Dubiorum centuria, De regimine regularium, in tres partes distributa in 1. Incommoda electionum, quae inter Regulares oriri possunt, nec vsque in hunc diem praelo subiecta fuere, enucleantur. 2. Remedia assignantur. 3. Nonnulla selecta elucidantur. P

발행: 1646년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Σm L De regimine regularium,

magis debeant ex utilitate Reipublicae, quam ex legis inia. positione, quae in litteris est, maior utilitas delinquentis, MReipublicae habetur ex correctione Praelati, ut dictum est in conclu sone, quam subditi , ideo huiusmodi bona bono tamae delinquentis anteponi possunt. Per hoc patet responso ad duo argumenta in contrarium in secund. not.

Ex hac doctrina deducitur, quod peccata contra bonum commune licet occulta, ut sunt haereses, proditiones, malae subornationes in electionibus, &c. & contra tertium, Ut sunt homicidia, surta, ad ulteria maximo cum fundamento, vi inquiunt S.Thom. 2. 2 . quaest. 3 3. art.7. Vega i .p. cap. I. Casu 3 s. Ledesma 1 .p.summ .iract. . cap. q. Concl. 2I. Petrin de subdito,q. I .cap. i6. g. et . concl. 1 .& alij deduci possunt ad Praelatum absque correctione fraterna.

Secunda Conclusio.

g, . Nullo modo afferendum est , posse de Iicium subditi

emcndati Praelato tanquam Patri denuntiari, ut sit securiora recidivo. Probatur prim . ex verbis Christi dicentis. Si te audierit lucratus eris satrem tuum: quasi dicat, ibi est sistendum, cum ad lucrum fratris correctio ordinetur. Secund. . ' ordo correctionis, & denuntiationis Praelato in delictis occultis eo tendit, ut frater plene emendetumergo,quando constat de emendatione, ad quid denuntiatio Praelato λ non nisi ad auferendam famam. Τert. pluris denigratio famae apud Praelatum aestimatura subditis, & aegrius fertur propter dependentiam eius, quam apud plures socios: ergo ob solam maiorem securitatem talis infamatio honestari ne-

. quit. Quart. non est licitum auferre a proximo diuitias, dc pauperisus distribuere, ut pro illo preces effundant Deo, vi ex Adriano infert Valent. disp. 3. quaest. ι o. p J. g. sed rectitis hoc negant: ergo nec famam auferre, &c. Limita cum Sanch.ubi supr modificante contrariam sententiam, modδmon se probabile recidivi periculum. Ad argumentum pro contraria sententia resp. ex Euang. Si te audierit, lucratus eris

302쪽

eris fratrem tuum , & ex laesione famae, quia multum obest, eo quod nequit honestari huiusmodi infamatita Pro fine est addendum, quando nam erit probabile perbculum relabendi cum delinquens ita proximis occasionibus est implicatus, ut moraliter loquendo iudicetur casurus, nisi ab illis diuertatur, verum de periculis remotis non est curandum, cum ex fragilitate humana unusquisque eis sub

iaceat. Petrus vero de Ledesima tom. t. summ. tract. .

concl. 2 .diff. J .pag. 29o. loquens magis in particulari dicit, quod , si scias Religiosum incidisse in peccatum luxuriae ex consuetudine, est denuntiandus Praelato, quia raro praesumi potest emendatus, sed potius in morali periculo ite rum relabendi versari, secus si ex fragilitate humana propter occasionem sibi oblatam.

D V B I V M IX. An Religioni utilius sit fere semper in opinionibus

D D.panem inclinantem ad mortale, ut a subditis pracaueatur, docere, Omam partem docentem nullam ese peccatum.

PRaesens quaesitum mouetur ob nonnullos recentiores, qui ex DD. infinitas pene opiniones spectantes ad Religiosorum statum in unum collegerunt, easque pro illa parte, quae ad mortale peccatum inclinat, typis mand runt, &. ob nonnullos alios, qui fere semper verbis stricti Iem, duriorem docent: sit ergo primum not. quod nil utilius est homini, quam rerum veritatem habere, ut rectEait Vich. Philos lib. a. de anim. N Ea duae res inter se se tam

amIc.e ct concordes, quam virtus, En veritas, nempe germ naa Deo genitae, or humanu mentibus sicut villa inma , rta etiam

integris iucundi'mae. Et S. August. de agone Christi, inquit. δει veritatem occultat, se qui moniacium produ, vierque re, quia prodesse nou visa, Hse, quia nocere de erat: Et de lib. b .dicit. Si de veritatescandalum sumitur , uti umper'M m mutitur

303쪽

De regimine regularium,

mittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Idem aD firmat S. Ephrem de virtutibus, dc Vitiis, lib. I. fol. 37. Ve- .ritatis sudiosusemper Deo placet, o cunctis hominibuου utilis est. Verum ignorantia delictorum no strorum poena ex humanis mentibus ipsarum rerum veritatem cxpulit, non ideo tamen, quod intrinsece esuroprium hominis, scilicet, ut inquit Cicero 3. ossic. veri inuestigationem, dc inquisitionem extorsit, quo fit, Vt D Daemper rerum moralium veritatem inquirant , unde sunt ortae tot opiniones ob varias rationes, quae probabilem illius rei inquisitae reddunt veri-

tatem, quanto magis rationes inuentae ad veritatem accedunt, tanto magis expositio illius doctrinae utilior erit Reipublicae. Et cum prudentia sit regula humanarum actio- num, affirmari non potest, utilius esse Religioni sentenisam semper proferre pro parte duriore, eo quod veritas in ipsa asperitate, Zc duritie elucescat, maxime quia multae opiniones saepe solidantur sola authoritate duorum , vel trium DD. 33. Not. secun d. immerito aliquos dolore commoueri, & tristari, quod tot reperiantur opiniones in rebus moralibus, quia in eis maxima Dei prouidentia enitet, nam ex opini0num varietate iugum Christi suaviter sustinetur, quia plures homines infirmi, ac debiles in virtute, si ad unam tantum opinionem sequendam tam in omittendo, quam in positiue eligendo aliquid e stent coacti, facile in peccatum ruerent,

quia, quod placet, difficile relinquerent, &quod displicer, difficile vellent, ideo diuina bonitas hominum imbecillitati succurrens diuersa ingenia eis contulit, quibus diuersa inter se iudicia ferrent, & se recte opinari arbitrentur, cita multi, & multi, his opinionibus muniti, se alienarenta peccatis, Deo namque nullum emolumentum accrescit, quod quis operetur iuxta unam, vel aliam opinionem , solum desiderat mandatum suum non infringi. Cum ergo iuxta opinionem probabilem operans Dei praeceptum non in ingat, Dei non interest quidquam, iuxta Vnam, vel alteram opinionem operationem deduci, unde DD- decipiuntur putantes securius se gerero, dum id , quod sub opinione habetur , an sit peccatum, tale esse decernunx,

304쪽

Tars III. Dub. IX.

quia, cum de veritate dubitetur, non est maior ratio, cur pro peccato, quam contra ipsum respondeatur,quamobrem hoc videtur e Te utilius hominibus, quia magis placet Deo

eos excusare a peccato,quam eo S obnoxios constituere.Ιta Ioann. Sanctus in selectis disput. . num. 7O.Tlf referens

sententiam Henriq. in prooemio summae ducentis, quod errare cum Platone,aut in signi Theologo, dum latet ignotaveritas speculatiua , non nocet in praxi, in quo Theologus differt a corporali medico, quia, si morbi vim, quamuis sit ne culpa ignoret, necis occasio esse solet, sed qui sapientum, ac prudentum sententiae probabili acquiescit, nullum patitur periculum conscientiae. Deus autem ita nobis ignorantibus indulget, ut eam sententiam confirmet ad salutem ut per medium spirituale sanct etiam vulnera , quae inculpabili ignorantia ignota sunt. Haec Henrique T. No t. teri. quod Suare Z 4. de Relig. lib. 8. cap. 8. num. l8. 8 . docet necessario aliquam singulis hominibus intermissionem esse tribuendam scio Suare et loqui de honesta recreatione , applicari tamen potest, & optime fini nostro tam quoad labores corporis, quam spiritus , unde tanto magis id conccdendum est toti communitati, quae tota nequit esse persecta , & fortis in spiritu , sed plures in ea debiles, ac infirmi morantur , & ideo nequit in perpetuo in rigo re contineri sine magna violentia , & coactione , quae nec durabilis est, nec tantum fructum spiritualem afferre solet. Not. quart.quod homines in coenobiis degentes in triplici disserentia se habent, aliqui sunt in doctrina versati, nonnulli alij in spiritu probati, alij vero debiles , & infirmi in

spiritu, & hi sunt maiores numero illis, vi dicit Suare 2 ubi supr. de insinuat Sotus de iustit. lib. I. q. 6. art. 2. Not. quint. quod sere idem est condere leges, ac eas opiniones statuere pro parte ad mortale peccatum obligante, quia quantum in se est, imponuntur onera , ubi non sunt, dum altera pars benignior se habet, liberando homines ab huiusmodi oneribus.

Religiosorum congregationi nequit esse utilius saepδ 8s.

305쪽

Κ c De regimine regularium.

sententiam in variis D D. opinionibus pro parte Inclinante ad mortale peccatum proferre. Suadetur primo: ideo statuitur huiusmodi doctrina ad mortale obligans, quia censetur fore utilior Religioni: sed in sua rigiditate decipiuntur:

ergo: minor probatur, quia tunc doctrina putanda est utilior , quanto magis accedit ad rei veritatem, ut superius dicebam: sed firmando eam pro parte ad mortale obligante, potius est ferre sententiam pro rigiditate, ac aut horitate, quam pro rei veritate, quia prudentia nequit istam suppeditare Veritatem,quod rerum veritas constituta si in illa rigiditate , cum iugum Domini sit suave, dc leue, M cum opiniones classicorum D D. a rationibus coactorum modo declinent in partem benigniorem, modo in rigidiorem ' ergo huiusmodi doctrina utilior congregationi nequit esse. Secund. Firmans Praelatus talem doctrinam vel intendit onerare conscientias pro utilitate hominum scientia praeditorum , vel illorum , qui in via spiritus probati sunt, vel imbecillium ,-infirmorum: non primos grauat, quia doctrina eorum talia onera ab humeris deponit: non secundos, quia tanquam nimis grauati consulunt DD. timiditatemque conscientiae subleuant, oppressionemque spiritus deponunt: non tertios, quia facillime parvipendunt doctrinam, vel a scientia propria instructi, vel aliorum,quos consuluerunt, imo nonnullis tanquam aliis infirmioribus est

scala potius ad ruinam quam ad subleuandam imbecillitatem , unde Miranda tom. 2.quaest.2 I .art. 9. ex illis conditi

nibus legis necessaria , & utilis) reprehendit quorumdam iudicum, dc Praelatorum facilitatem ad condendas leges, quarum proinde obseruatio quasi impossibilis redditur,qtiae ad nihilum deseruiunt, nisi ut parvipendantur,seuessici an

tur aranearum telae , quibus non leones, sed tenues muscae

Capiantur. Tert.timor Dei, dc humana possibilitas respuunt duriora praecepta ι at docere opiniones subditos pro parte duriorc est imponere duriora praecepta: ergo aliquid praestatur contra timorem Dei humanam naturam labilem, S caducam: minor clara quia rigidiorem opinionem doce- , reost secundum sc' duriora prae ccpta statuerer maior ha

306쪽

inquit ,sapientia , es timor Domini dicit Propheta, quid es autem initium sapientia , nisi seculo renuntiare , quia sapere faecise laria sultitia es, denique sapientiam huius mundi sultitiam esse apud Deum Aponolio dicit, sed es ipse timor Domini nisi secundum scient iam si,nihliprodes, imo obest plurimum, si quidem Iudaei habent telum Dei , sed quia non habent secundum scientiam , inino et eis, o timore maiorem contrahunt druinitatu offensam , quod circuncidunt infantulos suos, quod sabbata eukyodiunt , timorem Dei habent, sed quia nes iunt lege Ziritualemese, circuncidunt corpus, non cor suum. Et quid de Maais dicam sunt etiam in nobis , qui habent timorem Dei ,sed non secundum scientiam flatuentes duriora praecepta , qua non positi humana conditio suctineresimor in eis es, quia videntur i consulere disciplinae , opus virtutis exigere, sed inscientia in eis, quia non

compatiantur natura , nec assimant psibilitatem : non sit ergo irrationalis timor. Etenim vera sapientia a timore Dei incipit,

nec es sapientia stiritualis sine timore, ita timor sine sapientia

esse non debet. Haec Ambros. Quart. non possunt in perpetuo rigore contineri sine magna violentia, & coactione, quae experientia teste nequit in longum limites protrahere, non solum singulae personae, sed multo magis tota comunitas, in qua plures debiles in spiritu, quam fortes connumerantur sime aliqua intermissione: sed nulla videtur esse maior violentia, S coactio religiosis hominibus, quam in omnibus actionibus tam pro carum executione , quam omissione fere semper premi a lethalis culpae pondere: ergo ut rigor obseruantiae , & fructus spiritus habeatur tanquam durabilis , utilis intermissio , quae non rigidas opiniones doceat , communitati est concede a , & ideo Isidorus lib. s. Ethymo l. cap. 3. relatus a Gratiano in decret. dist. : in cap. Erit autem lex , inter conditiones , quae utilem faciunt legem, connumerat, quod siti possibilis sucundum naturam , id est: vi recte natat Mirand. ubi sup r. quod praecipit lex, debet esse factibile, & non nimium dissicile secundum naturam eorum, quibus leges imponuntur. Quint. legum multitudo utilis putanda non est communitati, vedocet Azorius lib. s .cap. .quaest. .punct.r scd pro seri C s cn

307쪽

α 8 De regimine regularium

culpae morti serae ligante, est multitudinem legum condere:

quia ut dicebam in quart. not. nulla videtur esse disserentia inter condere leges, & rigidioribus opinionibus adhaerere: ergo illa utilitas a Praelato intenta in huiusmodi opinionibus in ipsa rigiditate moritur, unde Isidor. ab Aetorio ubi sup r. relatus dicebat. sunt legibus porticus implenda , sedci tum animi iustitia , o virtute imbuendi, homines bene insti-ruti paucis legibus facile diriguntur, improbi omnes leges facile contemnunt. Et sic concludit AZorius: Bonis igitur paucae leges sufficiunt, malis innumerae satis non sunt. Sext. bonitas diuina, quae semper intendit saluti hominum consulere, pro eorum utilitate, & Ecclesiae putauit varia ingenia Reipublicae Christianae praestare , ut varias opiniones ederens, ut infirmi , ac debiles in lege sua modo adhaerendo uni modo alteri praecepta sua non infringant: ergo etiam in Religiosorum congregatione tam pro illis, qui in via spiritus Druentes sunt, quam pro infirmis, ac debilibus in virtute, illis, ne oneribus opprimantur, istis, ne regulam, S legem infringant, utilius erit moderatam libertatem in opinionibus concedere. Vitim. probatur, quia opponitur suauitati Christi: cuius iugum suave est, onus leue, reddcns le- gem Srauem,& onerosam: ergo semper erit utilitatis expers huiusmodi doctrina : antecedens probatur ex doctrina

S. August. epist. i 29. cap. i s. tom et . qtram sequitur D. Thom. 1. 2. qUaes . io 7. art. . asserentis in lege moderationcm esse attendendam, ne conuersatio fidelium onerosa reddatur.

Dicit enim ad inquisitiones Ianuarij de quibusdam , quod ipsam Religionem nostram, quam in manifestissimis, &graui simis celebrationum sacramentis Dei voluit misericordia esse liberam, seruilibus premunt,neribus , adeo Vt tolerabilior fit conditio Iudaeorum, qui legalibus sacramentis non humanis praesumptionibus subiiciuntur. Vnde Conradus in D. Thom. ubi supr inquit : noua lex paucissima praecepta habet a Christo, dc discipulis instituta, & alij Praelati

debent attendere diligenter, ne reddant Religionem Christianam onerosam. Medina vero ibid grauiora verba habet: noua lex, inquit, paucissima moralibus praeccptis superaddidit, eaque actu facillima, propter quod D. August. admo

308쪽

net in epistola ad inquisitiones Ianuarij cauendum esse, M quidem maxime Praelatis Ecclesiae, Conciliis, & Suminis Pontificibus, ne multitudine praeceptorum, leguiti onerosum reddant suave iugum Euangelij, quod Christus imposuit salubriter. Et Ioann. Sanctus in selectis in praefatione

ad Lectorem ait: placuit opiniones releuantes eligere, ut inde a fidelibus periculum incidendi elongaremus, cum consultius sit liberantem opinionem coasulere, dum condemnantem difficile amplexandam timetur, quia maxime attendendum est legem Christi onerosam non reddere, ut ait S. August. &S.Thom. ubi sup r. ne fidelibus odiosa efficiatur. Dices, ergo docendae sunt laxiores opiniones in maximum Religionis damnum. Resp. obiectionem non obs a re conclusioni, quia in quaesito quaeritur an strictiores ,-duriores sint typis mandandae, N. ore docendae, non an laxiores, vel strictiores , dc forte hoc ultimum disputare non e siet nisi utile, verum modo meum non est, sed tantum dicere prudentiam csse illam regulam , per quam DD. Opi niones sunt in Religiosorum mentibus imprimendae, M cum dictum sit nil esse utilius veritate, illae, quae secundum probabiliores rationes veritatem ostendunt, sunt ample ciendae, considerando semper , quod dicitur in l. si seruum, g. sequitur , E de verb. oblig. illa ratio dicitur ςfficacior, quae secundum aequitatem est, quam quae secundum ri-

gorem.

Dices , illae opiniones sunt eligendae, quae sunt securiores, de tutiores, tales semper sunt censendae, quae dc mate- .rialiter , dc formaliter peccatum vetant, quia in i ure habetur. In dubiis id, quod tutius es, teneamm, cap. iuuenis, dc

spons. Respond. id non esse verum, quia sufficit opinionem probabilem sequi, ut docent 3 i. DD. apud Dianam p. 2.

ctus in suis selestis, disp. 4. ubi multa dicit, Sc nouissime Pasqualigus decis. F. tum quia operans secundum opinio- nencin probabilem non est iudicandus temerarius, neque imprudens , in quo consistit peccatum , tum quia cum omnimoda certitudo in rebus agendis haberi nequeat pro se-

309쪽

igo De regimine regularium,

curitate ἱ peccato sufficit operari cum probabili certitudipe, tum quia non tenetur quis semper sequi, quod persectius est, tum quia maximis angeremur stimulis in indaganda probabiliori, ac tutiori opinione, esset onus grauissimum, quod non creditur Deo fuisse hominibus impositum. Ad textum resp.ibi esse sermonem de vero dubio, quod intercedit, quando intellectus non magis inclinat in unam partem , quam in alteram, & non de opinione, quae adhaeret certo via cum formidine de opposito. Ita AZOrius p. I. lib. 2.cap. I 2.in fine. Bonac. de peccatis, disp. 2 .quaest. 4. p.'. PEqualigus decis. s. imo addo, quod non semper quis te netur in dubiis tutiorem partem sequi, sed tantum ex consilio, nisi forte in aliquo casu iusta interueniente causa, It quando adest iuris dispositio. Ita Sancti .summ. lib. I . cap. linum. I 6. Reginald. sib. I 3. num. 96. Fi illuc. tract. 2 l. cap . quaest. . num. t 16. Bonaci n. Vbi supr. tandem dico tutiorem partem esse sequendam, quando dubium non solum est spe culatiuum, verum etiam practicum. Ita Bonac. tractis I. c. quaest. 9 num. . de peccat. dc Ioan .Sanctus in sc lectis, disp. i.

num. II. alios reserens.

n clausiura vIrorum religiosorum, cuiuae ingres 3 seminis interdicitur, a Superiore

declaranda sit. ' . 88. . O t. prim. clausuram esse spatium, quod intra ianuam a monasterij semper clausitim continetur, seu es locu3 monasterij, intra quem Montalos, seu Monachi sistere debent, & a quo egredi nequeunt sine violatione praecepxi,

seu voti, dum clausuram ex voto seruare tenentur. Ita Bonac.de clausura, quaest. l .part. i .num. I.quae tamen non est . . iure naturali, vel diuino, sed itire humano possitiuo indicta. Bonac. Vbi supr p.3. n. I. Sanch. lib. 6. cap. i 3 num. 3. sum a AZOr.part. 1. lib. I .ca2.18. quaest.2. Suar. q. de Relig. lib- cap.8.

310쪽

Pars III. Dub. X. 23i

quaest. 3. n. 39. Prima pars suadetur, quia non est per se nota aut ex per se notis deducitur , nec continetur in sacio liribrorum codice, nec deduci potest ex aliqua traditione diuina. Secund. pars habetur ex multis decretis, ac constitutionibus Bonifac. VIII. in cap.Pericul .de statu Monach. in s. Pij V. Greg.X III. quas refert Laertius Cherubinus tom. a. Stephanus Qua rania tit. monasterium Montalium. Pro secun . not. sit quid nomine monasterij, & domus vi- 89rorum comprehendatur a quibus foeminae arcentur, nam motus proprius Pij V. prohibens foeminis huiusmodi ingressiam dicit. Ne dictas domos, & monasteria ingredi, &c. praesupposito hoc, quod monasteria, ac domus hic pro eodem usurpentur, ut optime probant Sanch.Vbi supr. cap. T.

sterij, in quo clausura seruanda est, intelligitur totum illud spatium, quod intra monasterij septa continetur, colligitur

citur , hortos, quin Religiosi habent in suis monasteriis, eisque contiguos, ad quos patet aditus per ostium monasteris, vel per claustra, licet sit alius aditus per ianuam incommuni via, vel praedio saeculari , subrici clausurae. Ita Sancti. ubi supr. num. I s . secus est de praediis, domibus rusticis, aliisque locis a monasteriis separatis, quae non continentur intra monaster ij ambitum. Bonac. Vbi supr. num. 1.Layman lib. . tracti .cap. χ. num . . referens Nauarr.com: ment . de Regul. num. 61.not. r. Ecclesia vero sub his constitutionibus non comprehenditur , dummodo sit Ecclesia, quae tacularibus absque custodia pateat, quod dixerim pr pter Ecclesias Carthusianorum, & Camaldulensium intra septa monasterij, & eius claustra inclusas. Suare Z 4. de Relig. tract. 8. lib. I. cap. .num 1 .chorus etiam Religiosorum est omnino a clausura abdicandus, quia est pars Ecclesiae, iamsi Religiosi soleant ibi se induere pro Missarum celebratione. Bonac.ubi supr num. 3 .idem dicendum est de sa-

gristia, ad quam immediate patet ingressus per ipsam Eccle-N n sam,

SEARCH

MENU NAVIGATION