Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

11o De supersytisne ritandis

silio musco I addendus & ipse tandem aciei tantorum commilito

num. Quamvis enim Theologus noster , incertus quem eventum habitura sit pugna , praefracte non deferat nomen & aureolam Μartyrii pro caussa ista occumbentibus satis tamen signifi eat, sibi eamdem opinionem probari , immo & ipsam clienti. bus suis artificiose insinuat . Hac praecipue de caussa Lamin-dus Sanguinario Voto obsistendum credidit , quod audisset hominem Populo suadentem mori, si occasio ferret , pro tuenda Virginis Comceptione sine macula I gloriosam enim hanc mortem subsequeretur praemium ac nomen illustre Maruris. Quid porro Siculus Theolo. gus in hanc rem habeat iterum audi : Vir u is opus es, ait pag. I . Virginem ur a Iabe Immunem venerari , quia Pium es , ipso Dion. re Pritanio . Vinutis opus es , vovero actum Virruris , Visum

θνυare : Voυete o Reddi e . Quid ergo impedimento esse potes , ut pro his Virtutis actibus mortem quis subeat , m Marur nuncia. petur ρ Pag. sy. addit e Vovens non pro Opinione scilicet Scotia si ea de Conceptione Virginis in sed pro Deoarae Custu moreretur-

ii pro Fide eonfitenda , nullum es facinus , nec res es moderario

nis indiga . Tum pag. 74. ostendere conatur , non esse hoc mar ινrii novum genus , quo nomine Lamindus illud confixerat nam Sancto Thoma docente , Omnium Virtutum opera , secundum quod rea feruntur in Deum, sunν quaedam prorsationes Fidei . Parthenotimus. autem in ea sententia est, mortem oppetere pro Immunitate Virginis esse opus Virruris . Quamobrem animadvertat Lector, non solum

contendi a Theologo Siculo , Honestum esse ac laudabile pro Scointistica sententia mori, sed etiam veri Martyrii gloriam deberi morientibus . Quae opinio quum gravissima res certe sit, omnium prudentum

Catholicorum examen exigit.

Ad me quod attinet infimum omnium, censeo, numquam in Ec-esesia Dei tolerandam ejusmodi sententiam, eamque sollicite eradica dam, ne sub Μartyrii spe incauti Fideles, ubi neque opus est, neque licet, in mortem ruant. Et profecto si quae hactenus disserui, solido fundamento nituntur, jam supervacaneum sit alia ad hanc molem deinjiciendam reserre. Si enim honestum minime est, immo Peccatum est y

pro tuendis opinionibus Vitae jacturam pati ; & sententia Scotistica

inter opiniones hactenus numeranda Venit e reliquum est, eo minus Martyrii palmam ac nomen tribuendum certantibus usque ad mortem pro eadem Sententia . Vera autem narrat Parthenotimus post alios Theologos, quum ait, pro caussa etiam Virtutis posse Verum consummari Μartyrium, quia & Vir urum opera sum quaedam protesa iones Fides

132쪽

. caput Deeἰmu extum ' rarFid.; , quae in iis peragendis elucet . Sed ejusmodi doctrinam is

numquam aptet morienti pro Immunitate Beatissima Virginis. Nam ut idem Angelieus Doctor tradit 2..2. Quaest. Ia . Artic. U. Omnium mustum opera, secundum quod referuu3aer ad Deum , suns queridam pνssa tonas Fidei, per quam nobis iuno escis , quod Deur bu-jusmodi opera a nobis requiris , ici' nor pro eis remunaraν. Eι θώcundum hoc possunν esse Maruris caussa et undo Beari Ioannis Baptistae inraFrium in Ecclesia. celebratur , qui non pro neganda Fiado , sed pro reprebensione aduherii mor em s inuis . Integra Aquinatis sententia proserenda Parthenotimo erat , & tunc perspexisset , quam male regula ab eo adhibita a casu nostro aberret . Inquit Sanctus Doctor, e Fidei doctrina debere prius innotescere mo. rituro pro opere Virtutis , Deum bousmodi opera a nobis requirere , velis stro eis nos remunerari . At quandonam doctrina Fidei fuit, exigere Deum, aut Ecclesiam , ut pro tutela Scotisticae sed tentiae mortem subeamus i Et quaenam haόtenus auctoritas infallibilis certos nos fecit, Deum remuneraturum esse morientes pro huiusmodi caussa P Immo exigit Deus & Ecclesiin , ne temere ac imprudenter prodigamus Vitam nostram , & ne pro tuendis Opinionibus , quantumlibet Piis, eam impendamus, quales adhuc esse sententias Seotisticam & Thomisticam de Conceptione Mariae quilibet sapientum judicat & docet . Neque lassicit Persuaso nostra, quae in

rebus Evidentia carentibus fallax ex natura sua eli , & nisi ab in . fallibili auctoritate Certitudinem . Veritatis in iis , . quae a Revela-ἶione pendent , assequatur, i .iam pro Vero, quam pro Falso, determinare se potest . Ut tamque istam rationem scite expressit Ray- mundus Capi succus Ord. Praedicat. Sacri Palatii Magister , postea S. R. E. Cardinalis, Controvers. XXVII. de Martyrio h. Id. Cujuscumque , ait, Virrutis opus, prour refertur in Deum, esse poιes ma-νeria Mar/ννώ : Cum autem dicimus , prou3 refertur in Deum , socita intelligendum est, ut opus Virtutis referendum si3 ia Deum , ex intentione ipsius Martyris parienris , π ratione ipsus operis , quod ex se ipso Deum respiriap . Ita ut ad Marorii rationem induiscendam non sincia3 , quod aliquis mortem paria ur pro riuurir op re , quod solum ex intentione paιientis referatur in Deum ue sed umcesse est , ouod opus illud etiam ex ρropria rarione Deum reisicrat, ut foem Iuperna uralem , er ad Deum ex propria raιione relationem babear I ita up, passo re ipse, re ex propria ratione , qui

es passo pro VIRTUTE PER FIDEM COGNITA rendar etiam ex se ipsa in Chrsum. O in Dei gloriam cedo cc. Nec Mor ν ωρον, qui Oecideretur PRO DEFENSIONE OPINI

133쪽

111 De Supe sitione ritanda,

OMI, quam Falso eredis esse de Fide; nam revera Divina Fidia r sis non effer, quia rei a quod ipse credis, ad Fidem non 'rerinerep .neo ejus passo in Fidei manifesaιionem cederer . Non dissimilia tradit

Lessius Lib. III. Cap. I. Dubit. 3. Quare videas , neeessarium esse ad Martyrium, ut opus, pro quo danda est Vita, sit opus Uirtutis, cuis jus veritas ac pretium per F dem sit nobis certa. Neque susticit gen talis Uirtutis illius cognitio per Fidem , sed oportet , ut opus illud singulare ex propria ratione spectet ad Fidem, ac te feratur ad Deum. Neque sufficit Intentio , Persuasio , & Affectio nostra , quum nihil horum efficere possit, ut opus illud pertineat ad Fidem , Certumque sit, quando illud Incertum sit ex propria ratione . At nemo nescit , exclusam adhuc esse e doctrina Fidei sententiam Scotisticam, eamque inter opiniones hactenus esse numerandam ; ac proinde intelligit , perperam Μartyrii spem praeberi occumbentibus pro illius tutela. Incertum quippe adhuc est, an Deus Immunitatem illam Virgini tri. huerit, atque an Deo placere possit , sitque Virtutis opus in Fidem spectantis, discrimen Vitae incurrere pro ejus tutela. Fortasse reponet heic Parthenotimus, esse Virtutis opus ad Fidem

pertinens, atque commendatum a Deo , Cuirum ac Honorem De a

rae, illiusque tutelam. Sed toties dixi, semperque nobis repetendum est, Fidei quidem Dogma esse Cuirum ac Honorem metinis; sed minime ad Fidem spectare cunctos illius colendae ac honorandae modos: nam & ex his ipsis occurrere possunt, qui Errorem, Superstitionem ,& Haeresim sapiant, uti de Collyridianis factum jam legimus . Si Probabile tantum est, Virginem expertem fuisse originalis contagii ,

necessario Probabile etiam dumtaxat sit, non vero Certum Fide diviana, Virginem ita esse colendam I temere vero ae imprudenter ab is Io agi, qui assumens veluti Certum hoc Incertum , pro ipso Vitam profundat, maximum videlicet, Certissimumque Bonum . Addit tamen Siculus Scriptor, fatente etiam Lamindo , calamo rarionibus Mamaeuiatam Deiparae Conceprionem ιveri, ρrocul dubio eum vera Pinare consonare. Ita sane est, quia, docente nos in primis Ecclesia Roma.na , scimus, Probabiles adesse rationes , propter quas sententia haeo non videtur hactenus adversari Dogmatis Fidei, immo videtur consonare cum ipsis, ita ut jure Pia appellanda sit . Verum hoc non eximit sententiam hane e numero opinionum, immo ipsam inter piniones enumerandam evincit . Quum enim dicimus, Pio oredo aliis quid, nihil aliud significamus , nisi nos nequaquam e clara & eviridenti cognitione Veritatis existentis in sententia proposita, sed ex apparentia Veritatis, quam nobis rationes Probabiles insinuant , & religioso quodam affectu, assensum praebere illi sententiae . Quare ipsum

134쪽

Caput Decimumsextum. I 23 appellare Piam aliquam sententiam , excludit Certitudinem illius incommuni Theologorum sermone. Aliter loquimur, quum Certitudinem aut Fidei, aut Evidentiae Moralis, Physicae, aut Μetaphysicae tenemus. Non enim dicimus Pie credo Q mortuorum in postremo judicio Resurrectionem I sed divina Fide credo : quum Certitudinem rei ex auctoritate Dei revelantis habeamus. Non dicimus Pie eνedo, Sanis ctum Augustinum Hipponensem Episcopum vixisse ineunte Seculo V. multosque Libros scripsisse; sed Scio, Cerrumve id sabeo ex evidentia morali. Contia, ubi deest Certitudo, ac opinioni tantummodo locus est, quum de rebus agitur, sive sententiis, quae spectare ad Dei Cultum, atque ad Honorem Servorum Dei possunt, tunc dicimus : Piscredo, exempli gratia, Scientiam mediam, Μiraculum aliquod Sanis cti Augustini, aut Sancti Antonii Patavini , & Caput aut Reliquias Sancti Ioannis Baptistae adservari in illa Civitate ac Templo . Quare, ut pro modulo meo loquar , si affectu, seposito Parthenotimus intime suam sententiam scrutabitur, facile inveniet, totam Μartyrii sui telam in una Phantasia sua, imagines Pietatis intra se agitante, aut si mavis dicere, in uno Intellectu, contextam. Est quidem Veritas cognita per Fidem Honor & Cultus genericus Dei parae, & Virtus itidem ad Fidem spectans, eam colere ac honorare; at descendendo ad particularia , minime per Fidem novimus , in Honorem Virginis Sententiam Scotisticam cedere I neque doctrina Fidei nos docet, Cultum legitimum, Deoque ac Virgini gratum, est Vitae nostrae sacrificium pro hujus sententiae tutela . Quippe Ecclesia

Piam quidem, hoc est Probabilem, non vero Cer am habet ejusmodi sevientiam e neque improbat, minusque caros habet , qui oppositae adhaerent . Ergo credere Ueram ac Certam Scoti sententiam , atque existimare bene collocatum in illa tuenda ingens Vitae nostrae

bonum, unice consistit in Persuasione, Assectione , & Iuremione volentis pro opinionis illius patrocinio mori , non autem in re, seu opere, quod Certo. Eli ex propria rarione spectet ad Cultum & Ηonorem Virginis et quum constare aliquando possit, judicante Ecclesia,

Praeferendam esse Thomisticam sententiam, ac propterea non esse colendam hac specie Cultus atque Honoris Sanctissimam Christi parentem. Fallaci autem, ut toties dixi, principio nititur, qui regendum se tradit uni suae Persuasioni, Affectionique, licet Piae ac bonae ; id que praecipue accidere in voventibus suam Vitam pro defensione Scottiticae sententiae. Neque enim tu casu isto excusare nos potest, aut iuvare Ignorantia, sive Error Invincibilis, postquam nemo edoctis ignorare potest aut debet, pendere judicium Ecclesiae, atque istnd inclinare posse in contrariam sententiam; & nosse potest a ac

135쪽

i 2 De Supersitione Vitanda ,

ac debet, dari opiniones Beeulative probabiles , immo probabilissi

mas, quae tamen in praxi sint improbabiles : quod potissimum obsee vandum est in rebus magni momenti, & praecipue ubi agitur de Vi ta hominum projicienda. Nam ut ut ratio speculatiVa gravis oceuris rat, posse Deo placere opinionem nostram de Virgine sine labe eoi cepta, & prudenter propterea nos Voce & calamo posse ipsam tueri si tamen opinionem istam ita exaggerare,& ex ejus suppositione ita

vobis imperare volumus , ut pro ipsa tuenda tamquam certissima mortem eligamus e tunc alia ratio longe graVior , immo certa , aetatis nobis occurrit, ut primam prorsus prosternat , Videlicet , Μa. Ium esse Vitam ponere pro Opinione, ac Vetari nos a Deo mortem

oppetere pro sententia , cui hactenus nulla infallibilis auctoritas ceratitudinem contulit.

Restat ergo, ut qui pro ejusmodi causa oecumbat, non sit mrυν F dei, sed Μουνυν opinionis quidem ab Ecclesia damnandus, quippe qui peccat, dum pertinaciter contra mentem Ecclesiae contendit, aliis quid sine dubitatione spectare ad Dei Cultum & Virginis Honorem, quod is negare non potest , quin adhuc Certitudine apud Ecclesiam careat; suoque judicio imprudenter fidens , pro non Certo Honore Dei parae Certissimum , magnique momenti pignus, neque suum , sed Dei, Vitam scilicet, commutare statuit. Eoque facilius imaginarii hujus Μartyrii ruinosa fundamenta deprehendes, ubi intelligas , Uo-

1um voventium tutelam Scotisticae sententiae Sanguine suo , resolvi revera in tutelam Veritatis Cerrae, quae inesse eidem sententiae er ditur. Nam quicumque vovent , se tutaturos aut scriptis tantum ac Voce, aut etiam Sanguine Immunitatem Virginis , ii non Pinarem sententiae, sed Veritatem hujus Immunitatis , sive Certam illam eredant, sive Probabiliorem opposita sententia, s bi ante oculos statuunt defendendam . Nullus est mihi e paucis Auctoribus , qui in Mart=rum album inferre sunt ausi morientes pro opinione Scotistica, neque ulla mihi cupido legendi intemperantium ejusmodi Auctorum scripta. Attamen quid in hanc rem habeat Gabriel Saavedra , supra vidimus. Quid etiam docuerit Christophorus de Hega in Theolog. Μ a.

Tiana Palestra g. Certam. Ist. nobis edisseret Auinor Histor. Contro exs de Concept. Nimirum Uega vertim martyrem habet, qui se morti offerat propugnandae caussa propositionis hujus speculativae ' Verum

est, ct Certum, Virginem prorsus fuisse immunem ab Originali Pec-

coro . Nam, ut is ait , tueri Veritarem Cerram ae Infauibilem ex iis , quae in honorem GT obsequium Dei cedunν, est actus Refigionis. Dufdem generis est gratia originalis Deiparae. Hanc vero Cerram ασque Dinfallibilem esse, argumenta producta eυιncunt . Ergo quicπmque per Du-

136쪽

. Caput Decimumsextum. i Ias

consequere;ur. Neque juυar dicere , εο ς esse opinionem , CP eonso. stienter ejus rureIam non esse Actum Virtu is , neque protestationem Fidei , atque adeo neque Μώνι=rium 3esari eam Sanguine suo. Non

enim diei potes opinio , de qua forme/uν incerrum judicium, sed

sententia , quae, nixa infassibilibus argumesris omnem a mente foris idinem excladis , immo er omnem imprudentiam in eredendo Vir. ginem pecca/i Originalis exper em . Quicumque ergo eam. υν talem veneratur , par es , arque pro eo mo rem opperis , eme Mari

νυν es . Qui vero illam immerito adbuc Opinionem censeν , oe peν eonsequens certum de ea judicium non efforma3. bic sine dubio non foret manFr , sed i rudens ac temerarius , s tiat eam tueaιur de3miam. An confidentia in iis, qui talia venditant , desideretur . quisquis sapit , continuo intelliget. Succedat & Granado , Maristyrii ejusdem sponsor, qui cautius animadvertens , dissipari nul. Io negotio posse jactatam a nonnullis intemperantibus ingeniis Certitudinem Veritatis in eadem sententia , suppeditavit novis hi. sce Martyribus effugium , quod Parthenotimu arripuit , dc i ego Lactenus oppugnavi, scilicet debere morientes profiteri se mori pro eo , quod in nrisa e specula ivo Immacularae Conceptionis escaritim , loc es pro defendendo Caliu er Feso Immaculatae Conceptionis, praescripto ab Ecclesia, senten iam Immaculatae Conceptionis esse tutam ET Piam. En quibus Μagistris profecerit Parthenotimus moster , qui tamen uti ingeniosior , utramque miscuit sententiam,

scilicet debere Voto Sanguinario addictos profiteri , se Vitam da. turos, non pro Verisa e Decutariva sententiae Scotisticae, sed pro Ctihucr Honore Virginis , qui certo ad Virtutem Religionis spectat , &est quaedam protestatio Fidei; sed simul debere ipsos persuadere si-hi, Certissimam esse Veri arem ejusdem sententiae. Verum percontari iuvat ab ingeniosis hisce viris, an credant , Cultum & Honorem hunc descendere e sententia tribuente Virgini praerogativam istam :Fatebuntur, ut arbitror,' deinde, an credant, Certum Honorem ob.

venire alicui posse e non Certa praerogativa. Negent hoc oportet; nam implicat contradictionem, credere, Honorem minime dubium hete tribui Deiparae, simulque credere dubiam, sive nondum Certam prae- Togativam Immunitatis, ex qua manare debet hic Honor. Atqui, ut hactenus ostendimus, sententia Scotistica de Conceptione Virginis nondum e finibus opinionum exiliit; & Lectori amplius non est opus,

ut repetam, Persuasonem privatorum hominum carere virtute essi.

ciendi Certum, & credendi reipsa Revelatum a Deo, quod Ecclesia in suis decretis uti dubium, atque an a Deo revelatum fuerit , In-

137쪽

1 1 6 De Superstitione Vitanda ,

eertum adhue agnoscit . Ergo ubinam Certus ille Virginis Honor , pro quo Certum Uitae suae bonum impendere vult Sanguinarii Votipatronus Ubi prorsario Fidei, quum de opinione agatur, super quam fundatur Honor. iste tantopere depraedicatus p Alibi vidimus . quid sit Pleias opinariva, Cuhus Opinaιivus , Honor opinariυus . Pius sane ae laudabilis , quod nulli praeeepto Dei adversetur, quod

nullum reipublicae detrimentum adferat, immo quod sufficienti rati, ne constet , per quam consonare merito dicatur cum recta Ecclesiae doctrina . At velle in mortem incurrere pro Cultu isto ac Honore opinativo , in rei publicae damnum cedit , cujus membra sunt quiliis hei cives I Se divino ac naturali Praecepto opponitur de non temere projicienda Uita nostra,' demum peccat in Ecclesiae doctrinam, quae

Opinionibus quidem Piis justissime favet , sed simul praecipit , ne quis

pro ulla opinione quantumlibet Pia ultro necandum se praebeat. Et quum in ipsius Ecclesiae successione per tot Secula nullum similis inis consultae Pietatis exemplum occurrat : quid aliud superest, nisi ur Sanguinario Volo addictis spem eripiamus non solum Μartyrii , sed operis liciti atque laudabilis. Neque aliam fuisse hactenus mentem Romanae Ecclesiae in quaesti ne ista scripsit Lam indus Pritanius, cujus sunt haec verba e Non unusatirem ego in hoc Mio profundendae Vitae pro Immaculata Conceptiona Virginis Superseisionem 3imeo. Timuis rimet Aposeolica Sedes, quae quamvis eamdem opinionem maxime Verisimilam, Piam dicas I niali ominus Votum in Neophilo Rau audo olim non probavis , ipsumqueo antem , pro ea ea se pium esse mori, flere jussit . Μirum est ,

quantopere Parthenotimum nostrum concusserit mentio haec Apostolicae Sedis, non probantis cruentum paucorum Votum, ac Theophili Raynaudi, expungere jussi sponsionem factam morientibus pro Scotistica sententia . AElluat ille hae de causa , & non uno in loco proelium redintegrat , ut hujusmodi telum nimis sibi molestum a se avertat . Pag. 68. petit , unde haec Lam indus acceperit, de quibus rabialis ,

quibus monumentis , quo Auctore narrationem suam comprobet. Caussam

exponit , cur ipsius Raynaudi Liber de Maroris per P sem confixus fuerit Anno sue s. a sacra Congregatione Indicis,' atque inde infert,

dubiae fidei esse praee patim illud fient ii Theophilo datum ab Apostoli iaca sede, er ab iano memoratum Lamindo. Addit , silere minime jus. BS novem alios Scriptores , qui eamdem Martyrii fiduciam ingesserant mortem subeuntibus pro Immunitate Μariana; ac propterea verisimile non esse , quod de Raynaudo Lam indus venditor . Subdi et praeterea e Neque sostolica Sedes flere j p omnes Acaaemiar v eur , votoque sacramentum adjiciuar , Io ruitutas Beata Vi Ginia

138쪽

i Caput Decimumsextum. -

maritatem ab omni macula e quod nemo non Videt , quantum a 'controversia nostra sit alienum , quum nimium differant, opinionem

tueri voce & calamo quod & Lamindus laudavit, atque pro ea

opinione tormentis & securi se se offerre . Tum pag. 96. conqueritur, quod Lamindue .on egeris cum Rosaudo benignius , qui profecto majorem sibi ab eo gratiam polliceri vir apprime Carbolictis pσυυν . Sed non multis heic opus est. Possidet Parthenotimus eamdem, qua ego utor, editionem operum Theophili Raynaudi . Facile potuisset intelligere , Lam indum non sine bonis tabulis Raynaudi mentionem

praesenti quaestioni immiscuisse , si pari diligentia rem sibi ingratam

quaesiisset, qua gratae quaeri ' consuerunt . Tomum ergo Vigesimum ejus operum adeat , sibique pagina Isb. oecurret Correctio facta a Congregatione Indicis Libri inscripti de Mart=r o peν Pestem. Ibi ista leguntur e Expungatuν id , quod Authrescribito Eum futurum mRTTREΜ, etii mors intentaretur, se Piam furentiam de Conceptione

Beatae mariae metinis Immaculara non improbarer , 'isque mallet moris rem prius Meeptare eam ob ea fam, re ipsa eam acciperet . En quo

Ausore Lamindus Raynaudum flere jussum tradidit . Atque is revera edito rursus eo opere , opinionem quidem aliorum, Μartyrium morientibus pro ea caussa promittentium , retulit I sed suum ipse judicium continuit . mic autem antequam progrediar , animadvertat Lector, quam immerito expostulet Theologus Siculus , quasi Ra naudo parum aequum & amicum se Lam indus prodiderit . Apud me profecto est maximo in pretio omnigena eruditio Raynaudis atque arbitror , ingentem ejus operum molem reipublicae Literatorum admirationi non minus, quam usui esse posse ; neque eximii viri meritis quidquam detrahit , quod ex ejus Libris opinionem issam era.dendam Roma jusserit . An vero illum ego acerbe fuerim insectatus iudicent recti rerum aestimatores . Dixi, Apostolicam Sedem non probasse depraedicatum ab eo martyrium. Μitius loqui non potui, ipsumque meum argumentum exigebat , ut quid ei nae de caussa accidisset , non dissimularem . Quamobrem inanes Parthenotimi querelae abeant, Quod si is pag. s. vulnus istud refricans dolet, quod La- in indus non disinctius dixerit , a sacra Congregarione radicis imposi- um Raνnaudo sientium, atque non easu. Sedis Apopolieae voeabula fueri us , is pro suo ingenio querelas multiplicat : quippe ad auctoritatem Apostolicae Sedis refertur quidquid in variis Congrega tionibus Romanae Curiae agunt Eminentissimi. Cardinales . Disertis

verbis haec scripsit Sixtus V. in fundatione ejusdem Congregationis Indicis, ut habetur in ejus Constitui. LXXIV. Libros , qui post In- . dicem Tridentini Concilii jussu edirum prodierun3 , Catholicae doctria

139쪽

tat De Supersitioine ritanda,

, - , Grisianorumque morum disciplim repugnaures, expendaua, Dreeognoscanι e a3 ubi Nobis reruterint . NUra Auctorisaἔe re eiani. Lis euit sane Raynaudo postea appellare ad Summum Pontificem , eique exponere , confixam injuste spem Maruris a se factam morientibua

pro Scotistica sententia i sed meliora edoctus , abstinuisse credendus

est. 'Utrum vero in sua sententia perstiterit vir ille doctissimus , an ab ea recesserit , nihil attinet inquirere . Satis nobis in praesentia est , Sacrae CongregMioni minime probatam fuisse Martνrii fiduciam in gestam a Raynaudo , dc nunς etiam a Parthenotimo , homini prasententia Scotistica mortem toleranti. Quod autem animadvertendum heic est, vetuit sacra Congregatio, ne Raynaudus Marινrium verum

ac proprium tribueret piis viris vita excedentibus, dum amore Dei insectis Pese inserviunt, aliave Caritatis ac Virtutis certae opem faciunt; simulque licere voluit, hosce appellare Mar res improprio ac late sumpto eodem vocabulo . At ubi de morte subeunda pro maculata Concep/ione agitur , mrινrii nomen quodcumque exin pungendum praecepit. Ad haec perpendas velim, inter Votum Samguinarium, Sc Raynabdi propositionem intercedere magni momenti discrimen. Aliud enim est, asserero velle Cor/am, & ad Cultum Dei ac Virginis fine dubitatione spectantem , sententiam Scotisti,4 eam; aliud nolle eam improbare ae damnare . Illud positivum , hoe negativum . In postremo casu , ut infra dicam , honestum fueri mortem potius tolerare , quam notam Impietatis aut Falsitatis impingere eidem sententiae . Et nihilominus mar rii tam proprii quam improprii nomen pro hac causis occumbentibus negavit sacra Congregatio. Neque immerito s. Nam ii veri Maudires, qui Sanguine suo obsignant aliquam Veritatem divina Fide credendam rii Maridires etiam , sed metaphorice ac improprie qui in exercitio Caritatis aut Patientiae e Vita excedunt ; eorum quippe Opus non Persuasione tantum propria , sed re ipsa Deo gratum est , atque ad Fidei doctrinam spectat . At qui , ne damnet sententiam Scotisticam , morti occurrit , opus facit , quod juste quidem opinemur placere Deo , sed nondum per Fidem novimus , an placeat Deo; quum liceat etiam contrariae adhaerere sententiae, cui

qui adhaeret, ex natura rei etiam damnat ac improbat Scoti Opinicis nem. Deficiente igitur Certitudine objem in moriente , ne damnet sententiam Scotisticam, non poterit is Martyrii, neque proprie, neque improprie sumpti , laudem ac nomen consequi . Quod si ita sensit sacra Congregatio de secundo casu , quanto magis eadem improbarit Voto Sanguinario devotos , id est mortem tolerantes, ut

140쪽

i' . Caput Derimu extum. 129 mram ae Cenam afferant sententiam Scotistieam, sive hane inrita tam & Certitudinem statuas in propositione atque opinione ipsa, sive in Pietate, quae inest Actui opinativo de Immunitate Μariana Immo non ipsa tantum Congregatio profusionem Vitae in casu isto impro. hasse videtur , sed & ipse Theophilus Raynaudus jam damnata diiscendus est . Ejus verba de Μartyr. per Pestem Part. II. Cap. III. num. I 8. repetam, ubi illum duplicem casum distinguens ait ora poseriora dubio satuendum es: Visam Temere, nec absque SCELE. RE , atque adeo me πιπνrii fructibus abiciendam pro Gyerriona alicujus Propositionis , cujus VERITAS non m in Gelosa PRORSUS rara, Da ων non m explorarum, quod ejus assensus a FIDE exiga.

rur. Nisi Parthenotimus, aut quisquam alius evincat, Scotisti eae Sem tentiae μνisalom esse in Ecclesia Dei adeo raram & exploraram , . utrius assensus a Fide exigaruν o habet ille tandem tum a Sacra Congregatione , tum a Raynaudo ipso non solum martyrii spem

Sanguinario Volo ereptam , sed etiam ipsius Sanguinarii Uoti da.

mnationem . .

CAPUT XVII.

An dure Vitam liceat, ne sententia m de Immunitate Mariana. damnemus. suid in casu iso agendum. Accuratius tamen negotium sud perpendendum. HIste autem positis, e sequens profecto est, tolerandum miniis

me fore Vorum, in quo voventes contra Ecclesiae Romanae

mentem -ruria coronam tibi pollicentur ; & quod gravius est . opus sibi statuunt praeceptis Dei & Ecclesiae ' contrarium : quum ne ipse quidem Parthenotimus neget, quin sit nefas Vitam impendere pro Opinione tuenda,' isque negare nequeat, quin sententia Scotistica de Conceptione adhuc inter opinionex sit computanda. Pec. eatum quoque est , velle pertinaciter Fidei Veritates sequare hominum opinionibus. Peccatum, velle pervicaciter, ipsiusque Vitae sacrificio , Populo persuadere tamquam Certum illud , quod Ecclesia pro Incerto adhuc habet. Peccatum contra Iustitiam, quum homo ex arbitrio suo, & Deo atque Ecclesia non solum non praecipiente, sed etiam improbante, profundere vult pro opinionibus Vitam, cujus potestatem sibi reservavit omnium Creator. Peccatum contra Charitatem, quam quisque debet sibi; & Proximo etiam debet, quamvis Tyranno ac impio, cui ministranda sine necessitate aut utilitate Ecclesiae R non

SEARCH

MENU NAVIGATION