Dubiorum centuria, De regimine regularium, in tres partes distributa in 1. Incommoda electionum, quae inter Regulares oriri possunt, nec vsque in hunc diem praelo subiecta fuere, enucleantur. 2. Remedia assignantur. 3. Nonnulla selecta elucidantur. P

발행: 1646년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

Pars III. Dub. LXII. 373

tur pax Religionis , tutamentum obseruantiae , immunitas communitatis , nutrimentum spirituale, Monachorum gau- dium, &C. Not. sec. nihil esse scire unitatem iuris esse finem cuiussi- 37 I. bet imperij, nisi etiam cognoscantur media pro eius conset' utione , &. Conseruatione. Causatur inquit D. Antonin. p. I. tit . 6. cap. 2. g. F. & conseruatur haec unitas in Ciuitatibus, quando ad hoc unum attenditur, ut iura seruentur uniuersaliter, idest tam minoribus, quam maioribus, ut hono- res & ossicia pluraliter distribuantur, & non omnia, vel multa uni, & nihilum alteri, ut onera proportionabiliter imponantur, nam si maioribus, vel amicis leuia iniunguntur,minoribusque grauia, & importassilia , oportet sequi discordiam, inuidiam, seditionem,aliaque mala destruentia Ciui-. talem: idem repetit pari. . tit. s. cap. . 3 2. Media autem, ait, huic fini conuenientia sunt legum, & statutorum moderata disciplina , ossiciorum communium proportionata di- stributio , bonorum praemiatio , transgressorum punitio, dc alia huiusnodi , quae omnia satis prolixe etiam in pari. 2.tit . . cap. 8. g. 3. explicantur a Stacto, Una cum malis ex neglecta unitate OrtiS.

Prima Conclusio.

Huiusmodi unitatem iuris pro multitudinis directione tam 372. electores, quam Superiores Regularium in suis functioni bus, ac electionibus sub poena lethalis culpae solicite tenen- .

tur procurare,& seruare. Suadetur: unusquisque tenetur sub mortali bonum commune tueri nec indiscrimine ponere, lasserunt DD. praesertim Caietan. 2.2.quaest.' O. a t. 8. ergo

pro Regularium regiminibus iuris unitas est solicite procu- . . randa, atque seruanda: antecedens ab omnibus admittitur, Consequentia probatur, quia multitudo hominum Religiosorum in regimine est dirigenda ad aliquem finem, ergo ad talem Vnitatem , perquam propagatur omnis recta gubernatio, nam eX hac exoritur pax, excitatur concordia, ut dixi

superius, & in hae tota machina spiritualis aedificij, dc perfectionis fundatur , δέ erigitur, quare dicebat S. Gregor. in pastoral. .

612쪽

De regimine regularium.

Pastoral. p. 3. admon. 23. Pensem- , quanta sint mala discor

diae , quae nisi extincta funditus fuerint bonum subsequi non per

cessaria talis unitas ad bonam gubernationem multitudinis, ut scilicet quaratvr principaliter bonum commune spiritualiter, ertemporaliter postponendo omve priuatum commodum , &. etiam

respiciuntur Religiosorum merita quibus per professionem non renuntiarunt, alias in discrimine ponitur bonum commune , nam aperit ut via seditionibus, factionibus, ac discordiis, sicut probaui in dub. . p. pari. & 3. tert. pari. N insinuat D. Antonin. locis supra citatis. PCeterea si talis unitas pro regiminibus Regularium ab hominibus non esset procuranda , maXime quia eximuntur ab incommodis, quae alia regimina patiuntur: sed hoc est falsum,quia sunt addicta mortalitati , sicut alia regimina, imo omnia creata, ut dixi cum Deciano in dub. 24. 3. pari. n. i 63. dc experientia docet, dc habent suum augmentum, statum, & declinationem, ut adnotaui in eod. dub. , dc subiacent factionibus, & seditionibus , Ut Uparet in dubiis prim. pari. succumbunt etiam superiorum tyrannidi ut probaui in dubio 3. pari. teri. ergo talia regimina sunt de necessitate conscientiae iuris unitate propaganda, nam per hoc, quantum fieri potest, occurritur

malis recensitis.

Dices, persectio Religiosorum , ad quam tenentur tendere , Concedit non esse recognoscenda eorum merita pro praelaturis, dc dignitatibus, & aduersatur incommodis enarratis : puerilis sane obiectio, unde respondetur , Religiosos per perfectionem acquirendam non cedere iuri meritorum, dc ideo quando negliguntur, non parua iniuria eis irrogatur,ti regiminis unitati, nec eorum persectio dat perpetui ratem regimini, ut non sit mortale, dc caducum, sicut omnia

freata: Quamobrem Plato 8 .de Repub. loquendo de Ciuitate optimis legibus munita aiebat. Dissile quidem es Ciurit rem sta optima politia constitutam a suo satu moveri. Verum cum omne , quoἐ genitum est, corruptioni sit obnoxium , talis etiam consit uinio semper manere non poterit ,se oluetur. einno

613쪽

Tars I II. Dub. LXII. 177Secunda Conclusio.

Sub mortali suprema regimina Regularium saltem visecissim , dc secundum meritorum proportionem, dc aptitudinem hominum pluralitate sunt propaganda. In primis

suadetur: finis talium regiminum est unitas iuris cuius violationem conspirant DD. e sse peccatum mortale: sed si non multiplicarentur homines dissolueretur unitas regiminis, quia multi idonei, dc apti ne stigerentur , 5c postponerentur, ex hoc enim sequuntur seditiones, de factiones teste Arist. 3 Pol. cap 3.alibi relato. In optimatibu aatem seditiones fiunt interdum quidem ex eo , quod pauci Iunι honorum particem: hinc exortae querelae aduersus regimen Sol ipsorum, apud quos videbatur tantummodo Iupiter suum deponere

sceptrum posthabitis tam multis, qui non absimilem prae- se ferebant speciem imperio dignam,) ergo vicissitudines

hominum aptorum pro supremorum regiminum unitate propaganda nequeunt tuta conscientia negligi. Secund. suadetur ex doctrina D. Antonini p. . tit. I .cap. .g in hac materia praecipua describentis tres species regiminis, nempe Monarchiam, Aristocratiam , dc Democratiam , 8c valde commendat Monarchiam , nihilominus inquit. Quia vero pax multitudinis maxime conseruatur, quando omnes in principatu aliquam partem habent, ideo optima Politia esset, quae ex praedictis tribus mixta constaret, nempe ex sapicntioribus electis in Principes, vel Praesectos, ecce Aristocratiam, ex uno ciccho ex sapientioribus, qui tam iis, quam populo praeficiatur, ecce Monarchiam, dc ex populo, quatenus ad ipsum spectat electio horum hominum sapientiorum,ecce Democratiam, nonne istud imperium mixtum, dc pulcher modus regendi in omnibus sere Religionibus elucescit 3 profecto: ergo ad hoc, ut perfecta pax, quae exoritur ex tam eminenti modo regendi, habeatur , iustitiaeque unitas foueatur , cuncti meritis ornati supremis Praelaturis, ac dignitatibus fruantur. Idcirco idem Sanctus pari. λώtitui. q. cap. 8. g. 3. instructus a Diuino imperio aiebat: In uno corpore Congregationis , vel ciuitatis debent

esse multi positi in diuersis officiis , non uni totum ,

614쪽

De regimine regularium,

vel plura, alteri nihil, sed cuique quod sibi congruit, nec

debet usurpare exercitium alterius, nec eum contemnere,

ut vilius, sed eius auxilio uti, exemplo Dei, de quo dicit Iob Σια ι faeit comotainm in sublimibus, id est, in Angelis

diuersis diuersa ossicia concedens, nec unus ossicium alte

rius usurpat, si autem secus fiet, discordia sequitur. Dices, digniores sunt tantum sublimandi dignis postpositis, ut est communis doctrina DD. isti experientia duce sunt pauci: ergo pauci sunt eleuandi ad illas dignitates.

Resp. quod, cum dignioritas oboriatur ex maiori utilitate, quae Ecclesiae asset tur, ut ex consensu omnium D D pluribus in locis adnotaui, proinde pro erigendo pacato regimine re funditus considerata multi, existimati tantum digni, inter digniores sunt computandi, tum quia dissicile datur tantus ex ce ssus meritorum, ut dixi in a.dub. prim. part ita ut alij censendi sint vilis grex , N. bruta animalia, & licet in nonnullis aliquis excessiis dignoscatur, in moralibus pro nihilo reputatur, unde censentur suo paruo iuri meritorum cedere pro pacato regimine, ut dixi ex mente Salonij in dubio citato, tum quia aequum est , ut qui habent ius ad omnia munera Religionis, participent de incommodis, dccommodis, ut adnotaui indub. prim pari. idcirco dicebat Arist. lib. I . de Republ. cap. 3. Imperare, o parere non solirmnecesses, sed etiam utile, tum quia ex ista vicissitudine , ut inquit S. Ambros. citatus indub. 3. teri.part. qui quam non insolescit, nee diuturno seruitio frangitur, nee ustus audet alium seruitio premere, euius sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fauidia, nemini laborgrauis, quem dignitas sequutura

releuaret, Uinc forte est,quod Arist. 1. Pol. c. i i. pro regiminibus sequens praeceptum adnotauita Communis vero custodIa omnis dominationis Unius es, neminem unum prae cateris magnum

facere, sed plures, nam se inuicem euhoditini. Et ideo aiebat Emin. Lugo in dub relato : multlim expedire ad bonum' Commune, ut Praelaturae regulares non maneant apud paucos , sed multi apti fiant, & varientur personae: Et quamuis excessus recensitus in aliquo homine dignosceretur, adhuc non est longo temporc sustinendus in Praelatia ad arcenda mala facillime orirura, nempe tyrannidem tam in commO

615쪽

dis , quam in dignitatibus & despotico dominio , quare

Arist. 3 .Pol. cap. 8. monet: diui maximos gerunt magistratus, quando longo tempore durant, tyrannidem inuadunt. Et ideo

subdit Lugo ubi sup r. quare potest, imo debet aliquando praetermitti senior ille, qui diu gubernauit, & se probauit digniori, & eligi alius iunior, tum ut Praelaturae non praescribantur apud paucos , tum Vt alij paulatim apti

fianta

Vnum praecipue hie est aduertendum ab electoribus, suo muneri satisfaciant, quod sicut unitas iuris pro multitudine regenda est procuranda, ita in hominibus pro eius directione summa debet enitere iustitia, cuius munera describuntur a S. Ambros alibi relato. Misitia es, inquit, qua uni: uique quod suum es ςribuit, alienum non vendicat, utilitatem propriam negligit , ut communem aequitatem ex Bodiat. Qui re ii in hominibus eleuatis, & eleuandis non elucescunt, nequeunt nuncupari iusti, & apti ad dirigendam multitudinem pro fine, nempe iuris unitate, ut docet Abulensis in Exod. 1 o. quaest. I s. ex Arist. nec tuta conscientia

electores pro eis ferre possunt suffragia. Concludenda est ergo haec materia, satis agitata tam in praesenti, quam in tertio quaesito huius partis hisce grauissisimis verbis Fr. Patri iij de Republ. lib. 6. tit. 1. Nihil igitur magis formidandum est in Republica, quam eos ad paucos redigi,

quorum imperium, nec diuturnum unquam fuit, nec sine ciuium caede ae direptione. Si quis autem veritati non acquiescit , de nutrit aliquas rationes semper censendae erunt nullius roboris , & s oluendae verbis Fr. Patrii. ubi sup r. ita loquentis. Ambitio plerumque compellit potentiores Reipublica ad consit tronem, ut inter se munera partiantur, populum qua, honore, ac publico luers defraudent qaa ex re ad paucorum potentiam ex

multorum satu deuenitur, quia dominatω paululum quippiama 0rannide abest.

616쪽

De regimine regularium,

An duo Religiosi, qui vicissim ad Prouincialatus

' munuς assumuntur ,sint tuti in

conscientia.

. . t

Post explicatam praecedentem quaestionem, in qua satis

fusE docui electores teneri in conscientia homines secundum meritorum exigentiam ad maiorum Praelationum, ac dignitatum munera multiplicare,ut unitas iuris finis omnis imperij,& cuiuslibet dominij pro conseruatione propagetur, sequitur haec elucidanda, quae apud nonnullos Religiosos in casu est; quod autem dicitur de Prouincialatu, est quoque dicendum de quacumque alia Praelaturat pro im telligentia sit Prim. not. multis modis id contingere posse. Prim. cum electores iuri meritorum cedentes praeoptant tantorum Pa trum regiminibus frui, dc summopere gaudent non aliam possidere pacem, nisi quae oboritur ex isto sic administrato imperio. Secund. Cum uterque suas habet factiones, quarum virtute adinvicem sibi praestant suffragia, alias sempertraherent vitam in drscordia cum non paruo strepitu, ac tumultu. Tert. cum licEt Prouincia libera sit a factionum morbo, nihilominus illi duo Patres industria, & arte utuntur actionibus, functionibus, ac subditorum personis in proprium commodum, ac utilitatem, ex qua re sequitur quasi necessario Praelatiam adinvicem cadere supra i pios. Quai t. cum non dispensant communitatis bona, vel alia, nisi expresse, seu tacito ex parte subditorum promissio votorum in sui fauorem sequatur. Quint .cum inter praedictos Patres, Ecelectores excitatur votorum promissio,e g.date nobis suffragium in Prouincialem, bc nos suffragium vobis dabimus in Priores, seu Guardianos. Pro sec. not. essent huc reuocandae aliquae doctrinae in praesenti opere dispersae, quae tanquam principia inseruire debent pro quaesiti elucidatione, in probationibus verb ad

ducentur. .

Prima

617쪽

III. Dub. LXIII.

Prima conclusio.

Si considerentur illi duo homines, qui ab electoribus vicissim ad Prouincialatus munus eliguntur, ut in prima acceptione , non sunt lethali culpa damnandii secus si ut in secunda. Conclusio duas habet partes , quarum prima sic suadetur: si effunt damnandi, praesertim quia illa viacissitudo est contra finem regiminis, nempE iuris unitatem , de qua loquuti sumus in praecedenti quaesito, nam multi apti postponuntur, & negliguntur : sed id obstare non videtur, quia satis propagatur, dum alij iuri meritorum

cedunt i ergo tuto, dc absque labe peccati praedicta vicissitudine frui possinat. Adde, quod regimen in tantum cense- tur iustum, in quantum ab eo insurgit pax, quae oboritur ex administrato imperio secundum iustitiam, ut dixi in dubio praecedenti, dc adnotaui in tertio eiusdem partis: Sed tali pace fruuntur subditi sub illo mutuo regimine, nam subditi iuri meritorum cedendo, essiciunt, ut pax possideatur secundum iustitiae rigorem: ergo huiusmodi dominium tanquam iustum extenditur in subditos: ergo iuste administratum ab illis duobus viris. Secunda pars facillime suadetur, tum quia non seruant in stio regimine neque iustitiae unitatem, neque imper ij pacem, non primam, quia multorum merita sunt neglecha, S oppressa, non secundam, quia vera,& durabilis pax in homines extenditur ex iuste propagato imperio secundum meritorum ius: quod si aliqua pax inter subditos videtur , est pax tyrannica , de qua loquuti sumus in dub. I. prim .part. iuxta dictum Taciti. Auferre, Irucidare, rapere falsis nominibu* imperium, atque ubi solitudinem fecerint, pacem appetiant, tum quia formaliter sunt seditiosi, imo sedi- tiosorum capita, de quibus dixi in diab. 16. & 13. eiusdem

partis, tum quia Tyrannorum nomen sibi vendicant, ut clare demonstrat S. Thom. h. a. quaest. I. art. 2. ad 3. qtiem sequuntur D.Antonin p. a. tit A. cap. 8. g. i. Tabie n. tit. sedi- tio , & Si tu .eod. tit. quaest.2. Magis autem, inquit, seditiosus

es, qui in populo sibi subiecto discordias, esseditiones nisi rit, is

. tutius dominari posit, hoc enim 0rannicum est,cum ' ordinatum ad bonum proprium Prasidentis cum multitudinis nocumento. .

618쪽

,8ι De regimine regulariam

Secunda Conclusio.

Lethali culpae obnoxij prorsus censendi sunt illi duo homines , si inspiciantur prout in tertia acceptione, scilicet dum arte , dc industi ia utuntur subditis, corumque actio- nibus ,& funςhionibus in mutuum Prouincialatus Commodum ., Suadetur primo : tunc licite i dc absque conscientiae, stimulo possunt Superiores uti subditorum personis, &C. quando ordinantur ad unitatem iuris, quae eth finis regiminis , ut dixi in praecedenti quaesito, & ad conservandos sub-iditos in disciplina regulari,& ad eos promouendos ad perfectionem religiosam, ad quam ille ordo est institutus, quae omnia sunt finis ex sententia Emin. Lugo de iustit. disp. 3s. sect. l . num. 6. tom. a. dignitatis assumptaei sed vicissim illi duo Patres modo praescripto fruendo illa Praelatura negligunt utrumque finem , certe primum, quia multorum merita vili pendunt, & postponunt ex iustitia recognoscenda , unde excitantur tactiones, seditiones, discordiae, & inuidiae, ut adnotauit S. Antoninus pari. 1.tit 4.C. 8. de discordia, . i. Quando enim inquit, nimis aliqui vexantur laboribus, alij nimis alleuantur, vel cum honores, & ossicia ali quibus copiose conseruntur , alij autem parum, vel nihil eis fruuntur, sequitur inter eos discordia , & generatur inuidia : nec obstat, seditionum , 8c factionum incommoda potentiae brachio illorum duorum Patrum fore reprimenda , quia est incidere in scyllam, cupiendo vitare charybdim , cum sit potentia tyrannica , nam vera , & iusta potentia exerceri nequit nisi intra limites debitae iustitiae,

ut optime insinuat S. Thom. I. de regimin. cap. Si igitur , ait, regimen inissum per unum, aut per plures tantum fiat, qui sua commoda ex regimine quae ut, non autem bonum multitudinis sibi subiecta, tales Rectores tyranni vocantur , nomine a fortitudine derivato, quia scilicet per potentiam Uprimunt, non per iuuitiam regunt. Et sane secundum, quia multi aegre ferunt , quod tantum illi duo bonum illius Praelaturae possideant, unde audiuntur murmurationes , detractiones, querelae, & proclamationes etiam apud maiora tribunalia , de

multa alia incommoda in maximum persectionis Religionis detri

619쪽

Tara III. Dub. LXIII. 18s

detrimentum. Recordentur Praelati hanc esse rem nimis duram, quia etiam in Apostolis murmurationes Concitatae sunt aduersus Ioannem, & Iacobum per matrem a Christo. Domino primatum sedium postulantes, sic dicitur in Math. .ao. Audientes decem indignati sunt de driobmfratribus. Arabicus legit, murmuraverunt de duobus fratribus, quia aegre, serebant, inquit, Caietanus in Matth. xo. quod illi duo ambientes voluissent omnibus praeserri: ergo nequeunt illi duo Patres tuta conscientia frui Praelatura modo praescripto mendicata. Secund. exercere iurisdictionem, quae non sibi Competit ex genere suo est peccatum mortale, ut inquiunt S. Thom. 5: alij relati in dub. . prim .part. sed dum praedicti Praelati in suo regimine utuntur subditis , eorumque actionibus pro mutua Prouincialatus conseruatione , CXercent

iurisdictionem non sibi debitam,quia in subditos sub illa ratione nullum habent ius, neque aut horitatem, nam eorum obedientia , ut dixi in dubio citato ex mente multorum

DD. ipsa praecepta non debent referri ad utilitatem praecipientis , sed ad bonum subditi, cum tota potestas

gubernatiua tendat per se ad bonum communitatis: ergo eorum Conseruatio artificiis descriptis, & modo notato obtenta nequit eximi a lethali culpa. Tert. Religionum Superiores tenentur sub mortali subditorum multitudinem unitate pacis tanquam effectu iustitiae propagare, ut vidi mus in prim . not. praeced dub.ex sensu D. Thom. &. D. Antonini : at illi duo Patres sua ambitione totam conturbant Communitatem, unitatemque pacis dissoluunt dum subditi Praelatorum ambitione ducti prorumpunt in illa vcrba S. Ephrem Syri aduersus viventes vitiose, dc honores aD sectantes. Frater, inquit unusquisque, ilis altioribus intenι-

es, o ego sublimiorassectare debeo , frater iste honorIbus ornatus es , quare non ego frater ille Patrum consuetudine I ruitur, cur non fruar ego ξ frater magii ratum assecutus est quare nou.ego Z isti aut horit in commissa est,nonne or ego dignus sum, cui hoc, Atque istud credatur, se committatur λ Quare disti ahuntur in diuersa querentes eisdem artificiis minores Praelaturas, easque obsequiis obtinentes, ut tandem sint scala ad maiores:

quod si non obtinent, quod cupiunt, ad potentum fauorem

. recurrunt,

620쪽

ue De regimine regularium,

recurrunt , non sine admiratione, & scandalo, quaeso undenam ista conturbatio , & malum in communitate non nisi ab ambitione ,-recte, quia, ut dicit Ioan .Pic. Mirand. de ente , & uno, cap. O. Vnitatis pacem, turbat ambitio, o ihaerentem animum extra se rapit, se in dixersa quasi lacerum trahit, atque discerpit. Ergo tanquam desertores pacis introducendae, & conseruandae in multitudine sibi subiecta ante iusti iudicis tribunal erunt iudicandi in animarum de

trimentum.

Tertia conclusio.

. . . . . ' . ' .

378. Si postea huiusmodi vicissitudo insurgat prout in quarta,& in quinta acceptione , damnanda est tanquam mortaliter peccaminosa, eo quod labe simoniae implicatur. Veritas quartae acceptionis est facilis probationis , quia vere ibi est munus a manu pro obtinendo aliquod spirituale, quod damnatur in sacris Canonibus, per munus enim a manu intelligi tur non solum pecunia, quae est proprie dictum pretium,sed etiam omnis alia rcs materiali S, pretio aestimabilis, mobili quae datur electori, ut equus, torques, annulus, liber, vestis,& huiusmodi, immobilis etiam, ut praedium, domus,&C. Videatur SThom. χ χ. quaest. IOO. arti c. 3 quem sunt sequuti omnes communiter Theologi , N. Canonistae , Suare et t. de 3 Relig. tract. 3. lib. q. cap. 3T. AZOr. pari. 3 . lib. I 2. c. 2.RUaest.2.

Sigismundus de elcct. dub. 37. Samuellius de elect. canon. tract. 2. disput. 2. controu. r. Bassetis in sitim m. tit simonia a. num. ι . praeterquam quod praedicti Patres vitio proprietatis sunt damnandi, quia exercent actum dominij in illa illicita distributioise,nam munus distribuendi bona communitatis, quae apud Praelatos residet, conced re nequit tam C ACcrandam distributionem, imo donationem. Veritas quintae ac-eeptionis habetur ex cap Cum pridem , cap. Cum Clerici, cap.Fin. de pactis, & expresse in cap. De hoc autem, dc Simonia , & colligitur Ox Petr. Nauarr. de restit lib. 2. cap. 2.ntam. 386. Si tu . tit. Simonia quaest. i s. S. Tho m. quod lib. 8.artic. 3 i. Sigismund. ubi supr. Samuellio ubi supr. controu. φ.

SEARCH

MENU NAVIGATION