Aponii scriptoris vetustissimi in Canticum Canticorum explanationis libri duodecim quorum alias editi emendati et aucti inediti vero hactenus desiderati ... curantibus D. Hieronymo Bottino, D. Josepho Martini

발행: 1843년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

i Hinvitat; ne , dum viderint eum secundum humanitatem in s nino mortis detentum, deficiat fides eorum, Per quam int gram in eo semper vigilantem conspiciant maiestatem. Ego, inquit , dormio vobis per a sentiam corporalem , sed vigilo Corde, numquam recedendo a vobis per praesentiam Deitatis. opinatur plerumque insipiens anima , Deum se ut dormientem sallere delinquendo, cum ab eius vindicta sinspensa sententia in Praesenti, suturo iudicio reservatur. Sed non potest salii, in cuius manu sunt omnes fines terrae; et sicut cor totum vegetat codipus , ita totam mundi implendo agitat molem, cui est gloria

in saecula saeculorum. Amen.

INCIPIT LIBER VIII.

- Vox dilecti mei piusantis: veri mihi sonor mea , amica mea, columia mea , immiaculata mea; quia cuui meum ρ num est rore, et cincinni mei guttis noctium si .n In capite tutam v et huius cantici dictum est, sponsae Ecclesiae et Christo nubenti nuptiale carmen ab Spiritu Sancto ore Salomoniis esse in myst riis figuratum. Quae Ecclesia in his animabus , quae aliquando per opera bona immaculatae effectae, in domo mentis suae Deum habitaculum parant, et malis oporibus claudunt ingressum usque ad diem iudicii venientis ad eam per honos actus et recedentiis Per malos, Personam Christi per singulas generati Des inducit. Cum enim nullis tribulationibus stimulatur anima, non requirit an prope sit sponsus, an longe abierit horrens doesidias atras. Ubi autem nimium amator animarum Dominus Christus viderit eam securam, carnis deliciis occupatam , per quod ingressus praebetur in corde latroni diabolo, licet contemptus abierit contristatus parumper , tamen dum viderit eam vallatam insidiis inimici, reversus per noctis sceretum , idest per occultam compunctionem pulsat ostium montis eius , ut suscitata a somno lethali videat se periculis circumdatam, et d

162쪽

iis precetur ad se ingredi adiutorem, ad cuius praesentiam necesse est omnses Catervas daemonum effugari. Quae etiam etsi expinliata iaceat veste, quam Christi gratia contulit, etsi nudati totique sint pedes, qui calceati fuerant spe beatitudinis cons quendae in praeparatione Evangelii pacis, non erubescat eXurgere de lecto malae consuetudinis, et Christo pulsanti poenitendo suae mentis aperire ingressum. Quod si differendo tempus

de die in diem distulerit aperire, iratus pertransit ab huiusmodi, atque declinat; et quam iustas irascendi declinandique

habeat causas, praesenti versiculo docet; quomodo eam quadriformi amore mulcendo provocaverit de inertiae somno exurgere , cum ait: rei mihi Soror vina , amica mea, columba ni V 3. mea , in mutitia mea l .n Sorori igitur honorem tribuit s Cundum Carnis assumptae originem , amicae Per lavacri reconciliationem , ubi ex inimicis, amici essiciuntur homines Deo; columbae per imaginis cius reparationem, quae per Spiritus

Sancti coniunctionem reparata est; qui in columbae specie super Ecclesiae caput Christum in Iordane descendit; immaculatae vero, similitudinem eius, agnita rectissima fidei regula Trinitatiis per repudium Idololatriae, in se resormando: quae tamen ad hoc donum nisi effuso eius sanguine non poterat pervenire. Ecce quibus honoribus, quantis beneficiis provectam animam, sibi ad consortium regni et germanitatis gloriam sublimavit. Et haec numerat, ut memor horum, nulli praeter sibi , mox ut pulsaverit, aperiat sui Cordis ingressum, ant quam prolongetur offensus; ut Si sorte praeventa daemonum arte clauserit Deo peccando, Saltem mOX pulsanti aperiat Poenitendo. In quibus versiculis licet voluntas animae demonstratur , tamen nihil sibi sine adiutore Dot verbo in opere, vel in sermone Sapientiae, propria virtute monetur praesumere. Quia sicut civitas, quae suis sortissimis vallata muris con bstit, quamvis r serta Sit Populis , nisi intra se habuerit doctissimos sortesque arrnatos, suis ruitur; ita et anima etiam si signis et virtutibus polleat, et omni scientia sit ropleta, nisi spiritum veritatis, qui cum Christo unum est, intra se habuerit, subruta daemonum vastitato nudabitur. Si vis, inquit, aliquid boni osteris agere, O immaculata anima, noli clauso ostio propriis viribus conlidendo , casso labore consumi, Sed aperi mihi ostium mentis tuae, invocando Disitig

163쪽

ira me in Veritate, exquirendo me in toto corde; praebe mihi velle tuum, ut Per te adversarium tuum triumphem. Ρraebe mihi tubam vocem tuam, ut verba mea audiantur in ore tuo. Praebe mihi calamum linguam tuam, ut meo articulo scripta, Per tel audentur revelata quaeque occulta legis mysteria. u Amri inquit) mihi soror mea, amica mea , mira α -- , immracu Dia mea ; quia capiat meum plenum rat rore , et cincinni mei guttis noctium l . - Rore, inquit, sapientiae, rore prudenti ac , rore scientiae, quo tu indiges de te prosumendo , meum plenum est caput. Aperi ergo mihi, pie casteque Vivendo , ut ad ingressum meum ros iste descendat in te, per cuius rori S Venam , sontes et numina de tuo corde procedant. Per quem l

Stitiam scripserunt Patriarchae, Prophetae, Apostoli; sine quo iniustitiam scripserunt philosophi, vel haeretici, do quorum

mente non numina , quae irrigarent animas sitientes vitam a ternam , sed amara et venenOSa fluenta egressa sunt, suggerente diabolo, quae usque hodie interficiunt ignorantes , qui

clauso ostio cordis superbo spiritu semper SedenteS, non aper te

runt ei, qui docet hominem scientiam; et cum de Deo , sine Deo , volubilitate linguae resonantia verba rotarent , pro hoenore laudis in Deo blasphemias scripserunt. Vox igitur Domini Christi ost, dicentis ad animam : - Amri mihi, quia curvi mEum enum rat rore , et cincinni mei guttis noctium 2 . - Et quod sit caput Christi, magister gentium Paulus docendo ostendit: Cipus inquit lienis seir, et ca ut Miri Christus. Caput armem Christi mus 3M. Ipse est utique plenus praedicto rore sapientiae, prudentiae, et scientiae. Cincinni vero huius capitis intelliguntur eius ministri Angeli, Archangeli, Virtutes , Throni, Dominationes cohaerentes ei, iacientes voluntatem eius. Qui guttis occultae sapientiae omnibus pleni sunt, et de capite delapsi in se, stillant in eis, qui membra Ecclesiae sunt, nuntiando sutura, revelando arcana mysteria, deserendo Dei mandata prophetis; sicut legitur in prophetis ab Angelis iactum, quemadmodum refert Daniel se a Gabriele visione edoctum, et Zacharias simili

modo: Et dixi inquit) ad Angelum, qui loquebatur nimi: Qui sunt isti equi nigri, albi, risei, et Darii so)7 Et sicut

ab Angelo edocetur Manue de nativitate Samson , et multa similia invenies ; de quo rore clamat Isaias propheta : Ros , ait,

164쪽

qui abs te est, sanitas est illis ; et secundum hebraea exemplaria : Quia ros lucis ros tuus l . In iluibus evidenter docuitror m istum sapientiae , tu ein animarum et sanitatem probari , quod est sapientiae et veritatis doctrina; sine quibus anima infirma et caeca est; qui scilicet ros a bono capite Deo Patre, assumpto homine in Christo, et de Christo super E clesiam descendere comprobatur. Et sicut ros cum sit singulare nomen multis creaturis herbarum vel frugibus nutrimenta in . pertit; ita et sapientia , qua sub roris vocabulo caput suum Plinnum esse Christus testatur , multorum Charismatum dona imperiit. Ecce quo rore caput suum plenum asscrit Christus. De quo rore super se quiddam stillare precatur Beatus David, dicendo : Intellectum da mihi, et Di am. Bonitatem , et discipi,niam , et Scisutiam doce me , quia in miandatis tuis credidi ci . Quam doctrinam sapientiae per angelos ministratam his, qui haereditateria salutis capiunt, Paulus Aliostolus probat. Quos cincinnos Praesenti nominat loco , quos guttis noctium , idest occultorum mysteriorum doctrina , et eorum salutis refrigerio, qui ignorantiae nocte sunt circumdati, plenos esse testatur. Stat igitur Dominus ante ostium animae dormientis, eiuS quippe , quae cum fuerit immaculata, Susecrbiae pessulo clausit Deo ingressum, et occultis commotionibus pulsat. Cuius fores cum ubderit ut civitatem ab hostibus daemonibus Obsideri, clamat sibi aperiri, priusquam daemones invadant dormientem, dicendo: eri mihi Soror mea , amicu mea , immraculata mea 3 . -

ΝΟ rte his tantis , inquit, gloriosis honoribus Priveris ; propior te cuim has in nocte excubias facio, ut tu non. timeas ab occulto timore nocturno. Inducitur ergo Sub vocabulo sororis, eius animae persoria , quae postea cum adepta suerit Onaue sapientiae vel scientiae donum, et cxcoluerit sensus sui hortum, et Onialibus cum retrodictis pomis floribusque decoraverit, et invitatus ibidem venerit sermo Dei, et degustaverit fructum ρο- morum Suorum, quos Plautavit in mente eius ; et Per haec, elationis contagionem contraxerit, per quam in iudicium incidat diaboli; quae opus habeat flagellis emendari, quibus Paulus cmendat Hymcnaeum , et Alexandrum , ut diScant non blasphoemare : quae cum multis divitiis spiritualibus praepotens, et in sapientiae ilicsauris locuples videretur, sicut ait Propheta : μομ

165쪽

i 5uae animae, siue saltilis sapientia eius s consilii magistri Pauli oblita , cliaritatis se tunica exuit, quam illo loricam nominavit; ct pcdes , quos illo spe beatitudinis per servitium debitum Deo contegi iussit m , quasi horridum ministerium quod Dominus Christus suo humilitatis cxemplo pracbuit, desidiae aqua

delavit. Ideo vocata , ut reparando Se bona Consuetudine, BPoeriat verbo Dei pulsanti cor eius , excusando respondit: u Expolinoi me tunica mea, quomodo indurar eam 8 Lavi pedes meos, quomodo inquinato illos 2) p n Docemur ergo, per hanc malam consuetudinem, dissicile posse mutari, et vix aliquando cum magno labore , et semct expoliatam animam cliaritatis tunicam tarde satis re dui, quae sola utique cooperit omnes animae nuditates , idest multitudinem peccatorum ; ut ait beatusAPostolus: Charitas cooperit metiatitudinem peccatorum O , ct Scmel revocatos pedes a via angusta Evangelica, per deliciarum consuetudinem et desidiae aqua delotos , cum magna contritione cordis posse in reparationem Evangelii regula revocari a dirigi, et spe beatitudinis laudatos recontegi. Sicut ergo delicatam puellam lotis pedibus, expoliatam tunica, requiescentem in lectulo, nocturno silentio pigeat exurgere, et per lutosam viam incedere; ita exosa facta ostendit huiusmodi anima Evaim gelica et Apostolorum exempla. Quicumque enim rectae fidei doctrinam, quae unum Deum, unam fidem, unum baptismum tenet, credit, ct confitetur, et humilitatis exemplum Christi sequitur, quod in pedum lavatione Apostolis tradidit, hic coim sors , et comparticeps regis , imperatorisque Christi essectus est. Huius quasi imperatoris vermiculato auro gemmisque tegimine contecti sunt Pedes, qui etiam arduam non sentiant discurrendo

Evangelicam viam , qualis crat ille , qui diccbat de Deo : Qui

tuit me M. Haec autem anima , cuius hic inducitur vox, oblita nobilitatem superius dictam, quae per unum baptismum traditur , oblita Domini traditam sibi veram doctrinam, suam statuere elationis supercilio gestiens , oblita Christi praeceptum Apostolis traditum, ut qui semel lotus est, iam lavari necesse

166쪽

L BER

nihil ei mundum vidctur, nihil immaculatum , nihil sanctum, nec ipsa quac a fidelibus contraduntur Christi baptismata ; ita

et alterius negat baptismate laeccatorum Sordes POSSe mundari, nisi a se crudeliter aliud fuerit irrogatum M. Quae cum se iactitat velut male lotum relavare secundo, nigriores carbonibus mortuis ossicit animas miserorum, sociata criminibus illius, quae circumcisionem carnis sacratissimo pracponit baptismati; cuius

plebis ostium montis quotidie pulsare Christus per orthodoxos et fideles probatur. Sed illa, haec quae praesens versiculus declarat, rospondit: - E MADi me tunica mea, quomodo induar eamp lapicam Pedes meos, quomodo inquinabo illos l)yn Charitatis utique tunica , unitatem fidei omittendo , se cxpoliavit; quae proculdubio magisterio B. Pauli impenetrabilis animae lorica docetur : Pedes

autem animae corpus mihi significare videtur, quod animam posetat, quod solum ab haereticis absque anima rebaptigando lavatur. Nam cum cooperis haeretico Persuadero , ut ad charitatem Dei, ad unitatem Ecclesiae revertatur, respondit se huiusmodi sociotatibus inquinari, sicut nunc ait: Lasei Pedo meos , quomodo inquinrabo illos 3 Certum est enim , ut quisquis religionem quam non colit, eius societati coniunctus se inquinari causetur. Omnis autom qui credit, non manu hominis, sed invocatione individuae Trinitatis maculas peccatorum lavari, nou dicit c

tollendo , sed sanctitatis munditia Deo pulsanti ore doctoris: Di Pedes meos, quUmodo inquinabo illos p Sed respondit: MuAtum moti me ab initistitia mea , ct a Preciam meo nuutila mei Moabis me et SuPer uisem dealbabor O . Facit enim diabolus, cum . quem Pe uadendo expoliaverit charitate, de bono malum , de dulce amarum , de mundo coinquinatum ; ut infelicem animam in Sua Perversitate teneat Semper caPtivam; cui et mons Dominus , cum viderit imminere interitum , non ad cius duritiam, vel stultitiam, sed ad suam immobilem bonitatem intendens, invitam etiam nolentemque eam, Signorum virtuti-hus , Occultis compunctionibus ore doctoris attractam de Iethai

a) Bebaptirantes hie manifeste reprehenduntur, Donatistae Miliret, et macis Valentiniani, set elani et alis, qui verba Matthaei cap. Ill l. Ipse res bus iacthit in spiritu Maeto osti Vise, litteraliter aeripienda e se autumabant, et ipsum baptismum, igne humatio eo ori erudeliter admoto, eonferebant. i

167쪽

ingico erroris eXCitat somno , sicut sequens ipsius animae indicat vox : i. Dilectus meus misit mranum suam Per foramen , et Meuter meus intremuit acl tactum eius. Surrexi tit aperirem dilecto meo. Manus meae Stilias erunt my Hrim, digiti pleni minire probatissimcl. Pessu um ostii mei aperui dilecto meo , at ille declinauerat, atque transserat l .n Cum utique per supradicta, cit Cis . IV et in quocumque errore posita anima pulsanti non aperuerit Christo , pcr ranam mittit manum suam castigando contuma cm,ot quasi in lecto contactae, lacinorum consuetudine recubanti, iuxta venirem id si montis vicinia, apprehcnsum attrahit Vo-stimentum , ut quae Voco de ccantis desuper se abiiccre togimen consuetudinis contemnebat, invita abiicere cogeretur ad tactum cius quo Pro manu dilcctus utitur ; ad vindictam attrahit flagellando per damna rerum, per samem, per vastitatem hostilem , per Orbitatem propinquorum, Por calumniarum ergastula, per variarum infirmitatum tormenta. Nam quod, ait, Per framen , hoc est, ut sentiat quidem , sed non clare videat manum quae Corripit contemptorem ; ut anima quac Christo contemnit aperire montis ingressum, tremendam eius per foramen praedictam sentiat manum , de qua Deo dicebat Propheta : Pulviam

die ac nocte gravata est suster mes manus tura 2 . Intremiscit et v, XXXi. i. enim Venter animae, idest Sensus, quando pro peccatis suis

iunctus ci fuerit acerrimus flagellator ; sicut contigit plebi Israel

post mortem Jesu Nave 3) ; cuius ostium cordis sermo D i ore ira audiit,. il iaprophetarum Pulsabat, ut de malae consuetudinis surgeret i 'cto, et emendando aperirct ei. Quae cum supradictis sermonibus excusaret contemnendo , misit manum per foramen , tradendo eam domesticis et amariissimis hostibus sibi subiectis. Aliquando iuste vivendo, et venter eius, idest sensus intremuit , dum se captivam aspicit captivorum, surrexit aperire dilecto suo clamando ad eum cum tribularetur e Manus eius

sicut ait) niuauerunt m rham , digiti eius in leti sunt my

rha probatissima; hoc est opera eius, quae pro manibus accipiuntur , stillaverunt per amaros gemitus ComPunctionis , mortificationem peccati. De qua digiti consessionis culparum procedunt, qui pleni fiunt lachrumarum probatissimac myrrhae, ingerendo pulvorem capiti suo, clamando ad Dominum liberatorem , fundendo lachrymas lugubri cordo, proiiciendo de fi-

168쪽

lignibus suis idolorum figmenta , sicut probat Iudicum liber. Po sulum ostii superbi arbitrii sui aperuit , recordando Dei Patrum suorum : Qui liberauit eam in Patribus de mansius Pharaonis , qui dioisit mare , qui conseentit petram in Staguum aquae, qui siccaseis Iordanem, qui fecit miratilia cl); iluae in Iudicum libro continentur, dicendo : Ubi est Deus , qui tib ra it Patres nostros de terra Aegryti, qui fecit mirabiliti magna cum Israel 2 7 At ille declinaverat atque transierat. non interficiendo neque subdendo hostes eius , quos propter eius disciplinam servabat, sicut fit de contrariis potestatibus , quae ad

animarum Contumacium impugnationem reservantur, quibus

traduntur rebelles a Paulo Apostolo , ut disciplinam accipiant iachlasphement. - Animia mea liquefacta est O . - Dum loquitur Por Angelum , videlicet de monte , dicens : Quid clamestis ad me ρ Ite, clamate ad Deos oestros , quibus sacrificatis, et OSi Mos liberent, quia me obliti estis , et mirabilia quae feci cum Patribus pestris 4 . Quibus ignitis loquutionibus anima eius ab omni rigore criminum tumidaeque sul erbiae, velut cera aliquantulum suscipiendo praecopia, liquata est. Et quae diabolo velut glaciei adhaerendo in deliciis posita, nullum in sc boni operis lumen gerebat; nunc attracta castigationum flagellis , et minarum ignitis loquutionibus, splendorem emendationis reddere demonstratur. Nam quod ait in sequenti versiculo : u Quae. Si i eum, et non in evi', se a i et non respondit mihi Q. - Non perseverando ex fide quaerens, nec in toto corde exquirendo, noti iuveniet eum. Sicut illi de quibus dicit idem Salomon : Facile moenitur ab his qui non tentant eum Q. Vocavit et non rosi ondit ei, quia non obliviscendo alios salsos Deos, unum et verum Deum vocavit. Ideo non respondit ei; non enim eit quod ille , qui dixit: Gamra i in toto corde meo , exaudi me, Domine G). Dum ergo multi quaeruntur in anima , nullus liberator Deus invenitur. Et cum multitudo invocatur, nullus cxaudit. Haec igitur omnia , quac illi populo in figuram secundum carnem contingebant peccanti, nobis nune agnita Veritate , quod durius est, et secundum carnem plerumque et Secundum animam contingere approbantur ; qui non Secundum ea Nem , Sed secundum spiritum iussi vivere sumus. Illi cnim dac-moniis immolando tradebantur scrocissimis hostibus castigandi;

169쪽

nos vero faciendo contra Christi praecepta, in cordibus nostris idola fabricamus , ubi non Deus, sed diabolus. ad nitorem Por- versitatis ingredi delectatur. Avaritiam videlicet diligendo, memdacium , turi em sermonem , blasphemiam ex ore Proserendo , perversum iudicium iudicando, viduam, pupillum, peregrinum, et pauperes expoliando, odio frustra proximos Persequendo , signa et auguria observando, calumnias diligendo, impie de Coaeterna Trinitate sentiendo, declinat a nobis Dominus Christus clamantibus in tribulatione, atque pertransit. Quo declinante tradimur non solum carnalibus hostibus, sed etiam nequissimis spiritibus castigandi, et qui in deliciis positi pulsando

per retrodicta detrectavimus aperire ianuam mentis, verberati

iam prolongantem in tribulationibus positi, quaerimus eum et invocamus. Sed nisi digne plagis castigatis non dignatur nec amrem nec pracsentiam commodare , sed de longe Ioquitur, iaculando ignea improperii, ut dictum est, Verba , quae lique' faciant animum conturbatione gehennae. Sicut ait per hunc ipsum Salomonem : Gamalatis inquit et non audiebatis , --temlebam Derba mea, et non inten labatis l . Itaque et ego in n Pro .i M. interitum Destrum ridebo ; et per Laiam similiter : Numquid non est in me Dirtus ad liberandum ait) Dominus p Aut in- fma est manus mea ut Saloare non Possim p Sed Meni et nouerat Ar, Mocasei et non fuit qui audiret 2 . Item Per Jere- tr)-L. a. miam : Clamasei ait rogans sustinens tota die. Sed sicut mulier contemnit amratorem suum , sic plebs mea contempsit iudicitim meum 3 . Propter quam contumaciam resPondetur ei N; Ire. ui roin alio loco per Isaiam Prophetam: Cum Devenitis ante convectum meum osserenteS munera, non Suscit iam de manitas est is, et cum clamas enitis nuutiplicantes preces attribus meis, GPertam faciem meam, et non excitidiam Mos , nisi in sacco et cinere poenitentes moertamini ad me 4 . Haec est namque μὶ labia, i is Et

terribilis loquutio quae liquefacit animam contemnentem Dei praecepta, animam non in Deo, sed in propriis viribus com 1identem, non in Dei eruditione , sed in propria sapientia

gloriantem, repudiantem verum Redemptorem mundi in Patris nomine venientem, et alium deceptorem Antichristum sm

a In margine : In vestram perditionem

170쪽

ranscipientem, et serpentem egredientem de antro incredulitatis ad quaerendum Christum , luem importunum clamantem Propria voco testimonitis prophetarum, clamantem virtutibus sui cor dis sustinuit pulsatorem. Haec ergo ad omnem animam errantem et post culpam poenitentem a Salvatoris adventu usque

in sinem sacculi licet pertineant verba ; tamen ad plebem Iudaicam convenire quam maxime opinamur: in ea dumtaxat multitudine , quae incredula extiterat Christo , et nunc poenitendo alieno sust agio ad Christum reverti desiderat. Quae utiquo lachrymabilitor dinumerat quanta et qualia perpessa Sit mala, eo quod mox pulsanti aperire contempsit, ut ait: M. QuaesDi et non

infreni illum; se asei, et non respondit mihi. Ins enerunt me custodes, qui circuunt ciuitatem , Percusserunt me et Pulnerin Periant me, tulerant Pallium meum mihi custodos murorum t).n

Quisquis igitur toto corde credendo quaerit Christum , qui est via ducens ad Doum Patrom , iuvenit Deum , et huic invocanti Christum in tribulation posito Deus exaudiendo respondit.

Plotis namque sive Judaica, sive illa quae agnita veritate ro- demptionequc sacrosancti baptismatis, nunc incredula Christo ESt, quaerit cum expeCtando Venturum , sed non suo tempore quaerit: Vocat eum sed non quando prope est, non quando

dicitur ei per Isaiam Prophetam: Quaerite Dominum dum in-Deniri Potest, in ocate eum dum Prope est M. Et quomodo possit inveniri, ostendit: Derelinquat nil impius Dias suras ,

et oir iniquus cogitationes suras; et con erimur se redeat ad Domini an, quoniam militus rat ad ignoscendum, et vias

rebitur ei. Λbscondit se ergo et prolongat offensus Dominus Christus animae negligenti, quae pulsanti per saepe dicta apoerire contempsit. Quo prolongante, latrones approximant animarum , qui ubi viderint desertam a Christo animam , sortes ess-ciuntur, sicut homicida cum absconso die tenebras viderit. Et quemadmodum insidiator armatum cernit remansisse inermem; ita et daemones invalescunt in animam, a cuius adiutorio Pr longatur Christi protectio. Qui inter omnes nequitias suas , magno studio, rectae fidei ut liostes die noctuque circuientes pervigiles , insidiis suis custodiunt civitatem , quae nPOStolicis muris ambitur : Unde si quempiam soris repererint, Porcutiunt, Vulnerant, atque expoliant, non credendo voram carnem in Clui-

SEARCH

MENU NAVIGATION