Dubiorum centuria, De regimine regularium, in tres partes distributa in 1. Incommoda electionum, quae inter Regulares oriri possunt, nec vsque in hunc diem praelo subiecta fuere, enucleantur. 2. Remedia assignantur. 3. Nonnulla selecta elucidantur. P

발행: 1646년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

. De regimine regularium,

ac Democratiam esse meliores Monarchia, nonnullique alij inter omnia regimina illud quartum essu optimum, inter se dissentire non videntur , sed cuncti in hanc conueniunt. sententiam, Ut optime cogitanti videbitur. Illud esse optimum regimen, quod omnes idoneitate praeditos secunduri proportionem meritorum, praemiis ornat quoad honores, dignitates , caeteraquc bona communitatis, unde electores ad hoc tenentur, & ratione iustitiae distributitiae, quae omnes, modo sint meritis ornati, respicit, & ratione fidelitatis, ac ratione etiam ipsorum bonorum postulantium ex propria natura in membra diuersa diuidi. Et pro certo electores,ac Superiores habeant,quod nunquam Religio summa quiete, ac pacifico sfaria frui poterit, nisi hoc regimen in totam Religionem extendatur, qu ia est secundum naturam,& omnia alia contra naturam, qtiae diu permanere nequeunt, ut ex perientia docet, & ita quando in progressu discursus contingit, Vt modo unum, modo. alterum proferat, nil aliud

intelligitur, nisi istud optimum regimen, & quarta species imperij: his suppositis

Prima concluso.

Vtilius videtur esse Ecclesiae, seu Protainciae, multiplicare Definitores, ac Prouinciales secundum tituli eriplicationem prout in prim . not. Quae conclusio firmatur ob aliquos modernos pro comperto tenentes, paucos esso eleuandos ad supremas dignitates, quorum doctrina nequit honestari considerando, communiter loquendo, naturam regiminis Regularium in se ipsa , quia ciliet eam inuertere intrinsece postulantem ut subditorum vis non sit negligendum, sed saltem vicissim honoribus, ac dignitatibus seeundum me ritorum mensuram cumulandum,ut optime insinuat D. T h. . de reg. Princ. cap. 8. η'sumendi sunt, inquit, Rectores via ιisum in politia, e Consuus, siue Asas uratus vocentur, siue uocumque alio nomine, dummodo idonei reperiantur: alias imiustum e siet dominium , sed eam forte contendunt horie- stare ratione damnorum, quae sequuntur ex multiplicatis

hominibus ad illas dignitates , quorum etiam doctrina satia

262쪽

III. Dub. III. 23

falsa ostenditur, tam ex bonis insurgentibus ex concluso ne ad praxim redacta, quam ex incommodis, quae arcem tur a Congregatione. Et primo suadetur ex sententia D. Greg. relata in cap. Singula Ecclesiastici,dist. 8 o. ubi dicitur. Singula Ecclesiastici iuris offlicta , gulis quibusquepersonis situ

gillatim debere committi iubemus. deque enim uni quamlibet exercitata personae uno tempore duarum rerum in ta censemus committenda, quia si totum corpus oculus, ubi auditus Sicut enim varietas membrorum per diuersa Φηcia , se robur corporis seruat, or pultaritudinem repraesentat, ita varietas personarum

nihilominus per Upcia distributa se fortitudinem , o venuis . tem sanctae Dei Ecclesiae manifessat, &c. Ex quibus verbis sic formatur argumentum : ibi viget Ecclesiae fortitudo, ubi singula ossicia per varietatem personarum sunt distributa: Sed si non multiplicarentur Definitores, ac Prouincialesiti xta meritorum mensuram, fortitudo, quae in unitate consistit, obstans omni malo, non elucesceret in Prouincia, quia varietas personarum non e siet dignitatibus, earum meritis satis debitis honorata, sed tantum pauci homines:ergo huiusmodi multiplicitas semper erit censenda utilior Pro uinciae, tanquam robur, &. fortitudo eius, unde Arist. Pol. cap.7. loquendo de paucorum, id est, optimatum , α multorum gubernationibus Reipublicae ait, quod tutiores sunt itiae, quam ilia, & affert rationem , quia fortius es id, Dod plus es, er magis acquiescunt aequum habentes. Sed Clarius

A. Pol . cap. I. a quale repensum riuitatem conseruat, quoniam

inter liberos, ct aequales necessarium est hoc esse, nam omnes simul magiis tum gerere impo sibile est ,sdper annum, aut per Aliam praefuitionem, se tempus. Secund. nequit negari, iustitiam non e sse bonum, imo summum cuilibet regimini, ita tradit D.Greg lib. 7.regist. epist. r χ a. Summam in Regibus bonam es iustitiam colere , ac sua cuique iura seruare. Imo ad hoc instituuntur principatus, ut cuiuslibet hominis ius non

negligatiar, ut notae Medina I. a. qUaest. 9O. art. 2. concl. 3. certe siciat potentiae naturales de natura sua institutae sunt,

xtueantur bonum totius suppositi, sic potestas publica in inmune bonum iustitiae est: Sed si non multiplicarentur huiusmodi homines nec bonum iustitiae haberetur , nec

263쪽

i 3 4 De regimine regularium,

finis regiminis totam coronaret Prouinciam, nam multo rum merita essent neglecta in destructionem eiusdem Prouinciae, iuxta praeceptum Aristot. I. POl. cap.7. Dissoluuntur autem maxime o ReΦιblica, ct optimatum gubernationes propter transgressionem iuuitia in ipsis factam: e rgo de ne cessitate utilitatis iustitiae sunt augmentandi, & ideo S. Thom . . de reg. Cap. . CXclamat. Laudabilis es politia, in qua secundum merita unicuique Ciuidiuribuuntur honores, ut antiqui fecerunt Romani. Tert. nil persectius, & utilitis regimini Reipublicae est, quam habere pacem, & concordiam inter Cives, quae sunt finis omnium imperiorum, ut docent DD. praesertim D. Thom. 3. de reg. ubi supr.Caietaumm tit. sedit.AZor.p.2. lib. li. cap. I .quaesit. 2. & Religioni quam mutua charitate frui: Sed per multiplicationem illorum Praelatorum haec mon desiderantur, teste D. Thom ex Arist. loquendo de pace

I. 2. quaest. Io J. art. I. Bona ordinatio, inquit, Principum est, ut omnes aliquam partem habeant in Principatu, per hoc enim onseruatur pax populi, se omnes talem ordinationem amant, ct cuBodiunt, teste D. Chrysost. loquente de mutua charitate, hom. Io. in Matth. qui attente meditans illam aequalem di stributionem cibi in deserto factam a Christo ad subialeuandam illius multitudinis necessitatem prout narrat Euang. Ioann cap. 6.ita affatus est. Neque enim corporibu s-έ .lum, verum etiam animis praebere alimenta volebat,sic se a Deo,

se quoniam non plures panes, ac pisces propositi fuerant, o quouemam omnibus communiter eadem allata sunt, o quoniam aequatiter diBributa ad humilitatem, abs ineutiam, charaIatem mmyuam, se ut omnia communia esse putarent eos rnducebat: ergo,

ut Prouincia fruatur hac summa utilitate, quam secum fe- .runt pax, concordia, & mutua charitas, plures sunt numerandi homines in Definitores, ac Prouinciales. Confirmatur ex humano corpore, sicut pace humorum fiuitur corpuS, . . quando humores sunt aequales, data inter eos debita proportione , nec unus alteri plus quam par est praeponderat,& dominatur, ita illa Respublica, & Ecclesia in pace conseruabitur, quando inter homines idoneos aequalitas, se-:cundum proportionem meritorum, honorum, ac dignitatum intercedet. Quart. nil utilius in Ecclesia dari potest,

264쪽

Pars III. Dub. III.

quam ut sapientibus hominibus assiuat, qui consiliis, ae 1uccessionibus eam in perpetuum conseruent: Zc cum huiusmodi multiplicatio tales homines pariat, teste Scriptura Prou. 9. Da occasionem sapienti , se addetur sapientia: ergo non est Prouincia priuanda haz summa utilitate, quae Religioni, ac Generali summopere inseruiet. Percipe candidelector rationis fundamentum ex documento D. Thom. I. de regim. cap. I S. Sunt autem, ait, tria, quibus bonum publicum permanere non finitur, quorum quidem unum est a natura proueniens, Non enim bonum multitudinis ad unum tantum tempus

inuitui debet, sed ut si quodammmodo perpetuum, homines autem, cum sint mortales, in perpetuum durare nonposunt, nec dum vivunt semper sunt in eoisem vigore, quia multis variationibus humana vita Iubiicitur, esse non sunt homines ad eadem inlicia peragenda aequaliter per totam vitam idonei, dcc. Quint ό suadetur ex incommodis, quae arcentur a congregatione , prinsertim ex illo , nempe seditione, per quod corrumpuntur omnia regimina, quia est illud malum obstans unitati imperij, perquam omnia regna conseruantur: iniustitia dissoluit Rempublicam , excitat seditiones , teste Arist. F. Pol. cap. Plato n. lib. i. de Reg. circa finem: ille ait: In optimatibus autem seditiones fiunt interdum quidem ex eo, quod pauci sunt honorum participes, & cap. 3. Seditio si propter contemptum , ut fra paucorum potentia, cum plures t isti, qui a Republica excluduntur. Hic, inquit. Seditiones iniuisitia, inrmieitias,contentionesque parit.Imo S. Aug. lib. 2.de civit. Dei,c. 2I.

ait. Rempublicam regi,aut sare non posse sine tuisitia. Sed votis paucos extollere, multisque idoneis stiffragia denegare est maxima iniustitia , nam de ratione iustitiae distributivae est,

nemini nocere, dc unicuique reddere, quod suum est: ergo, ut Ecclesia conseruetur, seditionesque non oriantur, multitudine suffragiorum multiplicandi sunt huiusmodi Patres,

quamobrem ex S. August. 1 . de civit. cap. 2 l. habetur. V nitatem iuris, & communis utilitatis esse contrariam seditioni. Sixt.probatur ex doctrina Nauarritom. i . consit tit de consuetud. consil. 1. num 2.quam sequitur Rodriq tom.a. q. J . xx, i 3. 9.ex quo colligitur, mea sententia, inquit Nauarrus,

si urius esset , quod omnes professi, & subdiaconatu insi-

265쪽

De regimine regularium

gniti haberent vocem in Capitulo,quam solum quidam maiores, quo aliis superbiendi, ec aliis inuidendi, &. omnibus

dissidendi occasio non parua datur: ergo a fortiori coarct te electiones Prouincialium, ac Definitorum ad paucos, in quibus maxime residet totum Prouinciae regimen , eiusque commoda, erit proxima Occasio omnibus aliis idoneis neglectis dissidendi, inuidendi, & murmurandi. V binam armulationes, inuidiae,discordiae, insectationes,odia, subornationes,lc alia genimina viperarum, nisi quia pauci illas dignitates per electionem obtinent, dc multi negliguntur 3 illi ob sui conseruationem, isti ob sui exaltationem in enarrata vitia elabuntur, quare Aristot. lib. I. pol. cap. 3.qUaercnSrationem seditionum in honoribus inquit. I, inhonorati, se

alios honoratos cernentes editionem aggrediuntur. Septimo su detur ex illo maximo incommodo, quod arcetur a congregatione, nempe ex tyrannide aliquorum Superiorum oppri mentium subditos, eorumque libertatem, maxime spiritus: quanto magis regimen est naturale , inquit Augustin. de Ancona de potest. Eccles quaest. a. art. 3. tantb magis remo

tum est a tyrannide, & cupiditate: sed multiplicare huiusmodi Patres est secundum naturam talis regiminis,quia omnes homines ad illa bona habent ius secundum meritorum proportionem: ergo & cupiditas, & tyrrinis magis arcentur a Prouincia: illam tyrannidem dico, de qua loquuti sumus in prim. pari. quam exerccnt illi pauci homines ob sui conseruationem in Praelaturis Prouinciam diuidendo , factiones nutriendo, multorumque ius negligendo, illam tyrannidem dico, quam exercere potest ille paruus numerus Superiorum sub specie Zeli animos subditorum deprimendo, eosque viles reddendo, dum dicere potest pon esse aptOS, neque idoneos, dum propalare potest sub timida, Martificiosa voce aliquem eorum defectum,quasi ipse ab Angelis sine culpa originem traheret, & si quis doleret de restricto regimine, illico mortificationibus secretis occurrendo , immittendo etiam in subditos dissidentiam per vigiles,& custodes actiones, & verba notando, ne regimen per unionem dilatetur, cos tandem relinquendo inpropria pampei t te, eisque denegando honores, ne sibi arripiant lo-

266쪽

Pars II L. Dub. III. L T

eum , de qua loquitur Aristo t. F. polit. Cap Ir. Tria, inquit,

coniectat Tyrannus, unum ut animos imminuat ciuium, neque enimparui animi contra DFannum insurgunt,fecundum ut ciues

inter se dissidentes reddat, non euertitur Tyrannus, nisi ciuium aliqui interse fidem habeant, tertium eos depauperare satagit, atquese impotentes reddere, nemo enim φι impo sibitia aggressitur : & ideo idem Aristo t. ubi sup r. cap. 8. agnoscens hanc veritatem ceci nit. In paucorum gubernationibus, o popular bus, qui maximi sunt,uel qui maximos gerunt magi Bratus, quando longo tempore durant tyrannidem inuadunt. Ex doctrina ergo tradita satis dignoscitur bene loquutos fuisse Nauarrum, dc D. Thom quando perspicientes summum bonum, quod oboritur ex recte administrato imperio politiae in haec verba proruperunt alle ait, meliorem esse Democratiam,quam Monarchiam, iste inquit, imperium mixtum esse optimum, cuius doctrina optime explicatur a Medina ibidem, & I. a.

quaest. I OS. ars. I. Monarchia, inquit, ex vi regiminis inter primcipatus primatum tenet sed ex imperfectione, se imbecillitate hominum mixtum imperIum vitisus es, quoniam homines volunt im-

, peru esseparticipes. Idem affirmare videtur Caiet. ibid.

Secunda Conclusio.

Huiusmodi multiplicatio cogente conscientia est ad pra-Xim reducenda, alias electores , nequeunt a labo lethalis culpae excusari. Suadetur , quia suffragatores tenentur ex iustitia comae latiua bonum commune tueri, ex iustitia distributiva omnia membra idonea communitatis honoribus, ac dignitatibus reco noscere, ex charitate seditionibus, ac rixis,quae facillime inter homines exoriri possut obstare: sed' vota in paucos restringendo bonia commune non tuentUr, eo quod priuetur illa summa utilitate in praecedenti conclusione recensita, iustitiam distributivam laedunt, eo quod multi idonei negliguntur, charitatem violant, eo quod non obstent seditionibus, ac rixis, quae facillime ob merita depressa excitabuntur: ergo nequeunt electores a mortalia excusari, si talis multiplicatio non erigitur.

Tertia

267쪽

Σι8 illa regimine regularium,

Tertia conclusio.

3 3 . Negare honores, ac dignitates Religiosis idoneitate praeditis , quibus habitis, facile ab electoribus in Definitores,

seu Consultores , ac Prouinciales promouerentur, non Videtur esse tutum in conscientia. Conclusio aperte constac,

ex prima conclusione, nam priuatur Prouincia ea summa utilitate ibi descripta, ex secunda etiam , quia sit electores, Cogente conscientia, tenentur ad promouendos homines non in paruo numero in Definitores, ac Prouinciales: ergo etiam tenentur ad media, per quae homines disponuntur ad huiusmodi munus digne praestandum, quoniam qui tenetur ad finem, tenetur etia madhibere media necessaria ad illum

obtinendum. Sanch. I. Opus c. lib. 2. cap. I. dub. I 2. n. 2. maxime quia ex natura postulant media vid ividantur in plura membra communitatis, imo natura talis regiminis talem diuisionem petit. Prieterea docet Petrin. de subdito, q. I. Cap. 3I . g. s. in fine,esse peccatum maximae malignitatis impossibilitare naturales per subtractionem studiorum, dc aliarum Commoditatum ad studendum requisitarum, ne habiles fiant ad Praelaturas, & hoc modo in possessione Praelaturae se conseruare, dc nihilo inferius malum est nolle ad habitum naturales recipere, & si quosdam, non nisi indoctos ne eos iure dominij, cum in numerum creverint, priuare attentent, nec scio , quomodo Generales has res permittentes possint excusari a mala administratione sui ossicij, Ma grauissima culpa : haec ille. Ergo negare hominibus studium , aliasque dignitates, ac honores , quibus habitis ad primas dignitates ob idoneitalcm elevabuntur , nonnisi ad peccatum imputandum esse videtur.3 g. Dices, huiusmodi multiplicatio Patrum potius ambitio ncm fouet, quam extinguat. Respond. obiectionem potius ostendere ignorantiam regiminis, quam demonstrare eius intelligentiam,quae tria semper, ut optimum instituatur reis gimen , inspicere debet, nempe quod bonum est prom uendum, malum tam praesens, quam futurum debellandum. necnon M aliquid permittendum ad maius praecauendtim,

Primo , quod bonum est promouendtun , nam duplex

bonum

268쪽

bonum In religioso regimine debet assignari, alterum persectionis , ad quam quilibet ordo secundum proprium institutum est ordinatus: alterum regiminis, nec illud sine isto potest promoueri,quia est eius basis, &fundametum, unde bonum regiminis est unitas, & pax, ut docent DD. praesertim Caiet .sum m. tit. seditio, per ista ergo duo propagatur bonum imperij , ic conseruatur, nec conseruatio obtinetur, nisi per iustitiam distributivam, ut habetur ex D. Thom. q. de re g.

Princi p. cap. 3. Iustitia es constans, ct perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens, quae quialem siue legalis, qua dominatum iunum vocatur a Philosopho , e distributiva,siue commutat tua , quae partes iuuitiae omnes sunt politiae, in ciuitatibus sunt praecipue necessariae, imo sine ipsis exerceri non possunt, ut Philoseph in tradit 3 .Ethicor i nec etiam riuitates conseruars. Et cum per multiplicationem praedictorum Patrum secundum merita consecutio habeatur iustitiae distributivae, consequenter non desideratur ne Que conseruatio regiminis , neque promotio boni perfectionis. Secundo,quod malum estp cauendum , nam duplex etiam malum des gnatur, directε destrucns bonum unitatis, Sc pacis, alterum seditionis, dcfactionis , alterum oppressionis , dc tyrannidis, quae omnia a regimine per multiplicationem Praelatorum arcentUr, ut clare probaui in prima conclusione: quod si ex ista multiplicatione aliqlia ambitio foueatur, erit naturalis, dc distimulanda ob maius bonum , quod fouetur, dc promoVetur: quod si etiam forte ex isto iuste administrato imperio excitetur aliqua ambitio ultra terminos naturae , sciant Praelati, cunctique omnes, quod res humanae, ut inquit Suar. 4 de

Relig. tr. 9. lib. l. c. i. num .l 2. huiusinodi sunt ut nunquam

omnibus incommodis careant , dc ideo quando haec sequuntur non ex re ipsa, vel actione , sed ex infirmitate , vel malitia hominum , non sunt propter illa omittenda bona maiora, sed adhibenda remedia,ne illa mala sequantur, po- tissimum autem est charitas: qua remedium est apponendum ambitiosis, ic non regimini quod secundum aequit tem dc iustitiam ita debet regi, Madministrari: per hoc patet responsio ad argumentum: cui etiam addi potest alia magis ura, vel loquimur de ambitiosis, qui naturaliter seruntur.

269쪽

x o De regimine regularium,

in amorem propriae excellentiae, ic cupiunt inter omnes apparere magni, vel de illis, qui minus ambitiosi sunt, seu a natura, seu a virtute , si de primis aliquo modo videturcorum ambitionem fouere, sed illa inextinguibilis sitis gutta aquae extinguitur, sanatur tamen totum corpus Prouinciae teste Aristot. ubi sup r. a seditionibus, rixis, iurgiis, aliisque malis, quare nequit dici, quod ambitio nutriatur , sed quod corpus a malo praeseruetur, imo dico, quod illa ambitio , quae in multis fouetur, non videtur esse illa diuidens in factiones, ac seditiones totam Prouinciam, sed ea est, quae in solo capite, vel paucis inspicitur erecta, quae pro sui conseruatione tertiam partem stellarum secum trahit , unde dicebat Cassiodorus lib. 3. cpist. Publici decoris mater es mens regentis, Cr quale fuerit dominantis arbitrium,talem parat libertatis assectum. Facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam, quam dissimilem Princeps possit formare Rempublicam. Et ratio huius ruinae habetur ex D. Gregor. in pastorali pari. I.

Nemo pim in Ecclesia nocet, quam qui peruerse agens nomen, via ordinem sanctitatis habet, delinquentem namque hunc redargu re, nostin praesumit, ct in exemplum vehementer culpa extenditur , cum pro reuerentia ordinis peccator honoratur. Quamobrem multiplicando huiusmodi Patres resecatur illud malum,quod est causa tot malorum descriptorum in prim .part. sit de secundis virtus huiusmodi muneribus ornatur, quae de iustitia,&. secundum naturam talis regiminis, quod sine laesione nequit immutari,debentur. Dices, digniores tantum sunt promouendi, tales Censentur, qui alias Ecclesiam rexerunt, N. propter CXperientiam in negotiis pertractandis , dc propter cognitionem subditorum: ergo pauci sunt promouendi, quia pauci sunt, qui munera Definitorum, ac Prouincialium administrarunt: Fateor hanc obiectionem esse illam petram scandali, ex qua tot mala insurgunt, unde simplices, &. ignorante S nescientes unde dignioritas personarum desumatur, ab ignorantia ducti incidunt in gurgitem omnium malorum. Resp. ex Sigism. Bononia de elech. dub. 3 1. n. a. referente duas

Rotae decisiones, ex Basseo sum m. tit. Clectio, nUm. IC. Ex Samuellio de cati. elech. tradi. I. disput. 6. corur. 3. demonstrare

270쪽

Tars II I. Dub. III.

strare hoc suffcientiam personarum eligendarum, & non dignioritatem , ita ut in concursu hi sint promouendi, aliis neglectis, dummodo clectio non fuerit caeca dest, a simplicibus, & ignorantibus cclebrata:) nam maior dignitas desumenda est a maiori utilitato Ecclesiae, ut di Etham est multis in locis, cum ergo ista multiplicatio sine dubio centiatur Prouinciae utilior, de necesssitate e ii facienda, eis

praetermissis, qui talia munera iam habuerunt, quare Emin. Lugo cognoscens incommoda, quae sequuntur ex pauciselcchis ad munera Praelatorum dicit, non expedire,ut Praelaturae praescribantur apud quosdam paucos. Dices, huiusmodi doctrina non videtur esse admittenda in Rcligiosorum congregatione, eo quod declinet a persectione, ad quam homines tendere debent. Res p. ex Nauarr. ubi sup r. si omnes Prae lati essent Augustinus,&subditi Possidonius forte frustra esset quaesitum agitatum , quia omnes omnia , licet iniusta, aequanimiter tolerarent , ed quia tempora mutarunt mores, dc in unaquaque congregatione pauci sunt,ut dicit Suar. ubi sit pr. maxima pollentes virtute, sed multi infirmi, x rcgimen omnes amplecti debet iuxta mensuram descriptam in i .dub. huius partis, ideo necessa rium fuit quaesitum pertractare , veritatem doctrinae tradere, alias sub specie geli, seu potius ignorantiae semper vitia prosilient, & pax, & concordia Prouincia, seu Religione recedet, ignorando a qua radice. Regimina enim semper sunt instituenda, ut maius malum spirituale sempercuitetur a congregation C, ut insinuat Caiet. 2.2. quaest. 63.

art. Σ.hisce verbis. Communis utilitas, ad quam principaliter ordinantur ministeria Ecclesiastica , non est utilitas corporalis, scd spiritualis, quoniam rcgimen Ecclesiasticum in hoc diffcri a saeculari , quod hoc ordinatur ad commune bonum cxterius, puta ad pacem, &c. illud vero ad interiorem animae pacem: Scd quidquid sit dc hoc , sit dictum gratis, qtria est argumentum patientiae, Videantur ea , quae dicta sunt in I. pariis- Diccs, summa pax habetur ex restricto regimine in paucos, nam CX perientia docci, quod multi Religiosi sub hoc imperio vixerunt ,-vivunt magna cum laude ac tranquil-H h litate.

SEARCH

MENU NAVIGATION