De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

S ECUN DA REPETITIO

io. Ab indignis tam vcre edi & realiter, quam a piis, quamuis non ita spiritaliter. In quinta Repetit. ii. Varios modos esse cilcndi. In quinta de sexta Repet. in . Aliter participari in verbo,aliter in baptismo, aliter in Eucharistia. In sexta Repetit.' ij. Ex criminibus obiectis Christianitati per Iud os de Gentiles,atque ex deprauata per l, reticos Eucharistiς administratione,ac Catholicorum responsionibus, de obscurioribus praefationibus & explicationibus. In hac Repet.1 . Ex miraculis quae circa Eucharistiam contigerunt. In hac Repetit.&aliis.

DE MANDUCATIONE CORPORALI PASSIVE

I spiritaliter tantum per fidem caro Christi nixnducationi subiic retur, male Nestorius obiecisset toties Catholiciis diuinitatem edi non posse,& de carne, non de diuinitate dici, Qui maducat meam carnem. Quid enim prohibet diuinitatem per sdem spiritaliter participari 3 At quoniam non de spiritali esti solo verba fecit Chri-itus in sacramento,recte Cyrillus & Ephesini Patres responderunt diuinitatem in se esui non proponi, de quo ageretur in Eucharistia, sed carnem diuinitati coniunctam. Ideo necessarium tuisse filium Dei incarnari, ut mandi pollet. Proinde non per fidem duntaxat Christum, seu corde excipi, sed i Danibus & ore, atque corporis domo, sicut a Zaclico & Centurione exceptus suit,atque ideo daemones no fieri posse participes corporis & saguinis Dominici quia corpore careat. s. .a C V RI L L V S. Vivificat nos ut Deus: veruntamen non in solo hoc, quod parti- . -- ceps est Spiritus sancti, sed & manducabilem appones assumptam carnem si h ho- .. ι - 1- iamni . Quamuis Verum sit,quod non descenderit quidem de coelis caro, sed suerit iati. cx virgine secundum scripturas, non est tame esibile vcrbum,nisi in unum carnem & verbum collegisset secundum dispensatiuam unionem. GREGORIvs N IssENvs. Panis est absque semine,absque aratione, ab tae 'alio humano opere nobis paratus. Hic desuper defluens in terris inuenitur. Pariis. cnim,qui de coelo descendi qui vere cibus en,qui aenigmatice hac historia de Mana significatur, non incorporea quaeda res est. Quo enim pacto res incorporea in .pori cibus fiet, res vero quae incorporea non est, corpus omnino cst In cudem sco- .pum antea produximus Augustinum, capite De causis existendi in sacramento: αTheodoretum,cap. De existentia in pane de altari. AMBRosius de utraque manducatione simul, Nam qui latum mystcim inuo- missis. luti in orario praesidium fuistet expertus,quantum arbitrabatur, si ore sumeret, α - roto pectore hauriret arcano: quam maius putabat stilum in viscera, quod tantum a sibi tectum oratio profuisset Iib. τι p. . in AVGusTIN vs. Sicut mediatorem Dei & hominum hominem Christum I sum, carnem saam nobis manducandam, bibendumque sanguinem dantem fideli iaphra. cord c atque ore suscipimus. In recipiendo sacrameto faciat unusquisque, quod secundsi fidem suam pie credit esse faciendum Non enim exhonorant corpus 5 singuinena domini, qui saluber- rimum sacramentum certatim honorare contendunt.Non enim litigauerunt intcria se, aut quisquam corum se alicri praeposuit Zaclaeus & ille Centurio, cum alter iacorum

132쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.

- eorum gaudens in domum suam susceperit Dominum:alter dicit,Non sum dignus - ut intres sub techina meum. Ambo Saluatorem honorificantes diuerso S: quasi in contrario modo, bo peccatis miseri, ambo miscricordiam consecuti. Valet etiao ad hanc similitudinem, quod in primo populo unicuique Manna secundum pro .. priam voluntatam in ore sapiebat, sic in ore cuiusque Christiani sacramentum il-- lud quomodo sumatur,aestimandum. Contemptum solum non vult cibus ille, sicut Manna fastidium. Inde enim & Apostolus indigne dicit ab eis acceptum, quiis hoc non discernebat a caeteris cibis,veneratione singulariter debita.COtinuo quip-- pe cum dixisset,Iudietum sibi manducat & bibit, addit,ut diceret, Non diiudicans

corpus Domini. - CHR Y s os ΤοM Vs. Cogita quid manu capias,nec unqtram ullum verberare

'audeas. Cogita quid manu capias, &ipsam ab omni auaritia liberam conserua. - Reruta quod non tantum manu capias,verum & ori admoueaes, & linguam custo- uoi corio di a contumeliis mundam, ac turpibus verbis. Rursum animaduertens, quὀd post - manum & linguam cor suscipit horrendum illud mysterium, ne unquam in proxi-- mum si imas dolum,sed mentem tuam ab omni malitia mundam conserua. Hic ait - id quod in os ingreditur, etiam in cor & animum ingredi: ut quae sit substantia in il--lo mysterio contenta,animaduertas.

- Ex Leone Papa prius allegauimus: Hoc ore semiuir quod corde creditur: L se - & frustra ab illis Amen responderi, a quibus contra id quod accipitur, dispu-

- latur.

. Ex eodem est: Non aliud agit participatio corporis de sanguinis Christi, quam Serm. i . D. . ut in id quod sumimus, transeamus,& in quo mortui & coremscitati sumus, ipsumis per omnia & spiritu & carne gestemus. Ex Theodoreto,capite superiori, corpus Christi in sceleratum os immitti transcripsimus,5 eiusdem generis locutiones plerunque occurrunt in Patribus.. GREGORIvs Papa. Quid sit sanguis Agni,non iam audiendo, sed bibendo. didicistis,qui sanguis super utrunque postem ponitur,quando non solum ore cor- ' - poris,sed etiam ore corais hauritur. . THEOPHYLACTV s. Cum Dei nos templum praeserimus,os quidem quod rirem, υἱῖ.- . est huius templi vestibulum,deosculamur: per idipsum praeterea Christus ingredi- . tur, cum sacrosanctum sumitur corpus. De similibus Patrum testimoniis,in quinta &sexta Repetitio.

THEOPHILvs ALEXANDRINVs Origenem confutat, opinantem dae- Lb. . .

mones salutis capaces, ex eo quod oporteret etiam illos esse aptas ad suscipienda salutis remedia,in quibus excellit ipsa Eucharistia coiroris & sansuinis Dominici, . cuius non sunt illi capaces,corpore destituti.Textus nabet:Consequens est, ut qui . priora susceperit, suscipiat & quae sequuntur: & qui pro daemonibus dixerit Chri- . stum crucifigi, ad ipses quoque dicendum suscipiat, Hoc est corpus meum: r Accipite, . bibite, sic e anguis meus.Si enim & pro daemonibus crucifigitur,ut nouorum do is matum assertor affirma quod erit priuilegium,aut quae ratio, ut soli homines cor- . pori eius,sanguitasque communicent,& non daemones quoque,pro quibus in pas- . sione sanguinem fuderit t

TAM UERE SIBI SANGUINEM IN NOVO TE

si ament quam interdicebaturin etet erilege: de criminibus is in Chri bano quasii ni pophagiam exercerent: atque haereticorum peruersi imitatione circa Euchari Iliam. C A P. 8.

133쪽

SECUNDA REΡETITIO

R ETEREA Patres plerumque si innantcorpus Christi in verita-

te,ac revera manducari: quod ex tertia Repetitione, cap. De Patii bus, de de quarta, capite De veteriis ac noui Testainenti lacramen-

tis,atque ex quinta,capite primo, de ex sexta,cap De Patribus, cuml opus erit, requiri debet:sanguinem vero tam vere assirmant bibi in

ρο-- cs acramento hoc,quam vetabat lex Mosaica potari Propterea cum agentibus accusaren tur Christiani de Anthropophagia, quasi infantem suis in mysteriis discerperent, de facta visceratione coenam Thyestaeam appararent, Christi hiat vel ita negant factum,ut de suis mysteriis altum agant silentium: vel ingenue fatentur a se carnem comedi, sed modum explicant, non ex fide sola, quod passim praedicare de evulgare satisfecisset Gentilibus, scd arcano quodam modo in pane, quod Ethnici calumniabantur, de haeretici quasi verba Christi magis quam veri

Christiani ad rem & veritatem conferrent, sic in lana cacoZelia emendabant, ut Veram carnem & sanguinem variis modis sine velamine de sacramento proponerent. Postremo ne offenderentur ad commemorationem manducatae carnis, de epotis anguinis Ethnici,& catechumeni nondum doctrina Christianorum satis imbuti, cauent Patres consulto plene & aperte,nisi csim coguntur, explanare ouid esset, ocquid ederetur in mysteriis Christianorum. Quod si sola fide de spiritaliter manducationem carnis de potum sanguinis sensissent exerceri,quid fuisset periculi vel sic dati enarrare quibuscunque, & passim,atque ubique Θ Ex quo facile coniicitur, ab ipsis esum talem intellectum fuisse,qui a solis init uatis, & iam mysteriorum coscus,

sine offensione ferri poster. t . . Aus Rosius Vbi eam tua in veritate sumitur,sanguis tuus in Veritate bibitur, is

T ubi summa imi, iunguntur ubi adest iraesentia sanctorum Angelom, quanta cor-

dis cotritione, lachrymam sonte celeorandu diuinum hoc est coeleste saccinctum. Pris ih - O R i c E N E s. Quis est iste populus,qui in usu habet sanguine bibere,cum ta va--, lidis preceptis cibus sanguinis interdicatur i Deo: Sed populus Christianus, popu- lus fides,audit hcc de amplectitur, de sequitur eu qui dicit, Nisi maducaueritis case iane filii hominis, & biberitis eius fata ine, non habebitis vita In vobis.Dicimur au- tem bibere sanguine Christi, non solum ritu sacramentorum, sed S cum sermones..

cius recipimus. . . ..

ΑVGusTIN v s. Cum Dominus dicit, Nisi manducaueritis carne filio hominis, iade biberitis eius sanguinem, no habebitis vitam in vobis:quid sibi vult, quod a fan- smine factificioru,quq pro pcccatiis offerebantur,tantopere populus prohibetur, li .. illis sacrificii; viasi hoc sacrifici si significabatur,in quo vera sit remissio peccatom,a cuius tamen sacrifici j finguine in alimentum sumendo, non solum nemo probi' betur, sed ad bibendum potius omnes exhortamur,qui volunt habere vitamZ C Y P R I A N v s.Noua est huius ficrameti doctrina,& scholae Euagelicς hoc pri- mu magisterili protuleriit, de doctore Christo primu haec innotuit inudo discipu- na,vt biseret sanguine Christiani, cuius esti legis antiquς aut horitas districtis time ..interdicit. Lex quippe essem sanguinis prohibet:Euangcim pHcipit ut bibatur,dcc. TERTULLIAN v s. Dicimur sceleratissimi de sacrameto Infanticidas, de paDu lo inde de post conuiuium incesto.Qui ista credis de homine, potes de facere. 1 u homo es,& ipse quod de Christianus. Excipe rude: sanguinem eo panem tuu ,latia, .. vcscere libricr. Quod si non potes sacere, non debes credere homo est enim Oari' stianus,quod de tu. Sed ignorantibus aiunt subiicitur & imponitur: nihil enim ta iale de Christianis asteucrari sciebant. Obseruandum utique sibi, de omni inuigilan tia inuestigandum. Atqui volentibus initiari motis est, ut opinor, prius patrem

134쪽

DE VERITATE EUCHARISTI s

illum iuroru adire:qtiae praeparanda sint describerenum ille infans tibi necessarius

- adhuc teneo,qui nesciat mortem,s ab cultro tuo rideat .. Item panis , qui sanguinis

A virulentiam colligat. Haec quo magis refutauerno,a vobis seri os edam, partim in .. aperto,partim in occulto,per quod forsita de nobis credidistis. Infantes penes AsB- ..cam Saturno immolabantur palam usque ad Consulatum Tiberi j, ct c. Falsiim illum rumorem de Infanticidio sparsum a Iudaeis existimat primum Origenes,quem ad gentiles propagarint. Initio vero inquisitum fuit,an Christiarii ta- lia portenta designarent: sed compertum nihil horum ab ipsis admitti, ut eorum innocentiae Plinius Secundus hac aci Traianum epistola attestatur: Solenne est mihi, i, Domine, omnia de quibus dubito, ad te referre. Quis enim potest melius vel cun- stationem meam rogere, vel ignorantiam instruere: Cognitionibus de Chris ianis' interfui nunquam: idcὁ nescio,quid & quatenus aut puniri ibi eat, aut quaeri. Int - tim in his qui ad me deserebantur,hunc sum siccutus modum. Interrogatu ipsos anis essent Christiani. Confiteres iterum ac tertio interrogaui, supplicium minatus. Per seuerantes duci iusti. Neque enim dubitabam qualecunque taci quod sat clatur, is emicaria certe & inflexibilem obstinationem dcbere puniri. Affirmabant autem anc suisse summa vel culpae,vel erroris,quod estent soliti stato die ante lucem co- uenire, carmenque Christo quas Deo dicere secum inuidem:seque sacramento noin scelus aliquod obstringere,sed ne surta,ne latrocinia,nc adulteria commuteret, ne fidem fallerent,ne depositum appellati abnegarent: quibus peractis morem sibi. discedendi filisse,rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen. &- innoxium. Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae die bantur,quid esset Vcri,&per tormeta quaerere. Sed nihil aliud inueni ouam siler-- stitionem prauam & immodicam: ideoque dilata cognitione ad consiliendii te deis curri. Visa est enim mihi res digna costillatione,maxime propter pericla latita in nu-- merv.Plinius quidcm de Agaparum cibo loqui videtur,qui post Coenam Dominicam ad Eliaritatem inter Claristianos magis ac magis confirmandam exhibebatur: attame aliquid etiam audierat de cibo religionis causa proposito, quem cita agnoscit innocuum, scd supcrstitiosum praeter modum reputat,quonia non intelli bat vim citas & natura.Ncciolum fama, quaede esse carnis in sacramento Christianorupercrebuerat, Gentilibus illam pariebat suspicionem, sed Simonianorum libidines adauxerat:& quonia apud prouincias Poti promiscua libido,& parentum cadauera cum pecudibus caesa in couiuio deuorandi mos etiam tepore Christianoru reti nebatur,ut Tcrtullianus libr. i.in Marcionem narrat,in ipsis perperam cilem Christiani immanitatem illa non exuebant, sed sacris de carne Claristi accommodabat, quasi magis vctitate verborum Christi exprimente, quam faceret mystica manducatio. Inde prodierunt impuri Cnostici Se Cataphryges qui Bacchanalia,qua olim sit crat,turpiora instituerunt, cum se tamen Christianos elle prosteretur, S infanda illa sua mysteria Christianae Coenae & Synaxeos nomine ornaret, quemadmodu a pud Epiphantu legitur.Eadem omnibus Christianis aduersaris mox affinxcrut, siue crrore quodam,stuc potius malitia. Nam&Epistola vetus Ecclesiae Lugdunensis scripta temporibus Antoninorum recitat ab iis si ibornatoς esse quosdam Christianorum scrvos,atque citam in tormentis coactos, ut assi arent in Christianorum coetibus esse Thyestaeaco uiuia,& Oedipodis incestus. Iustinus propicr Marcionitas,& Simonis Magi asseclas, calumniam ilham in omnes Christianos emanas te ostendit,& per illos,sicut antea per idololatras,Eucharistiam a Satana infamari & vl- Iusti . . . tiari. Omnes inquitὶ qui ab his prodeunt,quemadmodum diximus,Christiani vocantur , haud aliter atque Philosophis, cum eis non sint communia dogmata, iasinai e

135쪽

SECUNDA REPETITIO

quod tamen a Philosophia dicitur,commune omnibus est nomen. An vero hi in- famia ilha, de fabulosis in vulgus sparsa sermonibus, facinora in se admittant,luce .

nae eversionem,promiscuos cocubitus, de humanarum carnium Viscerationes, ne- ..

scimus. Persecutione quidem eos non expeti, neque occidia vobis, ob ipsa etiam- dogmata sua scimus. Quae crimina ut a Claristianorum mysteriis depellat, ne quide ab his exponi infames de paruulos commemorat: quanto minus necari, & Cuius caro fat F ucharisti Mac quomodo,cCmmemorat, atque assectivam, a Diabolo apud idololatras prauam eius umbram,sicut apud haereticos Marcionitas, ita concludi Hoc etiam in millenis Mithrae fieri docuerunt per imitationem praui daemones.

Quod namque panis de poculum aquς ponatur in sacrificiis eius,qui initiatur,ver-bis quibusdam additis, aut certe scitis, aut cognoscere Dotellis. Durauit illa de In- fanticidio calumnia constia Christianos pluribus seculis, quoad palam & publice ac passim eorum celebraretur mysteria, sicut ex Arnobio perspicitur,qui vixit paulo ante Constantinum Magnum, apud quem Cecilius leguleius in Christianos ita debacchatur:Iam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est. In- 'fans farre contectus,ut decipiat uacautos,apponitur ei qui sacris imbuitur. Is infans 'a tirunculo sarris superficie, quasi ad innoxios ictus prouocato, caecis occultisque vulneribus occiditur:huius pro nefas,sitienter sanguinem lambuni,huius certatim membra dispertiunt: hac foederantur I ostia, hac conscientia sceleris ad silentium is mutuum pignerantu Chaec sacra sacrilegiis omnibus tetriora. Ad horrenda illa sacra Gnosticos impulit,non vel borum Christi proprietas, sed ad sensum humanum applicatio,ut sicut corporaliter sentiebatur panis,ita sentiretur pane seu farre obiceta caro infantis, de punctim sanguis eliceretur, sicut apud Epiphanitura est: quasi verba Christi de cai ne de sansui ne veritatem suam de proprietatem non habercnt, nisi ipsa caro de singuis ad sensum apparerent,& sultum asscerent. Hos non aliter verbis Chi isti sidcm adhibuisse, nisi res si ib sensum ponerent, testatur etiam Ireneus de Marc o haerctico, qui per Magiam simulabat se verum Christi calicem sacrare, de exhibere, s veri sanguinis aspectum daret, potiusquam naturam de substantiam. Pro calice inquit vino mixto finges se gratias age- re, & in multum extendens sermonem inuocationis, purpureum dc rubicundum apparere facit, ut putetur ea gratia ab his quae sunt super omnia, suum sanguinem stillare in illius calicem per inuocationem eius, de valde concupiscere praesentes ex illo gustare poculo,ut & in eos stillet quae per Magum hunc vocatur gratia. Ex his aperte colligitur,quae fuerit fides Christianorum, haereticorum,& gentilium a principio de veritate Eucharistiae,ut in ea non spiritaliter tantum degustaretur caro vera,sed re ipsuscd discrepabant,qubd Christiani non eo modo existere, aut mandi carnem veram in sacramento crederent, quo alia caro esse de manducari solet: gentiles vero de haeretici non alium cogitarent, quam sensibilem de cruentum: a que in eo cum illis conueniunt nostri Aduersarii, quod nec ipsi alium intelligere aut Concipere queunt, de volui. Quoniam modus ille mysticus, realis de verus a solis fidelibus apprehendi potest ipsis solis de Eucharistia doctrinam committebant

Christiani: inlidelibus autem, vel nodum satis in nostra Religione insitutis,reticebant:ac ne detegeretur,etiam fidelibus publice de illa eloquebantur,vel scribebat tantum per admonitionem quandam, nisi maxima necessitas aliud suaderet: quemos coepit ab Apostolo Paulo, qui ne cogatur plura de Euchari ilia tradere, fidei cs monet,Vt prudentibus vobis loquor:vos ipsi intelligite quae dico. Vnde Origenes ait:Nouit qui myisteriis imbutus est, de carnem, de sangui ncm verbi Dei. Non ergo ..immoremur in his,quae dc scietibus nota sunt, & ignorantibus patere non possunt. -

136쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. G

.. Ex eadem causa Theodoretus scribit: Quid appellas donum, quod offertur ante ri is inuocationem facerdotist Rc: pondet Ort sodoxus:Non oportet aperte dicere in enim verisimile adesse aliquos mysteriis non initiatos. Propterea passim interfan- in GV. tur Augustinus, Chrysestomus, atque alis: Norunt qui initiati sunt, Norunt fide- ι. i

2x MIRACULIS. CAP. P. V EMADMODvM Christus variis signis & portentis veritati de singulis Articulis fidei attestatus est,quando ac quomodo placuit, ita nec ad comprobandam de Eucharistia doctrinam, S: miraculis

tanquam sigillis quibusdam obsignandam defuit, ncc vlla aetate sine testimonio detaliquit semetipsi ini, quin se ibi praesentis linituri

esse contestarethir per opera supernaturalia. Non omnia quidem,

quae de antiquitate colligi possunt, hic recensebimus, sed multa suis locis seruabimus, veluti quae de efficacia si crificij fidem fecerunt,ad Sacrificij Repetitionem,&quq de digna praeparatione monuerunt,ad disputationem De probatione necessaria remittemus. Nonnulla, quibus aliquid diuini ipsi sacramento inesse ostensi

est,nunc asseremuS.

Primum locum habeat, quod ab ipso Christo in duobus discipulis euntibus in

Emans gestum fuit, quibus per fractionem Eucharistiae oculos aperuit, & ad ipsiam internoscendum illustrauit, quemadmodum in libro,De communione sub altera specie declaramus. Huic succedat, quod Apostolus scribit, apud Corinthios repentina morte alios Diaconii. occubuisse,alios variis morbis detentos iacuisse, qui non diiudicarent corpus Domini ipsam Eucharistiam esse. Quemadmodu autem indigne suscepta, parit mo bos,& grauiora animi atque corporis damna, ita vicissim si digne percipitur, cotta Daemones est antidotum,quemadmodum apud ISnatium cst, dc ad animi ac cor- ia, vi 7.uporis aegritudines supernaturale medicamentum, sicut Cyprianus loquitur, &exe-pla proferemus cap. De utilitate huius sacramenti, in Repetitaexta. Ante Cyprianum nullus, cuius scripta extent, aut pauci admodum, admirada Dei opera: quibus suos facto admonere sblet per interualla temporum de sinceritate doctrinae Euangelicae sigillatim enarrauit. Idub quid ante illum circa Eucharistiani Qtris . 4e contigerit, augurari non postumus. Ille vero ordine quatuor ista miracula enarrat.

Primum est de puellula,quae cum degustasset de Idolothyto, & postea delata esset

a matre ad Eccsesiam,vi ae more Eucharistiam acciperet, clinas blemnibus adimpletis, inquit calicem Diaconus offerre praesentibus coepist et, & accipientibus caeteris locus puellae aduenisset, facicin suam instinctu diuinae maiestatis auertere coepit, os labiis obturantibus premere,calicem recusare. Perstitit tamen Diaconus, de reluctanti licet, de sacramento calicis insedit.Tunc sequitur singultus, & vomitus. In corpore atque ore violato permanere non potuit. Sanctificatus in Domini sanguine potus de pollutis visceribus erupit.De altera subiungit, quae grandior turbae communicantium furtim se admiscuit,& sacrificantibus sinquit) lateter obrepsit, non cibum,sed gladium sibi sumens, & velut quaedam venena lethalia intra fauces de pectus admittens, angi,& anima exaestuante cocludi postmodum coepit: Et pressuram,non iam rersecutionum,sed delicti siti palla, palpitans & tremens concidit impunitum diu non sitit, nec occultum dissimulatae conscientiae crimen: quae sesellerat hominem,Deum sensit ultorem. De tertia muliere subiicit: Quum quae

137쪽

suti Epigram. g. r.

sECUNDA REPETITIO

dam arcam suam, in qua Domini sinctii in fuerat, manibus indignis tentassct ape rirc i ne inde surgente deterrita est,ne auderet contingere Quartum addit de ho mine , qua cum cssct ipse contaminatus idolothyto, & tamen ausus sacrificio a lacerdote celebrato partcm cum caeteris latenter accipere, sanctum Dei cilcre & co trectare non potuit: cinerem se scac manibus inuenit. Ad quid vero illa miraculti Deus exemerit, Cyprianus non alio fine docet, quam ut animaduertamus nolle Christum in nobis cum idolothyto versari, de manere.Tanta est ait manes fas Do- mini, tanta potestas, ut rcsidere in pollutis visceribus cum idoli cibo non potuerit.

Documento unius ostensum est,Dominum recedere, cum negatur, nec immerentibus ad salutem prodesse quod si unitur, cum gratia sat utaris in cinerem sanctitate

sugiente mulctur.

OPTAT vs MILE viri A N v s. Quod vobis videtur leti facinus immane co-- milliam est, ut omnia sacro victa stipra memorati vestri Episcopi vio irent. Iusse- .. runt Eucharistiam canibus fundi, non sine signo diuini iudici j. Nam iidem canes is accens rabie,ipsos Dominos suos quas latroncs, sancti corporis reos, dente vindi- ce, tanquam ignotos & inimicos laniarunt. AMPHILOCH ivs scriptam reliquit vitam S. Baslij, in qua narrat Iudaeum voluisse explorare Christianorum mysteria,ac Missae Basi ij interesse, per cuius in

nus vidit infantem partiri. Ad sacram communionem clim daretur Omnibus, accessit etiam Hebraeus ille, dataque cst ei hostia vcra caro facta: de de ea seruans reliquias, rediit domum,& ad dictorum confirmationem ostendit uxori suae, ac narrauit quae suis oculis viderat. Credcias ergo ucre, quia horribilia & admirabilia sunt Christianorum mystcria, in crastinum venit ad Basilium, postulans sine dilatione accis cre,quod in Christo est signaculum. Laborabat Naiarianaeni soror incurabili morbo. Pervigilauit ad altare, Christudiu multumque deprecata ibi situm ac positum. Cui cum sua recenseret miracula vetera & noua, tandem mulierem imitata, quae a fluxu sanguinis per Christi contactum conualuit, sit per altare iuxta Christum caput reclinar,& opem implorat cuni Iachrymis, instar illius quae Christi pedes lauit, nec antea se cessaturam est comminata, quam adipissecretur sanitatem. Inde hoc ipso pharmaco totum corpus perunxit: de si quid manus de eode corporis de sanguinis Christi sacramento, quod sumpserat, collegerat,iachrymis oculoru,quibus manum admouebat, permiscuit. Vri-de,5 miraculum, ait, sanitati cst restituta,&c. Elegans sane recitatur a Soaomeno de Nicephoro historia, quae calamitosis nostris temporibus videbitur aptissima. Vir quidam e Maccdoniam haeresi uxorem ..eiusdem opinionis habebat .Hic cum Ioanem Chrysostomum,quomodo de Deo iasentiendum esset, locentem audisset, dogma illius laudabat, de uxorem quoque, Ut iasccum sentiret,hortabatur. Cum vero illa magis nobilium mulierum sermonabus, quam illitas consuetudini obtemperaret, de post frequentes admonitiones vir illius .. nihil effecisset: Nisi, inquit, in diuinis consors fueris, neque in vitae communi ne iaposthac eris. Mulier hoc audito consensum pollicita, rem eam famulae cuidam co- iam unicat,quam sibi fidam este iudicabat, illiusque opera ad falledum virum utitur. .. Circa tempus autem mysteriorum sciunt initi ali quid sit quod dico in illa quod ac- ccpit,continctas,quas oratura procumbit. Famula illi claculo dat panem, quem se cum in manu attulerat. Hic cum dentibus admoueretur, in lapidem congelascit. .. Mulier perterrefacta,me tues lac quid sibi mali propter cam rcm, quae diuinitus ac- ciderat,contingeret, ad Episcopum cursu contcndit, ac l eipsam prodens, lapidem ostendit, adhuc morsus vestigia habentem, de materiam incognitam, colorcmquc iaadmia

138쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.

is admirabilem ostendentem, simulque veniam cum lachrymis petens, viro suo se .consensuram pollicetur. Habes huic assinia miracula ex Gregorio,&aliis, in Repetitione De communione sub altera specie, quae de Eucharistiae veritate fidem astruant,& carnis ac sanguinis expressa praesentia. Quantum valuerit Eucharistia ad Daemones expelludos,inde liquet, quod Ener gumeni statuerentur coram altari, cum illa sacraretur, quemadmodum sitio loco 'repetemus. Eam vim sane Ignatius valde bis verbis commendat: Festinate fieque-- ter accedere ad Euchariltiam de gloriam Dei. Quando enim assidue hoc agitur,ex-- pelluntur potestates Satanae, qui actus suos vertit in sagittas ignitas ad peccatum.

Pstos pER Aquitanicus insigne commemorat miraculum ad Daemonum cx- ld. .

pulsionem per susceptionem Eucharisti quod sic habet: Quaedam iuuecula Ar,ua natione,ancillet Dei habitum gestans, cum in balneo lauas, simulachrum quoddam Veneris impudice respiceret, & seipsam, usque se consimilans domicilium se Diabolo praebuit. Statim ille Leo, qui rugicias circuit, quem quaerebat, inuenit... Meatus igiturgutturis ipsius occupans,nullum cibum,nullumque potum traiicies, is per septuaginta ferme dies, totidemque noctes, ieiunium sibi diabolus ex capto a posses liaque vase exhibuit. Hoc monstrum parentes puellae per tot dierum spatia

.. auferri posse sperantes, dum iuge malum ulicrius tolerare non pollent, simul cum filia sese ingesserunt sacerdoti, quae acta crant,fideliter intimantes. Hoc tantu puclla fitebatur,aucin quadam noctis medio apparere,quae sibi ore nescio quid infun-ueret. Stupor tunc incrat cunctis vidcre pucllam nullis indiciis diuturni ieiuni j foedatam,nullo pallore, seu tabe,vel debilitate, consectam: quin potius robustam succo viscerum,mole membrorum. Cumque incredibilia viderentur quae diceba-

tur habito consilio in monasterio puellarum, in quo reliquiae sancti Stephanistae' sunt, sacerdos puellam simul Praeposito commendauit. Illic prima tantum die ap-' paruisse illam auem asserui sibsque increpasse,qii bd neque fame, neque siti com- pulsa,illum appeteret locum, quo sibi accedere non liceret. Per duas 1 ine hebdota' inadas nihil cibi vel poculi sumens in monasterio mansit. Accidit autem, ut qui im' tus decimus Dominicus illus cesceret dies,asccndente nobiscum sacerdote, ut in tutinum illic sacrificium solito osserretur.Puellam Pr positus ad altare perduxit,co incessu & habitu, quo solent rubore perfilsae ex epulis poculisque mulieres adueni- re.Sed ut se illa prostrauit altari, clamore fictus sui cunctis stantibus gemitus la- chrymasque induxit, quibus tantum malum auferendum praesens plebs Dominii

exorabat. Erat enim iam indecens murmur in populo. Peracto itaque sacrificio, cuia eadem inter caeteras breuem particulam corporis Dominici tinctam a sacerdoteia perciperet,semi hora mandens traiicere non valuit, nondum illo fugato, de quo

is dicit Apostolus, Quae consonantia Christi ad Belial,Manu igitur faciem eius sui e-- tante sacerdote, ne sanctum proiiceret,a quodam Diacono si aggestum est, ut cali-- cena salutarem gutturi eius Ponti sex applicarct. Quod ut factum est, statim ut locuia illum, quem Diabolus obsederat, Saluatoris imperio reliquidi sacramentum, quodia ore gestabat, cum laude Redemptoris trans glutisse puclla clamauit. Hinc laetitia, .. hinc voces in gloriam Dei, quod post octoginta& duos dies, diabolo expulso, puella de potestate suerat eruta inimici. Oblatio itaque rursum gratiarum actionisia pro ea sit,sacrificiique percipiens certam partem, prisco est reddita usui.

Non dissimile in S. Betnardi vita recitat miraculum contemporaneus eius Arnol- IA.ias. 3.geis du Abbas Bonauallensis,hoc sere conrex tu: Inter eos qui vexabantur a D qmonio, in mulier grandaeva ciuis Mediolanensis, & honorata quondam matrona, usque ad

Ecclesiam Ambrosj post beatum virum a multis tracta est, in cuius pectore pluri

139쪽

SECUNDA REPETITIO

bus annis Diabolus sederat, S: iam ita suocaucrat eam, ut visu & auditu , & verbo 'prauata, frendens dentibus,& linguam in modum promuscidis clephantinae prote- dens, monstrum no tamina videretur Sordida ei sacies,vultus terribilis, flatus tidus, inhabitatoris Satanae collunia tellabantur. Hanc cum aspexisset vir Dei, nota uit inhaerentem ci & inuis catum Diabolum, nec facile egrcstiirum de domo, quam 'tanto posscderat tempore. Convcrsias ad populum, orare iubctat tentius,& clericis & monachis secum iuxta altare consistentibus, mulierem ibidem iubet constitui & teneri.Illa vero reluctans,& vi diabolica, non naturali virtute recalcitrans, non

sine aliorum iniuria ipsum Abbatem pede pcrcussit. Quem diaboli ausum masue te ille cotempsit: ad expulsionem, non indignatione irae, sed pacifica & humili sti

plicatione Deum inuocat adiutorem,& ad immolationem hostim silutaris accedit. 'Quoties tamen eandem hostiam sacram signat, toties ad mulierem quoque con- uersius,eodem signo crucis edito, spiritum nequam athleta fortis impugnat. Nam '& ille malignus, quoties aduersus cum signum crucis intenditur,percussum se indi cans,acrius fruit,& recalcitrans contra stimulum, quidnam toleret, prodit inuitus. Expleta autem oratione Dominica cffcacius hostcm aggrcditur vir beatus. Patenae siquidem calicis fac rum Domini corpus imponens, 5 mulieris capiti sui perpo- nens, talia loquebatur: Adest, inique spiritus,tudex tuus, est summa potestas: iam

resiste,si potes. Adest ille qui pro nostra salute passii rus. Nuc linquit princeps hu

ius mundi eiicietur foras .Hoc illud corpus quod de corpore virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum, quod in tumulo iacuit, quod dc morte surrexit, a quod videntibus discipulis ascenuit in coelum. In huius ergo maicslatis terribili potestate, tibi spiritus maligne pr cipio,ut ab hac ancilla citis cgrediens, contingere..

eam deinceps non praesumas. Cumque eam inuitus deserens, & manere vltra non valens,atrocius afflictaret, tam magnam iram quam modicum tempus halicias, re-

dicias pater sanctus ad altare,fractionem hostiae salutaris ritu compleuit,disi undendamque in populum pacem ministro dedit, & conses lina pax & salus integra red- dita cit mulieri. Sic ille nequam diuina mysteria, quantae sint escientiae & virtutis, non confessione,scd fuga coactus ostendit. Eiusdem Bernardi vitam Guillelmus Abbas S.Theodorici scripsit, ac resert virupauperem non longe a monasterio habitantem, ab uxore adultera maleficiis cruciatum, ut nuser homo consumptis carnibus nec post et mori,nec vivere sineretur.

Saepius denique & vocis usum & sensum omnem corporis amittebat. Adducitur tandem homo ad virum Dei in monasterio demorantem, & ei tragaedia miserabilis explicatur. Qui vehementer indignans antiqui hostis malitiam tantum sibi in Christianum hominem usurpasse, vocans duos e statribus ante sanctum altare hominem depoletari, ibique superposito capiticius vasculo Eucharistiam continente,in ipsius sacramenti virtute,a laesone Christiani iubet daemonem prohiberi. Factum est ut praecepit, & miserum homincio, post tantos cruciatus, fides persecta perfectae reddidit simitati. Eo libentius has historias produxi,quod nostra aetate in dioces laudunensi Galliae Belgicae, ac prouinciae Picardiae,anno r1 6 1. cum illis plane conueniens spectata sit historia toto trimestri, magna hominum sicquentia, atque ad hoc stupendutheatrum concursu. Nicola Petri Alberici filia,annos nata paulo mimis sedecim,&iam nupta Ludovico Petreio,tertio Nouembris, altero die post Mortuorum anniuersariam commemorationem, parochialem Ecclesiam Vrcu, ni pagi, ut quo in rabatur serte ingrediebatur ad orandum: & ecce ipsius oculis tumulo auito adgeniculatae spectrum hominis linteo obuoluti obuersari coepit, quacunque m-

cederet,

140쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 4s

cederet,sequi institit: triduoque post detecto capite, Ioachimi Uuill otii aut vultu

reserente, o inintiauit sc illius animam esse, purgatoriis ignibus non prius liberandam, quarta impetrarctopem a Nicolae peregrinationibus, quas multas demand bat, Copostelam usque, atque aliis pictatis nataueribus, quibus Christiani suis mortuis parentant. His satis longo tempore perfuncta, cum tamen in dies peius haberet iuuencula, & grauius torqueretur, consulti eius loci Curio, atque alij religiosi viri,suspicati sunt nescio quid de maligno spiritu:qui per exorcismos tadem,quis nam esset, coactias edere, te Beelzebulcm Daemoniorum principem palam fateb

iur,nec se de sua possessione deiici vel deturbari posse, quam ab uno aliquo,qui tu

in regio comitatu ageret. Dictum hoc res comprobauit de nobili ac pio Episcoro Laudunens Ioanne Burso. Nam cum aliorum coniurationes parum, aut nihil faceret Daemon, mulicr in Urbem episcopalem deportatur mense Ianuario, & graue certamen ac diuturnum Episcopo cum Beelzebule incubuit, per continua ieiunia,quotidianas & publicas supplicationes atque oblationes, totiesque palam iteratas depulsiones. Media in Ecclesia cathedrali tabulatum fuit extructum, in quo

undeuicies spectante populo decertarunt Episcopus de Satanas, ne expelleretur, omni conatu obsistens, atque omnia dira minitans. Cruciabatur quidem ad solennes contra ipsisna imprecationes,& crucis signaculum atque aquae benedictς aspe sonem: ses viis vllis vinculis aut viribus contineri poterat, cum ad altare staret E piscopus,&rem diuinam faceret: tum vero maxime furebat & agitabatur, cum propius admouebatur sacrosancta Eucharistia, cuius virtute & praesentiam ito serens,quoties sentiebat iam sibi opponendam, s olebat vexare miscitae corpus vehementius, adque rerente totum contortum, ac quasi prorsus exanime reinvio impetu destituere, quod per applicationem summis labris Eucharistiae statum naturale

ac sensum recipiebat:ad alemque unum, aut saltem aliquot horarum spatium, ab omni intemperie quiescebat. Rogabatur sepe Daemon, quid ita ad Eucharistiae oblationem& praesentiam expauesceret. Respondebat .se ea dictum Hoc est corpus

meum, oc se inuitum credere, ac tremere, tandemque se eius virtuti omnino cessum:

quod circa Idus Februari j, post nequicquam farias omnes tentatas & conduplic os, in omnium conspectit accidit. Haec pauca ex Energumenico ea de re eleganter

ac fideliter ex Achis publicis coscripto per integerrimum atquc cruditissimum D. Bartholomarum situm in Senatu Parisiensi Inquisitionum prix fidem. Bernardus ipse in vita Malachiae, incredulitatem de Eucliaris i a per miraculum

morte multatam scre ita narrat. Quidam clericus ausus dicere in Eucharistia tantu esse sacramentum, id est,signiscationem,& non corporis veritatem, Te conuen- . . tus suit a Malachia Episcopo amice & secretb. Quo cum nihil esset profectunt,tan- dem vocatus ille in medium, scorsum tamen a laicis, ut si seri pollet, sanaretur, &- non confunderetur. Itaque in coniiciatu clericorum data facultas est homini pro A sita sentcntia dicendi. Cumque totis ingenu viribus, quo no mediocriter callebat, - Ucrere 3 defendere conaretur errorem suum, Malachia contra disputate & con- uincente,iudicio omnium superatus est clericus. At de conuentu confiisus quidem abiit, sed non correctus. Diccbat enim se no ratione victum, sed Episcopi pressum ,, authoritate. Et tu inquit 5 Malachia, sine causa hodie me confudisti. Moestus M

H lachias pro homine sic indurato, sed magis fidei dolens ii 'uria n, timens periculumia Ecclesiam conuocat errantem publice arguit, publice monci ut resipiscat, suaden- tibiis hoc ipsum Episcopis,& uniuerso clero. Cum non acquiescerct, contumaci dicunt aliathema,haereticum protestantes.Nec sic cuigilans, Omnes inquit faue iatis homini potius quam veritati rgo pers naro non accipio, ut deieram veritatem.

SEARCH

MENU NAVIGATION