Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

no, portunatiano, AI eaetetis Episcopis prouinciae proconsularis residentibus CCXVI 1 necnon philippo , Ni Aselloptestrietis atque legatis Romanae Ecclesiae, eonsedissent, astantibus diaconis,

Aurelius Episcopiis dixit: Post diem

praestitutam Concilij , ut recordamini fratres beatissimi, multa flagitata sunt,

expectantes fiatres nostros, qui nunc ad pra sentem Synodum legati aduenerunt, quae gestis necesse est socientur: qua de te Domino Deo nostro de tantae eo glegationis coetu gratias reserimus. Superest, ut tam exemplaria Nicaeni Conici iij, quae nunc habemus, de a latribus constituta sunt, quam etiam hic a decessoribus nostris eandem synodum firmantes , vel quae secundum formam per Omnes clericorum gradus a summo usque ad ultimum salubriter ordinata sunt, in medium proferantur. Ab uniuerso Concilio dictum est, proserantur. Daniel notarius recitauit. Nicaeni

Concilij fidei professio, vel statuta ita se

habent, Ae cum diceret, Faustinus Episcopus plebis Potentinae, prouinciae Italiae Piceni, legatus Rom. Ecclesiae dixit Iniuncta nobis sunt aSedeApostolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis, cum vestra beatitudine tractanda, scut in gestis superioribus meminimus, hoe est de Nicaenis canonibus: ut conseruentur, 3c constituta eorum, de consuetudo , quia de aliqua ordine , 3c canone tenentur , aliqua consuetudine firmata

sunt. De his ergo primitus, si placet beatitudini vestrae, tractemus, B: postea caetera , quae acta, vel inchoata sunt, inserta firmabuntur, ut Ze ad sedem venerandam rescriptis vestris intimare possitis, ad quae nos ammonuisse apud venerabilem Papam euidenter clareat, licet δc capitula actionum iam inserta sint gestis. De ipsis ergo, ut superius dixi, quid vestae beatitudini placeat, agere debemus.

Veniat ergo commonitorium in medium , ut scire possit vestra beatitudo, quid in eo contineatur, ut ad singula re spondeatur. Aurelius Episcopus dixit: Proseratur

commonitorium, quod fiatres, Ac consacerdotes nostri in actis nuper allegauerunt, fle caetera, quae acta sunt, vel agenda sunt subsequentur. Danici notarius recitauit. Comm

nitorium Fratri Faustino . de filiis Philippo , de Mello presbyteris, Zosimus

C A NONUM

Episcopus. vobis commissa negotia non latent vos, ita ac si nostha, immo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite , maxime cum Ac hoc nostrum pos-stis habere mandatum , dc verba Can num, quae in pleniorem firmitatem hule commonitorio inseruimus. Ita enim dixerunt fiatres in Nicaeno Concilio , cum de Episcoporum appellatione decerne

rent.

placuit autem, ut si Episcopus accusatus fuerit, 3e rudicauerint congregati

Episcopi regionis ipsius , de de gradu suo

deiecerint eum , de appellasse videatur, de confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae Episcopum, Et voluerit audiri.

Ze iustum putauerit, ut renovetur examen , scribere his Episcopis dignetur, qui in finitima Be propinqua prouincia

sunt: ut ipsi diligenter omnia requirant,&iuxta fidem veritatis definiara. Quods quis rogat causatis suam iterum audiri, de deprecatione sua mouerit Episcopum Romanum , ut de latere suo presbyterum mittat r erit in potestate Episcopi quid velit, Ac quid existimet. Et si decreuerit mittendos esse qui praesentes cum Episcopis iudicent, habentes authoritatem eius, a quo destinati sunt, erit in eius arbitrio. Si vero crediderit sufficere Episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo iudicauerit.

Et cum recitaret, Alypius Episcopus Ecelesiae Tagastensis, legatus prouinciae Numidiae, dixit i De hoc iam superioribus etiam literis Concilij nostri rescriptamus , de id nos seruaturos profitemur, quod in Nicaeno Concilio constiturum

csti adhuc tamen me mouet, quomodo cum inspaceremus Graeca exemplaria holus Synodi Nicaenae, ista ibi, nescio qua

ratione , minime inuenimus, unde petimus venerationem tuam , sancte Papa Aureli, vi quia hoc authenticum Concilium Nicaenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana , aliquos cum seriis piis tuae sanctitatis mittere digneris, Senon solum ad ipsum sinctum fiatrem nostrum Constantinopolitanum Epist pum , sed etiam ad Alexandrinum , MAntiochenum venerabiles saeerdotes:

qui hoe nobis Coneilium sub adstipulatione literarum suarum dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur: quia nos ita, ut fiater Faustinus attulit, minimc inuenimus ista, nos tamen pau-

202쪽

ECCLESII

lisper seruaturos, ut antea dixi, donec integra ex mplaria veniant, profitemur.

Petendus est autem literis nostris etiam venerabilis Ecclesiae Romanae Episcopus Bonifacius, ut ipse quoque iugnetur ad

memoratas Ecclesas aliquos mittcrς, qui eadem exemplaria debeant secundum eius scripta perferre : nunc autem memorati Nicaeni concili; qualia exemplaria habemus, his gestis sociamus. Faustinus Episcopus, legatus Ecclesae Romanae , dixit: Nec 'estra sanctitas praeiudicat Ecclesiae Romanae, siue de hoc capitulo, sue de aliis, quia dicere dignatus est frater noster, de Coepiscopus Alypius , dubios esse canones : sed haec ipsa ad sanctum de beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut & ipse i

tegros canones inquirens cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractate

possit. Sufficit autem ut ipse beatistimus Episcopus urbis Romae , sicut & vestra sanctitas apud se tractat, ita & ipse inquirat, ne contentio inter Ecclesias nasci videaturi sed magis charitate fraterna deliberare possitis , ipso rescribente, quod melius obseruari debeat. Aurelius Episcopus dixit: Praeter ista, quae depromstinus actis , necesse est vi etiam nostrae paruitatis literis sancto fratri & consacerdoti nostro Bonifacio singula, quae tractamus, plenissime intimemus. Ergo s omnibus placet prosequutio

nostra, ore omnium condiscamus. Vniuersum Concilium dixit, placet. Nouatus Episcopus , legatus Mauritaniae Sitifensis dixit: Nunc meminimus hoc commonitorio etiam depresbyteras, vel diaconibus contineri: qualiter audiri

ab Episcopis suis, vel a finitimis debeant, quoά in Nicaeno Concilio minime legimus , unde hoc ipsum iubeat sanctitas ve- sta recitari. Aurelius Episcopus dixit: Recitetur ad locum etiam hoc , quod deposcitur ι

Daniel notarius recitauit. De appellationibus autem clericorum , id est minoris

loci, est ipsius Synodi certa re sponso, de qua te quid acturi stis, credimus inserendum, quod taliter dictum est. Osius Episcopus dixit: Quid me adhuc mouet, reticere non debeo. Si Episcopus quis forte iracundus t quod esse

non debetὶ cito, aut aspere commoueatur aduersus presbyterum , sue diae num suum , & exterminare eum de Ecclesia voluerit,prouidendum est,ue inno

eens damnetur , aut pcrdat communionem : habeat potestatem mcctus, ut finitimos interpellet, ut causa eius audiatur,& diligentius tractetur, quia non oportet negare ei audientiam roganti. Et ille Episcopus , qui aut iuste aut iniuste eum reiecit, patienter accipiat fui negotium

discutiatur, ut aut probetur eius, aut c-mendetur sententIa, &C. Cumque recitarentur, Augustinus Episeopus Ecclesiae Hipponensis provinciae Numidiae dixit: Et hoc nos seruaturos prostemur, salua diligentiore inquiustione Concilii Nicaeni. Aurelius Episeopus dixit i Si hoc etiam omnium vestrae charidiui placet, responsione firma te. Vniuersum Concilium dixit: Omnia quae in Nicaeno Concilio statuta sunt nobis omnibus placent. Iocundus Episcopus Ecelesiae Suistulae , legatus prouinciae Byracenae dixit: Quod statutum est an

NicanoConcilio,violari a quoquam nullatenus potest.

Faustinus Episcopus, legatus Ecelesiae

Romanae dixit: Adhuc secundum professionem sanctitatis vestrae , tam sancti Alypis, quam ctiam fratris nostra Iocundi, aliqua infirmari credo, aliqua firmari , quod non debeat, cum iam in dubium ipsi canones venerint. Ergo, ut placet Mnobis, & beatitudini vestrae, ad sanctum S: venerabilem Ecclesiae Romanae Episcopum vestra sanctitas referre dignetur, ut 3c ipse, quod sanctus Augustinus statuere dignatus est , deliberare possit i via

trumnam Δἴ hoc concedendum sit, an

reticendum, hoe est, de appellatione imserioris gradus. Si ergo adhuc in dubium venit, S: de hoc capitulo iustum est, ut beatissmae sedis Episcopus informari debeat, si tamen approbatis canonibus hoc inueniri possit. Aurelius Episcopus dixit : Etiam quae dudum vestrae charitati

intimauimus , nunc patimini exemploria statutorum Nicaeni Concilij . sed flequae hie salubriter a nostris decessoribus, secundum eiusdem Concilij sermam,

vel quae nunc a nobis ordinata sunt, recitari , gestis insiti. Omne Concilium dixit: Exemplaria fidei, Ze statuta Nicaenae synodi, quae ad nostrum Concilium

per beatae recordationis olim praedecessorem tuae sanctitatis, qui interfuit, Caecilianum Episcopum adlata sunt, sed de quae Patres ea exempla sequentes hie

constituerunt, vel nunc communi tractam statuimus , his gestis Ecclesiasticis

203쪽

inserta manebunt, ita ut quemadmodum superius dictum est , venerabilibus viruris Antiochenae, de Alexandrinae, sed de Constantinopolitanae Ecclesiarum Episcopis selibere vestra beatitudo dignetur, ut exemplatiQerissima Concilii N icaeni, sub adstipulatione literarum suarum dirigant, quo declarata veritate, ea capitula , quae in commonitorio praesens frater

de Coepiscopus noster Faustinus, sed te compresbyteri Philippus, 3c Asellus secum attulerunt : aut. ibidem reperta , a nobis firmabuntur, aut si non inuenia

tur, collecta Synodo de hoc insequenti tractabimus. Daniel notarius Nicaeni Concili, prosessionem fidei vel eius stat in recitauit m Concilio Africano. Pras io dei Nicani Concitas. CREDiuus in unum Deum, patrem omnipotentem , visibilium Sc inuisibilium factorem, de in unum Dominum Iesuin Christiun, filium Dei, natum de patre unigenitum, hoc est de substantia patris, Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo vero, natum non

factum , unius substantiae cum patre, quod Graeci dicunt omousion: pei quem omnia facta sunt, siue quae in caelo, siue quae in terra. Qim propter nos homines, dc propter nostram salutem descendit, dc incarnatus est , homo factus , passus est , dc resurrexit tertia die, ascendit in caelos , sedet ad dexteram patris, unde

venturus est iudicare vivos, de mortuos, de in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, crat quando non erat, de prius. quam nasceretur non erat, dc quia ex nullis extantibus factus est, vel ex alia su stantia , dicentes mutabilem, dc Conuertibilem filium Dei: hos anathematizat Catholica, de Apostolica Ecclesia. Statuta quoque Nicaeni Concili j inviginti capitulis similiter recitata sunt, sicut in superioribus inueniuntur adscripta. Deinde quae in Conciliis Africanis promulgata sunt, actis praesentibus inser

ta noscuntur.

Ut qui in Nicano Concilio fututa sunt, omnimodo conseruentur.

1. AURELIVs Episcopus dixit: Haec ita

apud nos habentur exemplaria statui rum, quae tunc patres nostri de Concilio Nicaeno secum detulerunt,cuius formam seruantes, haec, quae sequentur consti ruta, firmata a nobis custodientur. De Trinitate prassicanda.

VNIVERsvM Concilium dixit: Deo ipropitio,pari prosessione,fidesEcclesiasti-

, quae per nos traditur in hoc coetu glorioso , primitus confitenda est, tunc derimum ordo Ecclesiasticus singulorum, Scconsensu omnium adseruandus. Ad corroborandas autem fratrum & Coepiscoporum nostrorum , nuper promotorum mentes: ea proponenda sunt, quae a patribus certa dispositione accepimus , ut Trinitatis, quam nostris sensibus cons cratam retinemus, Patris, de Filis, de via ritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam: sicuti dicimus, ira Dei populos instruamus. Item ab uniuersis Episcopis nuper promotis dictum est, plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus fidem Euangelicam cum vestra

doctrina sequences. De continentia.

A v R ELi v s Episcopus dixit: Cum is r. in praeterito Concilio de continentia, dccastitatis moderamine tractaretur I gradus isti tres , qui constrictione quadam

castitatis per consecrationes adnexi sunt, Episcopos, inquam, presbyteros, dc diaconos , ita placuit , ut condecet sacros Antistites, ac Dei sacerdotes, nec non Mleuitas, vel qui sacramentis diuinis inseruiunt continentes esse in omnibus,

quo possint simpliciter, quod a Domino postulant, impetrare, ut quod Apostoli

docuerunt, εc ipsa seruauit antiquitas, nos quoque custodiamus. De disero ordinibus ab mxoribas abs

nendis.

FAus rivus Episcopus Ecclesiae Potentinae , prouinciae Piceni , legatus Romanae Ecclesiae, dixit: Placet ut Epi- . scopus, presbyter, Zc diaconus, vel qui

sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant. Ab uniuersis Episcopis dictum est, placet, ut in omnibus pudicitia custodiatur, qui altari inseruiunt. De auaritia.

tiae cupiditas, quam rerum omnium m

Iarum matrem esse , nemo qui dubitet: proinde inhibenda est, ne quis alienos es usurpet, aut per praemium terminos patram statutos tria endat, nec Omnino

204쪽

eniquam clericorum liceat de qualibet res foenus accipere. Quamquam nouellae suggestiones, quae vel obscurae sunt , vel sub genere latent, inspectae a nobis, sormam accipient, caeteram de quibus apertissime diuina scriptura sanxit, non est ferenda sententia, sed potius exequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Vniuersum Concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo contra Euang Ita facit sine periculo. Ut chrisma a presbyteris non Isai. VI. FORTvN A Tvs Episcopus dixit: In praeteritis Conciliis statutum meminimus esse , ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium , necnon& puellarum comiectatio a presbyteris non fiant: si quis autem emeruerit hoc faciens , quid de eo statuendum sit 3 Aurelius Episcopus dixit : Audiuit dignatio vestra suggesti nem fratris de Coepiscopi nostri Fore nati , quid ad haec dicitis 3 Ab uniuersis Episcopis dictum est:Chrismae consectio,& puellarum consecratio a presbyteris non fiat; vel reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc

omnibus plac t.

De his, qui in periculo posti reconciliamur. v I r. ΑvRELIvs Episcopus dixit: Si qui si

quam in periculo fuerit constitutus, Mse reconciliare diuinis altaribus petierit: si Episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere Episcopum, & sic periclitantem eius praecepto reconciliare; quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis Episcopis dictum est: Placet, quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est. De his , qui in accusationem maioris natu veniunt; or ut Episcopum nulli criminos liceat accusare. viri. NUM 1 DIVS Episcopus Maxulitanus dixit: Praeterea sunt quamplurimi non honae conuersiationis, qui existimant maiores natu, vel Episcopos passim, vageque in accusationem pulsandos; debent tam facile admitti, necne Aurelius Episcopus dixit: Placet igitur charitati v strae , ut is, qui aliquibus sceleribus inr

litus est, voccm aduersus maiorem natu

non habeat accusandi. Ab uniuersis Episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, placet. De his, Pi merito facinorum suorum ab Ecclem congregatione 'Euntur.

ΑvcvsT1Nvs Episcopus , legatus iprouinciae Numidiae, dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, de siue ab aliquo Episcopo,vel presbytero fuerint in communione tiscepti, etiam ipse

pari cum eis crimine teneatur obnOXIus,

refugientes sui Episcopi regulare iudicium. Ab uniuersis Episcopis talum esti Omnibus placet. De presbyteru, qui a propriis corripiuntur is Fix. ΑLYprvs Episcopus, legatus prouinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermit- 'tendum est, ut si quis forte presbyter ab

Episcopo suo correptus, tumore, Ves perbia inflatus putauerit separatim sacrificia Deo offerenda , vel aliud eripe dum altare, contra Ecclesiasticam fidem, vel disciplinam , crediderit: non exeat impunitus. Valentinus primae sedis prouinciae Numidiae, dixit: Necessarib disciplinae Ecclesiasticae, & fidei confrua sunt, quae frater noster Alrpius prosccutus est; proinde quid videatur vestrae dilectioni, edicite. Si quis presbier contra Episopum fluam in-saias stat a fecerit, anathema sis.

A η uniuersis Episcopis dictum est: si x iquis presbyter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos Episcopos conqueri , ut ab ipsis cius causa possit audiri, ac per ipsos suo Episcopo reeonciliari: quod nisi fecerit, sed superbia squod absit in inflatus secernendum se ab Episcopi sui communione duxerit, ac separatim , cum aliquibus schisma faciens , sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, & locum amittat: ac si querimoniam iustam aduersus Episcopum non habuerit, inquirendum erit.

Si quis Episcopus absque tempore nodi in

crimine deIemus fuerit, axi I. Epis

Fg Lix Episcopus dixit: Suggero, sς- x tr.

cunddm statuta vetvrum Conciliorum

ut si quis Episcopus i quod non optamus

in reatum aliquem incurrerit, Ac fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare: ne in Crimine remaneat, axii. Episcopis audiatur, & presbyter a sex

205쪽

Episcopis cum proprio suo Episcopo audiatur , & diaconus a tribus. Vt non liceat Episcopo , nisi a plurimis ordinari se inecessitaufuerit , vela tribus ordinetust Episcopis. XI M. AURELIvs Episcopus dixit: Quid ad haec dicit sanctitas vestra Ab uniuersis Episcopis dictum est: A nobis veterum statuta tabere seruari , sicuti & inconsulto Primate cuiuslibet prouinciae, tam facile non praesumant multi congregati Episcopi Episcopum ordinare r nisi necessitas fuerit, tres Episcopi, in quocunque loco sint, eius praecepto ordinare debebunt Episcopum : Ac si quis contra suam professionem , vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore priuabit. Vt de Tripoli unus Vi pus in legationemvemat, G ut presbyter ιbidem a quin-qMe Episcopis audiatur. xiv. ITEM placuit de Tripoli, propter inopiam prouinciae unus Episcopus in legationem veniat, & ut ibi presbyter a quinque audiatur Episcopis, Ac diaconus a tribus, ut superims memoratum est, proprio Episcopo resident . De diuersis oriuntbus Ecclesia seruientibus ut si quis causim criminis incurrerit, oraHecerat iudiciam Ecclesia cum, debeat

periclitari: ct ut ijsacerdotum sectacula sculana non adeant.

xv. ITEM placuit, ut quisquis Episcoporum,presbyterorum, dc diaconorum, seu clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum, vel ciuilis causa fuerit

commota: si relicto Ecclesiastico iudicio, publieis iudiciis purgari voluerit, etiam-s pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, de hoc in criminali i inci-ruili vero perdat quod euicit, si locum

suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit, ut a quibuscumque iudicibus Ecclesiasticis ad alios iudiccs Ecclesiasticos, ubi est maior aut horitas, fuerit prouocatum moneis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si conuinci non potuerint, vel inimico animo iudicasse, vel aliqua cupiditate , aut gratia deprauati. Sane si ex consensu partium electi fuerint iudices, etiam a pauciori numero, quam constitutum est, non liceat prouocari. Et ut fili j sacerdotum spectacula tacularia non e

hibeant , sed nec spectent, licet hoc sem-

per Christianis omnibus indictum sit, ubi blasphemiae sunt, non accedant. Vt nutas Epi pus, presbyter, O diaconuae conductor exίstat, or ut sectores uxores accipiant, o clerici abstineant ab usiris, se quo tempore vel i , vel virgines conscrentur.

ITEM placuit, ut Episcopi, presby-xv I. teri, de diaconi, non sint conductores,

aut procuratores , neque Vllo turpi negotio, de inhonesto Victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse , nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Item placuit, ut lectores, Cum ad

annos pubertatis peruenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item placuit, ut clericus, si commodauerit pecuniam , pecuniam accipiat i si speciem, eandem speciem, quantam dederit, accipiat: & ut ante viginti quinque annos aetatis nec diaconi ordinentur , nec virgines consecrentur: dc ut lectores populum non salutent. Ut unaquaqueprouincia, propter longinquitatem, Pramatem habeat proprium. PLAcv IT , ut Mauritania Sitiscn- x v H. sis, ut postulauit, Primatem prouinciae Numidiae, ex cuius coetu separatur : ut suum habeat primatem: quem conse tientibus omnibus Primatibus prouinciarum Ameanarum, vel omnibus Episcopis, propter longinquitatem habere peria missa est. Si Dis clericias ordinatur, moneri desertam,Rtata sera e r o ut corporatas δ n-λram Aticharistia non detur, nec sis i-pra i o τι per tuos annos per omnes prouincias ad Conciliam Metropia tuni

conuenia r.

ITEM placuit, vi ordinatis Episcopis, xv m. vel clericis prius ab ordinatoribus suis placita Conciliorum auribus eorum imculcentur : ne se aliquid contra statuta Concilij secisse poeniteant. Item placuit, ut corporibus defunctorum Eucharistia non detur scriptum est enim, accipite, & editer cadauera autem nec ac cipere possunt, nec edere : M ne iam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignauia: pro quare confirmandum est in hac sancta Synodo, ut secundum Nicaena statuta, propter causas Ecclesiasticas , quae ad perniciem plebium saepe veterascunt, singulis quibusque at

206쪽

nis Concilium conuocetur, ad quod omnes prouinciae, quae primas sedes habent, de Conciliis suis binos, aut quantos delegerint , Episcopos legatos mittant i ut congrcgato conuentu plena possit esse

authoritas.

quis Episcoporum accusatur ad Primates prouinciae ipsus causam deferat accu- tor, nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur 1 nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum, die statuta, literis euocatus, minime occurrerat i hoc est infra spatium mensis, ex ea die, qua eum literas accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas

probauerit, quibus eum occurrere non

potuisse manifestum sit, causae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem : vcrum tam diu post mensem secundum non communicet, donec purissetur. Si autem ad Concilium uniuersale anniuersarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa eius terminetur: ipse in se damnationis sententiam dixisse iudicetur, tempore sane , quo non communicat, nee in sua Ecclesia , vel parochia com- ' anunicet. Accusator autem eius, s numquam diebus causae dicendae defuerit, a

communione non remoueatur i si vero

aliquando desuetit, subtrahens se, restituto in communione Episcopo, ipse remoueatura communione accusator: ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non voluisse, sed non potuisse probau tit. Illud verb, ut cum ageret coeperit in Episcoporum iudicio , si fuerit accusatoris persona culpabilis , ad arguendum non admittatur , nisi proprias Quas,

non tamen Ecclesinicas , aserere u ,-Iuerit.

De presbyteris , mri clericis accusis. T T. Si autem presbureri, uel diaconi fuerint accusati, aditimo sibi ex vicinis i cis cum proprio Episcopo legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint i id est una secum in presbyteti nomine sex in diaconi tres , ipsorum causam discutiant, eadem dierum,& dilationum, ge a communione rem etionum , & discussione personarum inter accusatores, & eos, qui accusantur, se

ma seruata. Reliquorum autem clericorum causas, etiam solus Episcopus loci agnoscat, & finiat. Virub clericoram in misirimonio non iumgansur haeretices. ITER M placuit vi filij elerieorum xxi gentilibus , vel haereticis , matrimonio

non iungantur

Vi Dis pi, mel clerici in eos, o non suculiatici , nihil conferans. Ex ut in eos, qui Catholiet Chiistiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum, Episcopi, vel clerici nihil conserant. Vt Disopi trans mare non prosci suntur. ITEM , Ut Episcopi trans mare non plo- x x III sciscantur , nisi consulto primae sedis Episcopo suae cuiusque prouinciae : ut ab eo praecipue possint sumere formatam

vel commendationem.

Fι frater scripturus canonices nihiI in E Asa timor. ITEM ut praeter scripturas canonicas XX X v. nihil in Ecclesia Iesalut sub nomine diuinarum scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae, id est Genesis, Exodus , Leviticus , N umeri, Deuteron mium , Iesu Naue, Iudicum, Ruth, Regum libri 1 v. Paralipomenon libri 1 I. Iob, Psalterium , Salomonis libri v. libri xi 1. Prophetarum, Hesaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Thobias , Iudith, Estet, Esdrr libri 1 r. Machabaeorum libri 11. Novi Testamenti, Euange- horum libri 1 v. Actuum Apostolorum libcr unus. Epistolae Pauli x 1 v. Petri A postoli 11. Ioannis Apostoli m. Iacobi A postoli una. Iudae Apostoli una. Apocalypss Ioannis liber unus. Hoc etiam satri& consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium Episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a patribus ista accep1mus in Ecclesia legenda. De Dis is, veIsque ni istis ordinitas, qui scro ηcta mysteria contrectant, μα-

Avxstius Episcopus dixit: Addimus xxv.fiatres charissimi praeterea, cum de quorundam clericorum, quamuis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur , placuit, quod & in diuersis Conci liis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra

207쪽

mysteria eontrectant, At diaconi, presbyteri, sed Ze Episcopi, secundum propria

statuta , etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse quod nisi fecerint, ab Ecclesiastico remoueantur ossicio. Caeteros autem Clcricos ad hoc non cogi, nisi maturiori aetate.

Ab uniuerso Concilio dictum est , quae

vestra sanctitas est iuste moderata, & sancta , de Deo placita sunt, confirmamus. Vt res Exosa n/ma Hsrissat.

VI. ITEM placuit, ut rem Ecclesiae nemovendatiquod si redditus non habet,& ali- nimia necessitas cogit,hanc insinuan- esse Primati prouinciae ipsius, Ut cum statuto numero Episcoporum virum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget necessitas Ecclesiae , ut non possit ante considere, sitiem vicinos testes conuocet Episcopos, curans ad Concilium omnes referre suae Ecclesiae necessitates: quod si non se cerit, reus Deo, & Concilio venditor, honore amisso, teneatur. Presbyteri, o diaconi ingrauiore culpa con- uim manus imp sitionem, tanquam lai

ci, nequaquam fuscipiant. XXVII. I T E M confirmatum est, ut si quando presbyteri, vel diaconi in aliqua grauiori

culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removcrit non eis manuS, tanquam poenitentibus, vel tanquam fidelibus laicis, imponatur: neque permiz- tendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur. Presbyteri, diaconi, vel clerici, qui causa flua ad transmarina putauerint Upedandum , ιn communIonem minime fiscipiantur.

VII I. ITEM placuit, ut presbyteri, diaconi , vel caeteri inferiores clerici, in causis, quas habuerint, si de iudiciis Episcoporum suorum questi fuerint, vicini Episcopi cos cum consensu sui Episcopi audiant , M inter eos definiant adhibiti ab eis Episcopi: quod si &ab eis prouocandum putauerint, non prouocent adtrahia marina iudicia, sed ad Primates suarum prouinciarum : sicut & de Episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putauerit appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiatur.

Si quis excommunicatus anu audientiam commanicare praesumserit, in se damnationem promtix. ITEM placuit uniuerso Concilio, ut XXIX. qui excommunicatus fuerit pro suo ne

glectu, siue Episcopus, siue quilibet clericus , & tempore excommunicationis suae , ante audientiam , communioncm praesumpserit: ipse in se damnationis tu dicetur pro LihIlle sendentiam. De accusato, vel accusatore. ITEM placuit, Vt accusatus vel accu- xxx.

sator in eo loco, unde est ille, qui accusatur , si metuit aliquam vim temerariae multitudinis , locum sibi eligat proximum , quo non sit difficile testes perducere , ubi causa finiatur.

Si qui clerici ab Episi vis suis promoti contemserint, nee illic maneant, unde

recedere noluerunt.

ITEM placuit, Vt quicunque clerici, XXXI. vel diaconi pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperauerint Episcopis suis. volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecdlesia promouere: nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere no

luerunt.

Si quis clerico m pauper promotus in ord ne , postea habuerit aliquid, Ecclesiantestati subiaceat. ITEM placuit, ut Episcopi , presby- x XXXI. teri. diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur , M tempor Episcopatus, vel clericatus siti agros, vel

quaecunque praedia nomine suo comparant , tamquam rerum dominicarum i uasionis crimine teneantur, nisi admoniti in Ecclesiam eadem ipsa contulerint. Si aula ipsis proprie aliquid liberalitate alicuius, vel successione cognationis obuenerit, faciant inde, quod eorum promposito congruit: quoa si a suo proposito

retrorsum cxorbitauerint, honore Ecclesiastico indigni, raraquam reprobi, iudicentur. Ut presbyteri rem Ecclesia, in qua sunt n- situli , non vendant, o nulli Epi policeat rem tituli matricis Ecclesia us

pare

Ιτε M placuit. Vt presbyteri non ven- XXXm dant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti,'

nescientibus Episcopis suis, quomodo MDissilireu

208쪽

ECCLES IASTICORUM.

Episcopis non licet vendere praedia Ecclesiae, ignorante Concilio , vel presbyteris suis. Non habente ergo necessitatem, nec Episcopo liceat matricis Ecclesiae , nec presbytero rem tituli sui usu

Recitata sunt etiam in ista Synodo diuersa Concilia uniuersae prouinciae Afri cae, transactis temporibus Aurelii Carthaginensis Episcopi celebrata. De Concilio quod si pone Regi actames. GLORIos IssIMO Imperatore Theodosio Augusto m. dc Abundantio V. C. v I D. Idus Octobris, Hippone Regio, in secretario Basilicae pacis, & critera. Gesta huius Concilii ideo descripta non sunt, quia ea, quae ibi statuta sunt, in superioribus probantur inscrta. De Concilio Carthaginens, ubi legati Epi- sopi proconflares ad Concilium Adra-

metinum de pantur. GLORIos IssI MIs Imperatoribus, Arcadio III. & Honorio M.Augg Conss.ν I. ΚaL Iulias, Carthagine. In hoc Concilio legati delecti sunt Episcopi proconsulares ad Concilium AdruinctinuIn. De Concilio Carthaginos, ubi multa δεηι constituta. CasARIO, dc Attico uv. CC. Consi quinto Kal. Septembris . Carthagine in secretario Basilicae restitutae, cum Aurelius Episcopus una cum Episcopis Consc- disseti adstantibus etiam diaconibus, ad. uenientibus quoque Victore sene Pupplanense , Tuto Migi ense , Euangelo

Pocutio ad Di pos Aurelis Carthagianensis Episcopi. AURELIvs Episcopus dixit: Post diem praestitutam Concilij consedimus,

ut recordamini, fiatres beatissimii,& arbitrabamur omnium prouinciarum per Africam legationes conuenisse ad diem,

ut dixi , praestitutam nostri tractatus: scd cum sacerdotum nostrorum epistola ByZacenorum fuisset recitata , vel quid mecum udem , qui tempus, & diem

Concilii praeuenerant, tractassent , vestrae charitati legeretur, lecta est etiam a fratribus Honorato & Urbano, qua no

i Cum hodie concilium participantur. legatio Sitisensis prouinciae destinata.

Frater etiam Reginus Ecclesiae Vegei Selitanae literas ad paruitatem meam datas Crescentiani primae siccis , ut ipse insinuat, Nuntidiarum, dc Aurelii Coepiscoporum nostrorum: in quibus scriptis vestra mecum Charitas recognoscit promisisse eosdem, quod aut ipsi dignarentur Venire, aut ad hoc Concilium fuissent ex more destinaturi legatos: sed hoc quia minime factum videtur, diu sedetineri de longinquo venientes legati Mauritaniae Siti sensis non posse testantur: Acideo fiatres, si vestrae charitati videtur,

literae fiatrum nostrorum Byracenorum

sed de breuiarium, quod eidem epistolae

adiunxerunt, ad hunc coetum conrog tum legantur, ut si qua forte illic mouere charitatis vestrae animum possunt, In C

dem breuiario quae diligentius fuerint

animaduersa , In melius reformentur.

Hoc enim Darer & Coepiseopus noster primae sedis , vir perspectus merito suae grauitatis, atque prudentiae , Miaonius scribens ad meam paruitatem postulauit. Si ergo placet , quae tractata sunt, legantur , de singula a vestra charitate

considerentur.

emendandum.

Epico Nivs Episcopus dixit: In hoc xx x I v. breuiario, quod decerptum est de Concilio Hipponensi , nihil arbitramur esse emcndandum , vel as luendum , nisi ut dies sanctae Paschae tempore Concilij in

notescat.

Ut Episcapi, vel clerici non facile Alios s

emancident.

v τ Episcopi, vel clerici filios suos a XXX V.

sua potestate pcr emancipationem exire non sinant: nisi de moribus eorum fuerint, de de aetate securi, ut possint ad eos iam propria pertinere peccata.

Vt Episcopi, vel Grici non ordinentur, nisomnes flos fecerint Chrshanos. V T Episcopi,&presbyteri,&diaconi x x X VI.

non ordinentur, priusquam omnes, qui sunt in domo eorum, Christianos Catholicos secerint. uodpraeter panem , es merum mixtum aqua, nihIl in sacramentis o ferri debeat. Vr in sacramentis corporis , Sc san- x VInguinis Domini nihil amplius osseratur,

209쪽

quam quod ipse Dominus tradidit, hoc

est panis, & vinum aqua mixtum: primitiae vero, seu mel, de lac, quod uno die lemnissimo in infantum mysterio solet

offerri: quamuis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento Dominico corpori , sanguinis distinguantur, nec amplius inprimitiis Offeratur , quam de uvis, M seu-

mentis.

Vt clerici, vel continentes, ad virgines, MI Odoas , non accedant. XVIII. CLERICI, vel Continentes, ad viduas , vel virgines, nisi ex iussu volpermissu Episcoporum, aut presbyterorum non accedant: & hoc non soli faciant, sed cum conclericis, vel cum his Cum quibus Episcopus aut presbyter lutarit, nec

ipsi Episcopi, & presbyteri soli habeant

accessum ad huiusmodi feminas i sed ubi aut clerici praesentes sunt, aut graues aliqui Christiani. Vt princeps sacerdotum non Vpellitur scopus. xxx IT. Vet primae sedis Episcopus non appelletur princeps saccrdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi: sed tantum primae sedis Episcopus. Ut clerici tabernas, nisin peregrinis, non

ingressiantur.

x L. VT clerici edendi , vel bibendi causa

tabcrnas non ingrediantur: nisi peregrinationis necessitate compulsi. Vt a ieiuniis Deo fac cia celebrentur. x L I. V T sacramenta altaris, non nisi a ieiunis hominibus celebrentur, excepto unodae anniuersario, quo coena Domini celebratur , nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum , siue Episcoporum , siue caeterorum commendatio

facienda est, solis orationibus fiat: si illi, qui faciunt iam pransi inueniuntur. Vs in Ecclesias conuiuia minime celebrentur. . X LII. V τ nulli Episcopi, vel clerici in Ecclesia conueniantur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant, populi etiam ab huiusmodi conuiuiis, quantum fieri potest , prohibeantur. De parmuntibus. AELIII. VT poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, Episcopi arbitrio

poenitentiae tempora decern ntur, Mut presbyter inconsulto Episcopo non reconciliet poenitentem: nisi absentiae Episcopi necessitate cogente. Cuiuscunqu autem poenitentis publicam , & vulgatissimum crimen est , quod uniuersam Ecclesiam commouerit , ante absidem manus ei imponatur. De virginibus. V et virgines sacrae , cum parentibus, xliv. a quibus custodiebantur , priuatae fuerint, Episcopi vel presbyteri , ubi Episeopus absens est, proui)entia, graui ribus feminis commendentur, aut simul habitantes inuicem se custodiant : nopassim vagando Mescis laedant existi

mationem.

De aegrotantibus , qui pro se resondere non possens. V T aegrotantes, qui pro se responde-rς non possunt , cum voluntatis eorum testimonium, sui periculo proprio dixerint, baptiuntur. Vt scenicis, atque hi strionibus, caetetisque huiusmodi personis vel apostaticis conuersis vel reuem sis ad Dcum gratia vel reconciliatio non

neget .

De psionibus martyrum. Lic EAT etiam legi passion mari xxv r. rum , cum a uersaris Aes eorum celebrandur.

De paruulis , qui apud Donatisas bus Eati sunt. D g Donatistis placuit, ut consulamus fiatres & consacerdotes nostros Siri. XLVM cium, dc Simplicianum de solis infantibus, qui baptizantur penes eosdem: ne quod suo non secerunt iudicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint

conuersi, parentum Illos error impcdiat, ne promoueantur sacri altaris ministri.

Quibus insertis, Honoratus de V in nus Episcopi, legata prouinciae Mauritaniae Sitisensis, dixerunt: Iamdudum, cum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta , dilati sumus ea contemplatione , quousque fiatres nostri aduenire possent de Numidia legati, sed quia non parui dies sunt, quibus expectati minimo

venerunt: Vltra praetermittere, quae no

bis mandata sunt a nostris Coepiscopis, non oportet, atque ideo fratres suggestionem nostram libenter admittite. Do fide enim Nicaeni tractatus audiuimus.

210쪽

ECC LES IASTICORUM.

verum est de sacrificiis inhibendis post

prandium, ut a ieiunis, sicut dignum est, offerantur , dc tunc , dc nunc firmatum est. De rebaptizationibus, o reordinationibus, Des transsiloniίus Epscoporum. xLvHI. ILLUD autem suggerimus mandatum nobis, quod cliam in Capuensi plenaria Synodo videtur statutum : ut non liceat fieri rebaptizationes, rcordinationes, Vel translationes Episcoporum. Nam Crescomus Villa-Rhegensis Episcopus, plebe sua derelicta , Tubuniensein inuasit

Ecclesiam, de usque hossic commonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere candem, quam inuaserat, plebem, contempsit. Aduersus istum quae pronunciata fuerant confirmata quidem audiuimus: sed petimus , secundum quod

nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam, quod iam necessitate ipsa cogente liberum nobis sit rectorem prouinciae, secundum statuta gloriosillimorum Principum, aduersius illum adire : ut qui miti admonitionc sanctitatis vestrae ata quiescere noluit, 3c emendare inlicitum, authoritate iudiciaria protinus exclud tur. AureliusEpiscopus dixit: Seruata forma disciplinae non aestimabitur appetitus, si a vestra charitate modeste conuentus reccdere detractauerit: cum fuerit suo

Contemptu,& contumacia,faciente etiam authoritate iudiciaria, conuentus. HO

noratus, de Urbanus Episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet. Ab uniuersis Episcopis dictim est: Iustum est, placet. uot Difido' ordinare Elisopum debeant.

x L Ix. HONORAT us, & Urbanus Episcopi dixerunt: Et illud nobis mandatum est , ut quia proxime fratres nostri Numidiae duo Episcopi ordinare praesumpserunt Pontificem : non nisi a x II. ceni eatis celebrari Episcoporum ordinationes. Aurelius Episcopus dixit: Forma antiqua seruabitur, ut non miniis quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad Episcopum ordinandum. Propterea,quia in Tripoli forte, dc in Arzuge interiacer videntur barbarae gentes; nam in Triwli , ut asseritur , Episcopi sunt quinque tantummodo , de possunt forte de ipso

numero vel duo necessitate aliqua occupari , difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere, nunquid UIdebet hoc ipsum impedimento esse Ecclesiasticae utilitati Nam Sc in hac E clesia, ad quam dignata est vestra sancti-ctra conuenire, crebro, ac pene per diem dominicam ordinandos habemus : numquidnam ficquenter duodecim potero, vel decem , vcl non multo minus aduocare Episcopos 3 sed facile est mihi duos

adiungcre meae paruitati vicinos. Quaproprer cornit mecum charitas vestra hoc ipsum obseruari non posse. Guot addi debeant Diripi numero ordin

torum , se de ordinando Episopo fuerit

contradictum.

S go illud est statuendum, ut quando L. ad eligendum Episcopum conuenerimus , si qua contradictio fuerit oborta, quia talia tractata fiant apud nos , non praesumant ad purgandum eum, qui Ordinandus est, tres iam: sed postuletur adnumerum supradictorum, unus vel duo, dc in eadem plebe, cui ordinandus est,

discutiantur primo personae contradicentium. Postreino etiam illa, quae obiiciuntur , pertractentur , 8c cum purgatus fuerit In conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis rcsponsione. Ab uniuersis Diascopis dictum est: Satis placer. Vt de Ecclesia Carthaginis dies Pa a

HONORAT us, & Vrbanus Episco- L r. pi dixerunt: Quoniam de commonitOrio nostro omnia tractata noscuntur, ad-ssimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum , ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicuti adsolet, instruamur, de non sub angusto temporis spatio. Aurelius Episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse iamdudum meminamus, ut singulis quibusque annis ad tractandum conu mamus, dc Cum venerimus in unum, tunc diuulgabitur sanctus Paschae dies per legatos, qui adfuerint Concilio. Honoratus , de V tbanus Episcopi dixerunt : Nunc deptaesenti coetu petimus, ut literis prouinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius Episcopus dixit: Ita fiat necesse est. De vistandis prMincii . HONORAT us, & Vrbanus Episco- o I. pi dixerunt: Et illud nobis verbo manda

SEARCH

MENU NAVIGATION