Aponii scriptoris vetustissimi in Canticum Canticorum explanationis libri duodecim quorum alias editi emendati et aucti inediti vero hactenus desiderati ... curantibus D. Hieronymo Bottino, D. Josepho Martini

발행: 1843년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Nonus 1 si

tur hosti prostrato a Christo: u Quid uidebis in Sunamite, idest

devecta, nisi c ros castrorum s p Et ubi est mors Dictoria tua I p Ubi est mors aculeus tuus p n Nam usque ad praese tiam corporesem Redemptoris Regis Christi, despiciebat hostis deiectam surgere humanam naturam; sed gratia Dei Patris , verbum in came mortali adunando, donavit nobiis victoriam per Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum.

INCIPIT LIBER X.

- Quram pulchri sunt gressus tui in eiaceamentis tuis, Ilia principis O . . Filiam istam principis lillam opinor intelligi pisbem , quae cum longe Posita esset a legis divinae notitia vel ab his finibus, ubi humana redemptio celebrata est, in ultimo aquilone per Doctores qui ex illa egressi Sunt plebe, quae soror vel amica est appellata, Vocata Veniens credendo Deo omnipotenti , facta est prope sanguinem Christi; quae hoc adepta

est fidei gressibus currendo, et consessionis voce clamando a finibus terrae. Quod et illa quae per Praesentiam corporalem Christi gavisa est, quae sine lege vivendo, Per infinita tempora procul recesserat a proprio Patre Creatore suo, et sacrificando daemoniis et non Deo, Deum perdiderat Patrem , et sacta fuerat filia principis huius mundi. Quae nunc suscipiendo Verbum carne factum, ore Apostolorum, vel Similium eorum doctorum, facta est charissima in deliciis illius plebis, quae Apostolos genuit. Cuius ideo prae omni hus membris primum pulchritudo gressus laudatur. Quia non prius capita ducum, veI reges de ea conversi sunt ad doctrinam Λpostolorum , sed illi qui subiecti Regibus, et minimi in potentia pedibus comparantur. Qui pulchri quidem viam praeceptorum Dci currentes, aliis membris ducatum praestando, laudantur; non tamen sola sui nuditate arbitrii , sed muniti contectique adiutorio divinae virtutis Iaudantur, dicendo : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamen

212쪽

LIBEB

ωtis tuis , ilia principis. De quo dixit propheta: Adiutorium

l. XII. s. nostrum in nominct Domisi l . Et a pedibus usque ad caput comasque ascenditur collaudando praedicta plebs. Nam in aliis personis retrodictis , quae honore sororum vel amicarum sunt

appcllatae, a capite earum pulchritudo usque ad pectus describitur ; pro eo, opinor, quod proceres illius plebis primi sint ad notitiam Creatoris convcrsi; huius vero, cuius a pedibus cn pta est pulchritudo laudari illi intelliguntur de ea primi conversi. Qui apud hominum nobilitatem humiles et deiecti videntur , nec degeneros lamen ab illis, quae in capite sunt membris nominata. Sed docemur per haec, ut qui apud hominum dignitate inseriores videntur, conversi ab errore ad veritatem , apud Deum sortiores. Et qui totius plebis infirmitati sustentandae cliguntur, et in bonis operibus ducatum otiam regibus Praebeant Suo cxemplo , monstrantur. Qui omnimodo illi mihi videntur intelligi in ista plebe laudum primitias in pulchritudine gressuum Consequi, qui imitatores sunt eorum gressuum, qui in beato Apostolorum principe, Christum moriendo sequum tur ad coelum. Quae pictis ita cxemplo beati Petri de terreni sactibus, mortificando carnem suam, migravit ad coelum : sicut illa, quae Christum caput sequendo, de tenebris ignorantiae vcnit ad lucem. In qua illud Domini Christi portendebatur pram a Matth XIX. dictum: Errant primi nouissimi, et nos issimi primi n. Hoc est: omniis nobilitas Romanae togae senatus , qui capita vid hantur , anteceduntur ab illis ad Christi fidem , qui eorum pedibus credebantur subiecti. De quibus non est dubium , cum Apostolis ore praedictum Isaiae prophetae: Quam piachri suer

Hi sunt proculdubio pulchri gressus Ecclesiae, qui primi suo

sermone doctrinae, plebi romanae salutem animae et pacem corporis annuntiaverunt; quoniam praeliorum historiae docent, in Christi apparitionc cessasse crudelia gentium bolla. Hi sunt ergo, qui Sancto suo sermone , et Vitae exemplo velut dormientes suscitant eos, qui coniugiis vel diversis negotiis mundialibus iuncti sunt, ut adhaercant doctoribus rectae fidei, docentes eos, quomodo Deo iuncti sint, in occulto opora iustitiae et mi ricordiae faciendo, et labore manuum corporis neceMaria quaerant absque fraude peccati; per haec enim spiritualem sibi si,

213쪽

l 93milcm gci erant prolem. De quibus nunc sequitur : Itinctura feminum tuorum sicut monilia , quae fabricia Sunt mrauu artificis. His namque membris generari posteritatis prolem manifestum est, ct haec membra velata sempor teguntur, et in ipsis consistit operationis utilitas, et Perquam necessaria Successi nis Protos adornandum totum corpus Ecclesiae, totumque Inum

dum implendum iunctis misericordiae operibus, quae Sempera sapientibus Dei cultoribus occulta teguntur. Congrue magnorum doctorumque virorum , qui gressus Ecclesiae intelliguntur, dignitati iunguntur qui dorclictis vanitatibus idolatriae, iuncti si deli populo Judaeo, corde circumciso non carne , unum corpus Ecclesiae construunt manu artificis , Christi exemplo et doctrina fabricati laudantur. Digni enim Christi ore laudari, qui exemplo sanctae conversationis ita generant sui imitatricem prolcm, occulta et contecta hominibus infidelibus opera iustitiae facientem, de iustis laboribus manuum Suarum ; sicut praedicta membra occultis operibus redivivam poSteritatem generaro probantur. Nam sicut Per generationis successionem totus murindus ornatur; ita hi qui prompti sunt in operibus miserico

diae desudare , exornare et decorare totum corpus Ecclesiae comprobantur. Qui amplius Student occultare misericordiae hoenum , quam ipsam miliericordiam operari, implentes illud Salvatoris praeceptum : Cum facis eleemosinam, noli tuba canores ante te, et nesciat sinistra tura quisl faciat dextera tua l . si Matth. VI a.

Quae opera tantis latebris absconsa est in dio iudicii manis, standa) ut otiam ipsi vix agnoscant, qui operati sunt, dicentes iudicii Christo laudanti: Domine quando te Didimus , pel quando ministraoimus tibi M Z Ili ergo neccssario in propatulo po- in. XXV. nunt poenitendo mala sua , qui occultant hominibus infidelibu

bona sua; ct secundum Creatoris iussionem misericordiam sa-ciendo, iusta ratione monilia Ecclesiae fabricati manu omnipotentis artificis pracdicantur. Umbilicus tutis crater torniat, lis reum urim indigens Poculis 3 . η Nunc membrorum Eccle- ncini vii. et

si ae laus in umbilici pulchritudine praedicatur. In quo mihi videntur illi laudari, qui abscisso turpissimo desiderio, operi

que nefandi actu , et bonae consuetudinis torno expoliti sunt ad castum caelestemque commutatum. De quo velut de cratere, aut suturae iustitiae dulccdo, aut amarior selle reatus retribu-

214쪽

lionis, verbo doctrinae quotidie ministratur. Numquam cuimindiget vini laetitiae poculo crater castissimus, desiderii coac- quandus Angelis actus , si diutino supradicto torno ante Con-

spcctum Creatoris motus fuerat limpidandus. De quo propheta dicebat in psalmo : Ange te est, Domine , Omne desiderium meum l . Et revcra magni intelligendi sunt, quorum Persona in huius membri pulchritudine collaudatur. In quo, sub vincabulo Jerusalem , anima peccatrix per Ezechielem prophetam

criminis rea Dotatur, dicendo inter caetera : In die ortus tui, iudie qura nata es, umbilicus tuus non est Praecisus, nec aquia lota os in salutem O). Hi vero, non solum torrena ct sordida desideria, renascendo abscinderunt a peccato, sed etiam, ut diximus, tomo

honi desiderii vel consuetudinis admirabiliter expoliti, ore Christi laudantur ; et impleti vino laetitiae, non solum ab omni inquinamento , aquis salutaribus loti relavari ultra non indigent, sed otiam aliis indigentibus hanc animac ablutionem exemplo conversationis ministrant. Nullus cnim ita animam sitientem Deum, post

criminum ariditatem , ad pinguedinem sanctitatis perducit, nisi Oxempli laudabilis poculum subministret. De quo sibi, et intuentibus se gaudii poculum propinat quotidie. Ri cnim abscindendo turpissimos actus laudatur, et castitatis dulccdinem aliis sitientibus porrigitur, quando diaboli potestas vicina consistero porbeatum Iob declaratur; et per Ezechielem prophetam incircumcisi umbilici Ierusalem culpa notatur, cum dicitur e Umbil otin tutis non est praecisus; et beati Job sub vocabulo Behemoth a Deo exponitur virtus diaboli, dicendo intor caetera: Nam

hirtus eius omnis in lumbis , et PotestaS eius in umbitam Demtris O . Sicut orgo illa anima culpatur sub Jerusalem vocabulo, quae notitiam Creatoris adepta cSt, et Consuetudinem turpissimam luteamque non abscidit, per quod victa vitiorum flagitiis culpas suas factori Deo adscribit: Ita et praesenti loco abominabilem consuetudinem abscindentis gloriosae animae pulchritudo laudatur, quia unde aliquando exempla luxuriae praecedebant, et ubi potestas diaboli morabatur, nunc castitatis Pocula

ministrautur. In Ilio docemur , ut sicut Parvulis mox de visceribus matrum egi cssiS, Obstetricum cura umbilicus praeciditur, qui adhuc in utero retinetur, et omnis cura nutriendi sollerterimpenditur : Ita et animabus adhuc parvulis in Christo, adhuc Disitiros by Corale

215쪽

tis christianae plebis, doctorum diligentiam commonitionis perquam necessariam demonstrari, nec sine Suo periculo damnati

nis offensam aeterni iudicis effugere, si huiusmodi credant negligentos. Nam si labor talium Christi ore laudatur, quanto magis beatitudinis Palmam aquirunt, qui suo sermone doctrinae volvitae exemplo, hispidas et spinosas criminibus limpidaverint animas, quas in membris Ecclesiae pulcherrimas, atque ad ali rum utilitatem profuturas effecerint 7 Quae et ipsae sua irreproeliensibili conversatione decorent Ecclesiam, et aliis sitientibus iustitiam , exempli sui pocula subministrent 7 De quibus nunc praesenti versiculo ad laudem Ecclesiae dici intelligi datur:

u Umbilicus tuus crater tornatilis, num rim indigens poculis l . . In talibus proculdubio animabus vinum laetitiae vitae cir cam. vii et aeternae, quasi in Cratere mixtum gentibus portabatur. Quod recusaverat impia plebs Iudaeorum, cum dicitur ei a Paulo Apostolo : Vobis quidem missum fuerat Verbum salutis , sed quia indiguos Wos mPutastis , ecce conoert tir ad gentes 2). Quo et Xui rnaudito gentes gavisae sunt, quia dignae essent verbo salutis. De quo cratere praedixerat Spiritus Sanctus per cum lem Salomonem , sapientia inebriaturum inopes senum. Quem, laetitiae vinum , veteris et novi testamenti coniunctionem, Deum hominemque unitum monstrando, miscuisse probatur. u Venter tuus sicut acem vis tritici Dallatus liliis 3 . n Sicut enim venter ta; i. via a conceptaculum eSt escae Per quam tota moles corporis roboratur , ita docentur animae vigilantes in verbo Dei, conceptaculum rationabilis sensus, qui a Deo per naturam insertus est, implere , eloquia Dei abscondendo in corde , et suo sancto labore alias animas Sustentaro , quae infirmiora membra Ecclesiae intelliguntur. Hi ergo per rationabilem sensum, non consentiendo diabolo , reversi ad Creatoris notitiam, in membris Ecclesiae inseruntur pro laboris qualitate , pro gratiae dono in Ecclesiae corpore nominantur. De quibus ille utique venter Ecclesiae iusta intelligitur ratione , qui sensum rationabilem in quo imaginem et similitudinem sui factoris suscepit, verbo divinae legis quasi esuriens impleverit per momenta. Quoniam sicut militi bellandi

robur , et rus colendi tribuitur virtus, ventre repleto esca Substantiali ; ita et sermo legis divinae appetenti se, contra diabo-

216쪽

lum vires tribuit resistendi; per quod contra hostem proprium et ipse victor existat, et contra Ecclesiae hostes haereticos , si nec se lacrit, caeteris membris robur scientiae tribuat dim, candi. Ac si iste etiam receptaculum legis divinae suum cor es ficiat , iam non invenit hostis diabolus , ubi suarum possit Pe suasionum ingerere pabula peccatorum. De quibus unus est ille, qui clamat in psalmo : In corde meo abscondi eloquia tua , ut ii Pist. viii. Hon Peccem tibi l) , et alio loco : Legem tuam, Deus, in corde r.' XXXiX. meo bene nuntiaol, et Astitiam turam in Ecclesia magna M.

Dii igitur latos, quidquid de campo legis divinae, ad animae

vitam in suam congregant mentem , sive exhortationis Sermone

de uno et legitimo thoro immaculato coniugii secundum Praeceptum Apostoli possidendo ; seu integritatis et pudicitiae com Servandae, vel rectae fidei assertiono competentibus testimoniissulta: quomodo tros in una, et una in tribus personis unius Dei latis maiestas sit, et quomodo inter multa triticea verba Dei, unum illud granum verum Verbum sit, quod non angelorum Ore, sicut dicitur: sactum est Verbum Domini ad illum, vel illum Prophetam : Sed proprio oro patris, non factum, sed cruciando genitum, ad Salutem captivorum vel samem patientium hominum misit in terris ; vel quaecumque rationabiliter interprintata divinorum librorum ab antiquis patribus in se congregant retinendo, ad omnium membrorum Ecclesiae respiciunt lucra. Recte enim huius studii viri , venter Ecclesiae acervo tritici comparatus intelliguntur, qui iam a palearum Ievitate separati, graVitate morum , Pudicitiaeque liliis circumdati, illius splendidissimi grani tritici expresserunt in se imaginem , qui Pro tintius muniti vita in torra absconsus est singularis, homini suo compatiendo , et in toto mundo pullulaminum credentium in Se, Surgendo, fructeta porrexit. Gloriosi ergo et merito digni,

in quibus Ecclesia de crrore ignorantiae ad se venientes con i- Pit , et corum vitae cxcmplo parit animas coelo renascentes. Sed tamen omnia supradicta bona, liliorum candor castitatis Corare monstratur, dicendo μ : Veniter tuus sicut acemus tritici No cant. Vii. a. pallatus liliis 3 . - Convenit ergo , ut huiusmodi venter intus in conclavi cordis granis sanctorum Verborum repictus sit, s ris autem in corpore, omnis Sit pudicitiae splendore vallatus. '. p vii. α Lmo ubera tua , sciti clus lutinuli gemelli capreae 4 . η Η

217쪽

igitur ratio naturae exposcit, ut cum impletus fuerit ex conceptu semininus venter, horrea lactis nascituro in augmentum uberum construantur , ne sorte nascenti in vita , tota vita negetur. Similis ergo milii videtur huius plebis , quae filia principis nominatur, causa narrari; in cuius corpore, idest comgregatione , alia intelliguntur esse membra , quae concipiunt, alia quae nutriunt animas in vita acterna. Illi enim, quorum vita in secreto rat, et ab hominum conversatione habitatio proecul, Sancto exemplo paratas confirmatasque animas in Dei timore de tenebris errorum nutrictidas ad ubera adducunt, Vemtor Ecclesiae intelliguntur. Hi vero vices uberum in Ecclesiae corPore agunt, qui sermonis doctrinae lacte Parvulas animis in amorem Christi enutritas, ad maturam aetatem martyrii pediducunt. Qui ideo duo dicuntur et gemelli, quoniam de utroque novo et veteri testamcnto flores decerpunt ad exuberanda in cordibus suis sanam doctrinam. Et quia mens eorum Deo, et Sermo eorum populis amabilis approbatur, totum in eis ca testis possidet amor. Itinnulis vero gemellis propterea similantur , ut et pulchritudo sensus, et imitas similitudinis prophetarum , doctrina Evangeliorum, gratia de lege mosaica, simul per Spiritum Sanctum unius aetatis processisse doceretur. Capreae autem filiis comparantur, quia sicut didicerunt a legemosaica Christum venturum, vitam omnium animarum: ita et eos, quos nutriunt sua doctrina, ad montes apostolicos necessitatis tempore confugere instruunt, sicut facere capream in aliis locis iam diximus. Quibus peculiare est in natura, insectaetionis tempore , veloci cursu ad montes confugere; quae et acumen visus, ct velocitatem cursus tota vita obtinent iuvcntutis, et filios suos, quousque adolescant et magistri efficiantur ad cur. Sum , Semper abscondunt. Ita et praedicti, qui vices uberum in corpore Ecclesiae agunt, secundum Domitia Christi praec Ptum , qui in tempore persecutionis fugere docet, ne sorte in conflictu certaminis resistendi deficiant vires, aut in haeretic

rum Palestra non solum minime superent, sed eorum versutia teneantur captivi. μ Collum tuum sicut turris eburnea s . o

Collum opinor eos intelligi huius plebis , qui colla sua sub iugum praeceptorum Christi semel mittentes , numquam S ducunt. In quibus humilitatis et patientiae candor gemmarum irra

218쪽

OBER

dians, totam Ecclesiam pulcherrimam reddit; qui pro toto Ec-

cIcSiae corpore decorando, persecutorum gladio colla obie tantes, proximi facti sunt capiti Christo, quem Pro se mortuum esse cognoscunt. Qui gloriosum exemplum martyrii a capite Christo susceptum, ad totum corpus EccleSiae Posteris prolatinrum transmittunt. Qui digne turri eburnae comparantur, dum in toto mundo, altis virtutibus ab omni populo et clariores comspieiuntur. In quibus nihil carnalis sensus fragilitatisque , sed totum rationalis et sortitudinis obtinuit spiritus ebori comparandus , qui quandiu came obtegitur, non apparet pretioSus ,

Cum autem a came suerit separatus, tunc ad ornatum proficit regis , vel consulis. Ita et supradicti. Tunc apparet praecisaeorum anima, pretiosa morte ab omni culpa limpidata. Tunc erit thronus vel turris ebumea, ubi Deus per Virtutem Signorum sodere conspicitur, cum a corpore suerit Separata; et qui morbbus bestiae fuerant, dum carnaliter viverent aliquando, nunc agnito Creatore , pretiosa martyria in conspectu Domini per pretiosam essecti sunt mortem. u oculi tui sicut piscinaes tu i Lam. Vll. 4. I Sebon , quae sunt in porta filiae nimittitulinis l . n In oculis

scilicet Ecclesiae, pro eo quod piscinis Esebon comparantur, illivi lcntur ostendi, qui sive pro suis aliquando commimis, seu prontionis criminibus sontes proserunt lacrymarum , et suscepta li gendi beatitudine, ad alios exemplum paenitentiae, ducatum Praebentes transmittunt. Et cum sint immaculati a suis, aliena facinora quasi sua deplorant. Sapiens enim quisquis, unum damnum in suam, et proximi culpam deputat, Christi. Qui vero huiusmodi congrue oculis comparantur , qui aliorum membrorum Acinorum maculas suis fleti sus mundant. Qui ita hoc dono repleti sunt peculiari, ut sive laetitiae regni coelorum narretur, seu gehenna et tristitia, vena in eis non desinat lacrymarum.

Qualis erat magnus ille Ieremias , qui propter peccata populi lamentando aiebat : Qtiis iabit capiti meo assuram , et oculis meis fontem incnrmarum , et plorabo die ac nocte interfectos

in I... ix i. fliae Psyidi mei 2 3 De quibus ipse Dominus Christus dieit:

Maiiii. v. s. mali qui utinc lugent, quia ipsi consolafuntiar 3 . Qui numquam a laCrymis continendo, similes ossiciuntur piscinis urbis Escbon , quae cogitatio moeroris, sive cingulum moeroris interpretatur. Quae civitas fuit Λmorrhaeorum, qui amari in te

219쪽

Pretantur , ubi Propter comitatum regis , populi multitudo habitabat, quae de piscinis Escbon enutriebatur aqua. Qui oculi per hanc comparationem ita suis lacrymis docentur ab imminente periculo gladii vel cuiuslibet flagelli suis lacrymis populum liberare , sicut piscinae Esebon urbis habitatores a sitis periculo liberabant. Haec ergo Esebon urbs, cuius piscinis huius filiae principis oculi comparantur , in qua regnum tenuit Rex Seon, qui germen inutile interpretatur; quam interfecto Rege cum habitatoribus destruxit et reaedificavit Israel ; ct sacta est possessio Israclis , quia interfecto in ea germine inutili, coepit in

ea germen ne Marium , et ad omne opus bonum utile multiplicari. Sunt ergo multae animae in quibus Spiritus moeroris collocaverat scdem. Ubi rex amaritudinis, gaudii dulcedinem, Si em Vitae aeternae nuntium ingredi non patiebatur. Sed ubi umuit scientia, notitiaque legis divinae, quae cSt mens cum virtute Xercita, Se uum sanctorum, quibus Spiritualis intelligitur lex, et mente Deus videtur, riuod interpretatur Israel) : Destruitur in anima iniquitas, aedilicatur benignitas. Destruitur iniustitia, aedificatur iustitia. Destruitur impudicitia , aedificatur castitas. Doestruitur avaritia, aedificatur largitas. Destruitur cogitatio moeroe rem gehennae parturietas , aedificatur cogitatio Sancta, aeternam laetitiam generans , et ex diaboli habitaculo , ossicitur Spiritus Sancti, vita commutata in melius. Nomen vero Propter bonum cxemplum stat moeror ad Pocnitentiam commutatus. Magnis otiam viris comparationis praestat exemplum ; quia suis liberi,

ut diximus , pro aliorum facinoribus assiiguntur : sicut beatus Daniel, Ieremias , Salathiel, vel tres pueri, Ananias , Agarias, ct Misahel pro alienis peccatis secisse leguntur. Nam intelliguntur et illi Ecclesiae oculi, qui prius fuerunt contumeliosi Deo

Per sapientiam mundi, nunc Vero studium scientiae, agnita voeritate Vertentes in legem divinam , coecorum corde oculi facti sunt, et Deum cocli quem per inanem sallaciam gentilium philosoplisia inhonorabant, nunc laudando ct praedicando, veris assertionibus in errorem positis comis demonstrant. Et qui erant piscinae Esebon, idest moeror , vel cingulum moeroriS , nunc auditores suos supradicto conversationis exemplo, aeterna laetitia cingunt. M Nasus tralu sicut turris Libani, quiae respicit contra Damascum l ., Narrat historia regum, domum in Libano in cant. VH. L

220쪽

a Salomone aedificatam , in qua non incongrue opinamur potentissimum regem in magna laetitia constitutum , propter delecta. tionis aspectum , turrim altissimam comtruxisse , quae respexisset Damascum civitatem. Cui turri comparantur hi, qui nasus huius saepedictae filiae principis intelliguntur. Sed quia omnia , quae a Patriarchis vel Prophetis grata sunt, spiritualem in se continent intellectum ς turris Libani, cui nasus Ecclesiae comparatur , turris thurea interpretatur, eo quod thus , Libanus patria dicitur lingua, Damascus Vero Osculum Sanguinis, vel potus sanguinis interpretatur. Qui duo, thus et potus sanguinis, rospiciunt se, sive in Dei omnipotentis sacrificio, seu in execrando diaboli; eo quod nullum sacrificium sine istis celebrari ab utrisque cultoribus manifestum est: sicut in veteri I gitur testamento, ubi in Dei sacrificium et thus accendebatur, et hostiarum sanguis offundchatur. Quod simili thure quidem , sed non simili fide faciunt idolorum cultores, qui tantis sacrificant Diis, quantos in eorum cordibus finxerit Satanas. Qui ve. lut tyrannus omnia similia contra Creatorem sacere gestit. Fecit enim sibi Deus turrim Libani, idest suavissimi odoris, in deserto per constructionem tabernaculi, et Columnam nubis vel

ignis, de qua suis cultoribus loqueretur. De qua legimus eum ad Mosen et Aaron vel Mariam loquutum. Fecit sibi e contrario diabolus templa , lucosque Vel sanaticos vates , de quibus et per quos propinato sibi poculo Sanguinis per cruenta sacrificia , d copiis suis cultoribus loquebatur. Cum ergo diabolus deceptis

hominibus cruenta amicitiarum suarum oscula sanguinis propinaret vel pocula , secit sibi omnipotens Deus turrim Libani sumvissimi odoris, ubi nullus foetor Peccati reperiretur, per carnem assumptam de Maria Virgine. Cuius turris illa nubes praeser bat imaginem in deserto, unde respiciendo destrueret diaboli regnum , cruenta Pocula blasphemiarum hominibus porrigentis. De qua turri praedixit Isaias Propheta : Ecce Dominus aresndet super nubem lmem, et ingredietur Ae Ptiam, et omnia simu- uini MMX. l. lacra eius conterentur s); Quod utique sub vocabulo Aeopti, qui tenebrae interpretatur, huius mundi errores tenebrosos, lux vera ad idolorum contritionem ingressa praedicebatur. De qua turri in alio loco ex Dei Patris persona intelligitur idem Isaias dixisse : Plantas i Dineam electam , et aedifica i turrim in me-

SEARCH

MENU NAVIGATION