Bibliotheca iuris canonici veteris in duos tomos distributa. Quorum vnus canonum ecclesiasticorum codices antiquos, tum Graecos, tum Latinos complectitur; subiunctis vetustissimis eorundem canonum collectoribus Latinis alter vero insigniores iuris ca

발행: 1661년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

DECR

tebantur sancta sanctorum , praemonet reui o. dicens, Sancti estote: quia Mego sanctus L ' sum, Dominus Deus vester Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae intemplo habitare iussi sunt sacerdotes3 hae

videlicet ratione , ne vel cum uxoribus possint carnale exercere Commeζcium,

ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deseruitionis suae tempore , VXO-rius usus solius successionis causa fuerat

Nam 1 . relaxatus: quia non ex alia, nisi.ex tribu

Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praxeptus admitti.Vnde Se Dominus Matio. ν. Icsus cum nos suo inlustrasset aduentu, in Evangelio protestatur, quia legem V nerit implere , non soluere. Et ideo Ec-εμ . elesiam, cuius sponsus est speciosus ser-ma , castitatis voluit splendore radiaret ut in die iudicii , cum rursus aduenerit, sine macula, dc ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit , reperire. Quarum sanctionum Omnes sacerdotes, atque leuitae insolubili lege constringimur, ut a dic ordinationis nostrae sobrietati, ac pudicitiae& corda nostra mancipemus, Ac corpora: dummodo per omnia Deo nostro in his , quae quotidie offerimus , sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, δicente electionis vase, Deo placere non possunt: Vos autem x. Cinim, ε iam non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis,de ubi poterit nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis Dei spiritus habitare Et quia ali-Dφ. ει quanti, de quibus loquimur ut tua san-Σ o' itas retulit in ignoratione lapsos esse se 2 h is liac conditione misericor diam dicimus nonncgandam, ut sine ullo honoris augmento in hoc, quo detecti sunt, quamdiu Vixcrint, ossicio perseuercnt, si tamen post lixe continentes se studuerint exhibere. Hi verb, qui inlia citi priuilegii excusatione nituntur , dc sibi asserunt veteri hoc lege concessum: nouerint se ab omni Ecclesiastico honore , quo indigne usi sunt, Apostolicae Se dis authoritate deiectos, nec unquamposse veneranda attrectari mystcria , a quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, priuauerunt. Et quia exempla praesentia cauere nos praemonent in tu rum , quilibet Episcopus, presbyter, atque diaconus quodnon optamus 3 si deinceps fuerit talis inuentus , lain nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obicratum, quia serro necessc

est excidantur vulnera , quae somento rum non senserint medicinam. De clericis r quales debeant promoueri. DI D r c t M v s etiam licenter, ac lia V II T. bere inexploratae vitae homines , quibus etiam fuerint nutrierosa coniugia, ad praefatas dignitates prout cuicunque libuerit, aspirare, quod non tantum illis, qui ad haec immoderata ambitione perueniunt, quantum metropolitanis specialiter Pontificibus imputamus i quidum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri quantum in se est praecepta contemnunt. Et ut taceamus, quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Mosen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubam 'de alio loco,

Sacerdos uxorem virginem ac VIaι, non E a. 44. viduam , non reputatam , nou meretria

cem. Quod secutus Apostolus ex perse-

cutore praedicator, unius uxoris virum

tam faccrdotem , quam diaconum fieri debere mandauit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur Episcopis r quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de huiusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox iusta corripiat, quae dicit: Videbas furem, se cum Ps.l . v.

rebas cum eo , , ponebas tuam eum adulteris portionem , quid ab uniuersis post haee Ecclesiis seqvcndum sit, quid vitandum, generali pronunciatione decernimus.

De Hericorum conuestione.

OV i c v N αε itaque se Ecclesiae I x.

vovit obsequiis, a sua infantia an DH.rmpubertatis annos baptizari, δί lectorum debet ministerio sociari, qui ab accessi adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, Una tan- νώ. z tum , dc ea , quam virginem communi mper sacerdotem benedictione perceperit, Uxor contentus, acolythus, Ac subdi

conus esse debebit, post quae ad diaconi, gradum, si se ipse, primitus continentia praeeunte , dignum probarit, accedat. V bi si ultra quinquo annos laudabiliterministrauerit , congrue prcsbyterium consequetur, Zc exinde post decennium Episcopalem cathedram poterit adipiscit si tamen per haec tempora integritas vitae, ac fidei eius fuerit approbata.

De grandaevis.

QV i vero iam aetate grandaevus me- T. lioris propositi conuersation PT

uocatus

252쪽

voearia ς ex ulco ad iaciam militiam peruenire festinati desideris sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo, quo baptizatur,

tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur : si tamen eum

vitam habuisse, vel habere, & hanc virginem accepisse , constet uxorem. Quidum initiatus fuerit , expleto biennio, per quinq-nnium aliud acolythus , de subdiaconus fiat, de sic ad diaconatum, si per haec tempora dignus iudicatus fuerit , prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbyterium, vel Episcopatum, si eum cleri ac plebis euocarit electio,

non Immerito sortietur. Su ad cliricas, qui secundam uxorem δε-xeras , deponatur. x r. V i s v v I s sanὸ clericus aut vivis . 1 . e. viduam , aut certe secundam coniugem duxerit, omni Ecclesiasticae dignitatis priuilegio mox nudetur , laica tantum sibi communione concessa, quam ita

demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

femina cum clericis habitent. NII. WEMINAS veto non alias esse patino ,i. Γ Mux in domibus clericorum, nisi eas

n-. Lancum , quas propter solas necessitudi-- . num causas habitare cum eisdem Syn

dus Nicaena permisit.

De monachorum promotione.

xit r. R I ONACHos quoque, quos tamen ,. , . 1VLmorum grauitas, de vitae, ac fidei

--Ma institutio sancta commendat, clericorumst q1 ossiciis aggregari de optamus,& volumus: ita ut qui incra tricesimum aetatis annum

sunt, in minoribus per gradus singulos

crescente tempore promoueantur ordinibus, εc sic ad diaconatus, vel presbyteri,

insignia maturae aetatis consecratione P I-uemant, nec statim saltu ad Episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora nerint custodita. Τμad paenitens non fiat clericus. xlv. 1 LLvo quoque nos par fuit prouidere, ..., I Vt sicut poenitentiam agere cuiquam

1 έεω non conceditur clericorum t ita Sc post in ' poenitudinem, ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem cleric tus adipisci, quia quamuis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramento

rum instrumenta suscipere , qui dudum

fuerint vasa vitiorum. Ut sper ignorantiam vel paenitens, veld Camas, aut viria mamin clerici fariti

fuerint, non promoueantur.

ET quia his omnibus, quae in repro X V.

hensionem veniunt, sola excusatio D . sci. ignorationis obtenditur, cui nos interim P πινεοι solius pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens, quiucumque digamus,quicumque viduae m ritus ad sacram militiam indebite, dc i Competenter Inrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam: ut in

magno debeat computare beneficii , si adempta sibi omni spe promotionis, in hoc quo inuemetur ordine , perpetua st bilitate permaneat: scituri posthac prouinciarum omnium summi Antistites, ruod si ultra ad sacros ordines quenquam e talibus crediderint adsumendum,& do

suo,& de eorum statu, quos contra can nes, Ac interdicta nostra prouexerint,co

gruam ab Apostolica Sede promendam esse sententiam. Explicuimus , ut arbitror , frater charissime, uniuersa, quae diu gesta sunt in querelam,& ad singulas camsas, de quibus per filium nostrum Bassi

num presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, tussicientia quantum opinor, sponsa reddidimus: nunc fraternitatis tuae senimum adseruandos canones, & tenenda decretalia constituta magis, ac magis incitamus. Vt haec quae ad tua consultarescripsimus, in omnium Coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem , Mnon solum eorum, qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad uniuersos Carthagi menses,ac Beticos, Lusitanos,atqu Gallicos, vel eos, qui vicinis cibi conliamitant hinc inde prouinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita , sub literarum tuarum prosecutione mittantur. Et quanquam statuta Sedis Apostolicae , vel Canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: ut illius tamen dc pro antiquitate sacerdoti, tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per v mmitatis tuae solicitudinem

in uniuersorum fratrum nostrorum notitiam perserantur, quatenus & quae a nobis non inconsulte , sed prouide sub ni mia cautela, dc deliberatione sunt Sc salu-

253쪽

briter constituta,intemerata permaneant, terit, obstriratur. Data m. Idus Februa fle omnibus in posterum excusationibus ri). Arcadio & Bauto vv. cc. Coin Ati. chiilbaditus, qui iam nulli apud nos patere po- 3 1

INCIPIUNT DECRETA

IN NOCENTII PAPAE.

T 1 o Episcopo Lugubino

salutem. Si instituta Ecdlesiastica, ut sunt a beatis Α-postolis Gadita,integra Vel Ient seruare Domini sacerdotes : nulla diuersitas, nulla varietas in ipsis ordinibus , ac consecrationibus haberetur. Sed

dum unusquisque , non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc existimat esse tenendum, inde diuersa in diuersis locis, vel Ecclesiis aut reneri, aut Culcbrari videntur, ac fit scandalum populis, qui dum neiciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptaS, putant sibi, aut Ecclesius non conuenire, aut ab Apostolis , vel Apostolicis viris contrarietatem inductam. Quis enim nesciat, aut non aduertat, id , quod aD;'. u. . . Principe Apostolorum Petro, Romanae .ra Λι- Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere seruari, nec superduci, aut introduci aliquid , quod aut authoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum Praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam , Gallias, Hispanias , Asticam, atque Siciliam , insulasque interiacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos , quos vencrabilis Apostolus Petrus , aut eius successores constituerint sacerdotes, aut legant, si in iis prouinciis alius Apostolorum inuenitur , aut legitur docui 1se. Qui si non legunt, quia nusquam inueniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos Prin-Capium accepisse non dubium est,ne dum peregrinis asscrtionibus studeant, caput

institutionum videantur omittere. Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse, ac

nobiscum in Ecclesia conuenisse non dubium est , dc quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat, cognouisse, quod sufficere arbitrarer ad informationem Ec-Hesiae tuae , vel rcformationem, si praedeces res tui minus aliquid, aut aliter tenuerInt, satis certum haberem , nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses. Quibus iccirco respondemuS, non quo te aliqua ignorare credamus, sed ut maiori authoritate vel tuos instituas, vel

si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus

errant, Vt commoneas, aut indicare non

disseras, ut scire valeamus, qui sint, qui aut nouitates inducunt, aut alterius Ecclcsiae, quam Romanae, existimant consuetudinem esse seruandam.

De pace post confecta rusteria danda. PAcεM igitur asseris ante consecta I. mysteria quosdam populis imperare,

vel sibi inter sacerdotes tradere, cum post ' Omnia, quae aperire non debeo , pax sit necessario indicenda. Per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur , atque in Ecclesia celebrantur, praebuisse consensum , ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur. De nominιbus ante precem secerdotu non

recitandis.

DE nominibus vero recitandis, an I I. tequam precem sacerdos faciat, at n. μ'.que eorum oblationes, quorum nomina t. c. A. recitanda sunt, sua oratione comme

det , quam superfluum sit, & ipsis pro

tua prudentia recognoscis r ut Cuius hostiam necdum Deo offeras, Cius antC no men insinues : quamuis illi incognitum nihil sit. Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quOrum sunt, edicenda: vi inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae an te praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.

Saod non debeant bapti ii nisi ab Epi-siopis consignari. E consignandis vero infantibus ma- III. nifestum est non ab alio, quam ab Episcopo fieri licere.Nam presbyteri,licessivit sacerdotes, Pontificatus tamen api-ccm non habent. Hoc autem Pontifici Sus

Corale

254쪽

IN NO CEN

solis debeti ut vel consignent, vel para-eletum Spiritum tradanimon solum consuetudo Ecclesiastica demonstrat, verum de illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit Petrum, dc Ioannem esse directos, qui iam baptitatis tradant Spiritum iam ctum. Nam presbyteris, seu extra Epist pum, seu praesente Episcopo cum baptizant, Chrismate baptiratos ungere licet,

sed quod ab Episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo

signare , quod solis debetur Episcopis,

cum tradunt Spiritum paractetum.Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar , quam ad consultationem respondere. .

ad Od rite omni sebbato ieiune M. V- ΑasATo verb ieiunandum esse ratio Oeuidentillima demonstrat. Nam si dicin Dominicum ob venerabilem resuris rectionem Domini nostri Iesu Christi non solum in Pascha celebramus, Verum etiam per singulos circulos hebdomad tum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter passionem Domini ieiunamus , sabbatum praetermittere non debemus, quod inter militiam atque Iaetitiam temporis illius videtur ines sum. Nam utique constat Apostolos biduo isto in tristitia,& in moerore nisse, lepropter metum Iudaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est in tantum eos ieiunasse biduo memorato, ut traditio, Leclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celestari. Quae sorma utique per singulas tenenda cst hebdomadas, propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant semel, atque uno sabbato ieiunanis

dum, ergo& Dominicum, & sexta seria semel in Pascha erit utique celebranda. Si autem Dominici dies,ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est,tamentis est, bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso, cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet , feria, in qua Dominus passus est, quando M ad inferos fuit, ut tertia die resu gens redderet laetitiam post bidua miristitiam praecedentem. Non ergo nos

negamus sexta seria ieiunandum, sed dicimus de sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, Vel his, qui Christum secuti sunt, induxerunt, qui die Dominico hilarati non soli1m ipsum festuussimum esse voluerunt, verumzziam

per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt. De fermento ciuitatis presbyteris dirigendo.

DE sermento verb, quod die Domi- v.

nica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti,cum omnes Echleissiae nostrae intra ciuitatem lint constitutae,

qtrarum presbyteri, quia die ipsa propter

plebem stibi creditam nobiscum conuenire non possunt, iccirco fermentum a nobis confectum per Acolythos accipiunt, ut se a nostra communione maxime illa die non iudiccnt separatos,quod per parOchias fieri debcrc non puto,quia non longe portanda sunt sacramenta, nec nos per coemeteria diuersa constitutis presbyteris destinamus, de presbyteri eorum conficiendorum ius habeant, atque licentiam. De Energamenis baptizatis. E his veri, baptizatis,qui postea dae- v i. monio, aut vitio aliquo, aut peccato interueniente, arripiuntur, quaesiuit dilectio tua, s a presbytero, vel diacono possint,aut debeant consignari quod hoc, si Episcopus praeceperit, non licet: nam ei

manus imponenda omnino non est, nisi

Episcopus authoritatem dederit id eitaciendi. vi autem fiat, Episcopi est imperare: ut manus ei vela presbytero, vel, caeteris clericis imponatur. Nam quomodo id fieti sine magno labore poterit, Vt longe constitutus Energumenus ad Episcopum deducatur cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad Episcopum, nec referri ad sua facile possit. De paeniteπιibus. E poenirentibus autem, qui siue ex vit grauioribus commissis, siue ex leuioribus poenitentiam gerunt, si nulla interueniat aegritudo, quinta feria ante Pa- D. ι - .schaeis remittendum, Romanae Ecclesiae 3 consuetudo demonstrat. Caeterum depondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare: ut atrendat ad confessionem poenitentis,& ad fletus, atque lacrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem deuenerit,ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.

De epis senui Iacobi Aristoli, in qua pro

infirmis orare praecipitur.

SANE quoniam de hoc, sicuti de caete- V III. ris cosulere voluit dilectio tua, adiecit

255쪽

DECRETA

I9ς etiam filius meus Caelestinus diaconus in epistola sua esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Iacobi

orent super eum, ungentes eum oleo

mine Domini, se oratio fidei salvabit infir- mum , se susscitabit asiam Dominus . oesi in pecratis fuerit , rem1ttentur ei. Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi deberet qui san-αγ oleo chrismatis pcrungi possunt,quod ab Episcopo confectum non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis

licet, in sua , aut in suorum necessitate Dist. N. - ungendum. Caeterum illud superfluum videmus adiectum: ut de Episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia Episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si Episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandum, de benedicere, & tangere chrismate, sine cunctatione potest: cuius est ipsum chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur , quomodo unum genus putatur posse concedi His igitur, frater charissime, omnibus, quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout posui mus , respondere curauimus: ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, aqua originem ducit, seruare valeat, aetque custodirer reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem potentiae Dominic-tiam id procurare: ut de tuam Ecclesiam,& clericos nostros, qui sub tuo Pontificio diuinis famulantur officiis, bene instituas , dc aliis formam tribuas , quam Ati. Cluilli debeant imitari. Data x I v. Kal. April. Theodosio Aug. vis. de Palladio V.C. ConsL

Rhotomagensi salutem. Etsi tibi, frater charissime , pro merito, εc honore face rdotii, quo plurimum polles, Vivendi, & docendi secundum Ecclesiasticas regulas nota sunt omnia , neque est aliquid, quod'de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur: tamen quia Romanae Ecclesiae normam , atque authoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens digestas vitae, Jc morum probabilium disciplinas adnexas literis meis misi, per quas aduertant Ecclesiarum regionis vestrae populi, quibus rebus, de regulis Christi norum vita in sua cuiuscunque professione debeat contineri, qualisque structurin urbis Romae Ecclesiis disciplina. Erit dilectionis tuae per plebes finitimas , Acconsacerdotes nostros, qui in illis regionibus propriis Ecclesiis praesident, regularum hunc librum, quasi didascalicum,

atque monitorem sedulo insinuare: ut de nostros cognoscere, dc ad fidem confluentium mores valeant docendi seduILtate formare. Aut ehim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut siquid adhuc desderatur, facile poterunt ex bona imitatione supplere. Incipiamus igitur, adiuuante sancto Apostolo Petro, per quem dc ApO- stolatus, & Episcopatus in Christo cepit

exordium: ut quoniam plures saepe eme serunt causae, quae in aliquantis non erant causae sed crimina, ut de caeteros licitu- .do si unicuique sacerdoti in sua Ecesesia curam huiusmodi habere, sicut Aposto- ω plus praedicat Paulus , talem Ecclesiam

Deo exhibendam non habentem maculam , aut rugam , ne alicuius morbidae ovis adflatu conscientia nostra Contaminata violetur. Propter eos igitur, qui vel

ignorantia , vel desidia non tenent Ecclesiasticam disciplinam , Ac multa non praesumenda praesumunt, rectὸ postula sti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet Ecclesia Romana, forma seruetur. Non quod noua praecepta aliqua imperentur , sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus obseruari cupiamus : quae tamen Apostolica , MPatrum traditione sunt constituta. Scriptum est namque ad Thessalonicenses m .

nes nostras. sue per verbum, e per epis iam. Illud certe tuam debet mentem Vehementius excitare, ut ab omni labe friculi istius immunis ante Dei eonspectum

securus inueniaris, cui multum enim cre ditur, plus ab eo exigitur usura poenarum. Ergo quoniam non pro nobis tantum,

sed pro populo Christi cogimur praestare

rationcm, disseiplina deifica populum e- - ML

rudire debemus. Extiterunt enim nonnulli, qui statuta maiorum non tenentes,

castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarent, populi fluorem sequentes, dc Dei iudicium non timentes. Ergo ne G

256쪽

lentio nostro existimemur his praebcrer . m. consensum , dicente Domino , Videbaufurem, es currebas cum eo, haec sunt quae deinceps intuitu diuini iudicij omnem Catholicum Episcopum cxpedit custodite a Muod extra confitentiam Metropolitani non ordinetur Episopu . I x. D R I M v M , ut extra conscientiam A metropolitani Episcopi nullus audeat ordinare, integrum enim iudicium est, quod plurimorum sententiis confir- , . Ic x tur, nec Vnus Episcopus ordinare prin

n. . sumat, ne furtiaum beneficium praesti-C e. me. tum Videatur. Hoc enim a Synodo Nin cama conit itutum est, atque definitum.

tur Epiri s. T E M si quis post remissionem pecea-D0 εο ς- si torum cingulum militiae saecularis h , ' 'c . .. bucrit, ad clericatum admitti omninos a - a non debeat. Si quae autem causae, vel contentiones inter clericos tam superioris Or-οι-. danis, quam etiam Inferioris truerint exortae : ut secundum Synodum Nicaenam Congregatis eiusdem prouinciae Episcopis iurgium terminetur, nec alicui liceat, sine praeiudicio tamen Romanae Ecclesiae, relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei tacIesiam nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias. Quod si quis forte praesumpse-tit, dc ab officio cleri submotus, δc iniu-

,. riarum reus ab omnibus iudicetur. Si au-NLCoa.hri rem maiorcs causae in medio fuerint de Aa,M. E uolutae, ad Sedem Apostolicam, sicut sy-

e nodus statuat, post iudicium Episcopale

o 37. reserantur.

Vt isduam clericus nam ducat uxorem. X I. ΥΤ viduam clericus non ducat VXOMM M. 3- V rem , quia scriptum est : Sacerdos

Bon eiectam. Vtique qui ad sacerdotium labore suo, dc vitae probitate contendit, cauere debet ne hoc praeiudicio impedis rus peruenire non possit. Visi Duas viduam duxerit, clericus ηon fiat. ΥΤ is, qui viduam, licet Iaicus, du-πι V xit uxorem , siue ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem vitio Metur exclu-

tuntur, non acc piae Uxoris Consortium relaxatur.

Ut qui secundam uxorem habuerit, clerum non sit. NE is , qui sccundam duxerit uxo- X III. rem clericus fiat, quia scriptum est,

ιυ mes semet nubant. de alibi, Sacerdotes ἰμι non nubant a tius. Et ii ab aliquibus existimatur, ante baptismum si forte quis accepit uxorem, de ea de saeculo recedente , alteram duxerit, in baptismo esse dimissiam, satis errat a regula, quia in baptisimo peccata remittuntur, non acceptarum uxorum numerus aboletur, cum

utique uxor ex legis praecepto ducatur, in tantum, Ut & In paradiso, cum paret tes humani generis coniungerentur , ab ipsosnt Domino benedicti, de Salomon dicat, a Deo pra Parabitur viro uxor, t quam formam etiam sacerdotes omnes seruare , usus ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere , uxorem ante baptismum acceptam post baptismum non computari, cum benedictio , quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur. Quod si non putatur uxor esse Computanda, quaeante baptismum ducta est, ergonee filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habentur.

Vt alterius clericos ordinare nustus usumpet Epi opus. VT de aliena Ecclata clericum Ο XI v. dinare nullus usurpet, nisi eius Epi- nia dii escopus precibus exoratus con dere V De aluna.

luerit. Hoc etiam Synodus statuit Nicaena, ut abiectum ab altero clericum alte- G H.

τλ Ecelesia non recipiat.

Ut non rebaptizentur, qui ad Eccosam a Nouauanis , vel Moniosus

T venientes a Nouatianis,vel Mon. xv. tensbus per manus tantum impositionem suscipiantur , quia quamuis ab haereticis, tamen in Christi nomine baptizati sunt: praeter eos, qui si forte a no bis ad illos transeuntes rebapti rati sunt, hi si resipiscentes, & ruinam suam cogitantes, redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.

257쪽

cMre non debeant.

XVI. DRAETEREA, quod dignum, S pu-n ii.cis L dicum,& honestum cst, tenere Ec-Z- clesia omni modo debet: ut sacerdotes, Be leuitae cum uxoribus suis non coeant,

quia ministeri j quotidiani necessitatibus occupantur: scriptum est enim , Sancti estote: quoniam de ego sanctus sum D minus Deus vester. Nam si priscis tem-Lmis. t. poribus de templo Dei sacerdotes anno Ν- - ι vicis suae non discedebant, sicut de Zachari Hegimus, nec domum suam Omnino tangsbant, quibus Vtique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, & praeterquam ex semine Aaron ad tacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere; quanto magis hi sacerdotes, vel leuitae pudicitiam cx die ordinationis suae seruare debeant, quibus vel sacerdotium , vel ministerium sine successione est , nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis diuinis , vel a baptismatis officio vacent s. r. . Nam si Paulus ad Corinthios seribit dicens , Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, dc hoc utique laicis praecepit ι multd magis sacerdotes, quibus Be orandi, de sacrificandi iuge officium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere, qui si contaminati fuerint carnali concupiscentia , quo pudore vel sacrificare forsitan usurpabunt

aut qua Conscientia , quove merito CX-

audiri se credunt cum dictum sit, Om-Aι T nia munda mundis, coinquinatis autem,

8e infidelibus nihil mundum. Sed fortasse licere hoc credit , quia scriptumi Tim. 3. est: Unius uxoris Virum , non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter conscientiam futuram. Neque enim integros Corpore non ad-r. CV. 7. misit, qui ait, Vellem autem omnesse esse, sicut de ego. Et apertius decla- - a. rat dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt , Vos autem

iam non estis in carne, sed in spiritu. Puod monachus, s clericus fictus serit, proposiam sum Iemare debeat. xvii. I E monachis, qui diu morantes ini. - , o. I I monasteriis postea ad clericatus or---aebis. dinem peruenerint, non debere eos a

priore proposito deviare. Aut enim sicut in inonasterio fuit, de quod diu seruauit, in meliori gradu positus amittere non debet. Aut si eorruptus postea baptizatus in monasterio se)ens, Sc ad clericatus ordinem accedere voluerit, Vxorem omnino habere non poterit: quia nec benedici cum sponsa potest iam ante corruptus. Quae forma feritatur in clericis maxime, cum vetus regula hoc habeat, ut quisque corruptus baptizatus clericus esse voluisset, sponderet se

uxorem omnino non ducere. Ut ex curialibus clericus no flat, propter voluptates , quas a Habolo Inuemas exhibere compellitur.

PRAE T E R E A frequenter quidam ex x v Ir Lfratribus nostris curiales, Vel quosli' o a Labet publicis functionibus occupatos, Cle- muria. ricos facere contendunt, quibus postea maior tristitia , cum de reuocandis eis aliquid ab Imperatore praecipi r, quam gratia nascitur de adsi itis.Constat enim eos in ipsis muniis voluptates etiam exhibere , quas a diabolo inuentas esse non dubium cst, Sc ludorum aut munerum apparatibus aut praeesse aut forsitan i teresse. Sit certe in exemplum solicit do Se tristitia fratrum, quam saepe per tulimus Imperatore praesente, cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognouisti, quibus non soli1m inferiores clerici ex curialibus, ve- metiam iam in sacerdotio constituti, ingens molestia ut redderentur inst

De virginibus velatis os deuiauerint.

IT ε M quae Christo spiritaliter nupse- x Ix.

runt,& a sacerdote velantur, si Post- εν

ea vel publice nupserint, vel te clam ' η c,mcul O corruperint, non eas admittendas

esse ad agendam poenitentiam , nisi is, cui se iunxerant, de mundo recesserit. Si enim de hominibus haec ratio custoditur, Vt quaecunque vivente viro alteri nupserit , habeatur aduItera , nec ei agendae pcmitentiae liccntia concedatur, nisi unus ex his fuerit &functus 1 quanto magis de illa tenenda cst , quae ante immortali se sponso coniunxerat , id postea ad humanas nuptias transmigrauit De virginibus non velatis ,si deuiauerint. HAE veris, quae necdum sacro vela- Tmmine rectae , ininen in proposito tr. virginali semper se simulauerunt per- manere, lica velatae non fuerint, si se

258쪽

INNOCENTII PAPAE

ti nupse inti bis agen3a aliquanto tempore poenitentia est, quia sponso earum . a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet honae fidei contractus nulla ratione dissolui i quanto magis ista pollicitatio , quam cum Deo pepigerunt lui sine vindicta non poterit 3 Nam si Apostolus Paulus quae a proposito viduitatis discesserant, dixerit eas habere damnationem , quia primam fidem irritam fecerunt; quanto potius virgines , quae prioris promissionis fidem tangere sunt

conatae

Haec itaque regula, Dater charissime, si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus obseruata, cessabit ambitio, dissensio conquiestet, haereses & schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeuiendi, manebit unanimitas, inaquilas superata calcabitur, vetitas spiritali feruore flagrabit, pax praedicata la-

hiis cum voluntate animae concordabit,

.. . . implebitur dictum Apostoli, ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, ne que per inanem gloriam vendicantes,non hominibus , sed Deo nostro saluatori placentes: cui est honor, & gloria in saecula An. Christi saeculorum, Amen. Data xv. Kal. Mar-AE' ' iij Honorio Augusto v i. & Aristoneto v. c. Conis.

scopo Tholosano salutem. Constilenti tibi , frater charissime, quid de

proposita specie unaquaque sentirem: pro captu intelligintiae meae quae sunt v ia respondi, quid sequendum, vel docilis ratio persuaderet, vel authoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret. Equidem dilectio tua institutum sequuta prudentium ad Sedem Apostolicam referre maluit, quid deberet de rebus dubiis custodite potius , quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur, de singulis obtinere. Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire 3 mihi quoque ipsi de conlatione docilitas accedit, ut perscrutatis rationibus ad pro- posta respondere compellar : eoque st, vi aliquid semper addiscat, qua postulatur vi doceat. Proponam igitur sngula, subiiciamque responsum.

XXI. DRo posvis T r quid de his obseria I uari debeat,quos in diaconij ministe

syrio, aut in officio presbyterij positos in- Dis 3 ... continentes esse, aut fuisse, generati fili, prodiderunt. De his & diuinarum legum manifesta est disciplina , &beatae recordationis viri Siricij Episcopi monitaeui- 7-

dentia commearunt : ut incontinentes

in ossiciis talibus positi omni honore Ecclesastico priuarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri. Est enim vetus adta a. Paral H. modum sacrae legis authoritas, iam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes r ut servientes sacris oblationibus, puros & ab omni labe purgatos sibi vindicent diuina mysteria, neque eos ad saetificia fas sit admitti , qui exercent vel 'L 2. z. o. cum uxore carnale consortium , quia S ai. scriptum est: Macti estote, quia dc ego sanctus sum Dominus Deus vester. Qui- 44. bus utique propter sobolis successionem'

propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere : quanto magis hi sacerdotes vel leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae seruare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est i nec praetetit dies, qua vel a sacrificiis diuinis, vel a baptismatis officio vacent. Nam si paulus ad Corinthios scribit dicens : Abstinere vos a. iann ad tempus , ut vacetis orationi, & hocvtique laicis praecepiti multo magis sacerdotes , quibus & oranda, fle sacrificandi iuge officium est, semper debebunt ab huiusmodi consortio abstinere r qui si

contaminatus fuerit carnali concupiscentia , quo pudore vel sacrificare usurpabit aut qua conscientia, quove merito exauditi se credit: cum dictum si, Om- -rit. r. nia munda mundis, coinquinatis autem,& infidelibus nihil mundum 3 Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est,

Unius uxoris virum, non permanentem δμοιο s in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram. Ne- r. r. 7 que enim integros e rpore non admist, qui ait, Vellem autem omnes sc esse, sicut de ego, dc apertius declarat, dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt, vos autem iam non estis in

carne, sed in spiritu. Et habentem filios, v non generantem, dixit. Sed ea plane dita par, de diuisa sententia est, nam si ad aliquos forma illa Ecelesasticae vitae pariter , de disciplinae, quae ab Episcopo Si-ricio ad prouincias commeauit, non pro-

259쪽

DECRETA

Loohabitur peruenisse : his ignorationis venia remittetur, ita ut de caltero penitus incipiant abstinere, εc ita gradus suos, in quibus muenti fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere:

quibus in beneficio esse debet,qubd hunc

ipsum locum, quem retinent, non amittant. Si qui autem scisse formam vivendi missam , Stricio deteguntur , neque statim cupiditates libidinis abiecisse, iI-1i sunt modis omnibus subinouendi, qui

post admonitionem cognitam Pra PO-nendam arbitrati sunt voluptatem. De ultima paenitentia.

It x Ir. Τ hoc quaesitum est, quid de his ob- seruari oporteat , qui post baptismum omni tempore incontinentiae v luptatibus dediti in extremo fine vitae suae poenitentiam simul, de reconciliationem communionis exposcunt. De his obseruatio prior , durior , posterior interue niente misericordia inclinatior cst, nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur eis poenitentia, sed communio negaretur. Nam clim illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non reuocaret a lapsu, merito negata communio est , concessa poenitentia: ne totum penitus negaretur,

Be duriorem remissionem fecit temporis ratio. Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis tuis reddidit, iam terrore depulso communionem dari abeuntibus placuit, & propter Domini misericordiam, quasi viaticum profecturis , ne

Nouatiani haeretici, negantis veniam, asperitatem, dc duritiam subsequi vide mur. Tribuetur ergo cum poenitentia e trema communio, ut homines huiusmodi vel in supremis suis, permittente saluatore nostro , a perpetuo exitio vindi

centur.

De administrationibus. XXm. AESI Tu M etiam est super his, αν. s. . e. qui post baptismum administrauerunt, M aut tormenta sola exercuerunt, V aut etiam capitalem protulerunt sentenistiam , de his nihil legimus a maioribus R/- u: definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, dc propter vind1cham noxiorum gladium fuisse permissiam, &Dei ministrum esse datum in huiusmodi vindicem. Quomodo isitur reprehenderem factum , quod auahore Deo viderent esse eoncessum De his eoo ira ut hactenus seruatum est, sic haemus, ne aut disciplinam euertere, aut contra authoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda, gesta sua omnia seruabuntur. raod viri cum adalteris uxoribus non

conuemari.

T illud desideratum est sciri , Cur xxiv.

communicantes viri cum adulteris uxoribus non conueniant: cum contrariores in consortio adulterorum virorum manere videantur Super hoc Christiana religio adulterium in utroque s xu pari ratione condemnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, M. non habent latentia peccata vindictam i viri aurem tiberius uxores adulteras apud saeerdotes deferre consueue runt, & ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur, virorum autem latente commisso non facile quitaquam ex suspicionibus abstinetur , qui utique submouebitur , si eius stagitium

detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante vindictae ratio conquiescit.

αuod qui preces , vel criminales dictos,haheantur immunes.

IL L v o etiam sciscitari voluisti, an xxv.

preces dictantibus liberum conceda-,i . tur utique post baptismi regenerationem iam ma Principibus poscere mortem alicuius, vel sanguinem de reatu quam rem Primcipes nunquam sine cognitione Conc dunt, sed ad iudices commissa ipsa, vel crimina semper remittunt, ut causa cognita vindicentur : quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio pro negoti, qualitate prosertur, ocdum legum in improbos exercetur a thoritas, erit dictator Immunis. Suod hi , qui intercedente repudio disomnumpertulerunt, atra ue se vinxerunt nuptiis, adultiri esse monstrentur. E his etiam requisiuit dilectio tua, XΣvΙ. qui interueniente repudio alij se matrimonio copularunt: quos in utraque parte adulteros esse manifestium est. Qui veris vel uxore vivente , quamuis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, neque posisunt adulteri non videri, in tantum, ut etiam hae personae, quibus Iales c Un-

260쪽

INNOCENTII P APAE.

2GIcti sunt, etiam ipsae adulterium commi sisse videantur, secundum illud, quod te Masrh.is. gimus in Evangelio, ααι amiserat uxorem f.am , se daxerit atiam , marchatur, Amillier se qui dimissam duxerit, moechaisrar, Ac ideo omnes a communione fidolium abstinendos. De parentibus autem aut propinquis eorum , nihil tale statui potest, nisi si incentores illiciti consoriij fuisse detegantur. lui libri in canone recipiantur. XXVII. V i verb libri recipiantur in cano- ne scripturarum breuis adnexus ostenssit. Haec sunt ergo , quae desiderata moneri voce voluisti: Mosis libri quinque, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium , necnon MIesu Naue unus , & Iudicum vnus , dc Regnorum libri iv. simul&Ruth. Pr phetarum libri xvi. Salomonis libri v. Psalterium. Item historiarum Iob liber unus, Tobiae unus, Esther unus, Iudith unus Machabaeorum duo, Esdrae duo,P ralipomenon duo. Item noui Τestamenti Euangeliorum lib. iv.Apostoli Paulli epi. stolae xiv. Epistolae Ioannis iii. Epistolae Petri 11. Epistola Iudae,EpistolaIacobi ,Α-ctus Apostolorum, Apocalypsis Ioannis. Caetera autem, quae vel sub nomine Ma thiae, siue Iacobi Minoris, vel sub nomine Petri, & Ioannis, quae a quodam L cio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide, de Leonide Philosophis, vel sub nomine Thomae scripta sunt, Ac siqua sunt alia, non solum repudianda , verumetiam noueris esse dam-Aa. Christi nanda. Data x. Kal. Martiarum. Stili- .st cone II. de Anthemio Conss.stupuimus prudentem virum de his voluisse consulere, quae Omnibus sunt CC ta ratione comperta. Ergo non quasi

ignoranti dicimus , sed in aliis forsitan occupatos istud oblitos esse vosdicimus. Si quis volens partem sibi corporis ampura erit, concus esse non potes . nolens autem potes.

OV i igitur partem cuiuilibet digiti xxv m.

sibi ipse volens abscidit, hunc ad Dyr ii .

CIerum canones non admittunt: cui ver

casu aliquo contigit, dum aut operi rusti N U-co curam impendit, aut aliquid faciens se non sponte percussit: hos canones praecipiunt 3c clericos fieri, & si in clero fuerint reperti, non abiici. In illis enim v

luntas est iudicata, quae sibi ausa fuit se rum iniicere, quod scilicet de alij id facere dubitare non possit: in istis vero casus

veniam merui L.

xia digami ad clerum admitti non sint. DE digam is autem nec consuIi deia XXIX.

buit, talin manifesta sit lectio Αpo- i. Timi. 3. stoli, unius uxoris Virum ad sacerdotium, siue ad clericatum admitti debere. Ee hanc ipsam tamen si virginem accepit, nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acceperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, Non viduam , non abiectam Babere posse co-ietem sacerdotem. atii de Dicis ad clerum non debeant Iro

moueri.

po Nuceriano salutem. Mirari non possumus dilectionem tuam sequi imstituta maiorum, omnia quaeque possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, atque ad apicem Epist patus referre: ut consulta videlicet sedes Apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid, faciendumque pronunci et, quod nos Zc libenter accipimus , de dilecti

nem tuam memorem canonum Compro

bamus. Scripsisti igitur, quod seruore fidei , quo polles, oc amore satastae plebis vel reparaueris Ecclesias Dei, vel nouas quasque construxeris: sed in his clericos,

quos constituas, non habere, aliquos ve-

tb mutilos, aliquos digamos esse, ad quod DE laicis vero religio tua consuluit, xxx.

quod canones ordinare prohibeant Certum est quidem hoc regulas Eccle- D A r siasticas contineret sed non ita distinitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, Se non scripossunt, sed designata sunt genera , de quibus ad clericatum peruenire non possunt, id est, squis fidelis militauerit, taquis fidelis causas egerit, hoc est postulauerit , siquis fidelis administrauerit. De curialibus autem manifesta ratio est, quo niam, etsi inueniantur huiusmodi viri,qui debeant clerici fieri, tamen saepius ad curiam repetuntur , caucndum ab his est propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiaeprouenit. CC

SEARCH

MENU NAVIGATION