De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

SECUNDA REPETITIO

modo ausi fuerunt conuellere, quorum plantatio tanquam a coolcsti Patre no pr secta, inter ullos Christianos radices altius agere no potuit,aut diutius visere, cum

interea nostra de Eucharistia consisto magis ac magis inualuerit, lud saepius eam conati s uat homi ncs circa fidem reprobi debilitare. perna e primi Christo promittenti obstrepuerunt, atque alij ab eo secesse rut nec ob id quicquam de expresso suo verbo remisit, sed potius illos increpavit. Inter eos Iudas censetur, quemadmodum Christus ipsum videtur perstringere, cum in sermone de esse carnis suae intcuerit, Verba quae locutus sum vobis, spiri- tus & vita sunt.Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio ..

Iesus, qui essent non credentes,& quis traditurus esset cum . TL,ib. Q. THEOPAYLACTVS quorundam antecessorum suorum amplectitur in hoc

6 MUb, sententiam: quasi ideo dixerit Christus de poculo, Bibite ex eo omnes: quoniam I udas panem acceperit,de non comederit, scd Occultauerit, ut monstraret Iudaeis, quod panem corpus suum vocaret Christus.loculum autem inuitus biberit,quod

non posset Occultare.

o M. . f Postea non aliud quam panem sacrum opinabantur esse Corinthij, quos reda M ob orat in guit Apostolus,sicut in priore Repctitione dcclarauimus, & Cyrillus Alexadrinus, annotat: Quia sinquit mysterii traditioncm ac vim initio quidam ex iis qui credi

'I. .r . derant,c sim ignorarent, Volebant extra metam rationis egredi, lauta conuiuia &coenas populares in Ecclesiis agitantes. Eos qui hoc agere consueuissent, Paulus reprehendit,clamans, An non habetis domos ad edendum & bibendum 3 Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est, dc calix cui benedicimus,nonne participatio sanguinis Christi estZ dcc.

Iudaei de Gentiles initio nascetis Ecclesiae supponi infantcm a Christianis si gebant,ac farre vestiri, atque ita carne humana illos vesci . Quibus ita Christiani respondent vi suam fidem de Eucharistia aperirent,quantum res posceret,& permitterct Christiana religio, ut antea explicauimus. Postea conspectis Christianorum sacramentis in pane de vino, Gentiles praedicabant coli ab illis Bacchum de Cerere, quemadmodum apud Augustinum cst. Haeretici Gnosticia Valentino dc Marcione, atque aliis, ctiam tum irrepserim qui non credebant Christum humanum corpus induisse,sed solam eius figuram de similitudinem. Proinde sicut ubicunque legebant in scripturis corpus, vel carnem, vel sanguinem Christi,interpretabantur pro figura, de inani imagine: ita exponebat in Eucharistiae materia, quorum opinio etiam lcmpore Ignatij explodebatur, ut de Thcodoreto prius allegauimus. Quoniam vero probabilitate carebat illa cxpositio, de ab omnibus Christianis exsibi Iabatur,duo alia comminiscebantur.Alii consentiebant a Christo datum corpus situm, sed panaccum, non carneum, quod carnis ramen esset figura. Sic Marcion insaniebat, quem refutari a Tertulliano suo loco tradimus. Alij carneum corpus intelligendum annucbat,sed non quod Christus in t u isset vel gestisset,sed quod finxisset de carne & pane, vel quod pani aliunde suppositisset. Idcirco barbara de Cyclopica,quasi ad imitationem Christi, te infanticidio,atque aliis nefandis obscoenitatibus conficiebant sacra de mysteria, uti videre est apud Epiphanium, vel per Magiam carnem de sanguinc ira in ipsis apparere curabant, ut de Marco haeretico Irenaeus recitat. Alij serpentem pro humano corpore surrogabant, alij caseum, alij aquam pro vino, alij frugum vel leguminum qu dam genera,quorum figmenta a Cypriano, Epiphanio, Canonibus Apostoliciis,de Conciliis percelluntur,ut institutioni Christi de Christianae fidei contraria. P A v L V s Samosatenus de corruptione corporis Christi in ipsa Eucharistia

152쪽

DE VERITATE E U CHA RISTIAE. s

quaestionem postea mota it, siculantea ex Dionysio Alexandrino meminimus. Ex Gnosticorum prosapia Manichaei prodierunt atque ab his ut haereseon de incarnatione Christi, ita turpitudinum in in steriis fuerunt haeredes. Quoniam nihil carnis de sanguinis sibi persuadebant inesse sacro pani de vino, dicebant a Catholicis puras creaturas adorari & se ab ipsis inique accusari, quod adorarent Solem ipsum,qui esset creatura. Quin etiam, ut ex Leone Papa perspicitur,verborum Christi proprietatem de Eucharistia calumniabantur, & in ea disputare non verebat tur, scd frustra. De Gnosticorum de Manichaeortim dogmatibus multa Origenistis imputantur, ex quibus sertasse fuit,quod in elementis terrenis indignum iudicabant res coelestes de diuinas haberi & percipi, sicut in pane de vino corpus de fansuinem Christi. Hoc ex Theophilo Alexandrino & primo Concilio Niceno transcripsimus. Alienum tamen ab hac haeresi Origeiacm scripta testantur. Quemadmodum abyssius abyssum inuocat, ita Arriani ex detracta Christo diuina natura eo stat progressi, ut in praesentiam humanitatis in ipsa Eucharistia irru rent, ac tantum in ea participari gratiam spiritalem defenderent, ob idque verba Christi de Eucharistia uiuerterent. Gregorius Nanzianaenus de Cyrillus Alexandrinus de utroque videntur ipsos redarguere. Cyrillus enim eos insectatur, quasi per Eucharistia dicerent nos solo vinculo spiritali Christo coniungi, ac scribit: An sertasse putat Arrianus ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse Θ Quae, cum in nobis fiat,nonne corporaliter quoque facit communicatione carnis Chri- ,sti Christum in nobis habitarcy&c. Nanai Tenus vero notat eosdem Arrianos,qui tum vexabant Ecclesiam, Pado

. scribit: Absque confusione & dubio comede corpus, de sanguinem bibe, si saltem

. vitae desiderio teneris,neque de sermonibus ,qui ae carne habetur, fidem deneges, . neque ob passiones offendaris. Constans esto, firmus, stabilis, in nulla re proptet, Aduersariorum sermonem fluctues. Propterea Arriani ipsi mysteria non dubit,bant pedibus coculcare,atque aliis indignis modis contaminare, ut alias ex eodem NanrianZeno proserimus.

Sub Augustino nescio quis Vrbicius dogmatisibat, sic vetera omnia transisse, ut in Christo ara cederet altari,pecus pani, sanguis poculo: adco ut panem de vinu, came de sanguine vacare assirmaret. Respondet Augustinus: Quanto melius de co- gruentius vetera transisse,& notia in Christo facta est e sic docerct, ut cederet altare, altari,panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini. Videmus quippe in his omnibus, carnalem vetustatem spiritali cedere nouitati.

Sub Valetiniano Imperatore Messaliani haeretici de Gnosticorum de Manichaeorum hypocrisi plurimum, de aliqua de dogmatibus retinuerunt, ut spiritalia dona

nullis elementis alligari. Propterea in indifferentibus habebant Eucharistiam, neque prodesse cuiquam, neque obesse profitentes, de eam similiter atque communem cibum de cuiuscunque manu sumebant. Tum ab uniuersis damnationis sentcntiam tulerunt.

An scimus, iura sortasse superior non legerat, existimat ante Nestorium nullam factam quaestionem de Eucnatistia in qua cum Capertastis Anthropophagiam videbatur Christianis opprobrare, quoniam diceretur a Christo,Nisi manducaueri--tis carnesiij hominis,&c. Hunc ita Cyrillus repellit: Num tu hominis comestio- nem, Anthropophagiam, nostrum hoc sacramentum pronuntias, de religiose ad

- crassas cogitationc, urges eorum mentem,qui credideriit, de attentas humanis cogitationibus tractare,quae sola pura de inexquisita fide accipiuntur8

153쪽

SECUNDA REPETITIO

O. M. In sccunda Nicena Synodo accusantur Iconomachi atque sacrarum imaginum hostes quod Eucharistiam traderent csse vivificae carnis imaginem, On vcritatam,

tametsi imaginem illam per accessionem Spiritus sancti sic sanctificari dicerent, vi

gratiam asserret. Damasccnus putatur vixisse circa annum septingentesimum: tum fuisse ostendit, qui Hoc est corpus meum, in f ram corporis deprauarent.

Imperante Constante Constantini filio,Heraclij nepote, Manichaeorum genus extitit Paulicinianorum vocatum, quasi cx Paulo & Ioanne suis ducibus conssam A fferebant Dominum verba sita Apostolis dedisse, cumque iussisse accipere, edere, bibcre. Panem vero & vinum adhibenda negabant, ridiculi homines, nedu impii qui formam sine materia frustra applicarent. Euthymius in Panopita res et i, Aimcnios,ex eo quod arbitrentur carnem Christi

lini .v. in diuinitatem transisse,sacrificium panis,carnis Christi negare esse corpus , sed diuinitatis corpus assi mare. Quinctiam in Paschatis celebritate sacramentum non o. suscipiebant, sed Agnum qu cm immolabant, more Iudaico assum igni comedebant,atque ita sanctificari se spcrabant,& peccatorum veniam accipere In Imperio Alexit Comneni,Messalianorum quaedam propago surrexit, Bogo mili nominati,quas Bulgarorum lingua, si uinae misericordiae imploratores. Sacra corporis S sanguinis Domini communionem, daemonum quos in templis habi- ι tare menticbantur, sacrificium appellabant. O impia labra, o linguas execrandas, iau. cxclamat Euthymius. CC mmunionis panem, precem existimabant, qua oramus panem quotidianum nobis dari. 1s...tu. c. .. Sarraceni,cum alia multa irriderent, tum etiam illud Christianis improperabat, quod in altari deum suum comedercnt, quodque Christi corrus, si esset ita magnil sicut mons, iamiam csse consumptum deberet:quod couitium Iudaeis, Sarracenis, Bercngarianis,& Sacramentariis aliis est commune.' Postellus De orbiis concordi citat ex Maliumctanis scriptis illos coenam mystica spiritalcm petere,& sumere a Deo diuinitus, non a Christo, aut ab ullo sacramento: quod cum nostris Sacramentariis valde congruit. Tritemius narrat Ioanncm Scotum, non illum subtilcm, sed multo anteriorem, hominem Graece non inciliocriter dccitam, auditorcin Bedae, Albini collegam, Monachum Penedicti num,dc Britannia in Galliam euocatum, a Carolo Magno in

pretio habitum. Crinitus paulo pc sic ore facit in imperio caroli Calui, qui Magni Nepos fuit, iusque mandato Dionysse Areopagitaelibros latinitate donauit.

Οη. v. s. Caguinus,atque abj Galici Annales continent, in Britanniam reucrsum, a discipulis

quos crudiret,exemplo D. Cassiani,consissium si aphiis,& quissime interemptum.

cisistim lib. Ipsum Occolampadius& Vadianus suae haeresis sacramcntariae authorem nominant sed nemo, ut de illo scripsit, quicquam ea de re meminit. Tantum Laniran-1b., sed cus ait,Scotum in Concilio Vercellens cum Berengario damnatum, quod uterque communi de Eucharistia fidei aduersa sentiret,& hic ex illius scriptis opinionis sus seminaria hausiste assi aret.Sed an ille Scotus Ansius extiterit, an alius,non indicatur. Vt illum este nonnulli asseuerent, addunt cum in pictarem si iam in auditorio publice proponeret,ab auditoribus primo excaecatum,& polica confixum. Eodem Tritemio authore, illo seculo floruit Beri ramus,sacris in literis & profanis commendatus presbyter, de monachus. Tum editus cst liber de Eucharistia,

quem nostri Bertramo ascribunt. Sed quominus ei tribuatur,obsunt multa. Imprimis verum illum Bertramum totos annos scptis sciatos nemo haerescos reprehen

dit, quasi male scripserit:sed refertur in Catalogum scriptorum Ecclcsiasticorum,

154쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 11

ut vir non minus vita quam doctrina, ingenio, de cloquio insignis & Catholicus, nec memoratur de Eucharistia quicquam scripsisse. Deinde in controuersia Berensariana Catholici Bertramo proximi, nihil tale quicquam ipsi imputant, uti faciunt Scoto, quem Berengarius extollebat, de se imitari iactabat, non taciturus de Bereramo, magni nominis viro, si quid illi de sua haeresi potuisset acceptum ferre. Insuper cum Paschasius Corbiensis, qui ctiam illo seculo vixit, situm scriptum opponat corruptelis libri, qui Bertramo datur, ut ex collatione notum fiet, proculclubio Bertrami nomini non pepercisset, ne quis tanti viri aut horitate falleretur. Postremo nec liber Bertrami excellentiam de probitatem prae se seri, aut si pit, sed artem callidi de impudentis haeretici, simulantis se a catholica sile non re cedere , cuius locutionibus utitur , cum tamen desinat in haeresin Berengarianain, cui viam secit, ac tandem agnoscat sentcntiam, quam introducit, rcceptae doctri-- nae de Eucharistia repugnare. Sic enim concludit: Haec si probaueritis Catholiceis dicta, fidei vestrae meritis deputate. Sin minus placuerint, id nostrae deputetur in-- sipientiae, quae quod optauit,minus efficaciter explicare potuit. Indicat, quisquis fuit, suam doctrinam ab Ecclesia non approbari, & testatur se astuti iis scriptisse, quasi non potuerit simplicius &apertius. Itaque certum est, ortam tum disputationem cie Transsubstantiatione, ac corporis Christi in Eucharillia veritate, de verbis institutionis circa seculum Caroli Magni & Caroli Calui, quemadmodum cernitur ex Rabano Mauro, & Paschalio Corbicias: de tum exiisse librum, quem nunc Bertramo as lignant, cui Paschasius res onderit. Sed credibile est tum prodiisse anonymum, cui audior non fiderit aulias nomen apponere, ne si tim ad Ecclesiae iudicium traheretur: sicut Berengarius, cum primum innotuit, vocatus est. Tandem vel nostra solum aetate per Oecolanapadium qui prior emisi hunc libellum,uel post Berengariana tempora, a quibusdam malevolis Be trami nomen fuit impositum, ut adulteri noscet ui &haeretico maior conciliaretur audioritam.

Quoniam Bercngarius, Andegavensis Arctii diaconus, sub Leone nono Papa maiores turbas in Ecclesia de Eucharistia concitauit, ipsum fere omnes Sacramentariae tragoediae faciunt inchoatorem &auspicatorem. Homo fuit parum eruditus, ut Gui undus eius aequalis testatur, dialecticis captiunculis deditus, vanae mundi gloriae captator, animo elatus,conuitiator inuictus, toties cons)ssus de rela-ysus, modo absens, modo praesens damnatus,& conuictias, & ad vomitum reue ius, quempi j viri, Concilia, & Pontifices confutarent magis, quam corrigerent, quem tamen veritatis tandem vis inuicta,& uniuersidis de hoc sacramento consen- sus euicit: itavi morientis verba haec fuisse extrema serantur: Nos sene credimus post benedictionem Ecclesii asticam mysteria illa verum esse corpus & sanguinem - Saluatoris,adduini verbis,& veteris Ecclcscaudaoritate:&, Hodie in die apparitio -nis suae apparebit mihi Dominus meus Iesus, propter poenitentiam, uti spero, ad -gloriam, vel propter alios,Vti timeo, ad poenam. Nondum anni centum intercesserant, quando Petrobrussiani & Henriciani, nominati a nescio quo Petro de Bruis & Herico, veritatem corporis de finguinis Domini in sacramento cum Berengario negauerunt: sed omnino illud nihil esse, nec Deo offerri debere decreuertit. lemorie mandat Petrus venerabilis,quod Zelus fidelium apud S. Argidi una post flamas Dominicae crucis ab ipso succensas, Petrum concremando ultus est,atque ita impius ille de igne ad ignem, de transeunte ad aeternum commigrauit.

Paulo post de eadem haercs suspectius fuit Abelardus, quem Bernardus scribit de

155쪽

SECUNDA REPETITIO

sacramentis Ecclesiae, etiam altaris,non fideliter disputasse. Qui sane mortis ac passe sionis Dominicae meritum & satisfactionem iu stulit,non potuit non impia eius esse se opinio de sacramento, quod passionis memoriam celebrat, dc eius pretium ap-

ων. ne - plicat. Ipsum laincia ut poenitetem,de in fide Catholica Cluniaci mortuum, Petrus vcnerabilis commendauit,de Bernardo reconciliare studuit.

Ex Manichaeorum depriscillianistarum, ac Petrobrussanorum reliquiis eme i. serunt Valdenses,cognominati Pauperes de Lugduno, &Picardi. In Consessio Θι- rosit ne, quam post annum millesimum quingentesimum sextum miserunt ad Vladis. Mae' latim Hungariae Regem docent Christum in naturali suo corpore ante extremum indicium non versari in terra, ideoque panem dici corpus Christi, sicut Ioannes fuit Helias.

Bemardus quoque Lutetemburgus meminit mari cum Camotensem, Bena oriundum, magistrum artium de Tneologiae, anno circiter millesimo ac ducentesimo asseruist e,non aliter Christi corpus in altaris esse pane, quam in communi, vel alia quavis re profana. Non tamen hanc haeresin In nocetius tertius, a quo damnatur, illi imputat,aut ullus alius. Ex illa Manichaeorum cloaca cruperiit Albiget eodem pene tempore. Petrus Ci- stertiensis Monachus, de rebus contra eos gcstis historiam conscrii sit. Narrat pu-

professos,hostiam altaris nihil a pane lai co differre. Paulo post fratricelli exo

ti, de Beguardi, siue fratres de paupere vita, cum Bcguinis mulieribus, eadem cum superioribus blaterantes,addentes esse imperfectionis de impuritatis,si ab altitudine suae contemplationis tantum descenderent, ut circa sacramentum Eucharistiae, vel passionem humanitatis Christi, aliqua cogitarciat. Ducentis plus minus post Berengarium annis, Nicetas Choniates recitat in Graecia in quaestioncm vocatum, utrum quod percipitur a nobis, sanctum Christi coo ius incorruptibile sit quale suit post passionem de resurrcctionem: an corruptibi-e,quale fuit ante passionem, ac diuisos Christianos in contrarias factioncs, de res veneratione ac silentio dignas, adductas in contemptum. Ex beati Eutycliij frag- mcto quod allegat,verisimile est ca de re etiam sub Iustiniano magno de hoc quaesitum csse in controuersia Aphtardocitarum, quemadmoduin de aduersiis Paulum

Samo fatenum.

Vix excesserunt anni ducenti, cum sicut Berengarius in Gallia, sic extitit in Anglia Ioannes V.icles, qui cum de venerabili sacramento Eucharistiae non diuersum a Berengario sentiret, quoniam tamen qu.im suisset error illius detestabilis, non ignorabat, minime filii ait sus id prae se ferre: sed sicut narrat de eo Thomas Valdensis, qui pluribus voluminibus impios eius errores consutauit, se nobisci in esse simulabat, cum non esset, volens videri Catholicus, de aemulus scripturarum in vultu, plenus Berenearius in fructu. Damnat cum inquit Valdensis 3 in verbis, honorat & salutat in sententiis. Ex Articulis cius quadragintaquinque . Constantiae in Concilio damnatis erat tertius: Christus non cst in sacramento al-taris idem lice, de realiter in propria stabstantia corporali. Atque inter octodecim

Articulos eius scina Vitelmo Vide sordo impugnatos, secundus ponitur: sicut Ioannes suit figuratu Helias, de non personaliter, sic panis figuraliter est corpus . . , -- . Chyisti,dc non naturaliter. Sed hoc inquit Vides ordusi nemo unquam dixit, nisi ' L a. supcr haeresi si spectus, ut prius Berengarius δί Fredenardus, quorum condemnata suit sciatentia. Ioannes Hus non perpetuo sibi consensit,in doctrina de Eucharistia. Nam inter triginta Atticulos ipsius in eo scin Concilio Constantiensi damnatos, vigesimus

Annal.

156쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAL 1 c

quintus improbat sententia dc censuram quadra lata quinque articuloru Vviclesiperdoctores latam,taquam irrationabilem.Nihilominus Pragae doctrina Uvicles, misi in , h, . praesente de subscribente Ioanne Hus, no semel damnata fim, de a Pragesibiu causam de secta Hus amplexis, saepitis Eucharistia ad cultum & adoratione circumlata. Porro quo puri Ora fuerunt secula Ecclesiae,pauciores haeresis ista fecit progressus, nec ullum alioqui pium,de in aliis Catholicum ac Christianum nancisci potuit defens brem, cum omnes Christianorum aures ad eius commemorationcm horreret,

de omnes docti atque gregi Dominico praepositi reclamarciat. A quingentiis annis, iam corrupto statu Ecclesiae,Berengarij seculo,solam Galliam, de cana non totam lues haec fuit peruagata, nusquam extra Galliae fines progressa. Similiter de Uviclesidoctrina, trecentis plus minus annis postea no scre spargebatur, nisi in cenis quibus da Angli locis. Quo vero deterior nostra late facta est Christianitam, magisque abundauit iniquitas,de refrixit charitas,dc quo propius acceditur ad finem, quando veniens filius hom inis non inueniet fidem in terra eo longius ac facilius haeresis illa propagatur. Postqua insccliciter audacia sua Luthero cessit Andreas Carolita-dius,qui Lutheri fidus Achates initio fuerat,suu de ipse nonae ad posteros transmittere cupies, Berengarii vetere errore renouauit, de nostro aeuo primus sectae Sacramentariae instaurator sitit. Cuius ingenium non dissimile Berengarij fit ille narratur. Sicut enim Berengarius scribitur stupidus de arrogans, ac leuissimis moribus' praeditus,non aliter a Mel. anthone depingitur Carol stadius. Carol stadius aitὶ pri- mus excitauit hunc tumultum,homo ferus, sine ingenio, sine doctrina, sine sensu communi, quem nullum unquam humanitatis ossicium aut intelligere, aut facere animaduertimus: tantum abest ut in eo manisses latio aliqua Spiritussancti animaduersa sit.Carol stadium porro, quadoquidem impune quiduis audendi cuique licetia fuit perniiss secuti sunt Zuinglius,Oecolampadius, Caluinus, homines nec mitioris ingenij, nec melioris frugis. Sed nec cum Carol stadio,nec inter se,nec unus secum, nec cum suis sectatoribus,in una sententia de interpretatione verborum Chri sti de Eucharistia conuenire potuit. Quod autem Lansrancus in Berengarium con- cludit, contra omnes valet: Hanc fidem tenuit a prisciis temporibus, de nunc tenet

Ecclesia, quae per totum diffusa orbem, Catholica nominatur. Omnes enim, qui Christianos se de esse, de dici laetatur, veram Christi carnem, verum eius sanguinem . utraque si impia de virgine, in hoc sacramento se percipere gloriantur.Interroga v- niuersos,qui Latinae linguae nostrarum literarum notitiam perceperunt. Interroga Graecos,Armenios, seu cuiuslibet nationis quoscunque Christianos homines: V o- ore hanc fidem se testabuntur habere. Porrδ si uniuersit is Ecclesς fides filia existit, in aut numquam suit Catholica,aut periit. Sed non Aisse, aut periisse Ecclesiam C tholicus nemo consenserit. Alioqui non est verum, quod Abrahae veritas promisit,' dicens, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Postula a me, & dabo tibi gen-- tes haereditatem tuam, S posscssionem tuam terminos terrae. Et,lic in orbem uni- ,, uersum, praedicate Euangelium omni creaturae. Adversus tam clara ipsius Domi,. ni de sancti spiritus de Ecclesia, de de statu Ecclesiae testimonia obiicis tu, de obit -- ciunt,qui a te decepti,alios decipere moliuntur. Itaque dicitis, Praedicatum est E--uangelium in omnibus gentibus,credidit mundus, acta est Ecclesia, creuit, fructi- . - ficauit: sed imperitia male intelligentium postea errauit, de periit. In nobis solis,de- in iis qui nos sequuntur, sancta in terris Ecclesia remansit. Hanc sacrilegam vanit - rem euertit Euangelica veritas, & Prophetarum atque sanctorum Patrum non vio-- landa authoritam. Vnde Ecclenae suae sanctae in Evangelio suo Dominus pollice-- tur, dicens, Ecce ego vobiscum omnibus diebus usque ad cosummationem secu-

157쪽

TERTIA REPETIT Io

li. Quod minime diceret, si Ecclςsiam suam ante consummationem seculi peritur uri es lepraenosceret.&c.

Neque vero duntaxat Ecclesia dispersa repudiauit, & anathemate toties repulit istam haeresim, scd ctiam generalibus in Conciliis, ac prioribus, bene ac legitime con regat .a, quemadmodum produximus de prima Nicena, de Alexandrina atque Eptiesina, de Nicena secunda, de quatuor vel quinque,tum in Italia, tum in Gallia contra Berengarium conuocatis, ac denique de Constantiensi de Tridentina, quae aliquando Deo propitio suum ius masis obtinebit, quo magis ab haereticis fuerit improbata, sicut antiquioribus illis usu venit. p INIS.

REPETITIO TERTIA. DE

PROPRIETATEM VERBORUM CHRIsTI, QV I B V SEU CHARISTIAM INSTITUIT. PRAEFATIO.

M 1 - , T TENDIT E ad Abraham Patrem vestrum, & ad Sa- 'ram quς pcherit Vos: quia unum vocavi eum,& benedixi 'ci,& multiplicaui eum.Cosolabitur ergo Dominus Sion, de consolabitur omnes ruinas eius. Esaias adhortatur Iu-daeos,& nos omnes,quibus admirada Dei opera adsilutem credere necesse est,quantu cunque reluctetur sensus,& rationis nostrae probabilitas, ut couertamus oculos ad Abraham patrem omniti credentium, & Saram uxorem citis, atque ex miraculis, quae ipsis praeter hominu expectationem de iudicium euenerunt, ne de diuinis promis , L- - & Verbi dubitemus. Profecto si Abrahae & Sars iustoriam penitus excutiamus, . alis ira im primum licebit inspicere, quam sit naturae nostrae ingeniosa es obstinata peruersi- in ad resistendum Deo viventi,& eiusdem sermoni, cui semper illa obmurmurat,

tuebimur ciς Tyς )L A historiana, quasi ad Lidium lapidem,nostras conscientias quum erit expendere, S velut in speculo cernere maculas in delitatis, quibus contaminatum & infectum animii habet,quiaduersaturtinc, catholic ,α orthodoxς doctrinae de Eucharistia. Principio pollicebatur Deus Abrahae, Semini tuo dabo terram hanc, modo sequeretur quo vocaret. Abraham obediuit quidem mandato, & patriae ac cogna- 'tioni renuntiauit: sed de semine sibi pollicito haesitare coepit, cum natura spem illi adimere videretur suscipiendae prolis ex Sara. Quamobrciri cum no auderet prorsus

158쪽

DE VERITATE EUCHARISTIA . 1

sis restagati verbo Dei,conatus est ad sensum figuratu &spiritale pertrahere, atqueia semen per adoptione interpretari. Cuin enim repeteret Dei is promissum situm, re-- spondit Abrali hi Domine Deus, quid dabis milii Z Ego vadam sine liberis: milii semisia , non dedisti semen,& ccce vernaculus meus saeres meus erit: quasi obiiceret, ipso intelligatur oportet pollicitatio tua,cil in per naturam nulla mihi relinquatur othbjsis. spes de alio semine. Deus tum ipsum increpavit, qui sic diuina estata a proprietate literae ad spiritalem intelligentiam prolyter naturae impotentiam transferret:& addidit ea , quae spiritalem & fguratum sensum illum excluderent, primumque ver bum Dei ad literam accipiendum, & semen naturale intelligendum ostendercn. t. Scribitur enim,Factus est sermo Domini ad eum, dicens, Non erit hic haeres tuus, - sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haerede. Suspice coelum,& numera - stellas,sii potes: sic erit seme tuum. Abraham sane tum credidit & reputatu est ei ad iustitiam:non tame destitit humana ratio etiam diuino huic oracillo obstrepere,&in malu sensum propter naturae dissicultates traducere. Nam Sara cum in Dei v bo videret declarari scine cx utero viri progressimam,sed nihil de se expressum, cui impedimentum afferret natura, ne semen istud pareret, sol crtissima contra sermo- /- V ιι nem Domini mulier modum ad inuenit, quo sibi δί verbii Dei adimpleri, & omnis

nati irae ac rationis perplexitas videretur solui S expediri. Ecce inqitit in coclutit me iam ilia

,, Dominus ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si sorte saltem ex illa suscipiam is filios. Misericors Dominus & fidelis in omnibus verbis sitis patienter tulit mitio instam mulieris subtilitatem: sed qui comprehendit astutos in astutia sua, tandem do cuit malum aduersus Dei vcrbum consilium fieri consultori pessimii. Etenim grauidam ancillam permisit statim insolescere in heram, ut prima experimento disceret semen sortunatissimum domui Abrahae, quod promtussct Dominus, non ex serua sycrandum quae heram affigeret, sed ex libcra & uxore legitima. Quod posmea,vt eximeretur omnis scrupulus, pronuntiatum cst a Deo,cum dixit expressic: Sa- mmysin.

' mi uxorem tuam non vocabis Sarai, sed suam: Et benedicam ei, & ex illa dabo tibi filium, cui benedictitrus sum,etitque in nationes,& Rcges oriciatur ex eo. Cccidit Abraham in faciem suam,& risit in corde suo, licens, Putasne centenario naste tir filius,& Sara nonagenaria pariet: Dixitquc ad Deum, Vtinam Isinael vivat coram te: Et ait Deus ad Abraham,Sara uxor tua pariet tibi filium,vocabisque nonae eius V Isaac,& constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, & semini eius post' eu. Sequenti capite,non cotentus sidcm dedisse Abrahae, quaerit ex eo, Vbi est Sara ia. uxor tua λRespondit ille, Ecce in tabernaculo est. Cui dixit, Reuertens vcniam ad te' tempore isto vita comite, & habcbit filium Sara uxor tua. Quo audito Sara risit post ostium tabernaculi. Erant autem ambo senes,prouectaeque aetatis, S desierant I nim Sarae fieri muliebria. Quae risit occulte diccns, Postquam consenui, & Dominus meus vetulus cst, ego voluptati operam dabo - Dixit autem Dominus ad Abra- est, 'o ham, Quare risit Sara dicens, Num vere patitura stan anus 3 Numquid Deo quicquam est dissicile 3 Iuxta condictum reuertar ad te hoc codem tempore vita' comite, S: habebit Sara filium. Negauit Sara, Non risi, timore perterrita. Do- mimis autem, Non est inquit) ita, sed risisti. Mirabilis sane historia, quae no- stros mores S incredulitatem ob oculos ponit, ubi coeperimus a verbis Deid sectere. Abraham pater ille credentiti derelictus sui tali Iunii per suo sivi ingenio,&luimana industria abuti ad instructionem eoru & aedificatione qui credituri sunt Euagelio in vitam aeternam. Facile passus est Abraham sibi eripi opinione de semine adoptiuo,ut inepta & indignam,toties atque ita accurate inculcata Dei promis

sione: sed libenter acquieuinci in limaele,& semine quod sibi selum posse donari

159쪽

TERTIA REPETITIO

per naturam existimabat. Cum vero cogeretur a Deo semen aliud ex nuptiis legitimis expectare,quas rem impossibilcm & incredibilcm derisit, quia modum videbat in natura deficere. Sara insuper ob eiusdem modi desectum corrisit, & ludibrio habuit sponsionem Domini, cui ctiam voluit illudere, &risum situm occultare. Non sunt nescius commendari Abraha ab Apostolo,qui contra sipem in spem

crediderit, nec infirmatus sit in fide, neque cosideraucrit corpus suum emortuum,

cum iam sere centum esset annorum,& emortuam vulvam Sarae', qui neque in repromissione Dei haesitauerit dissidentia, sed consortatus sit fide, dans gloriam Deo, plenis lime sciens,quia quaecunque promisit Deus, potens cli & facere. Ideo & reputatum illi illud fuisse ad iustitiam. Verum si diligentius contulerimus textum Pauli cum historia, animaduertetur perfacile illam absolutissimam & inuictis ima fidem ab Apostolo non tribui Abrahae, nisi post gradatim explicatam &confiminatam promissionem a Deo de semine ex Sara. Nam antea, quamuis scriptumst nonnihil illum credidisse de semine, & hoc ei imputatum ad iustitiam, quia quaedam fuerit fidei S: iustitiae inchoatio, tamen quoties cogitabat de modo, & naturam uxoris atque aetatem attendebat, pendebat inccrtus unde istud semen procrearet, aut in quo significatu acciperct: ac ne quidem a risu temperauit, cum supra n

tutae facultatem de Sara nuntiaretur illi semen propagandum, donec & ipse & v-xor eius de scurrilitate & infidelitate durius redarguti sunt, ac de modo edocti. Numquid, ibi dicitur, quicquam est Deo disii cilc Θ Tum igitur dedit omnino ma- ': nus Abraham, & nusquam postea legitur ex humana ratione Dei verbo reclamas , sum Dis. se, plenis lime sciens,quia quaecunque promisit Deus, potens sit & praestare. Cum iubetur immolare filium situm Isaac,non reflectit amplius oculos ad naturam, non

coquerit ur se defraudari spe sibi facta de semine, sed omnia commisit Deo, ait Apostolus, λιν - ιι & post Omne ratiocinium concludens, quia & a mortuis potens esset Deus suscitare filium. Percontatur Isaac, Pater mi, ecce ignis & ligna, ubi est victima holocaustiiParens credentium situm erudit omnia referre ad diuinam iaprouidentiam, cum de diuini mandati cxccutione agitur:Deus prouidebit, inquit, iade victima,fili mi. Itaque in hac uniuetia historia obseritemus & admiremur Dei .. bonitatem, nostri ingenij malitiam, antequam fidem imbiberit, S: fidelium ad omnes rationum atque dubitationum fluctus immotam montem V m coelelli potentiq& prouidentiae innixam. Dei bonitas relucet in eo, quod sermonem suum paulati in illustrat,quem nostra incrcdulitate aut subtilitate nustquam sinit opprimi, sed qui de tenebris iussi lucem splendescere, ex nostris contentionibus elicit potius

veritatem,& candem cxplanandi accipit Occasionem, cum interea videatur vinci,

quia clementer nostras ineptias per aliquod tempus audit & patitur. Deprauata nostra mens & ratio primi peccati instinctium secuta, sibi & suis inuentionibus f uet impendio,omniaque ipsis seruire vult: & quoniam diuina oracula semper aliquid altius intonant humanis viribus &cogitationibus, errat in eo,quod ista metitur ex sua libidine & corruptione, ex cuius imbecillitate magnitudinem Deioppugna eiusque verbo, ut aliquem modum suo captui & desiderio conuenientem adaptet, molitur omnia, syllabas numerat,versat,interpolat,urget si quid omnino diuinis verbis deesse videatur,aut aliis scripturis aduersari,ut aditum suis inuentionibus faciat, & suae intelligentiae diuinam maiestatem subiiciat. Quod si schioni,

bus humanis via interclusi fuerit, tandem cum Sara effunditur in risum potius nostra deprauatio, quam assentiatur Deo supra naturae ficultatem aliquid proponenti 5 dictanti. Breuiter ata una est, & methodus communis omnibus infidelibus,&in reprobum sensum traditis hominibus, ut ex sui ingenij captu de diuinis inciis

160쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. 18

ram agant,ad illumque Dei verba accommodent, aut repugnantia derigeant, audiantque libentius daemones & mulierculas, quae sermonem Domini ad modum& facilitatem aliquam naturalem transferant,siue etiam inrisum redigant, quam ipsuna Dominum asseuerantem & inculcantem quae emel supra hominum mentem promiserit.Animus vero credetium,in quibus fides radices cgerit,haeret mordicus verbo Dei: ingenium atque solertiam omnem despicit, cui unam diuinain res, M.

omnipotentiam opponit, nec diutius potest sustinere sibi litem intendi de sensibus & naturae contradictionibus,sed totus in Deum Desque sermonem incumbit.

Nouit enim utrumque Veracem,qui non mentiatur,& omnipotentem, qui quod

affirmat, reipsi perlicere queat. In utroque itaque sgit pedem, nec sinit se ab hac statione depelli, plenissime sciens, quia quaecunque promiscrit Deus, potens sit S

facere, & omnes nodos atque diis cultates explicare. Itaque est unica fidelium anchor ars & doctrina,qua ipsi aduersus omnes naturae modos & contrarietates,atque omnia tela etiam ignita diaboli instituuntur & muniuntur a Domino. Fortas. se non iniucundum sorct credentium & incredulorum ex scripturis acies educere,& spectandas proponere:scd quoniam prolixiore oratione res indigeret, satis erit admonuisse scripturarum lectores ut aduertant propius,cum inciderint in aliquod incredulitatis exemplum, an non ex sola consideratione facilitatis humanae atque iudicij nostri cantra assertionem Dei consurgat An non qui de terra est, de terra semper loquatur An non Adamus ac vetus nostcr homo propensior sit ad obsequendum uxori suae,id est,humanae ac carnali rationi, potiuiquam Dei voci ac prς-ceptoZAn non incerti ac nutantes circa vcrbum Domini semper confirmentur, &increpentur ex pronuntiata ab ipso sciatentia, atque eius omnipotentia 3 An non omnes,quorum fidem commendat Apostolus, verbo Dei instructi, contra omne in rationis ductuna, subtilitatem atque apparentiam, uni sese tradiderunt & conamiserunt dii lino oraculo-omnipotentiae.Sic fides fit Abrahae dubitanti propter naturae desectione, de verbo promissione Dei In cam vere fidelis essectas omnel issest o-- suas cogitationes defixit & reposuit, cum iuberetur unigenitum s tum tollere co-tra naturae diuinarum legum dictamen, quae liberos a parentibus necari prohibent,& quibus promittebatur ex unigenito illo propagandas gentes, quae operiret uniuersam terram. Ex eadem bili redarguitur Mosis incredulitas, qui propter naturae impotentiam cunctabatur fidere voci Dei,& madato obsequi. ObsecrJ Domi-- ne inquit Moses non siim eloquens ab heri 5 nudiustertius, & ex quo locutus esia ad seruum tuu, impeditioris & tardioris linetuae stim. Respondit Dominus ad eum, - Quis fecit os homini, aut quis fabricatus cst mutum & surdum, videntem & cae- Exod. s. - cum Z Nonne ego Perge igitur,l ego cro in ore tuo, doceboque te quid loquaris. Pollicebatur Deus carnium assuentiam, ut populus expetierat.Moses rem credidit' impossibilem ex naturali deserti penuria & solitudine. Nam dixit, sexcenta millia k.- peditum huius populi simi,& tu dicis,Dabo eis escam carnium mense integro.Nu- quid ovium & bouum multitudo c detur, ut possi susscere ad cibum, vel Onanes

V pisces maris congregabutur,ut cos satientiCui respondit Dominum, Nunquid inh nus Domini inualida est-Iam nunc videbis vimin meus sermo Opcre compleatur. Hic indubitanter pronuntiat fidendum sermoni Domini, atque eius confirmationem petendam ab omnipotentia eius, & non ab humana argutia. I x codem prς- potenti manu Dei cum populus in aduersis de diuino auxilio dciperaret, propter exiguam apparentiam cx pr stati suarum rerum statu,erisitur a Prophetis in diui-- ni promissi certis limam spem. Apud Estham Deus sic consolatur & excitat populit: Ui. 1α- Nunquid abbreviata, Sparti uia ficta est manus mea,vi non possin redimere, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION