Dubiorum centuria, De regimine regularium, in tres partes distributa in 1. Incommoda electionum, quae inter Regulares oriri possunt, nec vsque in hunc diem praelo subiecta fuere, enucleantur. 2. Remedia assignantur. 3. Nonnulla selecta elucidantur. P

발행: 1646년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

Fars I II. Du LXIV. 183

gus, quia Simonia nedum dicit, quod spirituale commuteis tur cum temporali, sed quod spirituale subiiciatur contractui humano, imo in hoc praecipue consistit Simonia, quia haec est praecipua iniuria, quae fit rei spirituali, & per hoc

praecipue inuertitur debitus ordo rerum. Sicut enim spiritualia sunt in ordine Superiori, & eleuant hominem ad participandum aliquo modo deesse diuino, ita si humano contractui subiiciantur,inuertitur iste ordo,& homo v tens ipsis indebite, auertitur ab ultimo fine,quia non tendit in ipsum iuxta exigentiam rerum spiritualium,hinc Matth. I C. Gratunccepims, gratis dare, per quod prohibetur omnis contractus circa spiritualia, & proinde etiam cap. Pactiones de pactis damnatur, ut illicitum, Omne pactum, dc omnis conuentio circa spiritualia. Ee quamuis nonnulli DD.ut Arag. 2.2. quaest. IOO. art. I. Victoria relect de Simonia num. I . Solus lib.9. de iust q. S. art. 2.ad 3. Sanchea tom. a. opuscul. lib. 2. cap. 3. non inclinent in sententiam DD, superius relatorum , quia nihil temporale datur pro spirituali, sed spirituale cum spirituali commutatur,negare tamen nequeunt non insurgere in casu proposito lethalem culpam, quia multum repugnat rationi, N. statui religioso , N. irrogatur maxima iniuria rebus spiri tualibus sub ambitionis titulo adducere in pactum Praelatuis

ras regulares.

on in eleetore maius periculum incurrendi in

Dibalem culpam sit in discemendo dignum ab indignu , quam digniorema dignis.

PRo quaesti intelligentia sit prim. not. iustitiam, prout est una ex quatuor virtutibus cardinalibus, definiri, ut iam dixi ex sensu Vlpian.ini. iustitia. ff. de iust. & iur. e sie Constantem, & perpetuam voluntatem ius suum unicuique E E e e tribuendi,

622쪽

e8 6 . , De regimine regularium,

tribuendi , quae definitio Theologis cum S.Τh h. t. q. 18. arti I. approbatur: ut autem intelligamus magis distincte quodnam sit illud ius , quod tuetur iustitia , iciendum estius multipliciter accipi. Prim. pro arte,qua Cognoscitur iustum, in quo sensu a iureconsultis dicitur ars aequi, & boni. Secund. pro oco, ubi fit iustum, sic dicitur aliquis comparere in iure. Tert. pro lege , .iae est regula iusti reddendi: sic diuiditur in ius Canonicum,&Ciuile,&c Quart. pro potestate legitima ad rem aliquam obtinendam, vel ad aliquam functionem , vel quasi functionem, cuius violatio sit iniuria. Quint. accipitur pro iusto id est, pro aequali, quod debetur alicui, sic dicitur apud Latinos, aliquis obtinet ius situm, re ita istud ultimum ius est obiectum , quod intendit iustitia, de quod dicitur unicuique tribuere. Cum vero iustitia sit simpliciter necessaria omnibus Regentibus, ut insinuat Bellarm. de Princip. Christ. lib. i. cap 9.& AEgid. Roman. de rCDPrinc .part. v. lib. de reg. cap i Onequitur, quod uniuscuiusque tueri debent iura ad hoc, ut unitas multitudinis finis omnis imperij ac regiminis propagetur: hinc est, quod maximo cum fundamento ab Augustino, ac Antoni no in duobus praecedentibus dubiis citatis, quibus addo D.Thom. 2.2.quaest 2. artic. a. statuitur non quaelibet uni tas, pro regiminis fine, sed iuris unitas, quae solicite intenta a Regente parit humanae societatis incolumitatem, ut in si nuat D. Anselm. Dialog. de Veritate, cap. II. Iustitia es. virtus conseruaIrix humana , societatis , o vitae communi

tatis.

Not. secun d. quod totum esse iusthiae residentis in Praesidente est ad alterum, ut vult Aristot. 3 .Et hic.S. Thom. 2.2quaest. 3 8.art. 2. S. Ant*nin .part. . tit. S. cap. I.& 2Egid. RΟ- man. ubi sup r. cap. I 2. inquit: Iuctitia es quoddam magnum bonum, is praeclaram, perficit enim hominem in or Ine ad alium: 'doctissimus Abul. in Exod. c. 2o.q I9. ait, quod Princeps, 5 Praelati non debent curare de bonis suis, sed de bonis communitatis conseruando statum politicum, nam tota istorum

licitudo est in distribuendo iustitiam omnibus de politia, iustitia autem non est bonum proprium, sed alienum , qui ergo iustitiae studet, non studet sibi, sed alteri: sic declarat

. - . Aristo e.

623쪽

Pars II L. Dub. LXIV. 187

Aristot. s. Ethicor. 5c ideo dicit, quod difficilius est esse iustum, quam habere alias virtutes, quia per quodlibet aliarum virtutum ornamentum quilibet est bonus sibi. periustitiam est so lum alteri bonus, magis inclinantur homines ad se ipsos, quam ad alios: haec Abulens proinde S. Ambros. lib. de Paradiso hanc penetrans veritatem magis intime e gentiam iustitiae explicauit. Iustitia magis aliis , quamsbi prodes, utilitates suas negligit, eommunia, emolumenta praeia ponens. Et prim. de ossiciis, cap. et . clarius. Iussista es, quanti alienum vendicat, qua cuilibet dat, quod suum es, negligit

propriam utilitatem, ut seruet communem aequitatem.

NO t. teri. quod aliquae conditiones praetermissis eis, quae 3 8 . sunt a iure , desiderantur indigno, ut ab indigno discernatur, nihilominus hic tantum loquimur de iustitia ei necessaria ad recte gerendum magistratum , & ossicium quia in

hac aliae fundantur, dc roborantur, & ex qua oritur tranquillitas mentis multitudinis, id est, pax tam necessaria pro felici, ac longa duratione Regni ; εc ideo unus ex septuaginta interpretibus, ut refert Aristeas in hist. Regis Tholomaei, qui ei postulabat, quomodo paX in tantam, ac Variam hominum regni multitudinem estet inserenda, respondit colendo iustitiam , omnibus praestando, quod suum est , &S. Thom . . de regi m. cap. 14. ostendit, felicitatem Imperij Romanorum ortum habuisse ex iuste administrato regimine. Resublica Romana, inquit, paruaracta est magna, quia in

eis fuit domi induaria, foris iustum imperium , animus inconsulendo libor, neque libidini, neque delicro obnoxim. Et Emm R drique E quaest. 3 .ardo. cum Soto de iustitia, lib. I .quaest. 3.art. t. cognoscit totam Religionis persectionem oboriri ex iustitia. Ex iustitia, ait, oriuntur pax Religionis, tu tamentum obseruantiae, immunitas communitatis, nutrimentum

spirituale, Monachorum gaudium , silentium, & securitas in pulchritudine pacis. Prima Conclusio. . . .

Vt dignus existimetur pro regimine aptus, & secernatur 381 ab indigno necessario requiritur in eo, quod sit iustus a iu-.LEee a stitia,

624쪽

, . 188 2 e regimine regularism, ,

stitia, quae conuenit Regenti, alias non est censendus aptus ad multitudinem regendam. Conclusio satis liquet ex pra cedentibus notandis. Addendum tamen est, huiusmodi iustitiam magis conis uen i re Praelato regulari, quam aliis Praesidentibus saecularibus, quia per hanc isti tantum propagare debent bonum multitudinis, quod est unitas, dc pax, ille vero non solum politiae bonum, sed etiam exemplo suo perfectionis bonum, ut optime insinuat Emin. Lugo de iustit. disp. 3 s.seiff. n. 3 3. praecipuum Praelati regularis munus est, suo exemplo, ac Prudentia continere subditos in disciplina religiosa, deis hanc si, sui plerumque accidit, in relaxata sit, ad pristinum,& debitum rigorem reducere , si1bditosque ad perfectionem religiosam promouere,quod est finis gubernationis ro-li glosae.

Secunda conclusio. .

383. Magis periculosum est electori incidere in mortale insegregando hominem dignum ab indigno, quam digniorema digno. Suadetur in primis, supposito illo, quod de ratione intrinseca iustitiae est ad hoc, ut seruetur communis aequitas,seu unitas iuris, quod idem est, ut alienum ius non vilipendatur, sed propria utilitate neglecta, cuique reddatur, quod suum est: ubi tota ratio iustitiae desideratur, est manus periculum errandi,quam ubi tantum desideratur modus magis apte eam exercendi: sed in digno, ut ab indigno secernatur, ab electore recognoscenda est tota ratio iustitiae, in digniori nonnisi modus aptior ea utendi in utilitatcmboni communis: ergo maius periculum versatur in seligen-

. do ab indigno dignum, quam digniorem a digno. Secund. suadetur, supposito alio principio , quod dissicile est esse iustum in ordine ad politiam, quia homo magis inclinae ad se ipsum, quam ad alios: inclinatio , quam unusquisque habet ad se ipsum, non obstat modo perfectiori exercendae iustitiae, qui considerandus in digniori eligendo , sed . aduersatur rationi formali iustitiae , cuius esse est ad auud, quae est meditanda in digno: quis igitur non Con-.' cludet

625쪽

Fars I II. Dub. LXIV. 189

cladet conclusionis Veritatem Tert. suadetur conclusio ex incommodis orituris: si seligitur indignus, qui videlicet vertit iustitiam in iniustitiam negligendo aliorum commoda , ac utilitates , propriasque praecipue procurando , multa sequuntur incommoda. Prim. si utilitas se extendit in proprium commodum trahendo ad se communitatis bona absque debita mensura, excitatur discordia, inquit, D. Antonin. pari. t. titui. q. cap. 8. g. 3. Quando aliquis nimis intendit tuae utilitati, alij inde grauantur, dc modicam cum eo possimi habere concordiam, unde Seneca in Prouerb. Principium discordiae est aliquid ex communi situm facere. Si ver b eius utilitas dignitates adipisci intendit, po sic ssas conseruare, negando aliis honores , ne sibi locus arripiatur, oboriuntur factiones, & seditiones, ut habetur ex Aristo t. s. pol. cap. I. In optimatibus autem fiunt seditiones , interdum quidem ex eo , quod pauci sent bonorum participes. Idem insinuat D. Antonin. ubi supr. Si tandem in propriam utilitatem indignus ille onera leuia maioribus, S amicis imponit, minores aggrauando oneribus grauioribus, excitatur discordia, seditionesque serpunt per multitudinem. Ita Antonin. pari. 4.titui . . cap. . g. 1. si maioribus, vel amicis, ait, onera leuia iniunguntuo, minoribusque grauia, & importabilia, oportet sequi discordiam, inuidiam, seditionem , aliaque mala : si eligitur dignus , digniori praehcrmissis , oboritur

quidem malum, quia non ita perfecte , Ut docet , propagatur unitas iuris, non ideo tamen tam facile excitari posscint in comin moda enarrata e directo , ut dicunt DD. destruentia bonum commune, nam eo ipso , quod est iustus , negligit propria emolum nia aliorum com- imodis inhaerendo , ut seruetur communis aequitas: ergo

clarὶ apparet , conscientiam magis periclitari in discernendo hominem dignum ab indigno, quam digniorem a.

digno: nec obstat dicere mala descripta non videri, quia . seus, inquit AEgid Rom.ubi supr. 2 .p. lib. I . c. I I .Non quatibet imaequalitas tollit vitam corporis nataralis , tamen quael bet inae- qualisas agrotat, ct infirmat usum , sic non auaeluet intaui- IIacorrumpit totaliter Regnum , ct politiam, rasen per quam i

626쪽

sso De regimine regularium,

libet ista fritiam Regnum, is politia infirmatur, o dissonituκ

ad corruptionem. Et tandem tempore congruo mala sus citantur, & politiam corrumpunt, ideo dicebat idem AEgid. v bisii pr. i p. lib. 3 c. i6. Aut vident nullam dignitatem seposidere, si contingat eos esse viriles, es animosos , seditiones mouent: nec obstat, vigilantia & potentia esse reprimendas, quia est clauum clauo retundere, nempe uti potentia tyrannica, de qua loquitur S. Thom. vi in praecedenti quaesito. Vltimo suadetur: nunquam indignus, ut talis, transmeare potest indigniorum numerum, &. consequenter ab electoribUS pom. test eligi ad dignitates, &Praelaturas Ecclesiasticas, ut habetur ex cap. Graue nimis, de praebendis, & praecipit Conc. Trictae T χ . cap. i. &. communite docent DD. dignus vero aliquando connumerari potest inter digniorcs, nam cum dignioritas non attendatur ex maioribus qualitatibus morum , dc literaturae , sed ab illis dumtaxat, quae muneri, de quo agitur magis proficuae, ac utiliores erunt, dummodo praeficiendus, vel eligendus sit alias bonus, ac idoneus vita, moribus ac scientia , ut dixi plurimis in locis , & d cet infinitis D D. relatis Samuel liu S de elect. Canon. tract. I. disp. . controu. 3. sequitur, quod, si dignus est futurus utilior Ecclesiae, dignioritatem acquirit ad Ecclesiam regendam , ut dixi in 1. &. 13. dub. r. part in 3. x praesertim in obiectione diab. 1. 3. pari. ad quae loca mitto Lectorem:

334. Dices, magis dissicile est habere modum persectiorem exercendae iustitiae, in quo fundatur dignioritas, quia per

hoc perfectius subditorum merita recognoscuntur, dc magis unitas iuris propagatur, unde insurgit conseruatio ciuitatis,& Regni, ut in si nuat AEgid. Vbi supr. a. part. lib. . cap. II. hisce verbis:Sicut ergo corpus naturale non sub Beret isti in eo reseruaretur quaedam diBributina tuaitia,ut quod cor in membra debite in eret, fle Regnum, vel ciuitas non potest sub aere, nisi in ea reseruetur di butiva iuilitia, ut quod Rex , e Princeps

debile honores, es bona di inbuat. Quam possidere vilipendium proprij commodi inhaerendo aliorum utilitatibus, in quo consistit ratio iustitiae discernentis dignum ab indigno. Resp. falsum esse, quia in eligendo indignum tota machina boni

627쪽

Pars III. Dub. LXV. 39i

boni communis destruitur, at in seligendo dignum, digniori praetermisso, non ideo totaliter destruitur , sed tantum non magis perfecte propagatur, quia dignus ille secundum aptitudinem aliorum merita recognoscit, unde sequitur adhuc conseruatio multitudinis in unitate iuris, quae est finis regiminis, quamuis non ita persectE. Aduertendum tamen est , quod iustitia, quae necessaribrequiritur tam in digno , quam in digniori, non ita vilipendit propriam utilitatem, ut non admittat debitam proportionem iustitiae distributivae commodorum communium, ideδ est regulanda iuxta ea , quae dixi in dub. s. huius partis.

An Religio, qua ex plurimis Prouinciis confatur, 'ad eas regulandas ac conse andas, frequentes

vficationes ex adye a Patribus omni mrtute praeditis peragendas, habere debeat. iPRaetermissis illis visi rationibus , quae a sacris legibus,

aliisque tribunalibus extra Religionem imponuntui Regularibus , quae nullo modo sunt negligendae , hic tantum loquimur de illis, quas dicunt DD. esse obseruandas iuxta consuetudines, & constitutiones cuiuslibet ordinis, de quae extenduntur in Prouincias ad Corri etenda , ac reformandatam in capite , quam in membris ea, quae reparatione , asi reformatione digna sunt, ut pacatae, re qilietae sint, obserauando legem diuinam , ordinationes Apostolicas, regulam promissam, ac sancitas constitutiones, ut de die in diem magis,ac magis disciplina regularis propage r. Pro intelligentia est hic memoriae mandandum, quod plurimis in locis dixi, praesertim in dub. 24. huius partis, Dempe regimina etiam regularia, & praescrtim hominum sub illis morantium perfectionem , habere suum augmentum , in quo virtutes, aliaque bona augentur, statum, in

628쪽

B L . . De regimiUe regularium,

quo amplius non proficitur, nec etiam acquisitum depe ditur , declinationem , in qua virtutes languescunt, & charitas frigescit, ex cuius tepiditate, ac diminutione, inquit Chry sos .citatus in dub. 1. i .part.oriuntur diuisioneS,& m xima cum facilitate ob maiorem hominum imperfectorum partem morantium in qualibet congregatione, ut adnotaui in I.dub. 3.part. & ob regimen a diuina Prouidentia, sicut omnia creata, addictum mortalitati.

Prima Conclusio.

Si Religionis Prouinciae in primo augmentationis statu,

in Fro charitas exardescit, caeteraeque virtutes florescunt immaximum disciplinae regularis, ac perfectionis religiosae decorem, inlpiciantur, non sunt frequenter in eas extendenda: visitationes per Visiratores a supremis Praelatis destinatos, niti debitis temporibus pro earum conseruationc in virtutum augmento. Conclusio satis liquet, quia scopus visitationis intentus a sacro Concilio Tridentino sess 1 . de reformat. cap. 3. dc sess. 13. a seruore acquircndarum virtutum habetur, dum homines toto conatu disciplinam regularem propagant, ac desideritim acquirendae perfectionis magis, ac magis in eorum animo seruet, unde

frustra esset deliinare frequentes visitationes , nisi illas debitis temporibus pro conseruatione augmenti spiritus faciendas: quod dicitur de primo statu Religionis, ferε etiam dicitur de secundo, notatur fere , quia licet amplius in vir tutum acquisitione homines non proficiant, & nil de acquisito deperdant, nihilominus , quia facilis est descensus, proinde magis frequenter in hoc statu debent esse visitati .es, quam in primo.

Secunda Conclusio.

Si postea huiusmodi Prouinciae in declinationis statu, in

quo charitas frigescit, virtutes languescunt, ac disciplina regularis deperditur declinando ad occasum summae relaxationis, considerantur , Congruum, imo necessarium est,quod habeant frequentes visitationes ad exquirenda ea,

quae

629쪽

quae sunt refo manda tam in capite , quam in membris: omissis illis probationibus, quas solent pro conclusionis probatione afferre DD. sequentibus discursibus in opere etiam ditpersis , S a DD. non ita facile indagatis , probabitur conclusio. Primus est , Euod Ubieunque inquit AEgidius Roman de reg Princ. 3. part. lib. 2. cap. a 6. es multitudo , ibis confusio , nisi multitudo ista reducasur ad aliquid onum ,scut videmus in Universo , quod Vsum es maxime ordinatum, eo quod multitudo entium existentium in tuo reducatur invuum primum ens , ut in unum Deum , a quo omnia ordinau-rur , sic quaelibet multitudo , si debet esse ordinata , oportet

reduci in unum aliquem , a quo ordinetur. Ideo pro ordinatione,& Conseruatione a DD. praesertim a D. Thom. I.

de regi m. cap. I. statuitur Rector iuxta dictum Salomonis. Vbi non es Gubernator , di pabitur populus. Vt solicite procuretur hominum concordia , & unitas , per quam ordinatur , Sc conseruatur omnis multitudo ideo pro fine Regentis in regimine intento a politicis statuitur unitas , de pax , ut saepe adnotaui plurimis in locis & insinuat AEgidius ubi supra a. part. lib. 3. Ca P. 3. porro non possumus scire, quomodo multitudo sit unitate conseruanda , nisi etiam ea inuestigemus, per quae corrumpatur, ac dissoluatur iuxta praeceptum Arist 1. polit cap. 8. dicentis .. Istud ergo ante omni patet, laod si sciamus , per quae corrumpantur Resublicae , sci-

m,s etiam, per qua conseruantur, contrariorum enim contra-

r0 effectus. Corrumpuntur , ac dissoluuntur ergo Respublicae, ac communitates seditione, tanquam destructiuo e directo destruente bonum unitatis multitudinis,ut insinuat idem Aristot. ubi supr. Cap. a. &. vult Decianus citatus in praefa tione ad Lectorem. Septem ab eodem Aristo t. loco citato

designantur initia huius pessimi mali, de quo dicit Plato de

Republ. Nihilperniciosius ciuitati, quam diuisio: tantum duo sunt tangenda, adhibito tertio ex D. Antonino. Prim. pr pter lucrum, o agi quando Magistratus fruuntur bonis communitatis plus quam par est excitantur rixae, &discordiae inter ciues. Propter lucrum, inquit Aristot ubi supr. irritantur mulcem , & S. Antonin. pari. a. tit. . cap. 8. g. 3. ait proprij mmodi procuratio inordinata generat in Ecclesia , ac

630쪽

Ciuitate discordias: ideo S. Tho m. de regi m. Iudae Or, cap. I. inquit. Consederare debetis, quod Principes terrarum sant a Deo conuituti, non quidem υtpropria lucra quaerant, sed vi communem populi utilitatem procurent. Secund. propter honores, 1aam quando aliqui de dignitatibus , ac honoribus participant nonnullis idoneis exclusis, oboritur seditio. De honore etiam, ait Aristo t. ubi sup r. cap. 3 Clarum est, er quid valeat, o quomodo causast contendendi, ipsi enim inhonorati , o alios

honoratos cernentes, seditionem aggrediuntur. Idem assirmat

D. Antonin. ubi sup r. quem sequitur AEgid. ubi sup r. I. pari. lib. 3. cap. I . Nam, ait, si stretis aliis semper ijdem in Magia

stratibus o Praeposituris praeficiantur,alij videntes se esse deb=ectos adseditionem consurgunt, o Ciuitatem turbant. Tert. propter inordinatam onerum distributionem , nam quando maioribus & amicis leuia onera iniunguntur, minoribus grauia imponuntur, excitatur discordia, sic loquitur D. Antonin. ubi supr. In Ecclesia, dc Ciuitate generat discordiam onerum distributio improportionata. Cum ergo diuisio radicaliter oriatur ex defectu charitatis, quae inuenitur in tertio statu e tribus assignatis in Religionibus, ideo facillime sunt oritura mala enarrata , dc consequenter seditiones , factiones, &discordiar in maximum Religionis detrimentum, proinde Prouinciae frequentibus visitationibus indigent ad hoc , vemptus vicC charitatis , aliarumque virtutum , quae debilitantur tam in superioribus, quam in inferioribus, malis enarratis obstet, & ut Visitatores ita disponant multitudinem, ut inquit AEgid. ubi supr. i. part. lib. 3. cap. I . Vt conseruetur in pace, dc ut in ea seditiones non insurgant: quod sane facit non desiderabitur, si solicite curabunt, inquix Anton. pari. I.

tit. 6. cap. 2. g. . Ut iura sementur uniuersaliter, id est, tam

maioribus, quam minoribus, ut honores, & ossicia pluraliter distribuantur , Sc non omnia, vel multa uni, & nihil alteteri, Ut onera proportipnaliter imponantur: & AEgid. v bisu pr. loquendo de honoribus ait: Mutare eliquando Magistratus, ct Principatus , o distribuere eos diuersis personis, ut innuit Philin 1. polit . videtur facere ad quietum, or parasimm tum cimium. Vnde Visitatores caeterique Praelati in suis

regiminibus prae oculis semper habere debent illud pronun

SEARCH

MENU NAVIGATION