장음표시 사용
231쪽
dem, quia, licet non tam frequenter ob raras electiones formentur, formabuntur tamen ob fauores, honores , indulgentias suis suffragatoribus, S amicis a Praelatis concessas, quae omnia aliis negant , & si aliqua eis praestantur maxima cum difficultate, 6c labore, ac sii non essent, ut ita dicam, de corpore Religionis, ac si horum tabores p ro Religione impensi non essent praemiis digni: necnon forma- buntur ab ipso imperio in uno, seu in paucis cumulato,quia cum appetitus honoris insit naturaliter hominibus, teste Vallar. Maxim. a D. Thom. relato de reg.Princip. lib. .cap. T. Nis a est tanta humilitas , lirae hac dulcedine non tangatur. Multi profecto nec dissidiis abstinebunt, ut ad honores ascendant, Videre paucos exaltatos, multos meritis pares oppressos, & humiliatos discordiam , ac seditionem parit iuxta sententiam Aristot. I .Polit.cap. . Iu optimatibuF Autem, inquit eautones sunt, interdum quadem ex eo, quod pauci sunt bonorum participes. Addo tandem, plus posse destruere ma-.lum Praelatum perpetuum re quoad . spiritualia, dc quoad temporalia, quam centum temporales, quia si unus temporalis destruit, alter aedificat, teste experientia, quae docet: in suorum regiminum primordio pro Religione, ac Dei cultu omnes aedificare, saltem ad celandam suam ambitionem ,-malitiam: at c tinuatio perpetui, & mali Praelati omnia bona Religionis ambitione, superbia, iniustitiis, aliisque pessim, moribus exterminat, & eradicat. Tert. si sententia contraria roboratur exemplis multarum Religio mim, quae ab initio beneficio Generalatus perpetui fruebantur, ista ediam solidatur exemplis multarum Religionum , ut videre est apud Petrin. ubi supr. n. 6. quae ab initio sempor temporalCs Generales habuerunt, imo multae ex illis auctioritate Sedis Apostolicae ad petitiones ipsorum Religiosorum inclinatae, perpetuum Generalem in icmpo- ratem mutarunt, eo quod maXima authoritate, Scaustcritate subditis imperabant, & propter magnam potentiam , qua pollebant, Visitatoribtis eorum reformatione missis resistebant , ita docet Rodri l. tom. I. quaest. 16. art. l. in finC. Quart. si Nauarrus suam sentcntiam confirmat Tiber. Caes. exemplo, haec sententia firmatur exemplo Caroli V.Imper.
232쪽
de quo Scriban. r.Pol.Chris .cap. o. ait, quod dedit consi- . lium Philippo filio , ne gubernationes magnas diu sub uno capite permanere sineret. Quint. si temporalia regimina ob modicum tempus monasterij bona dilapidant, multὁ magis perpetuum dominium , eo quod Praelati ea possident tanquam res haereditarias, quae filiis, ac nepotibus relinqui possunt. Tandem sexto , si perpetuitas dat ob longam experientiam magnam prudentiam in Praelatis, Ec temporale dominium non eam denegat, duce experientia, in viris aptis, dc idoneis, quia, quod bonum, dc malum fuit in praeterito regimine, inseruit eis pro doctrina ad prudenter gubernandum, unde Tacit. i. hist. in orat. Galbae ad Pisfait: VI l imus, ac breuisiimus bonarum, malarumque rerum delectus. Sitare, quid noluerit sub alio Principe, aut voluerit. Haec sunt principaliora, ac validiora argumenta , quibus sectatores utriusque sententiae sese muniunt I. atque con
Quid ergo dicendum 3 nisi quod utrinque sicut habent
maxima incommoda, ita mille commoda, quamobrem tertia
opinio insurgit, de est Laymani in qq.can. c. t 8. n. 23 S . ita loquentis: Non desunt,qui expedire magis existimant, Vt Ordinum Praelati in perpetuum inae tuantur, sed hac rem difficile est definire, cum ex utraque parte tam commoda, quam incommoda existant: Et ante illum Ioan .Bapt. Anthon iuc- eius in Cathec. Neapol. lib. s. de simon priuat. cap. 6. folio mihi i 8 . ubi sic asserit: Ego licet Nauarri opinionem de perpetuitate Generalium aliquando probauerim, hodie tamen in re anceps sum , cum valde probabiles rationes pro Vtraque parte sint, tum propter iustitiam distributivam, tum propter incautam electionem ab initio factam, dc praesertim quoad capita ordinum. Tamburinus vero de iure Abbatum,
rom. l . disp. 2 3 .quaest. T. num. q.pinat, hanc rem esse satis arbitrariam, dc alterutram partem eligi posse, dummodo incommoda , quae in Unaquaeque illarum contingere possunt, quantum fieri potest, euitentur: pro quaesiti veritate sit
Prim. not.quod incommoda quae in natura humana,quasi
in propria sede regnant originem ducunt ex hominum frastitate, ac imbecillitate, qui ab intrinscco ad malum sunt C c a proni,
233쪽
proni, hinc est, quod S.Thom. l . 2.quaest.' I .art. l .resoluit, quem sequun tur Medi na ibid. Mirand .lom. L .quaest.Σ s .art. s viilitis esse Reipublicae gubernari optimis legibus, quam hominibus, licEt hi sint res animatae, illae vero inanimatae, eo quod, cum in mundo plures sint protervi, & ad vitia pro-- ni, necessarium fuit per vim, & metum legibus inflictum malo cos cohibere, non per homines, qui saepe, ac is pius amore, vel odio affecti iudicium perturbatum habent, unde in iure multis in locis cautum est, ut quam paucissima iudicum arbitrio relinquantur , sed secundum leges omnia
iudicentur, ut habetur in cap. Omnis,quaest. I in cap. Iudicet T. quaest. 7.& in cap. Summopere II . quaest. 3. per leges ergo Respublicae sunt regendae, quae seclusa omni cupidi- 'tate, amore, odio & humana affectione statuunt, dc ordi- .nant ea, quae necessaria sunt, inquit D. Thom. ad pacem hominum, &. virtutem. Quae tamen leges nequeunt omnia vitia, prohibere, ut inquit S.Th.ubi supr.q. 6.art. 2.Medina 'ibid.S. Antonini .part.tit. II. g. . Solus de iust lib. I.q.6.art. 2.
uia cum mensura debeat e sse homogenea, id est, secunum naturam hominum, & adaptari eorum conditioni fi gili, & imbecilli, & multitudinem mensurare debeat,cuius maior pars est hominum imperfectorum in virtute, ideo non omnia vitia leges prohibere debent; ει quod mirum est. in omni congregatione etiam religiosa secundum perfectionem status maior pars eorum secundum imbecillitatem, N. infirmitatem naturae operatur, teste Suareet . de Relig. trach. I O. lib. I o. cap. 3. in quocumque statu, inquit, pauciores sunt viri prudentes, & priuatis affectibus liberi, &. lib. I. traist. 8 . cap. 3. num. 3 .dicit ex discu rsu D.Thom nam bS.PP. qui Religiones in stituerunt, noluerunt hominibus iniicere laqueum damnationis, sed potius viam salutis ita ordinare, ut illius periculum esse non possit, & idco non habuerunt intentionem multiplicadi praecepta obligantia ad mortale, nam illa no possunt no esse in laqueiam respectu totius communitatis,in qua pluses infirmos, fragiles esic necesse est.
super regulam b.Francis c. quaesitum icitu dignum resoluit: quaerit ergo, quare Religiolorum ordines deficiant ab illo
234쪽
seruore, vitaque religiosa, per quam tam coram Angelis. quam coram hominibus in primordio admirabiles apparu ruat: Respond. Variis rationibus, quarum prima videtur esse a priori, amplectens non sollim Religiosorum ordines, verum etiam status Episcoporum, Clericorum, ac Laicorum. Omne, inquit, quod non habet esse suum ase, defriendo deridis in non esse, nisi suctentetur ab eo, qui dat ei esse ,sic omnis ordo, o omnis homo: quare in primoiaio nascentis Eeelsiae fidelium multitudo erat perfecta, o sancta, unde dieitur Act. oml. .
Multitudinis credentium erat cor unum, ct anima una. Alimvero singulares, dc a posteriori de Regularibus sunt, inter quas tanquam principaliores hae enumerantur. Prima est multitudo intrantium, nam sicut pauci Religionis iugo. asperitatibusque se facile subiiciunt, ita multi difficile fie-ctuntur ob capita diuersa , quae maxima difficultate ad unum sensum declinant. Secunda est subtractio illorum Religiosorum, qui magno feruore, ac rigore magnam per sectionem possidentes , ordinem in suo primordio etiam delapso sustinuerunt, unde Religiosi, maxime qui post ipsos
habitum assumunt, ab eorum exemplis moueri non possunt,& ita regimen cum ad ipsos iuuenes d uoluidur, ipse ordo in rigore infirmatur, Bd in feruore amplius non feruescit, dc ita persectio debilitatur. Tert.est frequens mutatio Praelatorum, quae, licet bona videatur, expellens malos a regimine , noctua tamen censenda est, quia, dum Praelati insi. gnibus Virtutibus , dc magna perfectione fruuntur , non ignorantes se cito absoluendos a regiminC, non audent re formationem aggredi, imo subditi nolentes persectionem illam primorum Rcligiosorum sequi, ita ut rebelles nuncupari possint, timente , ne ordinem ad suum candorem restituant,vitia expellcndo, virtutes introducendo, reseri mationem in totum ordinem, quasi semen Dei spargendo, laborant, Vt a regimine deponantur, quare concludit Sam ctus, Ex his, aliisque rationibus assignatis insurgit, Religionis statum sic deficere, ut non sol im fiat deterior, sed sita cius reformatio desperabilis, nisi aliter Ordinet Deus: VC- ' rumtamen est, quod, sicut electoriam gloria fit maior ex Ieproborum societate , qui suis prauis moribus sunt materia C c 3 tentationis
235쪽
tentationis electis, ita ut videantur semper esse in ama exercendae virtutis, ita boni ReIigiosi non e sient tanti meriti apud Deum, nisi eorum animae in medio tempestatis de- fectuum tepidorum fratrum itea suae vitae peragerent, quare temper prouocati ad luctam cumulant animas insignibus meritis , quod videtur esse, intentum diuinax proui-
T. . . Ex hac doctrina sequitur tςrtium notand. quod sicut in viventibus triplex status dignoscitur , ita in statu perfectionis Religiosorum est assignabilis. Prim. loquendo de Regularibus dicitur status augmentationis, in quo Virtutes , aliaque bona, & perfectiones semper de die in diem augmentantur. Secund. appellatur status consistentiae, in quo Religiosorum virtutes', ac persectioneS non augentur, nec minuuntur. Tert. vocatur status declinationis, in quo &- Virtutes infirmantur, ec persectio tendit ad occasum, &scut natura non operatur in instanti, sed in tempore, ita iaquolibet statu assignari debet id, per quod quilibet status
moueatur. Aduertendum tamen est,quod, si1 status declinanionis non sustentetur bonis exemplis, reformationibus, . aliisque mediis necessariis, praesertim claudendo ianuam ingredientibus, magna velocitate ad interitum, cum natu
ra sit prona ad malum, declinabit: his suppositis.
Considerando Religiones in primordio suarum originum, id est, in primo statu , in quo Religiosorum feruor,
quasi ignis augmentabatur, cum unusquisque ad hoc virtu- tutum materiam colligeret, perfectionisque statum magis, ac magis cuperet propagare , earum utilitati, ac profectui iam expediens est, ut Generalis perpetuo regimine fruatur, quam temporali gaudeat. Suadetur: incommoda allata a prima opinione contra regimen temporale Genera lium exoriuntur praesertim ex subditis , & ex deprauato modo electionum, incommoda relata a secunda opinione, quae exterminare conantur Religiones, quae sub perpe- . tuitate primi capitis reguntur, praesertim emanare videntur
236쪽
a Praelatis: sed in nostro casu neque cx parte subditorum, neque ex parte Praelatorum labi possunt: ergo: maior videtur clara in superioribus , minor probatur , quia e X parte subditorum suffragia ferentium in electionibus omni prudentia, iustitia, sanctitate,necnon & simplicitate dabuntur, quare nec disciplina regularis eneruabitur, nec subornationes, collusiones, susurratio S, murmurationes , conuentio- . nes, simoniae, aliaque incommoda superius enarrata Orientur , CX parte etiam Praelatorum perpetuorum nimia audacia , stiperbia in subditos non excitabitur , nec alia incommoda superius recensita audientur, eo quod omnes in spiritu feruentes magis, ac magis perfectionem anhelabunt, subditi parui aestimantes Praelationes , Superiores quietem subditorum maximo cum desiderio optantes, lIi cum omni iustitia,aequitate, ac pace munus suum exercentes, illi cum omni patientia , dc alacritate rccipientes quidquid a superioribus erit ordinatum, ut videre est apud annales Rcli gionum: ergo tam vitilis est Religionibus in illo primaeuo statu Generalis perpetuus, quam temporalis, unde Arist. 3.- polit. Cap. J . ait. rauaudo igitur unuw,velpauci,vel multi communem mittitatem in gubernatione sequuntur, has esse rectas re-
Ηm publicarumstecies necuse est. Argumentum Ctiam videtur concludere de secundo statu Religionum ratione persectionis, quia, licet amplius non proficiat, gaudet tamen pro sectu acquisito excludente ab illa multitudine Rcligiosorum mala r censita.
Dices, in omni congregatione plures sunt infirmi, neci liberi ab omnibus affectibuI , ut dictum est: ergo etiam ita illo primaeuo statu subditi ab atactibus ducit crunt Praelationes praetendciates ,-ita in enarrato statu mala recensita suscitabuntur. Respond. quod Suare Z loquitur de congre- .gationibus Religiosorum amplectentibus illum triplicem statum, in quibus verissimum osse videtur, multo plures degere infirmos, ac in spiritu debiles, quam fortes litinantes. contra proprias concupiscentias, quare S.Bonata. ubi supr. ait, hoc praesertim exoriri ex multitudine intrantium, qui non tam facito flectuntur, sicut pauci, S ex subtractione irorum, qui suis exemplis, vitaque sancta iuuenes instrue-
237쪽
re soliti erant, at verδ non loquitur de primo illo statu solum , quia, experientia duce, maior pars illorum hominu absque dubio sunt fortes, in spiritu feruentes,acriter luctare tes contra mundum, carnem, & diabolum, ac semper inre riorem hominem mortificantes, Crucem Domini portari tes, non negat tamen, quod aliqui pauci infirmi morambi,
Dices, in isto etiam statu potest Generalatus indigno conferri, ut videre fuit in initio Seraphicae Religionis in fraut re Elia, qui sua ambitione, & superbia totam conturbauit Religionem: ergo solutio ad argumentum difficultatem non soluit. Respond. quod id sequitur per accidens; non tamen absque diuina prouidentia, quae semper solet ex malo eligere bonum, & regulae generales non inficiuntu exemplis, quae raro Occurrunt, exemplo petito ab aliis Religionibus , quae in suo ortu non sunt passae huiusmodi in- .
Si postea consideretur Religio sub illo tripliei statu
gnato , in quo multitudo impersectorum, quasi nece inspicitur, status quaesiti prorsus problematicus est, Layman & Antoniucius meo iudicio veritatem attigeeo quod si incommoda exoriuntur eX Vna parte, enon desunt, & ideo non sine arte modo descripto argumenta secundae opinionis proposui, legite,& relegite,quia ins conclusionis perbelle elucescit.
Considerando illum triplicem statum in qualibet R
gione simul adhibitis remediis ad euitanda incommovi dicit Tamburinus, non audeo recedere a sententia Petrasserentis, temporalem Generalem esse magis expetem ob utilitatem quammaximam sequuturam. Probat prim ex sacr.Scriptur. Machab. 8. ubi approbatur annelectio Romanorum Magistratuum. Et committunt.
238쪽
t i ini magiis tum sum persingulos annos donet e terra, ct omnes Obediunt uni, o non ast inuidia, Mirareos. Sueer quem locum dicit Dionys. Cararante autem hac bonitate regiminis Romanorum is princerunt, Rin breui venerunt ad maximum nentum , non dissentit Glossa, im , S.Τhom. I .Mach. . 8.vult, quod ibi non erat inuidia, neque zelus, quia 'non aderat boni particularis praeponderatio. Secund. ditarex empublicam optimis viris, per quos Respublica regatur, deficiente, alter de regimine status informatus dico succedat , videtur utilius, nam de nouo alium eligere informatum maxima incommoda: MArre solet bono communi,vi recte monet Emin.Lugo de iust.disp. 3 s. sect. s. num. 18 at s Generalis esset perpetuus , dc priuaretur bonum commune his hominibus, & miIle incommoda insu gerent eo deficiente, maxime in senectute regiminis, norata, quia alius infbrmatus difficile inueniretur, & fit in 'MAiretur, toti Religioiri non placeret, quod est
um magna ponderatione: ergo, ne priuetur Religio summa utilitate, frui debet Generali temporis. Tert. a . sint in Republiea, in qua multitudo languen-hares homines , qui tanquam inimici ei obe-alosum est , & id sequitur, quando apti exclu onoribus , teste Arist. 3. Polit..cap. 3 . asserente. id est aptos penitia ab honoribus periculosumis inopum sit in riaitAte, eademque ab honoribus es ciuitatem plenam esse hostibus Reipubliea. is perpetuus eli geretur in maximo discrimine :tur Religio, quia , cum sit plena hominibus non ubistiantibus aduersus malas inclinationes, ut dicit
tanquam inopes in ea morantur, ac Vagantur,ere in illa plures non dicam inimicos, sed parum uod exelusi viderentur ab honoribus, quos ingressu temporis tandem essent habituri, bedire, quem exaltatum supra se vident, varias rationes , hinc est, quod multi in ea ilicritate alieni, quasi portent prae tristitia supra humeros , ob vitam assumptam , do- Dd . ' Hatutis,
239쪽
statutis, ac stperiorum moribus dolent, necnon & de eorum vita murmurant cum maximo damno Religionis: ergo Generalis temporale regimen gerens non potest nisi lauda. ri , unde Patritius lib. I. de Republ. tit. 6. inquit: Prae tum tempus magiaratus habere debet, nam perpetuo imperare in libera riuitate odiosum est, parere enim, ut imperare discnt,optimo elui expedit. Et S.Thom. .de reg.Princ.Cap.7.λit. Darestri eipatum uni soli est causas ditionis in multitudine, & ita est ratio Arist. in 1. Polit. ubi dicit, quod Socratessemperfacit eosdem Principes, quoi seditionis es causa apud nusiam dignitatem p identes. Quart,lex, quae multitudini imponitur, in qua maior pars in virtute infirma videtur, ob infirmitatem omnia vitia cohibere nequit, unde, si non adaptatur eius co
ditio ui labili, atque fragili, censetur iniusta, ut dicunt In & superius adnotauit sed, si lex statueretur de eligendo supremo superiore perpetuo , non esset iuxta naturam humanam, quia licet multi persecti degant in Religione, nihilominus imponitun multitudini ἔ in qua maior pars virilia ter non luctatur cum Prauis affectibus , in qua viget aliquomodo appetitus honoris, teste Valerio Maxim. ubi supt. ergo huiusmodi lex non videtur esse utilis Religiosae Reipublicae. Quint. unum prae caetexis extollere periculosum est Reipublu tum quia dissiciteri ne moueatur suo Oseficio timore, vel odio, dc ita iudicium alienum a perturbatione dissicile potest habere, vi benh notan s. Thom ubi
sup r. in i inst. tum quia non habet, qui eum fraenet, N. custodiat in praeiudicium regiminis custodiam postulantis,
. unde Arist. pinceptum sist Polit. c p. II - Communis vero suffodia omnis dominationis unius es ,neminem unum pra caeteris magnum facere, sed plures , namse inuicem cooriun . Sed, si
Religio niteretur habere Generalem perpetuum, unus praecaeteris extolleretur in maXimum Religionis pcriculum, quia in iudicandis iis, maxime quae pendent a suo intellectu, ut sunt merita, & demerita subditorum, dissicῖle videtur esse, odio v lamore eum non ductum iri, quare Miranda om 2. quaest.. ais art. s. inquit homines utcunque perfecti carne cum sinc induti, sepis mae passionibus perturbantur, multisquc aliis rubus, quae ii os a recto tramite a Veri-
240쪽
late dessectere faciunt: Et licet id inueniri possit in Generali
temporali, attamen ob futuram declinationem ab imperio, curabit, ut actiones, & iudicia exeant ab omni affectione, quantum fieri potest, libera, ut infinuat Eutropius lib. i.
hist. Et placuit, ne imperium longius tempus, quam annum haberet , ne per diuturnitatem potenatis insolentiores redderentur,
sed ciuiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse
priuatos. Quia etiam regimen deficeret a custodia, nam plures sunt, qui se inuicem custodiunt, moderando ea , quae fuerunt digna reprehensione in praedecessoribus, & extir pando ea, quae male in vinea Domini seminata fuere: ergo tanquam res periculosa a Religionibus huiusmodi perpetuitas est resecanda. Sext. quanto magis pacatum est regimen, tanto magis .utile Rci publicae ceniendum est: sed hoc magis habetur sub imperio multorum sibi succedentium,quam sub perpetuo dominio unius: ergo. maior clara apud omnes, minor probatur: unius passiones reddunt nimis durum , rigidum regimen , quia fere semper iidem laborando incommodorum oneri succumbunt, & iidem fere semper commodorum bonis fruuntur, multorum vero passiones reddunt regimen magis leue, & pacatum, quia, qui sub uno incommoda patiuntur, sub altero commoda sortiuntur,& vicissim sibi praestant tam commoda, quam incommodarergo semper erit utilius regimen temporalium Generalium, tanquam magis pacatum. Septim. illud regimen est magis utile Reipublicae, quod est bonis magis charum, & illud vi detur esse magis charum, quod potest ab omnibus participari, unde S. Ambros. .in EXaCm. cap. II. ait. diuid hoc pulchrius o laborem omnibuW, o honorem esse communem. Sed hoc habetur in summo regimine temporali, & non in perpetuo: ergo tanquam charum omnibus, Ec magis utile Reipublicae erit illud, & non istud. O ctav. plus mouet mutatio antiquae consuetudinis, qu m ipsa vetus consuetudo, quia illa mutatio non in aliquibus locis , sed in multis, imo in tota Ec clesia facta est non sollim in Religionibus, quae ab antiquo seruore defecerunt, sed in illis, quae eum retinent, vel ad illum sunt reuocatae, vel de nouo sunt institutae, quod est
signum illam mutationem non euenisse in Errore, aut im-D d i persectione,
