Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Co D EX CANONUM

tum est, ut quia eonstitutum est in Comellio Hipponensi , singulas debere prouincias tempore Concili, visitandas esse, dignemini etiam, quod hoc anno se eundum ordinem distulistis, vel alio anno Mauritaniam prouinciam visitare. Aurelius Episcopus dixit: Tunc de prouincia Mauritania, propterea quod in finibus Afiicae posita sit, nihil statuimus, siquidem vicinae sunt barbarico, sed praestet Deus, ut ex abundanti non pollicentes venire possimus ad vestram prouinciam. Cogitare enim dcbetis , fiatres, quia hoc sibi, dc Tripolitani, de Arzugitani fiatres poterant exigere, si ratio pa

teretur.

Ut diaereses, nisi ex consense Oscopi pra-

ρηθ , Episcopum non accι'ant. Lit i. EPIGONIVs Episcopus dixit i Multis Conciliis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes, quae in dioecesibus ab Episcopis retinentur, quae Episcopos

nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate eius Episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est, Episcopos . At vero quia nonnulli , dominatu quodam adepto , communionem fiatrum abhorrent, vel CertE, cum depra-oati fuerint, quali in quadam arce tyrannica sibi dominatum vendicant: quod plerique tumidi, atque stolidi, aduersum Episcopum suas ceruices erigunt pre- sbyteri, vel conuiuiis sibi concinnantes plebem, vel certe persuasu maligno, Vt illicito fauore eosdem velint sibi collocare rectores. Quod quidem insigne

mentis tuae tenemus votum, Dater religiose Aureli , qui haec saepe oppressisti,

non curando tales petitores. Sed propter eorum malos cogitatus , & prauo concinnata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem , quae in dioecesi semper subiacuit, nec unquam proprium Episcopum habuit.Quapropter fiuniuerso sanctissimo coetui placet hoc, quod prosequutus sum, confirmetur. Aurelius Episcopus dixit: Fratris Sc consacerdotis nostri prosequuti ni non obsisto: sed hoc me & fecisse, Miacturum esse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem , sed circa omne sacerdotale consortium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earini scalpentes aures , blandi ad seducendum, vitiosae vitae homines, vel certe inflati, Ac ab hoc consortio separ ei, qui putant propriae plebi incuba dum , dc nonnunquam conuenti ad Co cilium venire detrectant, sua forte no prodantur flagitia metuentes. Dico , si placet, circa hos non tantum dicereses non esse seruandas, verum oc de propita Ecclesia , quae illis male fauerit, omni modo adnitendum, ut etiam authoritato publica reliciantur , atque ab ipsis principalibus cathedris remoueantur. Oportet enim , ut qui uniuersis fiatribus , ac toto Concilio inhaeserit, non solum suam integro iure , scd dc dioeceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes sufficere, fiaterna dilectione contempta, non tantum dioecesses amittant, sed, ut dixi. etiam propriis publica careant authoriatate, ut rebelles. Honoratus &Urbanus Episcopi dixerunt: Summa prouisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum , M puto , omnium responsione ea quae prosequi dignatus es , roboranda. Vniuersi Episcopi dixerunt: Placet, pla

cet.

Ut alimas Gricus minimὸ ΑFipiatur ab alio. Εν ovius Episcopus dixit: In I. Immultis Conciliis hoc statutum est, etiamnunc hoc confirmatum est a vestra prudentia , beatissimi fiatres , ut clericum alienum nullus sibi praeripiat Episcopus

praeter Cius arbitrium, cuius fuerit clericus. Dico autem Iulianum , qui ingratus est Dei beneficiis per meam paruitatem in se conlatis, ita temerarium ,& audacem extitisse, ut eum, qui a me baptizatus est , cdm esset puer egentissimus , mihi ab eodem commendatus, cumqu multis annis , me aleretur, atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in Ecclesia mea, per manum paruit iis meae constat: idem in dioecesi Mappaliensi lector esse coeperat, immo annis ferme duobus legerat, nescio quo Co temptu humilitatis meae, Idem Iulianus

eum arripuit, quem dicit quasi proprium ciuem sui loci Vararitani, me inconsulto usurpare, nam & diaconum illum ordinauit: hoc si liceat, pateat haec lice tia nobis beatissimi fiatres: si minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cuiusquam. Numidius Epist pus dixit: Si non postulata , neque con sultatua dignatione id videtur fecisse Iulianus.

212쪽

lianus iudicamus omnes inique factum , atque indigne. Quapropter nisi idem Iulianus correxerit errorem suum, ω cum satisfactione eundem clericum, quem fuerat ausus ordinare, reuocauerit

tuae plebi, contra statuta Concili, faciens, contumaciae sua separatus a nobis, excipiet iudicium. Epigonius Episcopus dixit: aetate pater, dc ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis , frater decollega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus effici. Ut Carthaginens Disi O , unde voluerit,

clericum liceat ordinane.

AvRELivs Episcopus dixit: Sermonem meum admittite fiatres. Contingit no nunquam , Ut postulentur ab Ecclesiis, quae praepositis egent, vel presbyteris, vel Episcopis: dc tamen memor statutorum id sequor, ut conueniam Episcopum eius, atque ei inculcem, quod eius clericus , qualibet Ecclesia postuletur: sed forte in

hodierno non rcluctati sunt, dc nequando Contingat, Ut reluctemur, cum fuerinta me in hac causa postulati, quom scitis multarum Ecclesiarum , Sc ordinand rum curam sustinere. Iastum est ergo, ut quemlibet consaccidorum conueniam cum duobus E consortio nostro, vel tribus testibus. Sin vero indevotus extiterit, quid censet charitas vestra faciendum t ego enim cunctarum Ecclesiarum , dignatione Dei, ut scitis fiatres, solicitudinem sustineo. Numidius Episcopus dicet Fuit semper haec licentia huic sedi, ut unde vellet, de de cuius nomine fuisset conuentus, pro desiderio cuiusque Ecclesiae ordinare Episcopum. ει pigonius Episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, fiater, cum te bonum, & cleme tem omnibus praebes: habes enim hoc in arbitrio, sed longe est, ut satisfiat per sonae uniuscuiusque Episcopi in prima

tantummodo Conuentione. Si autem

quod licet huic sedi vendicandum sibi

fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes Ecclesias fulcire, unde tibi non potestatem damus, sed tuae adsignamus: ut liceat voluntati tuae, dc semper tenere quem --llas, ut praepositos plebibus, vel Ecclesiis non constituas, qui postulati fuerint, Munde volueris. Posthumimus Episcopus dixit, Deinde, qui unum habuerit, nunquid debet illi unus presbyter auferri

Aurelius Episcopus dixit: Sed Episcopus

unus esse potest , per quem dignatione diuina presbyteri multi constitui possint, unus autem Episcopus difficile inuenitur constituendus. Quapropter si necessarium Episcopatui quis habuerit presbyterum, εc unum, ut dixisti frater , habuerit : etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Posthumianus Episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clericos , debet milii alia plebs subuenire. Aurelius Episcopus dixit: Sane quando tu Ecclesiae alteri subueneris , persuadebitur illi, qui plures habet clericos , utvnum tibi ordinandum largiatur. Vt Episiopi, qui in dia cestas fuerint ordinati , diaeresim Isbi natium vendicent. HONORATus , 8c Urbanus Episcopi di- L VI.

xerunt: Audiuimus constitutum , ut dioe-ccses non mereantur Episcopos accipere, nisi consensu eius, sub quo fuerant constitutae: sed in prouincia nostra cum aliqui forte in dioecesi , concedente eo Episcopo, in cuius potestate fuerant constituti, ordinati sunt Episcopi, etiam dic ceses sibi vendicant, hoc Sc corrigi d ritatis vestrae iudicio, 3c inhiberi de caetero debet. Epigonius Episcopus dixit: Singulis Episcopis seruatum cst , quod

decebat : ut ex massa dioecesium nulla carperetur, ut proprium Episcopum habuisset, nisi ipie eonsensum adhibuisset concedendi. Sufficiat erum, si concesserit, ut eadem dioecesis permissa , proprium tantum Episcopum habeat: caeteras sibi non vindicent dioeceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem Episcopatus suscipere. Aurelius Episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum, qui in dioecesi concedente Episcopo , qui m tricem tenuit, solam eandem retinere plebem, in qua fuerat ordinatus: quo niam igitur uniuersa arbitror fuisse tractata , si omnia cum animo vestro conuenerunt, sermone vestro cuncta roborate. Vniuersi Episcopi dixerunt: Omnibus nobis haec placuerunt, de haec nostra subscriptione firmauimus, M subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae OG ilhaginensis huic decreto consensi , de

praelecto subscripsi i similiter fle caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concisio saturam es, ut Episopi ne

formata non nauigent.

213쪽

sexto Kal. Iulias Carthagine, placuit ut nullus Episcoporum nauiget sine formata Primatis . Gesta in authenticis , qui quaeret, inueniet. De Concilio tuo legari ad Imperatorem , iη- fas ti dirigumur Episcopi. Pos T consulatum gloriosissimi Impe-aatoris Honoris Augusti I v. Ze Eutychia- Mi v. C. quinto Kal. Maias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. In hoc Concilio legationem susceperunt Epigonius , de Vincentius Episcopi r ut pro confugientibus ad Ecclesiam , quom que reatu inuolutis legem de gloriosissimis Principibus mereantur, ne quis eos audeat abstrahere. In hoc Concilio legatio destinatur ad Romanum se Messiolane em Olympos, de paruulis , qui apudhaereticos baptisari fiunt, se ad Imperatorem de idolorum reoquiis auferendis , se de atiis rebus

quampluranus.

Pos et ConsuIatum Fl. Stiliconis V. c. XIV. Kal. Iulias, Carthagine, in secretario basilicae restitutae. Cum Aurelius Episcopus una cum Coepiscopis suis consessistet , adstantibus diaconis, Aurelius Episcopus dixit: Ecclesiarum Dei per Africam constitutarum necessi

tates mecum optime nouit charitas ve

stra, sanctissimi fratres, bc quoniam prae stitit Dominus, ut ex aliqua parte sancti coetus vestri esset Congregata praesentia : videtur mihi, ut has easdem necessitates, quas pro cilicitudine nostra indagare potuimus , in medium proferamus , quas cum approbauerit vestra sinceritas, sit Consequens , eligendum esse unum a nostro numero consacerdotem, qui auxiliante Domino, & orationibus vestris , de has ipsas necessitates suscipere possit, de gnaviter peragendas implere , perrecturus ad transmarinas Italiae partes, ut tam sanctis fratribus, de consacerdotibus nostris , venerabili sancto fratri Anastasio , Sedis Apostolicae Episcopo , quam etiam sancto fratri Venerio sacerdoti Mediolanensis Ecclesiae, necessitatem ipsam, ac dolorem atque inopiam nostram valeat intimare.

Ex his enim sedibus hoc fuerat prohibitum , quod nouerim, communi periculo prouidendum : maxime quia tanta indigentia clericorum est, multaeque Ecclesiae ita desertae sunt, ut ne unumqui-

dem diaconum vel inliteratum habere reperiantur. Nam de caeteris superioribus gradibus, Ec ossiciis tacendum arbitror , quia, Vt dixi, si ministerium diaconi facile non inuenitur, multo magis superiorum honorum inueniri non posse certissimum est. Et quotidianos planctus diuersarum pene emortuarum plebium iam non sustinemus i quibus nὼ fuerit aliquando subuentum , grauis nobis, Minexcusabilis innumerabiliam animarum pereuntium causa apud Deum mans ra est.

Ut paruuli apud Donati a baptisti , in

Catholica Ecclesia clerici ordinentur.

UNDE quoniam superiori Concilio sta- iturum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi, qui apud Donatistas paruuli baptisati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum : de posteaquam ad aetatem rationis capacem peruenerunt, agnita veritate falsitatem corum

abhorrentes ad Ecclesiam Dei Catholi-Cam per uniuersum mundum di amordine antiquo, per manus impositionem recepti sunt, dcbere talibus suscipiendum

munus clericatus non impedire nomen erroris e cum veram Ecclosiam illorum

putaucrint ad fidem accedendo , dc ibi Christo crediderint, Sc Trinitatis sacramenta perceperint, quae omnia vera, Ac sancta, atque diuina esse certissimum est, de in his omnem animae spem constitu tam . Quanquam Zc haereticorum praesumpta audaci veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, Vt praemonet beatus Apostolus dicendo, unus Deus, una fitas, unum baptisma,& iterari non liceat, quod semel dare oportet,inathematirato nomin erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam , Columbam, Vt dictum est , de unam matrem omnium Christianorum,ubi omnia illa sacramenta salubriter, Sc aeterna vitaliter accipium tur : quae perseuerantibus in haereti magnam damnationis poenam conquirunt, vi quod cis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosus, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, dc m tris Ecclesiae Catholicae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore Veritatis crediderunt, atque perceperunt , quibus sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine

214쪽

dubio ad ossicium clericatus tales esse applicandos , dc maxime in tanta rerum n cessitate, nullus est, qui non concedat. Quanquam nonnulli eiusdem sectae clerici cum plebibus, atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc maiori fratrum supradictorum considerationi dimitte dum censeo: ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum pem penderint , quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his, qui infantes baptizati sunt, satagimus, Ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis Conia

sentiant voluntati: Omnia ergo, quae superius comprehendimus , apud lanctos Episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat. De reliquiis idolorum , mel templis ab Imperatoribus abolendis. xv m. INSTANT etiam aliae necessitates a religiosis Imperatoribus postulandae: ut reliquias idolorum per omnem Africam iubcant pcnitus amputari: nam plerasque in locis maritimis , atque possessionibus diuersis, adhuc erroris istius iniquitas viget: Vt praecipiantur Zc ipsa deleri, ic templa eorum, quae in agris, vel in locis abditis constituta , nullo ornamento sunt, Iubeantur omni modo destrui.

Vt clerici de iussicij sui cognitione, nos co gantur inpulitio dicere resimonium. LIX. PETENDvM ctiam , ut statuere dignentur: ut si forte iri Ecclesia quamlibet causam iure Apostolico Ecclesiis imp sito agere voluerint, εc fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit: non liceat clericum in iudicium ad testim nium deuocari eum, qui cognitor, vel praesens fuit: ut nulla ad testimonium dicendum Ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.

De paganorum conuiuiis auferendis. Lx. ILL v D etiam petendum, Vt quae contra praecepta diuina conuiuia multis in locis exercentur , quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur : C qua re temporibus Christianorum Imperatorum persecutio altera fieri occulte videatur: vetari talia iubeant, dc de ciuitatibus, de de postessionibus impositam poenam prohiberi: maxime cum etiam

in natalibus martyrum per nonnullas ciuitates , dc in ipsis locis sacris talia committere non rcformident. Quibus diebus etiam , quod pudoris est dicere, satitationes sceleratissimas per vicos, atque plateas exerceant: ut matronalis honor, de innumerabilium feminarum pudor , deuote venientium ad sacratissimum diem , iniuriis lasciuientibus appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus. Des motis, τι die Dominico, vel catenis sanctorum fessuιtatibus Mnime ce

lebrent r.

NEcNON & illud petendum, ut specta- LXI.

cula theatrorum caeterorumque lud rum die Dominica, vel caeteris religionas Christianae diebus celeberrimis am

Ueantur, maxime quia sancti Paschae mctauarum die populi ad circum magis, quam ad Eccletiam conueniunt, deberi transferri deuotionis eorum dies si qua

do occurrerint, nec Oportere etia quemquam Christianorum cogi ad haec specta .cula: maxime , quia in his exercendis, quae contra praecepta Dei sunt, nulla persecutionis necessitas a quoquam adlii-benda est: sed, uti oportet, homo libera voluntate subsistat sibi diuinitus concensa. Corporatorum enim maxime periculum considerandum est , qui contra

praecepta Dei, magno terrore coguntur ad spectacula conuenire. De clericis damnatis.

E T illud petendum , ut statuere di- L XI t. gncntur: ut si quis euiuslibet honoris clericus iudicio Episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sue ab Ecclesiis, quibus praefuit, siue aquolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae , atque honoris,

quo nec aetatem , nec sexum excusan

dum esse praecipiant. De his i ibin raristianis fuctis. E T de his etiam petendum: ut si quis LXI ex qualibet ludicra arte ad Christianitatis

gratiam venire voluerit, ac libet ab illa macula permanere : non eum liceat a quoquam iterum ad eadem exercenda

reduci, vel cogi. De manum ionibus in Ecclesia celebrandis, ab Imperatore poscendum. D E manumissionibus sane in Ecclesia L X I v.

V ii

215쪽

dicendis i si id nostri consacerdotes per

Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam erit fiduciae istorum ordinem consequit data plane licentia, misso legato, Utquae

cunque digna fide pro statu Ecclesiae, de

salute animarum agere potuerit, nos laudabiliter in conspectu Domini accepi ros. Quae omnia, si serestitati vestrae placent, edicite: ut Ac meam suggestionem ratam esse vobis aduertant, de nostram omnium consensionem sinceritas eorum libenter accipiat. Ab uniuersis Episcopis dictum cli: Omnibus placent haec, quae iniuncta sunt peragenda , dc prudemtor a tua sanctitate enarrata.

De Equitio damnato Oscopo. V. AvRELivs Episcopus dixit: Equi- iij etiam, olim merito suo Episcopali sententia damnati, non arbitror praeter Undam esse legationis causam : ut si forte eum in illis partibus repererit, fit eidem fratri nostro curae pro Ecclesiae statu quod oportuerit , vel ubi licuerit, aduersus eum peragere. Ab uniuersis Episcopis dictum est: Multum placet dc ista prosecutio: maxime cum olim damnatus sit

Equitius, dc eius impudens inquietudo pro statu , dc salute Ecclesiae magis magisque ubique repellenda. Et subscripserunt. Aurelius Episcopus Ecclesiae Camthaginensis,huic decreto consensi,dc praelecto subscripsi di similiter dc caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio titera leguntur Anastas j Romani Pontoscis, de Donatiuis Catholicos Episcopos admonentis. v INcENTIO, Sc Frauito VV. CC.

Conss. Idus Septembris , Carthagine in secretario basilicae restitutae, cum in Concilio congregati in Ecclesia Carthaginensi consedissemus ex Africanis omnibus prouinciis Episcopi, id est Aurelius eiusdem sedis Episcopus cum collegis suis, quos eorum subscriptio manifestat rrecitatis epistolis beatissimi fratris de consacerdotis nostri Anasta' , Ecclesiae

Romanae Episcopi, quibus nos paternae,3c fraternae charitatis solicitudine , ac sinceritate adhortatus est: vi de haereticorum , Zc schismaticorum Donatastarum insidiis, Ac improbitatibus, quibus Africanam Ecclesiam Catholicam grauiter vexant, nullo modo dissimulemus. Gratias agimus Domino nostro, quod illi optimo , ac sancto Antistiti suo tam

piam curam pro membris Christi, quan1uis in diuersitate terrarum , sea in una compage corporis constitutis, inspirare dignatus est. Vt cum Donatistis lenius agatur. DEINDE pertractatis, Ac considera- Lxvr.tis omnibus, quae utilitati Ecclesiae conia

uenire videbantur, annuente, atque admonente spiritu Dei eligimus cum memoratis homimbus, quamuis de Dominiisci corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter , Ze pacifice agere : ut quantum in nobis est omnibus, qui eorum communione , de societate inretiti sunt, per uniuersas prouincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili e rore deuincti sunt: ne forte , sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diuersa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem , 3c resipiscant de diaboli laqueis, captiuati ab ipso in ipsius voluntatem. De isteris mittendis iudicibin, ut ea, q inter Donatistas, o Maximianimi acta sunt, innotesant. ITAQUE placuit, Vt ex Concilio no. Lxv II. stro literae darentur ad iudices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur,

ut in hoc adiuuent Communem matrem

Ecclesiam Catholicam, in quo Epist palis authoritas communiri in ciuitatibus potest, id est ut iudiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana , quid gestum sit in omnibus locis, in quibus Maiaximiamstae basilicacobtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt inquirant, de gestis

publicis, propter firmam notitiam omniabus necessariam, faciant inhaerere. Vι clerici Donatisarum in Ecclesia Catholiaca se piantur in clero. DEINDE placuit, ut literae mittania LXVIII. tur ad fratres de Coepiscopos nostros, de maxime ad Sedem Apostolicam , in qua praesidci memoratus venerabilis frater 8e collega noster Anastasius , quo nouerit habere Africam magnam nece sitatem, propter Ecclesiae pacem, dc utilitatem: ut ex ipsis Donatistis quicunque clerici correcto consilio ad Cath licam unitatem transire voluerint , secundum uniuscuiusque Episcopi Catholici voluntatem , atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam , si

hoc paci Christianae prodesse visum fit e-

216쪽

ECCLESI A

rie, qn suis honoribus suscipiantur , sicut prioribus eiusdem diuisionis temporibus factum esse manifestum est. Quod

multarum , Ac pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error C. ortus est, exempla testantur : non ut Concilium, quod in transmarinis partibus de hac re famam est, di luatur: sed

vi illud maneat circa eos, qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adiuuari manifestis fraternarum animarum lucris Catholica unitas in locis, inuibus degunt, visa fuerit: non eis o i, quod contra honores eorum, quamuis italus nulli interclusia sit, in transmarino Concilio statutum est , id est ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam

correcti transire voluerint, non suscipia tur in honoribus suis secundum transmarinum Concilium: sed exceptis his, per quos Catholicae unitati consulitur. Uι legatio ad Donausus componenda pacis gratia dirigatur.

TICORUM. 117

quos tunc accusantes conuincere nequi

uerunt.

Sui clerici ab Uxoribνs debeant a tinere. PRAETEREA, cdm dc quorundam Lxx.

Clericorum, quamuis erga VX es proprias , incontinentia referrctur: placuit,

Episcopos, dc presbyteros, & diaconos

secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere i quod nisi fecerint, ab Ecclesiastico remoueantur officIo. Criteros autem clericos ad hoc non cogi,

sed secundum uniuscuiusque Eccletiae consuetudinem obseruari debere. De his , qui plebes proprias derelinquunt. RuRsv M placuit, ut nemini sic G- Lxxi. cultas , relicta principali cathedra , ad aliquam Ecclesiam in dioecesi constit tam se conferre, vel in re propria diutius,

quis oportet, constitutum, curam, Vel stequentationem propriae cathedrae negligere. De infantibus baptizandis, quoties dubitatur virum fuerint baptizini. DEINDE placuit, Vt his peractis legati etiam praedicandae pacis atque Unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, siue quos habent Episcopos, siue ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant quod aduersus Eeclesiam Catholicam iuste possint dicere: maxime, ut mani sestum fiat omnibus, pergesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem , quid ipsi de Maximianistis schismaticis sitis egerint rubi eis diuinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecesesiae unitate praecisos, quam inique

nunc clamant a te Maximianistas schisma fecisse , ex quorum tamen numero quos iam plenaris concilij su1 auth ritate damnauerant, in suis honoribus denuo rcceperunt, baptismum , quem damnati, Sc exclusi dederant, acceptauerunt: Vt videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae clim ista faciant pro parte Donati, neque se istorum , quos ita receperunt, communione, propter intuitum pacis, contaminari dicant, & nos condemnent, id est Ecclesiam Catholicam , etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, ITEM placuit de infantibus, quoties L x x II. non inueniuntur certissimi testes , qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum, fratres nostri, consuluerunt: quia multos tales a bariabaris redimunt.

Diem Pascha, die Concilij nuntiandum. ITEM placuit, ut dies Venerabilis PM I xxvi. schae formatarum subscriptione omnibus intimetur: dies vero Concili, idem se uetur, qui in Hipponensi Concilio constitutus est , id est x. Kal. Septembris. . Et scribendum ad singularum quarumque prouinciarum Primates, ut quando apud se Concilium congregant , istumssiem non impediant. Ne interuentor Episcopus cathedram , ubi interuentor est, sedeat. ITEM constitutum est, ut nulli in- L X X I V.

tercessori licitum sit cathedram, cui intercessor datus est , quibuslibet populorum studiis, vel seditionibus retinere: sed dare operam, ut intra annum eisdem

Episcopum provideat: quod si neglexe-

217쪽

rit: anno exempto interuentor alius tri

buatur

De d fenseribus Ecclesaram ab Imperatore

XV. AB Imperatoribus , uniuersis visum est , postulandum propter amictionem pauperum , quorum molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia , ut defens res eis aduersus potentias diuitum cum Episcoporum prouisione delegentur. De vi pis, qui ad Concilia non occurrant. x xv I'. Ιτt M placuit, ut quotiescunque Concilium congrcgandum est , Episcopi,

qui neque aetate, neque aegritudine, Πcque aliqua grauiori necessitate impcdiuntur , Competenter occurrant, & Primatibus suarum quarumque prouinci rum intimetur, ut de uniuersis Episcopis vel duae, vcl tres turmae fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint , ad diem Concili; instantissime occurrant. Quod si non potucrint occurrere , excusationes suas in tractatoria conscribant, vel si post aduentum tractatoriae aliquae necessitates repente sorsitan ortae fuerint: nisi rationem impedimenti sui apud suum Primatem reddiderint , Ecclesiae suae communione debere esse condent S. De Cresconio.

I. XVI I. DE Cresconio Villa-Regensi hoc omnibus visum est, ut hinc quoque Primati Numidiae intimetur, quo cognoscat memoratum Cresconium scriptis suis conueniendum esse , ut proximo univcrsali Africano Concilio suam praesentiam non differut exhibere: quod si venire contempserit, in se cognoscat sententiam promulgandam. De Ecclesia Hipponens um Diaurorum.

m. Ruκ sv M placuit, ut quoniam Hip ponensum Diaretorum Ecclesiae destitutio non est diutius negligenda, de Ecclesiae ibi ab his retinentur , qui Equi tis facinorosam communionem declinauerunt, missis ex praesenti Concilio Episcopis, Regino, Alypio, Augustino, Ma-

. . terno, Thraso, Euodio, Placiano, Urbano , Valerio , Ambivio , Fortunato, Quod-Vult-Deo, Honorato , Ianuario, Apto , Honorato , Ampelio , Victoriano, Euangelo, & Rogatiano 1 conuentis

5c correctis his, qui culpabili pertinacia

CANONUM

fugam eiusdem Equi iij expectandasti putabant , cum omnium voto eis Discopus ordinetur. Si autem illi pa m considerare noluerint, non impediant in eligendo ad ordinandum praeposito utilitatem tanto tempore Ecclesiae destitutae. De clericis . Pi intra annum causam sam

agere non Procurauerant.

Rust sus constitutum est, Vt quoties xxxi x. clericis conuictis , de consessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum V recundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultati nem haereticorum, atque gentilium , si sorte causae suae adesse voluerint, εc innocentiam suam asserere , intra annum excommunicationis hoc iaciant: si verbintra annum Causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur. Vt de alieno monasteri Ueptos, ne rapc suos monasterj , nec Heracos ticeat om

ITEM placuit, ut si quis de alterius xx e.

monasterio repertum Vel ad clericatum promouere voluerit, vel in suo monast rio maiorem monasteras constitueriti Epia scopus , qui hoc secerit, a caeterorum communione seiunctita suae tantum plebis communione contentus sit, Sc Ille neque clericus, neque praepositus perseu

De iscopis, qui haereticos , velpaganos horaris instituunt. ITEM constitutum est, ut si quis Mi- xxci. scopus haeredes extraneos a Consangui nitate sua , vel haereticos etiam consa guineos, aut paganos Ecclcsiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei di-Catur , atque eius nomen inter Dei sace dotes nullo modo recitetur. Nec excusari possit, si intestatus decesserit, quia uti que debuit famis Episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre. De manumis onibus. ITEM placuit, ut de manumissionibus - et . in Ecclesia celebrandis ab Imperatore pe

tatur.

De falsis memoriis martyr m. IT E M placuit,ut altaria,quae passim per x xcus. agros , dc per vias , tanquam memoriae

218쪽

martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab Episcopis , qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, euertantur: si autem hoc per tumultus populares non sinitur, picbes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte s

piunt, nulla ibi superstitione deuincti teneantur: & Omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur , nisi ubi corpus, aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicuius habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia, & per inanes quasi reuelationes quorumlibet hominum

ubicunque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur. De idolorum reliquiis extirpand/I.

x xc I v. ITEM placuit ab Imperatoribus glo-tiosissimis peti, ut reliquiae Idololatriae non solum in simulacris, sed in quibuscunque locis, vel lucis, vel arboribus omni modo deleantur.

rit , omnιum Episcoporum nomine Actentur, sesu cribantur visola. XX c v. Aa uniuersis etiam Episcopis dictum est, ut si quae literae dictandae in Concilio placuerint, venerandus Episcopus , qui huic sedi praesidet, omnium nomine dictare, & subscribere dignetur, in quibus etiam ad Episcopos legatos, qui per prouincias Africanas in causa Donatistarum mittendi sunt, placuit literas dari renorem mandati continentes , quem non egrediantur. Et Isubscripserunt r Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi , dc praelecto subscripsi , similiter & caeteri Episcopi sub . seripserunt. In hoc Concilio praeterita decreta

mantur.

GLORIos IssIMIs Imperatoribus Arcadio, & Honorio Augustis v. Conss. sexto Kal. Septembris, in ciuitate Mileuitana, in secretario basilicae, cum Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis in Concilio uniuersali consedisset, adstantibus diaconis , Aurelius Episcopus dixit: Quoniam Ecclesiae sanctae unum

cst corpus, omniumque membrorum *put est unum, faehum est, volente Deo, de nostram infirmitatem iuuante , Vt ad

hanc Ecclesiam verutamus , dilectionu& staternitatis gratia inuitati, unde quae

se charitatem vestram, quia ita credendum est, quia noster accessiis ad vos nec superstuus , nec insuauis est cunctis, ut consensus omnium vestrum manifestetur concordare complacitis decretorum,quae

iamdudum vel in Hipponensi Synodo firmata sunt, vel postmodum meliore Concilio apud Carthaginem definita,

nunc quoque nobis ex ordine recitentur. Tunc demum fiaternitatis vestrae Concordia luce clarior apparebit, si haec, quae a nobis superioribus Conciliis legaliter definita noscuntur, non solum consensa vestro his actis, verum & subscriptionibus manifestetis. Xantippus Episcopus primae sedis Numidiae dixit: Credo quod omni fraternitati placuit & statuta sua manu confirmaucrunt , subscribendo etiam nobis placere posse, & nostra subscriptione firmamus. Nicctius Episcopus primae sedis Mauritaniae Sitifensis dixit: Quae recitata sunt decreta, quoniam ratione non carent , & sunt approbata Cunctis, etiam de meae paruitati haec placent, quae quidem propria subscriptione firmabo. De Di parum ordine, utqui riseri.s o dinat sunt, prioribus se non audeant

anteferre.

VALENTINvs Episcopus dixit: Si XXC V I. permittit bonum patientiae vcstrae, pro-icquor ea, quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, & subscriptionibus fiatrum firmata claruerunt, etiam nos hoc seruaturos esse profiteor:

sed illud scimus, inuiolate semper man sisse Ecelesiasticam disciplinam , ita Venullus fiatrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed Ossiciis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod in sequentibus gratanter semper acciperetur. Hunc ordinem iubeat sanctitas vestra melliis vestris interlocutionibus roborari. Aurelius Episcopus dixit: Non decuerat quidem , ut haec rePeter mus , nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam , quae ad haec statuenda nostros acuerent 1 cnsus, sed communis haec causa est , quam insinuauit fiater , & consacerdos noster, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, & posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout

captus animi mei Iccin ζ, Cos, qui Puta

219쪽

uerint spretis maioribus aliquid praesumendum,competenter esse ab omniCo

cilio coercendos. Xantippus Episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audiuit omnium seatrum praesentia prosecutionem fiatris 3e consacerdotis nostri Aurelii, quid ad haec respondent Datianus Episcopus dixit: Quae maiorum decreuit se

tentia, nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum Conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae , --stra assensione plene apud omnes firmata teneantur. Vmuersi Episcopi dixerunt: Hic ordo Ec a patribus,& a maioribus seruatus est, Ac a nobis Deo propitio seruabitur, saluo etiam iure primatus Numidiae, Sc Mauritaniae. De Archivo, se matricula Numidiae.

DE INDE placuit omnibus Episcopis, qui in hoc Concilio subscripserunt, ut matricula, & archivus Numidiae, & apud

primam sedem sit, Δ in metropoli, id est

Constantina.

xxcv II. DE Quodvultdeo etiam Centurie si , quoniam aduersuIus ipsius, cum se petisset introduci adConcilium nostrum,

interrogatus, utrum cum eo vellet apud

Episcopos experiri, primo promiserat, &alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus Episcopis,

ut nullus idem Quodvultdeo communicet , donec cauta eius, qualem potuerit , terminum sumat. Nam adimi ei Episcopatum , antequam cauta eius exitus apparcret, nulli Christiano videri iure potuisset.

De Maximiano Epse . cxcvm D E Maximiano autem Bagaiensi , 8c ad eum, oc ad ipsam plebem placuit de Concilio literas dari, ut Ac ipse ab Episcopatu discedat, ic illi sibi alium requi

rant.

Ut Episcopi, qui ordinantur, ab ordinatoriis bus suis epipolas accipiant, quae diem, omum praeferant. x xc Ix. DEINDE placuit, ut quicunque deinceps ab Episcopis ordinantur per prouincias Αfiicanas, literas accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem de diem: ut nulla altercatio de posterioribus, vel anteriori

De his, qui vel semel in Ecclesia legerint, uiatis non posse promoueri. I T E M placuit ut quicunque in E xc. cIesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Et substria pserunt : Aurelius Episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, de

praelecto subscripsi : similiter de caeteri Episcopi subscripserunt. In hoc Concilio quid egerim viscapi, qui ad transmarina legati direm sent,

intimatur.

GLORIOsIssIMO Imperatore Theodosio Augusto, de Rumori do v. c. Conss. I x. Kal. Septembris Carthagine, in basilica regionis secundae, cum Aurelius Episcopus in uniuersali Concilio consedisset, adstantibus diaconis, Aurelius Episcopus dixit: Exigente ratione fiaternitis vestra a mea tenuitate ad hoc Concilium congregata est , iamdudum enim, sicut vestra sanctitas recordatur,tabitoConculio destinauimus fiat res nostros ad transismarina legatos , quos oportuit in coetu sanctitatis vestrae persunctae legationis cursum narrare, εc licet hesterno die do hac re considentibus nobis praeter gesta Eeclesiastica diligentius quae gesserine,

tractaremus, hodie tamen oportet tractatum hestemi diei actis Ecclesiasticis

confirmari.

De Epis apis prouinciarum Africae, qui non adfuerunt praesenti Concilio. ORDo itaque rerum deposcit, Vt primitus de fiatribus nostris Ac consacer dotibus , qui ad hoc Concilium vel de Byzatio, vel certe de Mauritania conu nerunt, quaeramus, quemadmodum huic Concilio decreuerint intereste, de offerentibus Philologio, Gesta, Venustiano, de Feliciano Episcopis prouinciae Byza- cenae, legationis literas, dc recitatis, oia serentibus etiam Luciano , de Sylvano legatis prouinciae Mauritaniae Sitifensis legationis literas , de recitatis, Aurelius Episcopus dixit: Horum scriptorum te ius sociabitur gestis. De Episcopis Dracenis. N v M I D i v s Episcopus dixit: Animaduertimus fiatres Ec Coepiscopos nostros Byzacenae prouinciae, Ac Mauritaniae Sitifensis ad Concilium destinasse legatos: nunc quaeramus , VLrum le-

220쪽

gati Numidiae aduenerint, vel certe pro uinciae Tripolitanae, vel Mauritaniae Caesariensis. Da Epsopis Mauritaniae Sitifensis. LvCIANus, & Sylvanus Episcopi, legati prouinciae Mauritaniae Sitifensis dixerunt : Sero ad Caesarienses fiat res

nostros tractoria venit, nam iam de illi venirent, tamen necesse est veniant, ac

confidimus de animis illorum , quia siquid in hoc .Concilio gestum fuerit, de ipsi sine dubio idos consensus adhibe

bunt

De Episcopis Numidia. Αον xvs Episcopus Ecclesiae Tag stensis dixit: Nos quidem de Numidia Venimus, e o, de sancti fiatres Augustitinus, Sc Posidius, sed de Numidia legatio

mitti non potuit, quod adhuc tumultu tironum , Episcopi propriis necessitati-hus in ciuitatibus suis aut impediti, aut occupati sunt. Nam ctiam tractoriam sanctitatis tuae cum ad sanctum senem Nantippum deferrem , in praesenti tractatu hoc visum fuerat, ut Concilium indicerctur., quod instructa legatio posset ad hoc Concilium destinari , sed cum eum posterioribus literis ammoncrcm de impedimento tironum , ut supcrius dixi, rescriptis propriis excusauit. A

relius Episcopus dixit: Non dubium cst, quod praedicti fratres & Coepiscopi nostri Numidiae, cum gesta Concilis accepcrint , Sc luos adhibebunt cinsensus, 3e

in effectum deduccre maturabunt, quaecunque in placitum venerint: cura ergo

istius sedis hoc ipsum ut cis intimetur ne cesse est prouideri. De Episcopis Tripolitanis. D E Tripolitanis vcro intribus nostris hoc potui condiscere, qudd Dulcicium

fratrem nostrum dcstinauerint legatum: sed quia non potuit occurrere, hoc asseuerauerunt quidam fili, nostri venientes de supradicta prouincia, quod memoratus naui se commiserit, & credendum est accidisse nonnullam de tempestatibus

moram, quae retardaret eius aduentum: tamen etiam circa ipsos, si charitati vestrae placet, haec forma seruabitur, ut placata ad eosdem Concilio transmittantur.

Ab uniuersiis Episcopis 1ctum est: Haec, quae statuit sanctitas tua , Omnibus pla

cent.

De conueniendis Donatistis. Α v R E L i v s Episcopus dixit, quod et e t. intractatum venit charitatis vcstrae, puto hoc Ecclesiasticis gestis esse firmandum. Prosessio enim vestra omnium hoc deprompsit , debere unumquemque nostrum in ciuitate sua per se conuenire Donatistarum praepositos, aut adiungere sibi vicinum collegam : ut pariter eos in singulis quibusque ciuitatibus, vel locis per magistratus, vel seniores locorum conueniant. Hoc si omnibus placet, edicatur : Ab uniuersis Episcopis dictum est: . Omnibus placet, & omnes hac subscriptione nostra firmauimus Peturius etiam, ut epistolis ad iudices de Concilio mitia tendis, pro omnibus subscribat sanctitas tua. Aurelius Episcopus dixit: Si videtur

charitati vestrae, forma conuentionis eorum recitetur : ut hunc tenorem prosecutionis Omnes, si placuerit, teneamus.

Ab uniuersis Episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitauit. Forma conuentionis Donat sarum.

ILLE Episcopus Ecclesiae illius dixit: x c II Quid de authoritate illius amplissimae

sedis impetrauerimus, petimus grauita tem vostram recitare, dc gestis innecti, atque ut in effectum deduci iubeatis. Rcciatata autem iussione, atque actis innexa, ille Episcopus Ecclesiae illius dixit : Quid ergo nobis de Concilio Ecclesiae Cain

licae mandatum sit ad Donatistas per V stram grauitatem pcrserendum, audire, dc actis inserere, Ac ad eos perferre dignemini , eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Conu nimus vos ex Concili, nostri Catholica authocitate missi, de vestra corrcptione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit, Beati pacifici, quia ipsi fili jDei vocabuntur,& admonuit per Prophetam etiam in his, qui dicunt se

fiatres nostros non esse, di in nos debere , seatres nostri estis. Hanc ergo pacisiacam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis:

ut siquid veritatis habere vos arbitramini , non dubitetis adsercre, id est, ut congregato vestro Concilio deligatis ex v bis, quibus causam assertionis vcstrae com mittatis : Vt de nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro Concilio deligantur, qui cum eis, quos delegeritis, constituto loco, & tempore quicquid quaestioms est,

SEARCH

MENU NAVIGATION