud, quod tantummodo Probabile ac Verisimile est , ipsa habere velit pro Vero ae Certo. Et sane minime facere ipsa potest, ut Certum Uerumque sit illud objectum , ita ut pro tuenda Persuasione seu opinione illa fas sit jugulum offerre sponte carnifici , quum legibus Prudentiae ac Religionis patentissime adversetur , Vitam dare Certissimum ingensque . Bonum pro tuenda opinione, hoc est pro re Incerta, ne dum putas te pro Veritate occumbere , pro Falsitate ac Errore occumbas,' quum in manu nostra non sit, neque in viribus Persuasionis nostrae, Veritatem ac Certitudinem conferre rebus, quae ipsa careant.

Equidem novi , fieri posse , ut ex pia affectione Voluntatis, vel e Passione aliqua , uti Amoris proprii , odii adversus alios , cupiditatis gloriae &c. voluntas ita determinet Intellectum ad aliquas sibi caras Opiniones , ut formidinem Erroris ab eo eliminet . Id etiam Parthenotimus a clientibus suis exigebat, nuper scribens e qui vove3Virgini Immunisarem , necesse es, ut Persuadear mi , quod re ipsa

Virgo immanis fueris a macula, Sed commodam profecto artem is tradit excusandi de honestandi cujuscumque Erroris , Superstitionis, &, Fanaticismi, si Persuasio nostra non a rationibus scientificis nata, sed a Voluntatis affectu in Intellectum ingesta , satis est, ut certissime honestum nobis ac licitum evadat , quod inhonestum atque illicitum esse possit . Inter duas dubias sententias alteri ex iis adhaerere potamus, & in praxis necessitate debemus, ne peccemus. Ignorantia quo que Invincibilis vim habet excusandae Persuasionis nostrae. At in Casu nostro hanc Ignorantiam Theologo allegare opprobrium , & sub ea operari crimen foret , quum ignorare is non possit, nec debeat , adversus legem Dei ac Naturae facere , qui pro Opinione tuenda Vitam suam carnifici offerret,' simulque sententiam de Uirginis Immunitate intra Opinionum fines adhuc contineri . quum pendente judicio Apostolicae Sedis , Certitudo vera & objectiva tribui illi non possit. Deinde eX ploratum habemus , abhorrere a prudentis Theolo-

118쪽

Caput Decimumquartum. I Igi sapientia , immo ab Ecclesiae doctrina , tantam vim statuere in Persuasione, quae improvida ac temeraria esse facile possit, & potissimum ubi agitur de re gravissima , Vita nempe nostra sponte profundenda . Namque Prudentiae Μoralis leges praecipiunt , ut in arisduis consiliis, quale certe est Μortis ultro eligendae, sollicite cavea. mus, ne immoderata aliqua affectio meum nobis faciat , & ne eor. rupta ab affectu Voluntas Intellectum determinet ad persuadendum sibi Verum pro Falso, aut Falsum pro Vero, aut Incertum pro Cerato , aut Certum pro Incerto. Atque ex hactenus positis habemus, aedificare adhue in aere Siculum nostrum, quum subdit: Rursus Pie vovens eerto reveν , quod Virgini perbonor cum ' Immunitas a macula er Lmmuniratis tuitio.

ne hoe Mendacium P Reponendum est , nullum heic esse locum mendacii, si is intelligit judicium falsum cum intentione fallendi proximum. Itaque abjecta Me dacii inopportuna voce, dicendum eiera : ne bee Persuasio Fallax λ Continuo quippe tunc respondebitur o si Persuasio ista respicit dumtaxat Probabilitatem ac Verismilia rudinem, non fallitur, quum re ipsa Probabile sit, hunc Honorem, sive Honorificentiam minime negatam a Deo mira Μariae. Sin respicit Certitudinem hujus sententiae ac honorificentiae, Fallax est, quum nulla authentica auctoritas , aut ineluctabilis ratio certos nos adhuc

fecerit, privilegium hoc fuisse Virgini collatum . Proinde Honorioeentia ista opinativa tantum est , & sub conditione posita , adeo ut Immunitas Virgini sit honorifica, si Deus revera id fecerit: quod interim nobis innotescere , non e ratiunculis nostris , sed per vocem dumtaxat infallibilis Ecclesiae poterit . Nam si oppositum volui me Deus, idque ab Ecclesia judicante disceremus, desineret esse honoriis fica Virgini Scotistica Sententia, quum e Falso verus Honor erogigni non possit . Tunc autem Intellectus noster sine ullo negotio rationes inveniret, quibus ostenderetur, nihil Honori Virginis detrahi per Thomisticam sententiam, quum Sanctissimam Christi Μater hacce praerogativa non indigeat , ut sit honore summo digna , eamque e tot aliis titulis supra reliquos Sanctos honoratam, ac honorandam , vel ab ipso sui exordio universa fateatur Ecclesia. Quamobrem illud cerro tenet, quod nuper cecinit nobis Theologus Siculus, imprudens ac temerarium est, si de Certitudine objectiva loquamnr I prudens, si de Probabilitate opinionis, ita tamen ut Persualioni istius Honorificentiae possit quidem subesse Verum , sed negandum non sit , quin

possit subesse & Falsum. Contra nos certo tenemus , quacumque eX parte Versetur Uotum Sanguinarium , sive homo moriatur pro V

risate, idest, Persuasone Veritatis sententiae Scotisticae de Coneepti P a ne,

119쪽

1c8 De Supersitione Vitanda, ne, sive pro Pietate, quae ines actui opina ivo s ut Parthenotimus

ait ) de eadem Conceptione, sive pro Sanctisa e , Cul u , aut Honore Deiparae, ipsum mortem subiturum dumtaxat pro Opinione. At hoe ipsum mori pro Opinione, grave foret Imprudentiae facinus, & Peecatum, ac faciem gereret Superstitionis, ne dicam Fanaticismi, quam do Parthenotimus ipse jam fasius est, nefas esse Vitam dare pro Opinione tuenda.

CAPUT XV.

tum Sanguinarium non ferendum, quia hominum opinio. nes aequat Veritatibus divina Fide credendis. Edraia Paria themtimi praeoccupata. Idem Votum in Apostolicae Sedis in juriam conceptum . Scandulo futurum hostibus Ecclesie Caatholicae . Neque ejus pondus vovcntibus satis pero cium. Pr. Ierea illasorium.

TErtio dico : Imprudens , remerarium, ac minime ferendum emoVotum, quod Veritatibus diυina Fide credendis hominum Opiniones aequar. Indicet mihi quisquam, si potis est, quale omnium maximum honoris de amoris pignus habere, Sc exhibere homo Fidelis possit erga Revelata a Deo, hoc est erga Dogmata Fidei. Nullum profecto majus, quam Vitam nostram , maximum nempe ac pretiosissimurn temporalium bonorum, pro eorum tutela dare, id est mori potius, quam ea abnegare . . Luculentissimum heic nobis exemis

plum praebuit ipse Dei Filius; nam super alia divini sui erga nos

amoriS Opera, quis non praedicat mortem , quam ipse pro nobis pati dignatus est ' Propterea Apostolus Roman. U. Vers. 8. ajebat e Commendat autem Caritatem suam Deus in nobis, quoniam quum adhueste catores essemus, secundum ιempus Grisius pro nobis mor uus 6 . Noadicit, natus est, praedicavit, oravit, d z. Inquit, morruus est. Ultra facere non potuit amantissimus Deus. Atque hoc idem testatus est ipse inquiens Ioan. XU. vers. Ig. Majorem bac dilectionem nemo his , , υν animam suam ponat quis pro amicissuis. Pariter quoque Petrus amoriris sui erga divinum Magistrum ostendendi causa ajebat, Dan. XIII. Vers. 37. Auimam meam pro te ponam . Et cur Μartyres tanti Ecclesia facit, Sc reliquis Sanctis praesert λ nisi quia sublime Fortitudinis de Caritatis experimentum dedere, mortem tolerando pro Christo , & pro Revelatis ab ipso. Plus homo praestare non potest, quam re.

120쪽

Captit Decimumquintum. 1O9 nuntiando Vitae suae , ut aequirat, quod sperat , sed non videt, ut assequatur, quod credit, sed noο onarer, uti Apostolus ait , Roman. VIII. & Hetebr. XI. Quum ergo Voto Sanguinario addicti Uitam se . daturos voveant pro tuenda sententia sua, quae tamen ex omnium , immo & ipsorum consessione ad divinam Fidem non pertinet , nec Fidei Dogma appellari sine crimine potest o consequenter Veritatibus Fidei humanam opinionem arbitrio suo parem faciunt . Atqui hoε facinus intolerandum est, nempe temeritatis ac superbiae , quod a peccato excusare non possis s tum quod Ecclesia a tot Seculis ne mi. nem novit , aut toleravit , qui simili de caussa Sanguinem suum fuderit, aut fundi licite posse censuerit I tum etiam quod Fidei Dogmata tuentes certi sumus, nos pro Veritate , sive pro certe Revelatis a Deo occumbere; occumbentes vero pro Opinionibus fieri posse, ut pro Errore ac Falsitate animam ponant. Neque censuram hanc,

quam Lam indus antea indicarat, a clientibus suis Parthenotimus in posterum depellet, quando Veritatis vis hanc ab eo confessionem expres.sit pag. sq. ubi ait o Certe facinus es opiniones aequare Veritaribtis FLdei. uum ergo ipse pag. I9. agnoverit , Scotisticam de Conce. ptione sententiam nondum esse de Fide, & pag. 21. non oriri ex Dei Revelatione , quae sit ab Ecclesia Fidelibus ProposiIa; neque ausus usquam fuerit illam reserre inter Fidei Dogmata e petendum nunc est ab eo , cur facinus intolerandum clientibus suis suadere dicenisdus non sit , quando eos ad tolerandam mortem hortatur pro tuenda sententia, quae nihil aliud est nisi Opinio P Nonne hoc est modo omnium efficacissimo prodere , apud te pari in aestimatione esse Ueritates a Deo certissime revelatas , ac opiniones hominum . profecto non certas λ Vide Castrensis, & Vasquii doctrinam, quam attuli supra

Quid respondeat Parthenotimus pag. s9. accipe : - vovens , noupro Opinione, sed pro Deiparae cui u moreretur. Afrmare autem, quod mori ob exercitium μνtutum aequetur Morti pro Fide confιenda, nuLlum es facinus, nec res moderationis indiga . Hoc idem ante proposuerat pag. 19. scribens e Non Maror esseι ρis vovens , quia si se sentitur Immaculatae Beatae Virginis Conceptioni , nec pro ejus directa Certitudine , quae nondum es de Fide Sc adhuc in opinione consistit ) moriem oppeteret , sed pro defensone Sanctitaris Marianae ,

quae Virtutem Religionis Iapit. Et haec illa Veritas , pro qua moreretur. Addit infra : Virtutis opus es, Virginem uι a labe immunem veneriari. Virimis opus est, vovere actum Virtutis , cly Votum θνvare. Piget me to tius cogi eamdem recoquere crambem, hoc est eamdem dissipare aequivO- .cation*m, sub diversis nominibus a Parthenotimo propositam . Sed mi-

SEARCH

MENU NAVIGATION