장음표시 사용
511쪽
nis paternae delationis ad omnia extenditur , quae necessaria sunt , non quidem ad punitionem , S vindi- ctam, sed ad succurrendum bono delati, & bono communi Redigionis, quae duo pertinent ad paternam Prietati, dc Patris prudentiam secretum autem commissiim in praedicto casu non acquirit ius aliquod delato, sed deferenti, qui voluit secreti ius retinere , quare eius solius consensus desideratur ad utendum tali notitia , quem tamen consentiam ipse plerunque dare tenebitur , ad ea scilicet, quae sine graui uo detrimento ei necessaria videbuntur ad bonum subciti, vel ad commune Religionis bonum. Not. secund. quod quando subditus aliquod crimen fratris propalat, vel adscribit Praelato sub secreto in ordine ad gubernationem, quaeri potest , an Praelatus in ordine adetundem finem notitiam illam aliis communicare possit, ut magis explicetur, quod dictum est in prim . not. breuiter respondet Lugo ubi sup r. sech. p. num. I J .esse seruandum secretum explicite , seu tacite promissum iuxta intentionem delatoris, imo quando explicite, seu tacite, & implicite id Praelatus accipit obligando se ad tacendum, etiam cum periculo morti, , seu cuiussi bet damni, debet illud obseruare, excepti, illis casibus, in quibus de iure naturae debet res manifestar λ Ita Lugo ubi sup r. sech. . num. I I S. Molin. tom. I. disput. 37. num. t O. alioS referens. Tota difficultas est posita in ferendo iudicio de subditi intentione, tres regulas assignat Emin. Lug. ubi sup r. lecst. 9. num. i F. Prima, subditus manifestans crimen occultum fratris Generali, seu Prouinciali sub secreto ad correctionem seu ad aliud remedium, supponit , Praelatum non posse adhibere remedium sine consilio, ideo supresso nomine deserentis,'modo delatio- Dis poterit rem manifestare in ordine ad remedium, quod si
aliquando contingit recipientem secretum per coniecturas
posse suspicari de deferente, hoc periculum videt ui voluitas ubi re ipse deserens, quia sciebat remedium non aliter iadhiberi posse. Secund. quando subditus confidit secretum soli Generali nullam mentionem faciens de ministris, MConsiliariis , putat E in. Lugo non restringi ad solum Genecalem , sed etiam ad secretaruma, nam subditus scit bene, Ooo a Genera
512쪽
Generalem non posse manu propria respondere omnibus eiusmodi literis, atque adeo indigere ad minus secretario, qui responsum scribat, quare non victetur subditus excludere secretarium Generalem , qui conscius est omnium secretorum Genera iis, nisi nominatim excludatur,quod idem videtur de Consultore speciali dicendum, cuius consilio in talibus materiis solet uti ipse Generalis. Tert. regula est,
cum obligatio secreti oriatur ex grauitate materiae, quae subsecreto committitur , potest contingere rem Commissam non esse tanti momenti, ut tanti referat, quod ab uno, vel ab altero viro prudenti sciatur,qui eam subsecreto seruaturi sint, ideo ex voluntate praesumpta committentis potest reuelari, quia sicut in aliis materiis iustitiae conceditur, ita in hac concedi debet, nonne ex voluntate praesumpta domini accipitur liber,aut vestis haec ergo voluntas praesumpta praesumi debet, saltem conditio nata, quod si ab eo peteretur licentia, vel consensus in hoc casu absque eius praeiudicio praestaret illam. 2 9. Not. ter t. peccata in triplici disserentia se habere, quaedam sunt, quae tantum tendunt in damnum delinquentis, ut fornicatio, io domia, ebrietas, similia quaedam,quae in damnum communitatis, ut in temporalibus sunt proditio, institutio falsae monetae, subornatio ad ossicia , quatenus indignus praefertur digno,& dignus digniori, in spiritualibus
ut falsa doctrina,qua fides, dc mores corrumpuntur, quaedῆm, quae in damnum tertij, Vt adulterium, homicidium,furtum,
detrachio, ut videre est apud Petr. Nauarr. lib. 2 . de restit c. . art. . . n. JO. praecipue in noua edit. apud Castrum Palaum pari. I. de charit.trach. a.disp. 3. p. I 3. n. L. qui addit cum Villatob. tract. . dissiculi. 1 r. n. I. Suarc Z de charit. disp. 8. n. I 2.
Sanchez summ. lib. 6. cap. I 8. num. Io. peccata licet pariant scandalum in perniciem Reipublicae, non tamen dicuntUr . proprie e sie Contra bonum commune, quia eorum obiectum immodiatum non est aliquod bonum commune,quod . - per ipsa laedatur , quod necessario crat requisitum, ut diceretur proprie esse in damnum communitatis.
513쪽
Tars III. Dub. XL VII. 477 . Trima conclusio.
Peccatum occultum fratris delatum apud Praelatum tanquam Patrem, quod pro reparatione non indiget remedio extraordinario , dc est solum nocivum peccanti, nequit,
nisi lethaliter peccando , Consultoribus , seu Definitori-ribus reuelari. Suadetur prim. communicare cuipiam crimen occultum praesertim Religiosorum , qui non prodest fini delationis paternae, est actio maxime iniuriosa, proinde
mortaliter peccaminosa, ut DD. fatentur in detractionis , materia r sed communicatio huiusmodi criminis facta a Praelato Consultoribus videtur esse talis, nam facile adhibetur remedium a solo Praelato, ut in casibus ordinariis sequitiir, unde caret fine paternae delationis: ergo talis communicatio censenda est frustratoria , iniuriosa , N. contra finem paternae delationis, dc consequenter grauiter peccaminosa. Secund. charitas obligat, ut fratri peccanti sol imin proprium damnuru stibueniatur cum minima iactura , ac detrimento famae , quantum fieri potest, quae ad multa est ei necessaria , ut docet S. Thom. 1.2. quaest. 3 s. arti c. T. Vbi Bann. sed si talis notitia paterna communicaretur praedictis Patribus, non subueniretur subdito cum minima iactura, quant tun fieri potest, sed cum maximo, nam solus Praelatus remedium adhibere potest neces litati eius: ergo nequit ex-Cusari l peccato talis communicatio. Que dochrina supposita facilitate remedij,& moraliter certa reparatione damni valere etiam debet in peccatis in damnum ter iij, & communitatis , quia, ut bene dicit Castrus Palaus ubi sup r. n. 8.quando per monitionem secretam delinquenti factam ob Peccatum contra tertium , dc communitatis intelligitur Eamnum imminens reparari, clarum est, non videri posse habere locum iudicialem denuntiationem, quia in tantum . denuntiatur, in quantum deseruit ad impediendum damniam tertij , fc communitatis, ita in casu, quia consilium est petendum a Consultoribus ad impediendum damnum ter- iij, seu communitatis, quod morali certitudine ex solo re medio Praelati reparatur, ideoque valere debet etiam in peccatis talis conditionis. Ooo 3 Semnia .
514쪽
De regimine regularium, Secunda Conclusio.
28 I. Quando crimen occultum pro remedio indiget aletus consilio, nullo modo notitia delicti, & delati est communicanda toti Definitioni, seu omnibus Consultoribus. Conclusio est aduersus Emin. Lugo ubi sup r. num. iro. Prob ex Decreto Societatis ΙEsu fundato in charitatis regula:
quando delictum exigit pro remedio, seu fine paternae delationis aliquod consilium, id debet fieri cum eo minori delati detrimento, quo fieri possit : sed si reuelatio fit omnibus
Consultoribus, qui solent esse in numero quaternario, non fit cum minori detrimento delati, quia unius prudentis viri consilium sufficit, in rebus ordinariis ad hoc, ut Opportunum remedium dicatur prudenter assignatum ,-communiter apud shculares ita praxis est: nec dici potest, quod temere agatur, quia si quis errat, cum consilio unius prudentis viri, non imputatur eius actio ad peccatum: ergo: tum quia id habetur ex intentione defcrentis, quae est mensura manifestationis, ut fiat cum minima iactura famae delinquentis. 8, Dicit Emin. Lug. ubi sup r. num. i 2 O. rem non ita sero pulose esse tractandam: ille ternarius numerus, seu quaterna, rius Consultorum est datus ad peragendas res graues , re aestimatur valde utilis, & necessarius ad dirigendos subditos, & bono communi considendum , unde in casu proposito, cum non habeatur, a quo Consiliario consilium utilest proueniendum, ideo moraliter loquendo videtur non
esse in conueniens dare notitiam de crimine occulto omnibus Consiliariis, seu Definitoribus, nisi forte pe liare
aliquod in conueniens sit in aliquo, vel timeatur, DC ea Occasione res publicetur, illo fortasse non obseruante dcbp. ' tum secreti. Respond. quod doctrina tradita ab Em in Lugo Vera erit censenda in casu grauissimo , quando agitur de dimissione delinquentis a Religione , ex qua possunt sequi grauia incommoda, seu in aliquo casu, quando vndique sunt angustiae, eo quod probabiliter ignoratur, a quinnam Consiliario remedium utile proferendum sit, non vero in casibus ordinariis, quorum remedium in promptu habetur
515쪽
betur, saltem adhibito unius consilio, unde ille quaternarius numerus est datus Praelato ad peragendas res graues, in quibus fama subditi non periclitatur, & maximam non patitur iacturam , quare idem Lugo cognoscens difficultatem doctrinae traditae dicit , si metaphysice , ut
Certo constare posset, quorum, vel cuius consilium sufficeret ad remedium adhibendum , non possent plures in consultationem vocari, ne sine causa subditus infamaretur : adhibita ergo distinctione inter casum ordinarium, S extraordinarium , grauissimum, in quo undique sunt angustiae, res non est metaphysica, sed moralis, & probabili certitudine habetur remedium opportunum a solo Consiliario prudenti,& bono. Modificata ergo doctrina Emin. Cardin. congruum est, Etiam alteram hic modificare, in qua docet, licere manifestare delictum delati Superioribus, a quibus ille est gubernandus , quia eum prudenter regere non poterunt sine notitia indolis, dc vir , quia forte cotinget cum promoueri ad aliquod officili,cuius indignitas non postulat talem promo-t onem,nisi sit emendatus, & mutatus in alium, quae mutatio est rarissima, nec debet praesumi: modificatio ergo habetur a Castro Palao ubi sup r. num . . instructo a decreto Societatis I E s v , asserente, id non debere fieri, nisi adsit urgens necessitas, & magna utilitas, quae indicet non con-Uenientiam , scd necessitatem , dc ratio videtur esse , quia ostium aperitur, ad manifestandum plurimis dolictum com- missum, quod non est concedendum ι ideo, nisi timeatur Probabiliter relapsus , abstinendum est a tali manifestatione, tunc timebitur, quando nullum signum emendationis praestabit delinquens , secus si signa videbuntur , quaes signa prudentis viri arbitrio sunt relinquenda; si enim ap-
Pareant occaliones sublatae, praesumenda est emendatio,ex solo tamen decursu temporis, nisi longum sit, non est praesumenda correctio, quando vero post commissum delictum longum tempus praecesserit, praes umendus est delinquens correctus , nisi aliunde constet re incidentia. Ita Ioan . Sanctus in selectis disp. I r. num. 1. dc Castrus Palaus ubi fiapr. disp. 1.p. in criminoso vero Mascard. cons. 6CO.
516쪽
num ., I . Farinac. in praxi, quaest, a 3.a ... n. 26. & decis 1 r. num. I O. lib. I. tenent longum tempus esse per tres annos, in
Religioso non criminoso dico esse per aliquem mensem. Addo , Emin. Card. nimis sinistram opinionem habere de Religiosorum emendatione, quasi nunquam si v sequutura, nam declarat hominem religiosiim semel lapium esse quasi de massa perditionis, & reddit regimen nimis durum , si in omnibus lapsis talis cura sit adhibenda, habitis ctiam signis
,s Quando agitur de promouendo delatum via electionis ad aliquod officium, beneficium , seu Praelaturam , licitum est Praelato eius vitia manifestare Definitoribus, scu Consultoribus habentibus vota electiva. Ita Less de iust. lib. i.
cap. I I .dub. 0 a fortiori, &. Emin. Lug. ubi supr.ex communi doctrina DD. tum quia bonum commune praeferendum est particulari, & utilitas communitatis postulat, Vt tegatur vitium one incommoda sequantur in damnum omnium, tum quia si noui Petrum esse furem, possum monere eos, eum quibus habitat, ut sibi caueant: ergo tanto magis pro causa communi, ne indignus subleuetur in damnum communitatis , potero eius vitia detegere , tum quia nemo habet ius tuendae famae cum tanto damno, quod inde alicri iniuste obueniret. Limita prim . nisi damno futuro comparanitatis aliis mediis obuiari possit, quia esset contra charitatem, tenemur enim minimam laesionem, quantum fieri potest, proximo inferre. Limita sec. nisi sit iam emcndatus, maximε de peccato ex Tragilitate commi sio, quia, Vt bene dicunt Ledes m. a. . quaest. art. 2. diab. 2. Aragon. 2.2'. 6 T. art. χ. bonus minister est ille, de quo communiter habetur opinio, quod regulariter, & utplurimum non est in peccato 'mo itali, idem assirmat Sotus lib. 3. de iusti t. quaest. 6. art. 2.. concl. 6. ubi dicit, indignum ministrum esse, qui prauus est,& corruptis moribus, at non dicitur talis per peccatum
mortale semel commisibin, dicitur semel, quia si frequen- . ter esset in mortali, multa mala sequerentur, si talis in selix
517쪽
homo ad dignitates promoueretur , Vnde Thom. Sanch. I . opust.lib. 2. cap. I. dub. 2. num. 9. referens alios praesertim Arag. Vbi lup r. tenet eum, qui confert beneficium habens curam animarum homini, qui frequenter est in peccato mortali, peccare mortaliter.
Em iudex teneatur, quando iudicialis denuntiatio sibi facta est , inquirere , an denuntiator prius
iuxta mandatum Domini correctionem adhibuerit , eumque repellere δι c rectio secreta non pracesserit.
O t. prim. quod ratio dubitandi videtur esse ex c, Qua- 233.
liter , & quando a. de accusatione, ubi habetur ante denuntiationem debere prςcedere correctionem fraternam iuxta Euangelium , quod praecipit primis corrigendum esse fratrem, deinde adhibendos esse testes, postea si nil profecerit, dicendum esse Ecclesiae, quare hic non inquirimus, an sit valida, quia, ut bene dicit Lorca 2.2. quaest. 33. art. 3. Dum. 29. Iudex est obligatus, quantum commode fieri potest, ad impediendam denuntiationem absque praemissa correctione factam , unde, si denuntians persistat, non solum Potest, sed etiam tenetur eam admittere, eo quod valida, quia nullam videtur habere dependentiam a secreta monitione, nam certe non probatur inualida , quia neque iure naturae, neque diuino, neque canonico est irrita, dico, neque iure canonico, de quo poterat esse dubium, quia licet cap. Qualiter, & quando,dicat debere correctionem secretam praecedere , non ideo imponit necessitatem, ita ut de- nunciatio iudicialis intelligatur irrita, alias deberet semper Constare, praecessisse correctionem, & fuisse testes inductos, quod praxis non admittit. Not. secund. quod Turrian. 2.2. disput. 1 .quae st. J .dub. I. 28ύ.
518쪽
tuendo quamdam opinione in materia de correctione fraterna , affert differentiam finis boni communis inter Rempublicam saecularem,& regularem, nam in Republica saeculari hic finis intenditur, ut publicae paci, & tranquillitati consulatur,quae a delictis publicis perturbantur,ic ideo puniuntur , ic non omnia, sed multa impunita permittuntur,. institutum vero religiosae congregationis est, non tantum
efficere bonum Religiosum, dc paci Religionis consulere, sed sublimare hominem, ita ut de ipso dici possit esse hominem perfectum , &c. ex hac ergo diuersitate finium sequitur diuersitasqn modo operandi iudicum regularium, &saecularium, quia isti multa debent, ac tenentur facere , ad. quae illi non obligantur.
287. Iudex saecularis non tenetur inquirere, quando iudicialis denuntiatio ante suum iudicium defertur, an denuntians correctionem secretam adhibuerit in illis calibus ex praecepto praestandam: secus est dicendum de iudicc,seu Praelato regulari. Prima pars suadetur, quia praxis omnium Iudicum saecularium est ut admittatur iudiciales denuntiationes absque ulla praeuia interrogatione : damnare vero talem usum tanquam malum in facie omniti Iudicia videtur temerarium: ergo saecularis non est obligandus ad inquirendum, an praecesserit correctio fraterna. Ita colligitur ex doctrina Lorc. ubi supr.&Castri Palai de charit. tract. 6. p. I 6. SecUnda pars suadetur ex mente Alphon si de Villaguit. in sua prach. lib. 2. tit. de denunt. Evang. cap. 9. Conclus- pag. ΙO9. & pag. ii 3 conclus . 3 . asserentis, iudicem teneri denuntiantem interrogare , an praemiserit secretam correctionem, & testes indu- ixerit, quod si ita fecisse non probauerit, causamque legitime omissam non allegauerit, prorsus esse repellendum, cuius doctrina, esto tam de iudice sarculari, quam de regulaeri intelligenda sit, attamen ob praxim in contrarium pro foro saeculari non est admittenda, in Religionibus vero censenda est verissima, consentit Basseus summ .edition. 2.
tit. denuntiatio, num. . . referens ROdriq.&Spatharium, tum quia i
519쪽
quia Praelatus regularis, ut fraterne corrigat, tenetur pec- Cata inquirere , ut inquiunt D D. & pluries habetur in hoc
tractatu : ergo tanto magis curare debet, ut tale praeceptum
Christi Domini a subditis obseruetur , ex quo magna paX,& quies inter Regulares insurgit, tum quia munus Praelati est facere hominem perfectum iuxta finem in sti tuent is Religionem , a quo deficeret, si interrogationem negligeret, nam subditus , licet valide denuntiet, nihilominus peccae
praetermittendo correctionem secretam.
Cum ad aures iudicis saecularis aliquo modo peruenerit Correctionem a denuntiante non se isse praemissam , debet denuntiationem repellere , idem est dicendum de Praelato regulari. Ita habetur ex Castro Palao ubi si apr. verum , inquit, si iudici aliquo modo constaret monitionem secretam non fuisse praemissam, casu quo est praemittenda squod diffi- ciete constare potest in existimo denuntiationem esse repellendam a iudicio utpote iniustam,&Contra praeceptum Domini, expresse habetur etiam ex Glossa in cap. Cum dilectus in. de accusat. per text. ibi, si constiterit praefatum Epi- , scopum de iam dictis excessibus non fili Te praemonitum ab eisdem, a denuntiatione repellatis eosdem ,-cap. Qualiter eod. tit. cap. Licet Heli de Simon. consentit Suare et A. de Relig. lib. Io cap 8. fin. num. 13.dicens: hinc fit, ut in eodem foro exteriori regulariter non admittatur denuntiatio
iudicialis, nisi praecedat monitio , quia si denuntiatio ad alios fines ordinatur,via charitatis tenenda est si vero ordinatur ad vindictam publicam , den tiatio regulariter noni admittitur, ut dixi: adhaeret Villaguit. ubi supr. probatur rationibus: denuntians omittcns illos actus impositos sub Iraecepto a Christo Domino ante denuntiationem iudicia-em facit aliquod iniustum aduersus ius naturale, diuinum, di canonicum : ergo tanquam res iniusta debet a iudice re σώαlli. Praeterea docet Bald. in leg. i .ff. de liber.& posthum. irmam lege designatam non esse praetermittendam, sed seruandam: at monitio secreta est tanquam forma legis --- Pp p x correctio
520쪽
correctionis fraternae a Christo Domino imposita , priusquam denuntiatio iudicialis Eccles1ae fiat: ergo est obseruanda: ergo talis denuntiatio absque sua forma praescripta nequit admitti, sed repelli a iudicio debet. 9. Circa dicta vellem monitos esse Praelatos cum Bassico Rodrique E & Octauiano Spathalio ubi supr. ut prudenter, ac vigilanter cum Omni Zelo , dc charitate expendant, an iuridice procedere Oporteat, vel non,ponorantes personas denuntiantis, ec denuntiati cum omnibus circunstamitis,ic annexis, nam si denuntiator est malignus, & inquietus,nullatenus debet audiri,vel si denuntiatus csset vi reminens, vita, & moribus per plurimos annos in sua Religione probatus, nequaqua acceptanda est contra eum denuntiatio talis, a quocunque fieret, Vel pari, vel etiam magis eminenti, nam siepe Angelus tenebrarum in Angelum se transformat
lucis, de viri alias pii stimi, aliquando passione aliqua perciti, se praecipites dant in proximi praesertim eminentis depressionem, dc oppressionem , unde contra tales viros eminentes solum accusatio, vel denuntiatio ad poenam talionis est acceptanda, ne malignantcs cuiusque gradus, dc conditio nis existantin sub spe indemnitatis,'remanendi sine poena ansam , & occasionem captent opprimendi praefatos eminentes viros in Religionis dedecus & detrimentum irreparabile , videatur Rodrique Z tom. 2. q. s. art. 8. afferen S, d nuntiationibus non facile esse credendum.
DUBIUM X LIX. n, quis pius in leuibus rebus famam alicuius
detrahit, etiam per frequentationem diuer - rum rerum , peruemre possit ad peccatum mom
tate , cum onere eam restituendi. ,so. TO t. prim. quod haec materia non videtur pertinere ada Religiosorum regimen, sed in corpore quaesiti contrarium
