Dubiorum centuria, De regimine regularium, in tres partes distributa in 1. Incommoda electionum, quae inter Regulares oriri possunt, nec vsque in hunc diem praelo subiecta fuere, enucleantur. 2. Remedia assignantur. 3. Nonnulla selecta elucidantur. P

발행: 1646년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

Tars III. Dub. L V.

geometricam, ut si duo sint, quorum unus habet merita ut quatuor, alter vero Vt octo, posterior excedit priorem in distributione secundum duplum, ita ut si prior accipit decem, posterior accipiat viginti, ex quo sequitur, quod ista iustitia

distributiva residens in Praelatis nequeat referri ad Corum utilitatem sed ad bonum communitatis, & subditorum, Mid tam stricte, ut, si notabiliter eius terminos excedant, fiant secundum D D. rei peccati mortalis. Not.quart.quod seditio omnium malorum semen in praecedentibus dubiis descriptorum , originem trahit, inquit D. Antonin. χ. pari. tit. cap. 8. de discordia, g. r . ex improportionata honorum , onerum distributione , quando Cnim, inquit, aliqui vexantqr laboribus, alij nimis alleuantur, vel cum honores, & ossicia aliquibus copiose conferuntur, aliis autem parum, aut nihil, inde generatur discordia, & inuidia inter eos. Et certe, visis paucis exaltatis , multis meritis paribus detressis, & humiliatis, discordiam, seditionemque excitari necesse est , quare Aristo t. s. pol. cap. . inquit. In optimatibus autem seditiones sunt interdum quidem ex eo, quod pauci sunt bonorum participes.

Prima Conclusio.

mouere conatur ad rcligionis munera, id est, ad Praelaturas de aliis inferius) sine meritorum discussione , contentUS, quod sint immunes a prauis moribus , mortali culpae obnoxius habendus cst. Suadetur: qui se exponit proximo peridulo mortaliter peccandi, inquiunt DD. mortaliter peccare , & ita homo habens consuetudinem iurandi falsum,vclverum est in statu damnationis ob periculum manifestum iurandi falsum , ut asserunt DD. in tractatu de iuramento: Prouincialis autem fouendo illos Religiosos pro Praelaturis Confuse non inquirendo eorum merita, se exponit manifesto periculo praeferendi dignos dignioribus, indignosque

dignis , quod est mortale : asserendum igitur est in damna- , tionis statu illum morari .Praeterea negligere iustitiam commutatiuam, quae semper in communitate tendit ad bonum

commune

572쪽

1, 6 De regimine regularium,

commune promouendum est lethalis culpa: sed in tali promotione caeca negligitur in non paruum Religionis damnum, ec solum pro obiecto habetur ratio amicitiae, vel con- ciuium,&c. ergo. Adde, quod id Prouincialis praestare nequit sine aliorum electorum auxilio, nam solus ordinari E non habet ius eligendi,quare precibus, vel beneficiis ad

talem electionem eos mouere debet, unde & ratione inductionis ad peccatum ,-ratione muneris , ad quod spectata subditis alienare peccata, dc ratione malae subornationis, praui peccato se implicat: ergo. Ex hac doctrina unum insertur , quando electores abique meritorum di lcussione inter se conueniunt de promouendis amicis, concivibus, &c.

non e sse tutos in conscientia , sed graui culpa se inuoluere ratione periculi dignos dignioribus , indignos dignis praeserendi, & inductionis ad tam graue malum, seu prO-

motionem caecam, iustitiaeque neglectae.

Secunda Conclusio.

Si illi homines promoti, seu promouendi a Prouinciali

sunt digniores simpliciter prout in prima acceptione , non est censenda icthaliter mala eorum promotio: secus si lunt digniores prout in secunda. Prima pars multis in locis talpersuasa, nam Prouincialis obscruat iustitiam commutati uam considendo utilitati Ecclesiae , adhaeret distributivae maiora merita praemiis ornando, non semetipsum so uendo, sed bonum commune sublimando , fauet Ddelitati Ecclesiae sibi commissae homines inter omnes dignissimos promouendo, sed praesertim, quia ad eius munus spectat recti de re homines habiles, ut suo tempore possint ad maiores dignitates in utilitatem ben cficiumque Religionis promoueri , ex quo apparet, quam male faciunt Praelati negando honores hominibus, quibus habitis promouerentur in Definitores , Consultores, Prouinciales ac in alias dignitates, sub praetextu boni communis ut ore dicunt, ut vero corde firmant, ne sibi arripiant locum. Et sciant Praelati, quod nunquam Vere fovebunt bonum Commune, nisi tria obseruare conentur. Prim. seipssis expurgare ab omni cupi

dita

Illlli

573쪽

Pars III. Dub. L V.

ditate regnandi. Secund. curare, ut nulla ambitio excitetur

in subditis,-nulla honorum petitio ab eis audiatur. Tert. ita se gerere in munerum distributione ac si omnes dignitates ambirent, honoresque postularent. Secunda pars suadetur: de ratione domini est distribuere , ac dispensare sua bona, cui placet, de ratione dispensatoris, seu administratoris est omnia merita in bonis distribuendis recognoscere

nullum vero dubium videtur Praelatum non esie dominum, sed fidelem dispensatorem bonorum: ergo nequit tuto tantum , seu principaliter illos tres promouere aliis ta glectis, qui in meritis sunt pares, alias se gerit tanquam dominum. Secund. cx officio tenetur sub mortali arcere mala a congregatione, praeseitim discordiam, seditionem, quae sunt illa mala directe destruentia paccm, ac unionem , quae sunt finis omnium regiminum: sed tali partialitate excitantur, & introducuntur, teste D. Anton. ubi supr. CX improportionata, ait, honorum ,-oncrum distributione generantur seditio, ec discordia, unde Aristo t. I. pol. cap. 3.

ait: Seditionem autem concitant in paucorum quidem potentia,

multitudo indigue ferens, quod cum iis snt pares, non pariter honorantur. imo his principiis formantur factiones , nam neglecti ad fauorem, ac protectionem aliorum Patrum recurrunt , qui forte aelo boni communis ad obstandum Prouincialis iniustitiiS cos tuentur, unde postea tractu temporis fiunt sequaces, de factionar ij agnosccntes pro capite suos protectores i unde nam , quaeso , istud malum i ex malo administrata iustitia Praelati, & etclo aliorum Patrum in principio , deinde conuerso insensibiliter in proprium commodum: ergo talis piniectio, seu promotio centcnda e st mortaliter peccaminosa. Tert. saadetur ex fine officij: in ordine religioso officium Praelati ordinatur ad hoc, ut subditi in regulari disciplina , ac obstruantia contineantur, & ut prΟ- moueantur ad persectionem religiosam, ad quam ordo ille est constitutus,quod si forte a fragilitate humana quasi coacta congregatio illa reliquit primum feruorem,& pristinam. disciplinam, ac obseruantiam relaxauit, cura Praelati est, ut paulatim deperditum rcstituatur: sed talis Praelatus sitis partialitatibus non propagat finem Praelatiae, sed eum grauiter Υyy offendit

574쪽

De regimine regularium,

offendit non continendo homines in obseruantia regulari, nec eos promouendo ad perfectionem religiosam, nam munus porrigit ad suscitandas discordias, caeteraque mala ex citanda : ergo promouendo tales homines se remouet Prouincialis a recto fine ossicij, propriam animam grauiter οὐ fendendo. Ex qua doctrina deducitur , si Prouincialis tali modo promouendo digniores non eximitur a culpa lethali, quomodo eximetur a maximis culpis, si dignos dignioribus, indignosque dignis ad munera promouebit unde electores morali certitudine cognoscendo partiali tatem Prouincialis, a fidelitate Ecclesiae obseruanda, a qua ius eligendi acceperunt, instruuntur , talem homin D non e sie aptum ad regendas oves sibi commi stas, nec esse dignum , ut benedicit Lugo ubi supr. disput. 3J.sect. r. num .6. illa Praelatura, quare tuto nequeunt eum denuo seligere. Audite, quaeso, electores quaedam verba Lugo ubi sup r. num. i8, Eliguntur Pastores praesertim Episcopi ad hoc, ut peccata subditorum impediant, ut grauioribus ovium necessitatibus opitulent , ut eos in obseruantia Christianae legis contineant, ut deprauatos mores reforment, in pristinum fidelium splendorem, dc puritatem, quantum fieri potest, restituant: ex mensura ergo istorum verborum considerate Electores italis Prouincialis denuo vestris suffragiis sit reesigendus, Zc ad ossicium quasi Episcopale rursus sit promouendus. Ad- Uertite etiam cum Lugo ubi supr.disp. 34 n. tr. non sufficere, quod eligens non sciat positive illum esse indignum , scd debet positue inquirere,&scire, esse dignum ,-aptum.

. Tertia 6ouclusio.

33 Prouincialis promouendo illos homines ad munera Religionis , ut sunt Lectoratus, Magisterium, Sc pulpita, &C. absque idoneitate postponendo digniores, & aptiores, peccat mortaliter , tum quia negligit digniorum merita cum maxima eorum iniuria, necnon &. bonum commune, tum quia fit acceptor personarum, nam quisque tali vitio implicatur, Ut omnes DD. assirmant, quando attenduntur qualitates ,-circunstantiae impertinentes, quae non s pectant

- . . - . . - -

575쪽

ad munus, ad quod promouentur homines. Pro Comperto habea it Prasati, quod omnibus his ossiciis, ac dignitatibus , &c. digniores sunt praeferendi, esto non siint beneficia

curata, propter munia tamen inqUit Salon. 1.2. q. 6 . art. 2.contr. . in fine, illis coniuncta postulant, ut ad ina eligantur digniores, non minus quam ad cUrata.

on prudens Presalus magis inclinare debeat ad concedendam facultatem, ut poenitens absoluatur a reseruatu , quam

ad eam ne gandam. Ol. prim. quod triplex genus hominum degens in Re- 333. ligionibus designari potcst. Prim. est perfectorum, qui

non solum arcte continentur intra terminos diuinae legis, regulae promissio, aliolumque praecoptorum praescriptorum, sed de die in diem toto conatu ad persectione anhelat, eam quasi infinitis opcribus propagando. Sec. imperfectorum, qui licci suam voluntatem Deo, ac regulae consecrarunt, prompte obseruando ea, quae sub praeceptum cadunt, multaque alia, non ita tamen tam veloci cursu progrediuntur per viam acquirendae perfectionis, sicut primi. Ter t. infirmorum, ac debilium, qui saepe, seu per fragilitatem, seu per malitiam diuina praecepta, & vota infringunt, qui in paruo numero inter Religiones reformatas enumeramur, ita Ordu bnante diuina prouidentia ad honorum exercitium, ut superius multis in locis dixi. Not. sec. inter D D. quaestionem agitari, an superior te- 336. neatur dare ficultatem subdito per se , vel per alium eam petenti, ut absoluatur a reseruatis, duplex opinio assignatur a Suare z de poenitent. disp. 3 o. sect . . ab Emin. Lugo de

poenitent. disp. 2 o. sect. I o. g. I O. num. 23 3. altera negativa,

pro qua citantur Nauarr. Victor.quae fundari potest in Co ed.Trident sect. I cap. 7. ut videre est apud Suare et ubi sup. VII a , simul

576쪽

s ψo De regimine regularium.

smul etiam in rationibus, quia alias nullius roboris e stet reseruatio, maxime si concederetur facultas ad instantiam Confessarij, nam finis reseruationi5 est per ruborem, di verecundiam accedendi ad superiorem cocrcere, & praeca- Uere peccata, quia etiam Praelatus est legitimus iudex, si pcr se vult iudicare causam, nulli facit iniuriam, prasertim si esset idoneus minister, altera est affirmativa, quae videtur desumi ex D. Thom. opuscul. t 9. & q. d. I 2.qUaest. 3.art. 3. quae st. q. ad . sequuntur Cius doctrinam Sol. Leduis. Si tu . relati a Suar. lo c. citat. qui simul eas reconciliat, ut in discursu videbitur, fundamentum horum D D. videtur esse, quia haec iurisdictio datur in commodum, Vtilitatem poenitentis, & non authoritatis Praelati, quare quoties poenitens petit facultatem absoluendi, tenetur superior infirmitati poenitentis consulere, qui renuit sua peccata Praelato aperire, alias exponit subditum periculo peccandi, aut non integre confitendi. No t. teri dari multos casus, in quibus tenctur Praelatus ex iustitia hanc concedere facultatem, ut si poenitens merito timeret reuelationem confessionis , vel superioremustarum ea scientia in graue suum detrimentum , in usum cxternae gubernationis, vel graues inimicitias cum Co gesturum , vel quia Praelatus non est idoneus ad serendum in hac materia iudicium , vel ignorans es: &improbus, ut si loco medicinae sit scandalum allaturus. Ratio esse potest , quia poenitcns habet ius ad usum talis sacramenti, nec superior potest cogere, ut poenitens se exponat periculo grauis nocumenti, in hoc quidem cuncti DD.pro Vtraque sententia citati conueniunt, ut refert Suare Z, eisque adhaerens, una cum Lugo v i supr. Prudens Praelatus magis inclinare debet ad concedendam facultatem, ut poenitentes absoluantur a reseruatiS, quam ad eam negandam. Quae conclusio non firmatur,quasi possit verti in 'ubium, quod nimia facilitas non sit cocedenda illis pamitentibus tam perfectis,quam impei sectis,de qui-

. bus

577쪽

bus in I . not. si aliquando permittente Dco ob maius eorum bonum , ut accidk in Petri negatione, labantur in aliquod peccatum reseruatum, quia talis Praelatus rigiditate utendo meretur aut horitate priuari, eo quod ipsi poenitentes reseruationis finem quotidie in humeris timoris Dei secum portant, dc pudor lapsus est illa medicina morbum medens, dc relapsum praecavens, sed firmatur ob debiles, dc infirmos, qui ut bene dicunt Lugo ubi supr. dc Auersa de Sacrament.

poenit.quaest. i T. sect . ob nimium ruborem, de verecundiam non audent eorum crimina Praelato apcrire. Et prim . prob. aut horitato D D. optime aliquorum Praelatorum rigiditatem Confundentium. S. Thom. ubi supr. docet peccare supcriorem , qui se praestat dissicilem in hoc, quia, inquit, multi sint

adeo infirmi, vi potius sine confessone moriantur, quam tale peccatum tali Sacerdoti confiteantnr: Et deinde subdit, unde illi, qui sunt nimis soliciti, ut consesentiam subdit oram per con- fcyonem stant, multu laqueum damnationis iniiciunt, se per

consequenssibi ipsis. Et poli pauca, quamgis ex lati licentra non .nulta mali occasio sequatur, per eam tamen multii maiorabm occur=utur. Vestigia D.Τhom sicquitur Corduba in re g.S Franc. Cap. T. quaest. a. punct.1 Cxponen S illa Verba. Si quis fratrnminuigante inimico, mortaliter peccauerit, pro illis peccatis, de globi ordinatum fuerit inter fratres, ut recurratur ad flos mInisfros prouin ales, reneantur ad eos recurrere, &c. dicit ex mente Ugonis in cap. 7. reg. quod, quani s de reseruatis

nullus possit absolucro iuxta rcgulam in in i si ipse mini sterprouincialis, sui resertiantUr pCccata,tamen non est bonum, neque expediens negare, seu restringere talem porcstatem absoluendi a reseruatis occultis, quia talis rustrictio esset Causa, ut subditi manerent in suis peccatis multo tempore, timentes ea confiteri ministris ; ideo expcdit ut committant hanc suam authoritatem aliis fratribus prout viderint expedire, dc ita voluit Gregor. I X. in sua declaratione , ut fieret : haec Corduba ; adhaeret etiam Solus distinet. I 8. quaest. r. arti c. I. in η. hisce Verbis : in facultate concedenda dissiciles esse non debent Praelati, scd sic debent bono communi prospicere , ne tamen grauissimam reddant consessionis religionem , scd circumspectis personis,

578쪽

e r. De regimine regularium,

& doctis casus suos committant: consentiunt Suarer, &Lugo ubi supr. Primus dicit, regulariter loquendo superiorem debere esse facilem potius, quam dissicilem in hac facultate concedenda , hoc etiam intendunt, addit D. Thom.&alij DD. citati, estque verissimum, quia moraliter loquendo minus periculi est in concedenda hac facultate, quam in illa neganda. Secundus inquit, in hisce omnibus casibus, s scilicet ab ipso assignatis prudens Praelatus magis inclinare debet ad concedendam, quam ad negandam facultatem, ut se suorum superiorum intentioni magis

conformet: utrumque sequuntur Filii uc. de confessi. trach. 7. cap. IO. num. 29 . Reginat d. lib. 8. num. 49. in praxi, dc Caspensis trach. a. . de poenitent. disp. 6. sech. J .nt m. 23 ta Π-ι

dem concludit Auersa loc. cit regulariter loquendo debere esse Praelatum promptiorem ad concedendam facultatem, N. ita constat ex communi usu, & praxi seruari, estque ad huc utilis reseruatio, quia poenitens ediscendo requiri specialem superioris lici nitam, & coactus eam expectare, atque ad Confessarium redire, hac ipsa dissicultate, labore cautior reddetur, ut a peccatis abstineat, nec plus ex Concit. Trid. colligitur. Percipite Praelati ca, quae dicit Chrysost. ho m. 3.in Matth. 23.& quae ad rem nostram reduci possunt.

SI erramm, modicam poenitentiam imponentes , Nonne melius est propter misericordiam rationem dare, quam propter crudelitatem

ubi enim paterfamilias largus es, di pensator non debet esse tenax , si Dem benignus es ut quid Sacerdos elud ausi erus de vu apparere Sanctus I circa tua vitam esto austerus, circa alienam autem benignus, audiant te homines parua mandantem , Or grauia videant facientem. Confirmatur ex tot priuilegiis concessis a Pontificibus Religiossis, ut possint a reseruatis absque suorum Praelatorum licentia absolui,& licet Clemens V IlI. per constitutionem editam ad instantiam Procuratoris Generalis Carmelitarum libertatem eligendi Confessarium ,-absoluendi a reseruatis,quam concedebant illa indulta,praesertim Bulla Cruciatae temperauerit, & totum hoc negotium mandauerit esse subieetiam dispositioni suorum Praelatorum, nihilominus praecipit, & mandat eisdem Praelatis, ut in v sci

huiusmodi potestatis se cum subdkis benignos , &. fa-

579쪽

Tars III. Dub. LVI.

elles exhibeant , imb in decreto univcrsali pro Regularibus de casibus reseruatis pro rationibus mouentibus ipsum Pontificem ad releuandum poenitentem ab onere comparendi coram superiore ut absoluatur a reseruatis modo ibi designato, adducunt & Praelatorum rigiditas, & ali quorum subditorum infirmitas. Et Paul. V. in adiuncta declaratione ad decretum Clementis VIII.declarat,quod si Prae latus licentiam negauerit Confessario petenti pro poenitente absoluendo a reseruatis, nihilominus Confe ssarius pro illa vice eidem poenitenti beneficium absolutionis impendere

possit, quae dictio, pro illa, non sollim debet intelligi pro una

no tom. 2. de iure Abbatum, disp. I 6. num. 3. sed probabile est, quod intelligatHr pro pluribus vicibus, id est, quoties negatur facultas absoluendi; eo magis si admittatur posse hominem ultra unam vicem lucrari Iubilaeum , in quo tamen poni solet similis clausula pro hac vice , ut cum aliis citatis probabile censent Diana p. I. tract. i T. res 9.&. Iacob. Grana d. de poenit. tract. Io. disp. 7. maxime quia in Iubilaeo ponitur dictio, pro hac,quae est taxat tua, Oc in declaratione decreti pro illa, unde magis videtur re stringere dictio ista, hac, quam dictio illa. Ita Alphons. Leone tom. 2.de ossi c. Confessi. rccoll. 6. n. i 8. adhaeret. Ba T. Caphic.sum. tit.casu S reservat. n. I 9.quare verus sensus illius clausulae videtur esse , quod dc negata facultate a Superiore nequeat 3 Confessariu, ultra unam vicem poenitentem absoluere, si tamen poenitens iterum cadat, dc ruat inreseruatum,& dcnuo recurratur ad Praelatum pro facultate, quae iterum denegetur,iterum absolui potest non obtenta facultate , de sic semper pro singulis vicibus. Ita Bordon. to m. I . Var. res. 3 9.n JO. quem citatum sequitur Auersa ubi sup r. igitur ex tot authΟ- 'ritatibns claro paret Praelatos debere inclinare in benia gniorem par gSecundo suadetur rationibus: quando me- ., dium extremorum dissiciliter nequit haberi, conscientia cogit ad illam partem eligendam , quae facilius vetat pec- Pia Catum, dum regula non habCtur , quod contrariam partem v secure eligere praestet: at in facilitato , & rigiditate con- ,

580쪽

De regimine regularium,

& in extremo rigiditatis facilius committitur peccatum, quam in altero extremo, ut dixi ex mente Suar. ubi supr. dc modo ex sensu Lug. ubi sup r. confirmo: in utroque enim, inquit, id est in nimia facilitate, vel nimia seueritate facile potest peccare Praelatus, sed facilius in seueritate,& rigore: ergo Praelatus a conscietia instructiis inclinare debet in benigniorem partem. Addo,quod magis nocet Religioni peccator, qui sordescit in peccatis, & in longum protrahit co iasionem,& Sacramentis abutitur, quam centum poenitentes,

qui spe veniae, ac facilitate obtinendi facultatem se praecipitant in reseruata, quia una ove putrida data centum ad cius CX emplum marcescunt, maxime in genere debilium, ac infirmorum, de quibus praesertim est sermo, 5 nil videtur magis horrendum , quam Sacramentis abuti: ergo ad obstandum huic maiori malo, quod oboriri potest ex rigiditate, in facilitatem inclinandia est,t aquam in partem benigniorem. A d u e rian t P rael ati ,qu od p ro cau l a co n ce d e n d i fac i l i us facultatem, sat est, nulla specialem causam occurrere ad eam negandam, ut bene notat Filii uc. lo C cit. n. 29ψ.& colligitur

ex Lug. ubi supr.quod si videatur Praelaro subessc causam iustam eam concedendi puta, si timeatur graue damnum spirituale subditi, si facultatem neget, quamuis illud nocumentum ex proprio cius defcctu euenturu sit,quia reticcbit aliquod peccatu in confessione, tardabit consessionem nimiu, arripiet occasionem peccandi tenetur ex charitate inquit Suar. ubi supr imo ex iustitia ratione ossicij assumpti,ait Lugo ubi supr. dare eiusmodi licentiam , quia potesta, non est data in detrimentum , sed in subditorinna utilitatem. Limitanda videtur concluso,quod si peccatum tale sit ut vergat in damnum communitatis, vel tertiae personae , Cui Praelatus remedium seruato sigillo adhibere poterit, & non alius, non potest, nec debet Superior, ut inquitat Suar.&Fil-lluc. ubi supr darc facultatem : hoc tamen O ficulis semper

habendum est ait Lugo quod in dubiis semλ in benigniorem partem est inclinandum, ad quam decreta Pontificum, praesertim Clementis VIII. inclinare , & ducere videntur, quare, nisi constet de graui poenitentis, ec aliorum damno, Videtur concedenda facultas, semper tamen prudenti Confessario, qui utiliter posse animae poenitentis consulere. Dices:

SEARCH

MENU NAVIGATION