Antonii Lampridii De superstitione vitanda, sive Censura voti sanguinarii in honorem immaculatae conceptionis deiparae emissi, a Lamindo Pritanio antea opugnati, atque a Candido Parthenothimo theologo Siculo incassum vindicati ..

발행: 1742년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ho De Superstitisne 'taendis;

te mentiri , ut absolutam Piae ac Probabili sententiae Certitudinem procurarent. Anno, ut Vidimus, IS94. emergere coepit Pseudois Dextri Chronicon. Anno insequenti Is Ps. effossa sunt in Hispania in Gra-natensi agro in Μonte, quem deinde Sanctum appellarunt , Corpora, quae dicebantur esse Sanctorum Caecilii primi Granatensium Episcopi, Istii Tari sensis, ac Thesphontis Beriensis, discipulorum Sancti Jaco. hi & Μartyrum. Ibi quoque Lominae quaedam plumbeae effossae, Armbicis literis exararae . Interpretes conquisiti retulere, spectare Laminas ad tempora Apostolica , miraque M ieria continere, ibique in primis legi disertam mentionem Deiparae sine labe Conceptae. Fatetur Auctor Historiae Cenceptionis, universam Hispaniam incredibili laetitia perfusam ex ef ssione tanti thesauri, & inulitata pompa tunc coeptum celebrari ejusdem Conceptionis Festum. Nimirum vix unus fuit e populo, cui persuasum tandem non fuerit, jam definitam esse controisversiam de Virginis Conceptione, certamque iam stare victoriam famtoribus Scotisticae sententiae. Quoniam vero Hispali mussare ausi sunt quidam e Praedicatorum familia contra veritatem ac legit mitatem ejusmodi Laminarum, ad versa factio in illos Populum concitavit, aliisque in locis tumultus ac jurgia invaluere . Graviora subsequuta sunt post Annum Is Ii . nam eo perducta res est quod vix postera credant secula) ut Iacra Doctoris angelici imago, per ludibrium viii jumento Iuperposira, per vicos, perfora, per compita, circumducta fueris, demenii θmpharoque inle quem e Populo, ac ster subsannationem clami ante San peccado Originalesn peccado Original. Haec Augustinus Le Blancin Histor. Congregat. de Auxiliis, Lib. q. cap. 27. qui & fatetur, si plusquam civilia hebia , tunc eam ob caussam in Hispania adversus Ordinem Praedicatorum commota, quisquam describenda sumeret, Librum non unum impleret. Atque haec ipsa jurgia & scandala, , ut in posterum averterentur, suae prudentiae putavit Gregorius XV. Papa Anno 1622. Praedicator,bus ora prorsus obstiuere, uti supra animadvertimus. Redeo ad La- minas Granat enses. Clemens autem VIII. Summus Pontifex certior

de hisce factus, liberum quidem secit Archiepiscopo Granatensii judicare de Corporibus creditis sacris, quod rationi consonum crederet secundum sacros Canones, & decreta Concilii Tridentinitat sibi &Sanctae Sedi judicium reservavit de Laminis plumbeis. Nihil hoc O sitit, quominus rem protegente Philippo III. Rege, Laminarum interpretatio e Vulgata fuerit. Praecipue vero animos bonae & credulae

gentis rapuit Concilium Apostolorum fidem puto , quod supra innui) de quo fidem faciebant Laminae, & in quo Conceptio si

maculo diserte tribuebatur Virgini Dei parae . Proinde non secus ac Iyonumenta Canonica , atque e Caelo demissa , haberi coeptae sunt

' apud

92쪽

Caput Undecimum . . 8 rapud Hispanos admirabiles istae Laminae . Et quia clam nonnulli

earum fidem in dubium revocabant , Consalvus Sanchen palam cum aliis patrocinium illarum suscepit . O quantis erroribus ac insulti-hus obnoxia foret & ipsa Pietas , nisi nobis dedisset Deus Summos Pontifices & Pastores, quorum sapientia & vigilantia impost uris pravisque doctrinis quotidie occurreret i Et reapse anno I 6 2. UN hanus VIII. insipientem hunc aestum Hispanicae gentis diutius non ferendum ratus , Bulla promulgata in ipsas Laminas insurrexit, fidemque eis ademit, donec judicium de illis Apostolica Sedes pro. nuntiasset . Adhibitis denique multis arietibus , deductae Romam

fuere famosae Laminae , quae acribus ac diuturnis disputationibus aditum aperuerunt, praefracte pro eis pugnante credulitate Hispanorum; ac tamdiu protracta lis est, positique tot obices, ut usque ad Pontificatum Innocentii XI. pependerit judicium Romanae Ecclesiae .

Hic ergo Pontifex , invicti animi vir , & nullius faciem respiciens , Laminas easdem tamquam adulterinas merces , & monumenta malitiose conficta , proscripsit , atque aeternum damnavit equae sententia incredibilem universae Hispaniae moerorem attulit ,

quum in Laminis iis triumphum Scotisticae sententiae, & gloriam non modicam suae gentis , antea statuisset . Sed neque his deter. xitus Carolus II. Rex Archiepiscopum Tranensem Romam ad Pon. tificem misit , sententiae revisionem implorans I sed constantia.ae sapientia Romana hac in re exaudiendum Regem minime cenis

suit.

Erunt, qui haec a me commemorari arbitrabuntur, ut Scotisticae sententiae, ejusque tutoribus invidiam creem. Quibus responsum.vo. Io, toties me confessum fuisse, iterumque fateri, sententiam hane non e Commentis hactenus recensitis, sed e Rationibus, ante eas fraudes per viros doctos excogitatis , Probabilitatem suam, quam& Romani Pontifices agnoscunt , accepisse. Haec autem in medium

afferre necesse mihi fuit, quia, ut facile constabit, inde potissimum apud Hispanicam gentem, ac sensim ad Siculos, Hispanis tunc suboiectos, manavit persuasio , Certam demum evasisse praerogativam Immunitatis Μarianae , ac licere pro ejus tutela occurrere. morti , immo & gloriam Μartyrii pro ea occumbentibus esse sperandam . Et sane novimus, ineunte Seculo XVII. quo scilicet tempore animos Hispanorum pervasit credulitas , suum peculiare decus esse, suscipere patrocinium Scotisticae opinionis, quum & Chronica Dex. tri, Liuiprandi, Iuliani, aliorumque, de quibus supra, fuit sermo ,

ac Laminae Granatenses hoc praecipue testarentur I tunc , inquam , commotione incredibili animorum non tantum gentem illam , Pim L latis

93쪽

t, De Supersitsine Vitanda,

talis cultricem indefessam, simulque gloriae propriae avidissimam, ni.

hil non tentasse, ut sibi ac aliis persuaderet , in meridiana luce positam jam fuisse hujusmodi controversiam; sed etiam Catholicos Reges pia hac persuasione imbutos, importune apud Romanos Pontifices egisse imposterum, ut Quaestio de Conceptione dirimeretur , & senistentiae Scotisticae tandem decerneretur victoria. Quod quum impetra. re a Prudentia Romanae Ecclesiae nequiverint, saltem a Paulo V. Gregorio XU. & Alexandro VII. decreta & Bullas retulere, silentium omnino Thomisticae opinioni, pacis servandae, & scandali ubtandi caussa, praecipientes. Iis ergo temporibus, hoc est anno I 6 Is.cceperunt Hispanicae Academiae, fortassis etiam urgente Rege snam& interdum extorta juramenta testatur Caramuel Theolog. fundament. Tom. I. Fundam. U. ) Votum concipere de tuenda sentenistia, favente Immunitati Virginis, conditione tamen adjecta deiscretis Sedis Apostolicae editis ac edendis se se semper consormandi . Tunc etiam auditi in Hispania, qui dicerent, sententiam suam e Proinhabilitatis finibus transiille in Certitudinis, & quidem Fidei regnum .

Tunc etiam alii sunt ausi Marorii laureolam polliceri occumbenti bus pro ejusdem sententiae tutela. Iisilem quoque temporibus prodiit Libet Ferdinandi de Salaetar , qui tanta confidentia hoc argumentum pertractavit, ut contortis in suam sententiam Liturgiis & Patribus Graecis ac Latinis, minus eruditae genti non solum propinaverit Certitudinem Conceptionis Immaculatae, sed etiam Virginem a Debito P ce ii Originalis exemerit; quod facinus infra recurret. Nemo in Hispania tanto torrenti adversari audebat; successit & Decretum Gregorii XU. ora obstruens Thomisticae sententiae propugnatoribus o quare nil mirum, si anno I 62 . Panormi quoque, & in aliis Siciliae Urbibus Catholicorum Regum cura , ejusque Μinistris adnitentibus, coepta sint emitti Uota pro tutela Scotisticae sententiae , Vitaequae etiam impendendae pro illa. Et ut quisque intelligat, quibus rationibus permoVeretur pia gens ad ejusmodi Votum, animum advertant ad verba, quibus est usus I annes TelleZ , Dux Ossunae, Siciliae Prorex, anno Iosue. Leguntur ista in Panormo devoto Canonici Mongitoris . Nimirum is vovet ac jurat, se propugnaturum Immaculatam Conceptionem Dei parae,

per essere quaeso misero fondaro in piti luogbi della Sacra Scritim

cola

94쪽

Caput Duodecimum. 8 3

ἐοιινἰ R/υHaetioni, e certe &e. Si revera Apostoli , & Coneilia Genera. Ita, & Patres &c. Virginem nobis exhibent Macula originali caren. tem : cur dubius quisquam amplius est in amplectenda tam aperta Ecclesiae doctrina 8 Verum haec quidem sibi videre visi sunt quidam, in Critica arte, ac in Eruditione non satis periti, simulque immoderato affectu huie Sententiae addicti; at nondum vidit Ecclesia Romana, neutri factioni de. dita , & in unam Veritatem intenta, melioribusque oculis in Ueri ac Falsi , in Certi ac Incerti cognitione semper usa. Cuinam quaeso credendum

CAPUT XII.

Communis olim Theologorum sententia contraria Scotisicae , Gabrielis Saavedrae temerariae quaedam Conclusiones. AT quid faceret aliquibus in locis Populus, Pietate ac devotione

erga Dei param, uti par est, servens , quum sibi proponi audiebat Votum dandae ipsius Vitae pro tuenda Scoti sententia , quam ab Apostolis ipsis, a tot Conciliis vel Oecumenicis, a Patribus , ab Ecclesia Universali confirmatam audiebantὶ Non consuevit Populus ,

quae Pietatis sunt, in examen adducere, neque ad hoc aptus plerumque est, sed credit, quae sibi a doctis nuntiantur. Praeterea , quando nonnulli e Siculis Sanguinarium Votum emittere coeperunt, jam contrariae sententiae tutoribus indictum fuerat silentium, & obsistere nemo audebat Scotisticae patronis , sub Regio patrocinio quidquid tu hebat audentibus, ac praecipue in Regno Hispaniae subjecto , & Regni moderatoribus pro ipsa sententia ad imitationem Regis pugnantibus. Accessit ad ista mirabilis aliorum confidentia , qui nihil veriti sunt, firmissime asseverare , ac edicere Populis , eamdem sententiam canonigatam ab Apostolica Sede jam fuisse : uti constat e Libris Francisci a Sancto Ioseph, & aegidii a Praesentatione . Alii proximam ac imminentem definitionem a Sancta Sede pollicebantur . Uidendus hac de re Ioannes Antonius VelasqueE , qui multos numerat proximae desinibiliratis tutores. Eos quoque post Salazarium enumerat Parthenotimus pag. 43. Sed an sint inter eos recensendi SuareE , Ualentia, & VasqueZ, aliorum erit perpendere. Hoc quidem dicam ego, post tot supposititia in hanc rem monumenta, quae nuper innui, mus, caute procedendum in habenda fide epistolae celeberrimi The

logi Francisci Suare Z, quae post ejus mortem prodiisse dicitur . Alte-L a Tam

95쪽

8ι De Supersitione Vitanda ,

ram quoque Ioannis Caram uelis Episcopi Vigie vanensis Parthenoti. mus ipse pag. 27. commemorat, in qua is, licet in editis scriptis a. lienus a Certitudine sententiae Scotisticae, dixisse sertur : in defenso. nem Immaculatae Conceptionis Sanguinem se libenrer fusurum , O quamquam ad id sustinendum sibi descerer Pietas, adigeret ramen naruralis amor in Matrem sui Dei . Quae postrema verba inter se conciliare nondum potui. Illud contra certum est, si quando Ecclesia absolutum examen suscipere velit celeberrimae hujus Quaestionis , subeundum illi

esse non levem laborem in discernendo , quae fuerit mens , non dicam Sanctorum Patrum, sed Veterum Theologorum , quum tot tenebras in hanc rem disputatores advexerint, ut quid eligere parum periti debeant aut possint, jam nesciant. Nam unius sententiae pugiles arguunt alterius fautores, quasi textus antiquorum corruperint ac nobis complures ex iisdem Vetustis Theologis nunc exhibentur veluti contraria sibi docuisse I ac praecipue Sanctus Thomas , quem Petrus de Alva, & Joannes Ludovicus Schonte ben, pro Immaculata Conceptione stetisse enixe contendunt, quum praeteritis Seculis semper Theologi crediderint, & adhuc meliores credant, ipsum aperti Gsime in contraria sententia fuisse. Quod etiam omnium admirationem poscit : usque ad tempora Scoti nemo negavit, quin sentenria Communis Scholarum Sanctificarionem quidem Virginis in utero admitteret , Conceprionem vero sine labe negaret . Sanctus Bonaventura , quem nemo nisi in meridie caecutiens inficias ierit , quin Immaculatae Conceptionis sententiae fuerit adversatus, in 3. Dist. g. art. I. quaest.2. scripsit e Omnes fere illud tenent, quod Beata Virgo habueris originale . Et infra : Nullus invenitur dixisse de his, quor audiυimus auri. bus nostris , mrginem Mariam a Peccato Originali fuisse immunem . Haec Sanctus Doctor, Sancto Thomae Aquinati Synchronus . Immo& ipse Scotus circiter annum Igos. in 3. Dist. 3. Communem fassus est usque ad ea tempora sententiam Immunitati Marianae contrariam. Quam veritatem etiam agnovere ex antiquis Alvarus Pelagius Episcopus Silvensis, Philippus Faber, & Franciscus Pitignanus , omnes Minoritae, Baptista Mantuanus Carmelita, & ex recentioribus Franeiscus Suare Z, Gabriel Uasqueet , Salmanticenses Theologi , Cordo-Va, a Paramo, Salmeron, Palacius, & Μarsilius , ut alios omittam , Communem appellantes Thomisticam de Conceptione Opinionem. Et nihilo minus emersere Seculo XVII. qui ita paginas miscuerunt, ut persuadere Orbi voluerint, eosdem Veteres Theologos, ipsosque Sanctos Anselmum, Bonaventuram , Thomam &c. Oppossitam plane docuisse sententiam. Jam vidimns, non defuisse in Hispania melioribus certe repugnantibus) qui se non adversari , sed fa-

96쪽

vere Religioni temere censuerunt , quum tot Concilia , Historias , aliaque monumenta confinXere, quibus Populo persuaderetur tamquam certa eorum opinio. Nil mirum foret, si Suaresio quoque jam vita functo supposita fuisset Epistola, ut e imium Theologum in censum suorum pugilum ii aliqua ratione pertraherent . Alra certe opinio fuit, ut Eruditi norunt, alteri ejusdem Societatis Theologo, Ac quidem emunctioris naris, neque minoris nominis Viro , Ioanni scilicet Maldonato. Μihi temperare non possum, quin aliquot ejus verba adis feram, a Richardo Simone memorata Tom. I. Epist. 27. Quciuia

ajebat Μaldonatus) composuit Breviarium illud brevissimum auigno-ni Cardinalis Hispani , fecit Lectionem unam consaram ex testimoniis veterum Auctorum, ut persuaderer, omnes sensisse , Bearam Virginem fui se conceptam sine Peccato Originali. Quod profecto suis hominis impudentissimi, quum nemo eorum Auctorum, quos cisar, ita senseriteuod amplius es, non porerat ignorare , D. Nomam esse in contraria senten/ia I tamen voluis nobis persuadere, etiam illum ita sensisse: quia non es bonam caussam bene agere, sed prodere. En quibus commoti fuerint multi ad credendam Scoti de Conceptione opinionem , non tantummodo Probabilem & Piam, qualem nunc quisque agnoscit, aut magis Piam ac Probabilem Thomistica ,

quod & eximii viri credunt; sed etiam Certam, quum non deessent audaces Theologi, qui Scotisticae tribuerent Certitudinem, si Superis placet, Physcam, Metaph cam, & Moralem. Quousque tamen proingressa fuerit in hocce negotio nonnullorum licentia, ne dicam tem eoritas, satis nondum perspexere Lectores. Iuvabit ergo Libellum Andreae Mendo, Μediolani anno I 673. impressum , de quo supra mihi fuit sermo, rursus in scenam adducere . Ibi Cap. IX. pag. 66. Auctor ille, ut animos adhuc reluctantium gravissimo ariete prosternat, eorum oculos ferit Conclusionibus quibusdam a Gabriello Saavedra , Ordinis Beatae Μariae de Mercede , ut is ait , editis in Libro, cui titulus Sacra Deipara, Disput. II. num. 3Ι2. Iste Saavedra unus este Theologis , quos Theologus noster Siculus pag. 4 . laudat , uti

plaudentes imaginario Martyrio occumbentium pro Immaculata Con-Ceptione : quod Lectoribus animadvertendum est, ut discant, quam egrestis Scriptoribus Parthenotimus caussam Vitae nostrae commendet.

Prima Saavedrae Conclusio est . seruimus, de potentia absoluta Imeriam Deiparam maculari non posse originali Peccato . Ita ille , cujus sententiam horreat quisquis vel rudimenta Theologiae delibavit . Si enim, ut verba sonant, de absoluta Dei potentia heic agitur , blasphemiam habes, aut certe Conclusionem temeritate scatentem quam

non miror excidisse homini illi prae devotione furenti s miror ab aliis

97쪽

8 6 De Superstitione Vitanda ,

placide exe eptam , Sc in sinu Ecclesiae, nemine contradicente , rursus typis in Italia editam ac propagatam . Alteram Conclusionem acci. pe : Immaculara saerae Deiparae Conceprio evidenter es eredibilis sta- mersei remote) Fide Divina . Cerebrum sane hominis supra modum

audacis , qui adversus notissimas Summorum Pontificum Bullas novum Dogma Fidei obtrudere nobis molitur I atque uno rametsi reis more sperat audaciam suam ereptum iri censurae. At pejora continet

Tertia Conclusio hisce verbis expressa : Piusma sententia ab origia nati macula Virginem puri mam praeservans , his nosris remporibus ita es vera, υν nullo modo a parte rei possιν esse falsa. Ad ista fremat

oportet, quicumque Romanae Ecclesiae jura intuetur heic impudentissime conculcata. Sibi judicium de Quaestione Conceptionis Marianae Pontifice Μaximi reservarunt, exploratumque est, illos judie re posse tant pro una, quam pro altera sententia , pro ut eorum sapientia, eruditio, ac unius Veritatis studium exiget. Qui vovent tutelam Scotisticae sententiae, ut vidimus, conditionem semper aI, ponunt, seu subintelligunt, salvam nempe semper se velle auctoritatem Ecclesiae Romanae, & decreta per eam edenda. Neque dissitetur Parthenotimus possibilem sententiam ejusdem Sanctae Sed is pro Τhomistica opinione. At ecce nunc Theologastrum , qui ita Piusmam Scoti opinionem esse Veram edicit, ut nullo modo possit in

se ipsa esse falsa , libertatemque Ecclesiae in judicando de hac re impugnat. Et quid, quaeso, ut hoc ipsum innuam) est illud his

nosris temporibus ita V vera, quasi in Ecclesia Dei aliquid nune Verum esse possit ad Fidei doctrinam pertinens, quod elapsis quoque Seculis verum non fuerit λ Prosecto illud Verum ac Certum de Conceptione Uirginis erit aliquando nobis, quod Romanus Pon tifex e Cathedra Petri credendum docebit, non quod nunc e Cathedra sua privati homines temere statuunt.

Quarta Saavedrae Conclusio : Probabile es , Ecclesiam jam detem minasse , piam sententiam ita e se veram , υν a parςe rei falsa esse non possi, idque implicite , ex virtualiter saltem . Non probabile

tantum est , sed certum, Scriptorem hunc sibi atque auditoribus suis nimium illudere. Nam vel puer intelligat, Ecclesiam ab hujusmodi determinatione abstinuisse , ac voluisse abstinere , quando Romani Pontifices a Sixto IV. usque ad Alexandrum VII. non impia. cire, neque virtualiter , sed disertis verbis judicium sibi reservant

de Veritate utriusque sententiae, ac utramque argui falsitatis ac erroris vetant . Quinta Saavedrae Conclusio haec habet o Dicendum

igituν es, piissmam sententiam per Sedem aposiolicam postse de siniri, declarari, o proponi Ecclesiae Fide Divina credendam . Id hercle

98쪽

Caput Duodecimum 8

cIe eertissimum, si tamen eadem Sancta Sedes deprehendet . . Seoti-sieam sententiam aut niti auctoritate divinae Scripturae , sive quod ibi sit expressa, sive quod ex ipsa fluat per ineluctabilem argumenta4tionem I aut e divina Revelatione nobis in Traditione Sanctorum Patrum servata descendere. Nam ubi utrumque desit , rem indecisam , incertamque' relinquet , uti relinquit tot alias Theologicas Quaestiones a Scholasticis jamdiu agitatas . Immo si Litteras sacras, aut unanimem Traditionem Patrum militare pro opposita sententia agnosceret, pro ista & non pro illa judicaret . Sexta Saavedrae Conclusio r Asserendum omnino es, ex eo quod verisas aliqua D Pνο-

Nima donibliis ab Ecclesia , Necessario inforri, tum illam jam esse Revelatam a Deo, sum esse de Fide priori modo ex iliis , quos expu-cuimus ; idest esse objectum Fidei divinae iis, quibus sufficienter videatur Revelata a Deo , etsi nondum ut talis proposita ab Eccle-sa. Nemo sapiens non doleat, per temeraria haec somnia a Vigilantibus somniata fucum fieri nimium incautae & credulae genti . Quis enim Scriptori huic revelavit, veritatem Immaculatae Conceptionis esse proxime donibilem ab Ecclesiast Iam fluxere centum &ultra anni, ex quo confidentia aliquot Hispanicorum sibi ac aliis ejusmodi definitionem pollicebatur, in Laminis nimirum Granatensibus , in Flaviis Dextris, Liuiprandis , aliisque id genus monumentis spuriis , aut potius in omnipotentia Regum suorum sua spe collocata. Verum sapientia Romanorum Pontificum id semper respondit , quod in Epistola Gregorii XU. anno I 622. hac de re ad Catho. Iicum Regem scripta legimus o magnum sane pondus apud nos habuere preces missaris vorae : saepe etiam ac sepe accurate perpendimus rem ranti momenti, desiderio ducti grarum aliquid faciendi vo-δis ac Regnis vestris . Tum addit e Cum nondum aeterna Sapienria

Ecclesiae suae rami Μ sterii penetralia patefeceris, in Dei , Romano

rumque Pontificum auctoritate debenι Fideles eonquiescere . Nos serius nati iam vidimus, quo abierit tantopere illa promissa a divinatoribus Hispanis proxima definitio . Et nihilominus e tam ruinoso supinposito secundum illos, Necessario consequebatur , Scotisticam Sententiam esse iam Revelatam a Deo, ac posse ab ejus propugnatoribus credi illam es do Fide. Quare quisnam in Saavedra , ut mitissime loquar, Prudentiam non desideret, sine qua Theologum agere res plena periculi semper fuit ac erit pSeptima illius Conclusio e Piusima sententia probabiliteν jam Ecclesiae est remeiara. Μitto inscitiam hominis, qui sibi ac aliis persuadere Videtur, aliquid novi ad Dogma pertinens nunc a Deo reVelari . Notum est, aliam esse Theologorum, immo totius Ecclesiae Catholi.

99쪽

fg De Supersitione ritanda,

eae sententiam. Id tantum Ecclesia nobis credendum proponit . quod olim Deus Prophetis ac Apostolis revelavit, Sc ad nos usque sive per divinas Scripturas, sive per Traditionem & scripta Patrum pervenit. Quod si in neutro ex hisce Libris revelatum aliquid apparet ,

nequaquam Ecclesia petit a Deo, ut quae Olim non revelavit, nune revelet I sed humili tantum fronte agnoscit , Deum sibi reservassestientiam illius Veritatis, neque illam esse e Veritatibus, quae necessarium aut utile sit Fidelibus certo tenere ac credere. Ceterum Coninclusio ista in manifestam Apostolicae Sed is contumeliam vergit . Si enim piissma sententia jam revelata V Ecclesiae , eamque Fidelibus proponere Ecclesia negat, quamvis tot Regum Sc Populorum in Hispania degentium precibus fatigata : quid aliud hinc inferat Populus, nisi Romanos Pontifices aut ex incuria, aut ex Pietatis defectu, aut alio aliquo parum laudabili consilio, distulisse hactenus proponere Revel tionem, quam eis notam audaces ii Theologi arbitranturi Temere etiam hoc pronuntiari intelligas , quum nuper viderimus , Gregorium XV. disertis verbis scripsisse, nondum αδ ernam Sapientiam Ecclesiae suae tanti Μνsterii penetralia patefecisse . Et quid quaeso deinde

aut rationum, aut monumentorum attulere Theologi , ut eadem penetralia reserata tandem Ecclesia agnoverit λ Gotava Conclusio e

Probabile es , in sensu liter ali Immacularam Conceptionem contineri in sacra Sriptura . Nona : Non desunt in Novo Testamento testimonia. quae videntuν probabiliter in sensu liter ali Immaculatam Conceptionem Iaerae Deipare continere . An ita se res habeat, tum certo sciemus , quum de Quaestione hac definitivum Apostolicae Sedis judicium prodis ibit. Decima Saavedrae Conclusio : Dicendum es, si pia sententiaos jam Revelara, non esse improbabile Userere, quod etiam si Lmm cuιatae Virginis Conceprio neque sir ab Ecclesia definita , neque suum cienteν Fidelibus ad credendum cum obligatione in cenine assensum super naturalem Fidei propos o, o explicata , formalirer loquendo esssidet Objectum . Utique sapientes mirari non poterunt hominem adeo intrepide superaedificantem super praemissis patentissime falsis . Ec-cuando enim pia sentenria es jam Revelata, ut Fidei o0ectum eva-iisse potuerit λ Atque haec ingenia sunt, qui Certitudinem Scotisticae

sententiae confirmandam ac depraedicandam sumpsere . Undecima PDicendum exsimo, quod si Angelicus Doctor , fulgentissimus Sol, viavens nunc lampade phoebea cunctas illustraret Ecelesas, PROCUL DUBIO amplecteretur ultroneus sententiam pii imam . At quis tantam huic confidentiam fecit, ut procul dubio hoc futurum affirmet Tot millia doctorum hominum nunc vivunt , qui Thomae Aquina. tis se discipulos profitentur, iique nondum Scotisticae 'adhaesere sen-

100쪽

oppositam sententiam tenuit & docuit ρ Sed haee somnia missa faei,

mus, ut culmen Saavedranae doctrinae attingamus e Duodecima ilώtius Conclusio est : Dico ρνimo, qui Sanguinem ρο Viram profunderer itir assereret, Ecclesiam Carbolicam pie religiose servare, π eelabrare Fesum Conceptionis Immacularae , O nullo falso eviis illud Fidisti. bus celebrandum proponere ς piumque esse , o Co bolicum , o siseria Lirieris, o Sanctorum resimoniis nullatenus dissenum; sed potius eon sentaneum valde conforme, tuam praedicare π defendere e vere effer mνυν . Nemo Catholicorum non amplectatur Conclusionem iactam; & ego in primis amplector. Attamen quia immixta sunt non. nulla, quae lucem poscunt, hanc ego adjiciam. Qui Sanguinem daret pro asserenda auctoritate Ecclesiae in Festis diebus indicendis, Beobligatione Fidelium de iis observandis , quae sub praecepto indicuntur, Μartyr foret, quia pro Dogmate Ecclesiae tuendo mortem subiret. Verum quod est ad objectum Festorum , cum distinctione pro. cedendum est. Festi dies, quibus aliquod Μysterium , aut factum ,

reuelatum a Deo in Scripturis divinis, aut in Traditione Patrum , a nobis celebratur, objectum habet divina Fide credendum. exempli gratia dies Resurrectionis , Natalis , Ascensionis, Corporis Domini&c. aut dies Annuntiationis, Nativitatis, Purificationis , Desponsa. tionis &c. Beatissimae Virginis , aut dies Apostolorum , Angelorum&c. At quod est ad dies Festos Sanctorum , quos Veneramur non e Revelatione Dei, sed ex Constitutione Ecclesiae , earum quidem obiectum Summe Pium, ae Religiosum est, & ad disciplinam EccIesae

Pertinet, quam violare Peccatum est , non tamen ad Fidei Dogma ectat , neque divina Fide credendum est . Non enim divina Fide credere jubemur, tot Sanctos a singularium Ecclesiarum Pietate cul. tos, quorum festum ac ossicium Ecclesia probat, singulos in coelis regnare cum Christo. Et ii concluduntur in amplissimo Regno Pietatis opinativae : multumque falleretur , qui ex quo eorum festivitas

celebratur, Fide supernaturali credendum putaret, eos in Coelum rein Ceptos, non secus ac Sancti, nobis e Sacris Litteris noti. Numquam

vero in his Festis praescribendis aut probandis Ecclesia fallitur , quia

Sanctorum cultus terminatur in Deum, ac propterea quum affectus

noster in Deum & tunc seratur, falsus esse non potest . Porro ad Festum Conceptionis Marianae quod attinet, jam diximus, ex eo nihil evinci polIe ad dignoscendum , fuerit ne , an non , virgo exempta ab originali peccato, quum apud nos etiam, uti inquit Cardinalis Bel-Jarminus Lib. III. Cap. 16. de Cultu Sanctorum,. non pu Cerιum, an Bea3a Virgo hins Deccaro Orisinali concepta fueris et Ecclesia enim M.

SEARCH

MENU NAVIGATION