De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

V ARTA REPETITIO

actione cosistit:vt inde per analogia & conuenientia baptismi lato magis obtinermus carne Christi in pane adesse de praeberi, quanto serino de Eu charistia habitus id cotestatur manifestius & luculetius,quam qui de baptismo in scripturis legitur. De baptismo figuris veteris Testamenti delineam fuit & adumbratum,quibus idcirco libutius utimur, quod sint enucleatae & cxplicatae ab ipsis Apostolis,ac Patrubus antiquis. Petrus Apostolus recitat familiam Noό cosecutam salutem in mediis aquis diluuij,& nos eodem pacto saluos fieri baptisinate. Cosert enim aquas aquis,& effectum effectui,& moclum modo, ita ut utrinque salus non nisi in aquis coparetur.Textus est: Quando expectabant Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur Arca, in qua pauci,id est,octo animae saluae factae sunt per aqua. Quod de nos ianunc similis formae salvos facit baptisma no carnis depositio soraium,sed conscie- tiae bonς interrogatio in Deum per resurrectionem IesseChristi. Paulus traiectione populi per mare rubrum, etiam declarat pertinere ad figuram baptismi. Tum certe per medias aquas euaserunt uniuersi, & hostis qui illos premebat a tergo, in eis de quis misere occubuit:vt significaretur liberari nos in ipsis aquis baptismi, & hoste nostrum diabolum cum peccatorii satellitio in eis de aquis demergi. Naama Syrus una cu nostris Aduersariis, indignit existimabat Iordani suuio vim purgadi a lepra prae aliis aquis tribui: nec certe fluuialis illa aqua habebat illa vim ingenita, alioqui omnes leprosos curasset:attame propter Dei per os Prophetae institutione coelitus virtute imbibit ad lepra eluenda de sananda Nemini dubiu puto, quin illo miraculo baptismi natura praenuntiata fuerit.In Euagelio Ioan is quasi ob oculos ponitur baptismaliis aquq dignitas, quae annexa habeat vim coeleste,in piscina Hieroselymitana. Aqua stii pebat ex se,nec nisi mota de coelo proderat: sed postquam Angelus aquis se immiscuerat,vim imprimebat omnibus morbis salutare. Nec frustraChristus caecu a natiuitate misit ad natatoria Siloe,ut visum reciperet. No natura aquae

huius valebat visum restituere, sed virtus a Christo prodibat: sed no nisi cu aquis,&in ipsis ipsam operari voluit. Adeo dementatur Aduersarii,ut no eos pudeat minus vinii & diuinitatis in baptisino agnoscere,quam in eius de figuris cernebatur. Post figuras no desunt scripturae,quae vim illam sacrameti lauacro inhaerere doceat, inter quas semper Christiani vi expressore semper habuerunt in propiti, Nisi quis rena- tus fuerit ex aqua & Spiritu sancto,non potest intrare in regnum Dei:vbi quas co- glutinatur aqua cu spiritu, ut regnum patefaciat.Caluinus fatetur primitiuae Ecclesiae intelligentiam,sed suam omnibus antefirri iubet: de qua in tertia Repetitione.

Christi sensum sequitur & declarat Apostolus, Je quod appellat ad Ephesios lauacrum aquae,ad Titum vocat lauacrum regenerationis,& renouationis Spiritus sancti: sicut Ioannes in Canonica, etiam Caluino interprete, duo quae testificentur de Christo in terra, coadunat aquam & spiritum ita, ut omnibus iere scripturae locis, quibus partes sacramenti baptismalis designantur,quaru una sit terrena, altera coelestis,aqua siue lauacrum aquae iugatur spiritui, ne quis ea distrahat.Tanta vero fuit perpetuo de hoc Christianorum consensio, ut tam necessarium ad salutem baptis inum ex aqua iudicarint, quam ex spiritu, propter utriusque connexionem , nisi in casibus a iure diuino exceptis, de ut inter teterrimos haereticos retulerint, qui alia

quando ab hac site desecissent.Non hJc rationem Dionysj repeta, propter quam Deus voluit in rebus sensibilibus sua dona hominibus conferre. Iustini & aliorum

textus atque rationes Sc scripturae allatae expendantur. I v s T I N v s. Qui sibi persuadent&credunt vera esse haec, quae a nobis do-- centur de dicuntur, lucuntur ubi est aqua, eoque ut ita dicam regenerationis reno- uationisque genere, quo etiam nos ipsi renouati sumus, renascuntur. Patris cnim,-- Domin

242쪽

Dominique Dei, de Saluatoris nostri Iesu Christi, ac Spiritus Lincti nomine aqua abluuntur, de expiantur. Christus enim ait, Nisi renati fueritis ex aqua de spiritu sancto, non intrabitis in regnum coelorum. Addit veri, paulo post: Verbum hoc in hac re ab Apostolis didicimus, quod primum ortum nostrum ignorantes necessitate generati sumus, de humido semine parentu nostrorum inter se copulatione, de in mala consuetudine conuersationeque educati suimus, ut non iaccessitatis i- .gnotationaeque si ij maneamus, sed volutatis de scietiae, remissonemque eoru quae peccauimus, consequamur in aqua in eo qui renasci voluerἰt,& quem peccatorum p oenituerit,parentis omnium, Dominesque Dei nomen appellatur. Hoc ipsum tantummodo dicetes,ad lauacrum ducimus. Hic Iustinus rei coelestis cum humida terrestri ait seri copulam,tanquam coniugalem,ut ex ea renascamur. I R E N AE: v s. Sicut enim de arido tritico massa una scri non potest sine humore, neque unus panis,ita nec nos multi unum fieri in Christo Iesu poteramus sine aqua quae de coelo est. Et sicut arida terra, si non percipiat humorem, non fructificat,sic de nos lignum pridum existetes primum numquam fructificaremus vitam sine superna voluntaria pluuia. Corpora enim nostra per lauachrum illud, quod est ad incorru tionem, vilitatem acceperun animae autem per spiritum. Vnde de utraque necessaria utraque proficiunt in vitam Dei. T E R T v L L I A N v s. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogatiua sacramen tu sanctificationis consequuntur imio cato Deo. Superuenit enim statim spiri- tus de coelis, de aquis superest, sanisti scans eas de semetipso, de ita sanctific. uae vim tinctificandi combibunt, quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut quoniam vice sordiu delictis inquitiamur aquis a luamur.Sed delicta sicut non in carne comparent, quia nemo super cute portat maculam idololatriae,atit stupri, aut fraudis, ita eiu inodi in spiritu sordet, qui est author delicti. Spiritus enim domin ' tu r,caro famulaturitanae inter se comunicant reatum,spiritus ob impcrixi, caro ob' ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per Angeli interiactum, o spi ' ritus in aquis corporaliter diluitur, de caro in eisdem spiritaliter mundatur.' I N Graecis exemplaribus A chorum Nicenae primae Synodi, quae circunferuntur' apud multos, de quae Caluinus de Oecolampadius citant, legit ur hic Canon De BD pti suo c5tra Origenistas, ut Theophilus Alexadrinus videtur applicare:Tὸ ζαπθι

, dii est nostili baptisma oculis corporis, sed metis. Vides aqua: sed intellige in aquis

logis licui anone cle Luctiarntia varie peruertit,

prauare de detorquere.Aquia cnim inquit quonia insensata, ac rationis expers,gra- tia Spiritus sancti, cuius sola mens Domiciliu,in se non habet. Idco monet spectan- dam fidem baptis antis de baptisati, de in ea attendi omnem scinctificationem spiri- tus, quae ex baptismo aduenit, non quod quicquam diuinae gratiae in clemento a- quae resideat. Hactenus Oecolampadius. Atqui Concilium iubct exprine, praeter fidem rcrsonarum considerari diuinam vim in aquis latentem, de eas seri plenas spiritu per cinctam inuocationem asserit. CYRILL Vs HIE RosoLYMi TANus, qui synodo interfuit, quasi on re

quadam parapbras videtur Canonem illum elucidare , de ad ipsum alludere, se cum inquit: Non tanquam aquae simplici studeas huic lauacro, sed ut spiritali

243쪽

QUARTA REPETITIO

gratiae, vae cu aqua datur. Nam ut illa quae in idolorii delubris offeruntur, quum

natura sint pura,inuocatione impura es iciuntur:sic contra aqua simplex, per sancti Spiritus, Claristi, de Patris inuocationem, accepta virtute sanctitatem consequitur.

Quum enim duplex sit homo,anima & corpore compositus, duplex quoque puri,

scatio, incorporea quidem incorporeo, corporea vero corpori. Et aqua sine mundat corpus,spiritus autem signat animam, ut abluti in corpore aqua munda, dc repurgati in corde accedamus ad Deum. Qui itaque in aquam descensurus cs,non

quae simplicitati mentem adhibe, sed Spiritus sancti virtute salutem suscipe: Nam sine utrisque ad perfectionem deduci non poteris.Non ego sum qui dico, scd D minus Iesus Christus, ille qui eiusdem rei potestatem habet:Nisi quis renatus sucritiaris . . dςsupcr,& addit c aqua & spiritu, non poterit intrare in regnum Dei., CHRYsos ToMus. Primum igitur pollutiones corporum,inde varia membrorum genera per aquam sanantur. Si quidem cum vellet Deus appropinquantis. bapti sinatis fidem nos erudire,non solum peccata, sed morbos pcr aquam expulit. Propiores enim veritati imagines,& in baptismate, de in passione, do in aliis certiores fuerunt,quam vctultiores.Nam sicut regii similiares tollatis honoratiores sunt, ita de propiores figurae. Et descendens Angelus motae aquae sanandi virtutem largiebatur,ut intelligerent Iudaei longe magis Angelorum Dominum omnia anim impcdimenta sanare posse. Et quemadmodum nutus aquae natura per se non sanabat, siquidem semper sanasset, sed duntaxat cum ab Angelo mouebatur, ita & in nobis non sinapi cx aqua operatur,sed cum spiritus gratiam accipit. A LIB i. Est de aqua Calliolica, in qua ostenditur sons aeternus, qui reficit, id est,

iterum facit,quomodo generati e regeneratio rescit animas, quia innovat in fide, abluit sordes,tolit maculas. Haec aqua primatu tenet in elemetis: sed cum istud clementum acceperit Spiritum sanctum, fit sacramentum,& iam non erit aqua potationis, scd sanctificationis mon erit aqua communis, sed refectionis. Perii tam quana educit purgatos, facit perfectos, ratione claritati s de gratiae, illuminans de re- rit u , A plens eOS,Vt ubi abundauerat peccatum, faceret diuites in gratia.

u. v. L CYRILI Vs A L E X A N DR I N vs. Nam cum non simplex, sed compostus

ex corpore sensibili de intellectuali anima homo sit, duplici quodam ad generationena indiget modo,qui duplicitate sua ad utrumque possit accommodari. Spi- 'ritu enim sancto spiritus homini,s,aqua vero corpus sanctificatur. Quemadmodum cnim viribus ignis intensius aqua carefacta non aliter quam ignis urit, sic Spiritus sancti operatione ad diuinam aquae rcformantur virtutem, qua bapti lati corpus et V ια abstergunt. THEOPHILvs ALEXANDRiNv s. Ad aliam Origenis veniamus impietatem, quam velut de profundis sinis tenebris eructans loquitur, Jc blasphemia- rum suarum pessimam mundo reliquit memoriam. Dicit enim Spiritum sarictum .. non operari in ea quae inanima sunt,nec ad irrationabilia peruenire. Quod assercs, non recogitat aquas in bapti sinate mysticas aduentu Spiritus sancti consecrari AEa- nemquc Dominicum,quo Saluatoris corpus ostenditur, de quem frangimus in san-ctiscationein nostri, de sacrum calicem,quae in mensa Ecclesiae collocantur, dc Vti- que inanima sunt, per inuocationem de aduentum Spiritus sanctificari. Si ad irra- . tionabilia, de ad ea quae absque anima sunt, sancti spiritus sortitudo non peruenit, a cur David canit, Quo abibo a spiritu tuo 3 Quod dicens, ostendit sancto Spiritu omnia contineri, de illius maiestate circundari in omnia in omnibus, utique L irra tionabilia de inanima sunt. Et alibi legimus: Spiritus Domini repletiit orbem ter- rarum. Quod numquam scriptura memoraret, nisi irrationabilia quaeque de inani- -

244쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. ioo

iama illius numine cometerentur. Postremo concludit Thophilus: Simili erroreis decipitur Origenes,nesciens quid loquatur,cum his qui nolui Dei prouidentiamia usque ad omnes creaturas de mundi inferiora dς cenaere, sed tantum in coelorum is regionibus commorari.

- B A s i L i v s. Qui nobis vitam dispensat Dominus, baptismatis pactum nobis is statuit, mortis ac vita typum habens, mortis quidem imaginem implente aqua, spi-- ritu aut e vitae arra praesente. Hinc itaque nobis perspiculi est factum,quod quaere iabatur, quamobrem aqua coniuncta sit spiritui. Quum enim duo scopi propositia sint in baptismo,videlicet ut aboleat corpus baptismi, lac postea fructificet morte, . tum ut vivat spiritus, & fructum habeat in sanctificatione: aqua mortis exhibet i- maginem,spiritus vero vim vivificam immittit. Itaque si qua est gratia in aqua, no est ex ipsius aquae natura, sed ex spisitus praesentia. - GREGORivs Nanaianzenus. Ipsi quidem baptismatis gratia atque vis, nonia mundi,ut olim cataclysimum siue inundationem, sea uniuscuiusque criminis habetis purgationem. Si quidem cum dii lices simus, exanima inquam, & corpore conssa- ti,& hoc quidem visibilis, illa vero inuisibilis sit naturae duplex etiam est purgatio, per aquam dico & spiritum, illa quidem visibiliter atque corporaliter suscepta, hoc

vero incorporaliter & inuisibiliter concurrente. Omitto Damascenum, Euthyniium,atque alios.

DE DEI OMNIPOTENTIA, AN PER ILLAM corpus maxime Christipossit esse sine locutatio, re de facissit in Eucharistia, oe alibi

fuerit. C A P. q. . VP E RI o R I capite conueniens Dei sapientiae de gloriae Adue

atij negarunt,corpus Christi sub elementa mundi huius reducere: nunc ne quidem in eius potestate cise contendunt, ut id perliciat, sicut priori modo in Dei prouidentiam & bonitatem, ita poste- riori in Dei omnipotentiam blasphemi. Quemadmodum qui ve- ' recundiae fines semel tansilierit,oportet gnauitcr impudentem esse, ita quem non puduerit semel pietatis limites rraetergredi, decet horribiliter impium & blasphemum inueniri. Quamobrem Psalmista prospiciens quae ellent me ditaturi & molituri cuiuscunque conditionis homines contra Christi religionem, eo progressuros praedicit, ut non solius Christi, sed etiam totius diuinitatis iugum

laborarent a se excutere,& Gigantum more in coelum ponere os situm, ac coaggeratis tanquam montibus humanae rationis conatibus, cum Deo de regundis finibus imperi j ac Domini j bellare. Sed qui habitat in coelis, irridebit eos, & Dominus subsannabit eos. Docuit sane experientia vix aliquam haeresim unquam iudicasse sibi satis virium, vel ex ratione, vel ex scriptura suppetere, nisi turrim sortitudinis a facie inimici prius labefactare & demoliri issi teretur, id est, virtutem Dei deprimeret , vi nihil ab ipso fieri possici aliter quam putaret, atque ita & mentem suam adaequalitatem Dei attolleret,& ait illimo se similem, si non verbo, saltem facto prindicaret. Propterea parens haereticorum Simon Magus, se magnum Deum & Helenam suam Dei virtutem inscribebat, lanicheus Spiritum, Menander Christum,& deinceps alij aliud quod Deo praeriperet. Gentiles Philosophos disputandi exordium sumpsisse contra Christianos a Dei omnipotentia declarat Iustinus: Tertullianus Marcionitas haereticos:Valctinianos Irenaeus: Arrianos Hilarius: Inno Christus ipse in Sadduceis haereses tanquam duobus e sontibus scaturire palcfacit, ex sanctarum scripturarum ignoratione, si hi malitiosa interpretatione, atque ex virtu-- tis diuinae abnegatione. Erratis inquo nescientes scripturas, neque virtutem Dei.

omnes Ler sit

245쪽

ni christi.

QUARTA R EPETITIO

Post Carernastas variis in locis dimicati in suit de Eucharistia, niliaque intutatum

relicti ni, quo redderctur vero C hristi corpore vacua, maxime in Mai cionitarum causa, 5 Bercngari j saepius rc dini grato tumultu: ari incia siue dcterrerentur C pernaitarum excmplo homi ncs Christiani,ne ducerciatur animales sicut illi, siue de

Christi potestate minime dubi j ad peragenda quae de Eucharistia credimus, sicut

aliquando visus est Bercngarius respondisse: nulli leguntur cum Capernaitis dixis se, Quomodo potest hic nobis dare cariacm suam ad manducandum, & Dei om ni potentiam circa Eucharistiam in dubium reuocasse. Bene quidem inueniuntur impossibilitatem ex rerum natura praetexuisse, sed numquam ad Deum usque extendisse. Hoc ad impietatem & ii licitatem nostrorum seculorum reseruabatur. Primus enim,ut opinor,ausus fuit Uvicies iuncstam illam vocem emittere. Quemadmodum vero impius no statim palam effutit, scd prius premit in corde suo, Non est Deus,quod postea paulatim & per a stibages e siluere sinit,tanquam imprudenti aut riduli excidat: ita moris esse hqreticis Augustinus obserua vi non statim apertavi, sed quasi per insidias Dci virtutem adoriantur impugnare. Sic sanc auspicatores praesentis controuersiae, quae nostra aetate de Coena Domini orta est, non ab initio scripserunt, nec in Chri Ho,nec in Deo situm corpus in tantillo pane, aut pluribus in locis collocare,quamuis satis innuant iam se parum pie de hoc sentire:sed finxerunt se aliud curare de agere. Nam Cin ius testatur no immensam Dei potentiam siue virtutem in dubium vocari,sed litem esse de voluntate ac facto Domini Calui nus eodem recidit,sed versute admodum de proditorie. De iniuria sibi facta expostulat quasi quicquam diuinae omnipotetiae deroget, aut eam ac totam doctrinam de Eucliaristia subiici. at naturae legibus & sensuum imbecillitati, ac non plos Deo ipse quam nos deserat, cum interea nihil aliud doceat, quam carnem Christi in Eu-cnaris ita metiendam ex naturae humanae proprietatibus, quas Deus ipsc inue fere nequeat. Serpentis linguam audite: Nos rationi humanae ita addictos esse iactant. vi nihilo plus tribuamus Dei omnipotentiae, quam naturae ordo patitur, & dictat communis sensus. A tam improbis calumniis ad ipsam doctrinam, quae satis dilu- acide ostendit me hoc nar sterium minime rationis humanae modo metiri,vel natu- ..rae legibus subiicere. Obsecro, an ex Phy sicis didicimus Christum perinde animas a

nostras e coelo pascero carne sWa, atque corpora pane de vino aluntur Z Vnde haec carni virtus ut animas uiuificcti Naturaliter non fieri omnes dicet. Humanae ratio- ni nihilo magis placebit penetrare ad nos Christi carnem, ut nobis sit alimentum. Denique quisquis doctrinam nostram gustaverit, rapietur in admirationcm arca- - Dei potentiae. Lectores iterum admonitos cupio , ut quid serat nostra doctrina diligenter aestiment, pcndeat ne a sens i communi, an vero fidei alis superato mun- do transcendat ita coelos. Dicimus Christum tam externo sy mbolo, quam spiritu iasuo ad nos descendere, ut vere substantia cainis suae & sanguinis animas nostras vi- uificet. In his paucis verbis qui non sentit multa subesse miracula, plus quam stupi- dus est: quanao nihil magis praeter naturam,quam ut vitam spiritalem & coelestem animae mutuentur a carne, quae origenem suam e terra accepit, A quae morti fuit 'subiecta: nihil magis incredibile, quam res toto coeli de terrae spatio dissitas ac re-: motas in tanta locorum distantia, non solum coniungi, sed uniri, ut alimentum percipiant animae ex carne Christi. Desinant ergo praeposteri homines inuidiain putida calumnia nobis facere ac si de immensa Dei Potentia maligne aliquid restrineteremus. Ipsi enim vel nimis stulte errant, vel improbe mcntiuntur. Non

enirn hic quaeritur,quid Deus potucrit, sed quid volucrit. Afirmamus autem id se tum esse quod illi placitum erit. Placuit autem Christu atribus per omnia similem

246쪽

icii

DE VERITATE EUCHARISTI C.

. mitem fieri,excepto peccato. Qualis est nostra caro Nonne quae certa sua dimenta a sone constat,quae loco continetur, quae tangitur, quae vidctu ri Et cur, inquiunt, non faciat Deus,ut caro eadem plura diuersaque loca occupet,ut nullo loco contu neatur, ut modo & specie careat Inune, quid a Dei potentia postulas, ut carnem faciat simul este, & non esse carnem 3 Perinde ac si instes ut lucem faciat simulcsse lucem & tenebras. Conuertet quidem cum volet, tenebras in lucem , & lucem in tenebras. Sed cum exigis ut lux & tenebrae non differant, quid aliud quam ordinem sepientiae Dei peruertis Carnem igitur carnem esse oportet,& spi- ritum, spiritum,unumquodque qua a Deo lege & conditione creatum est. Ea vero est carnis conditio,vt uno certoque loco,ut ilia dimensione, ut sua forma constet. Libuit hic Caluinum prolixius citare pro quaestionum quae controuertuntur compendio , & ut hominis calliditatem & malitiam animaduertas, simulantis tantum quaeri de Christi voluntate,&non potentia, quam proditoris arte tum plurimum

commendat,cum eam refragatur excedere leges corporum naturalium: cui ne vi,

deatur plane nullum locum dare in Coenae mysterio, ab existentia rei ad eius participationem transsert. Inde triplici tillacia instructos Caluinistas doctiores comperies. Si perconteris eos de Dei potentia circa Eucharistiana,non de ipsa ambigi resopondebunt, sed de Christi voluntate,& verborum eius sententia. Si contra verborum proprietati institeris, ferri non posse ab ipsis audies, quia de corpore Christi rem affirmet impossibilem. Quoniam antiquitas omnis Eucharistiam esse opus diuinae omnipotentiae praedicat, i piam totam in siumunt in participatione Christi per fidem ubi nihil noui operis edit diuina virtus ut ita ubi virtutem illam res postulat, nulla eius mentio fiat, vel repellatur. Quoniam nostra mysteria fidei sunt, & non

naturae negotia, annuunt de Eucharistia non esse mensuram agendam ex sensibus vel ex natura, sed rursum fidei eminentiam totam in participatione Eucharistiae occupant , cuius existentiam tacite metiuntur ex rerum proprietate & humano iudi clo,non ex Dei operatis immensitate,& fidei stapra sensum eleuatione, cum tamen

duo ista magis reluceant & desiderentur in ipsa existentia, quam in participatione Eucharistiae. Quoniam deceptionis ac si audis quaedam species potius haberi debet, quam religionis, ita perplexe loqui, Vvicte quemadmodum dixi, prior ingenue atque aperta fronte coepit blasphemare, ac palam defendere,non solum Christum, sed Deum ipsum priuari virtute constituendi corpus pluribus in locis. Deus enim inquiebat non potest facere eandem rem esse simul per diuersi instantia, sic non potest eandem substantiam materialem extedere per diuersi loca. Petrus Ma tyr postea ausus est longius progredi, atque impie multa a Dei potestate eximere, quia scriptura nonnulla eximat, quasi plura eximenda, & licitum eximere subin-ituat.Theodorus Bera pari licentia non veretur in Deum blasphemare, ut nihil valeat, non tantum de clientia rerum immutare,sed nec de proprietatibus &affectionibus essentialibus, aut quas putarit essentiales esse: quo in numero computat corporum dimensiones,& omnia corporibus naturaliter adium. Ideo placet illi An geli axioma, quo dixit non esse impossibile apud Deum omne verbum, restringi ad certam periodum, quoniam inquit exceptiones scriptura tradat,veluti Deum nec mori,nec mentiri, nec falli, nec te ipsum negare posse, in eumque finem Theodoretum & Hieronymum post Petrum Martyrem allegat. Quali autem Theodori sui impietate offenderentur Caluinistae, in Conserinitate Heri debergensum Ec-- clesiarum cum Augustanis sitentur sibi nefas de praesentia corporis in Eucharistia - litem mouere per Dei impotentiam, atque ita fere ad verbum testantur. Quod si apossent Aduersari j docere ex Dei verbo Christum voluisse carnem & tinguinem

Iucti

247쪽

QV ARTA REPETITIO

collocare in pane & vino, nos alacres sine con trouersia adhiberemus fidem, neque vlla creatura pollet id apud nos in dubium reuocare,etiamsi mille modis videretur sensibus atque omni rationi repugnare. Postea incidit Colloquium, quod Parisiense a nostris nominatur, in quo ego atque alter me doctior Theologus, a Dei omnipotentia cum duobus Caluinistarum ministris sere disputationem exorsi su mus. Postremo emisi quosdam Adaeisinorum in doctrina Caluini notatorum tra ctatus,quorum primus de eadem omnipotentia contra Caluinistas si iis inquirit

. Eo lacessitus alter de duobus Colloquii Parisiensis ministris, ab inscelici arbore

Sembuceus, seu Sureonus appellatus, quod nomen ut more Caluini starum atque omnium haereticonam in melioris ominis appellationem commutaret, Rosecet s-bi cognomentum indidit: In libello inscripto De methodo conciliandi discorde hi . - de Coena Domini, nostros,ac me singui riter insectatur,tanquam iam nullo modo s- audiri sustineamus impossibilitatis voce, tanqua ipsa in rebus sacris a dhiberi sine in

'''i Z sistit blasphemia non possit,& quin sua Deus spolietur omnipotetia. Deinde quod

nihilomagis patiamur de rebus naturalibus,& eam proprietatibus rationes duci in t s Eripniris explicandis,&rebus fidei examinandis. Ex Plinio tria impossibilitatis genera Deo ascribi profert: Vnu, quo no potestDeus mortem sibi consciscere: alterii,

ex pti'- quo nec mortales aeternitate donare,aut reuocare defunctos:teritu, ut facta redda-

ο .- , tur insecta,ut qui vixi non vixerit mullumque ius habere Deum in praeterita, prae- - terquam obliuionis, nec efficere posse,ut bis dena no sint viginti Prius & posterius ait in scriptura Deo impossibilia significari,quorum prius in Deo impotentiam a fuat,cuius capax non est: posterius vero non ex impotentia Dei, sed per impossi

ilitatem in natura cxistentem esse, quemadmodum ex Magistro Sententiarum soluit. De secundo genere mentiti Plinium concedit. Interea contendit ex illa in possibilitate in natura residente licitum contra scripturas citra omnipotentiae diuiuinae iacturam, iniuriam & blasphemiam praescribere & agere,eoque in genere reponit corpus Christi esse in Eucharistia & in credo, ut sine dimensionibus illi e adsit, cum quibus stimul in coelo sedeat. Secundum genus supra Plinium liberum Deo condonat, ne si hoc quoque spoliaret, cum Plinio videretur no pluris Deum quam naturam facere. Ab hac egregia nauata opera Sambuceus ille, luas cum lucifero &Angelis eius coelo deturbatus, quia captum suum omnipotentiae adaequarit, quasi non plus illa valeret Operari,quam ille sua solertia concipere,amecia percussus, cuiri, hia auis. se rcligioni vel sectae postea addicere vel ubi acquiescerct, non inuenit, sed nouus. v. l. Ecebolius religione tanquam foro utitur. Α tempore impiae illius scriptionis, quae pomum discordiae pro concordia in medium proiicit, in miras animi angustias sere lamina fatetur, nec quo fugeret, nec quid crederet, apud se decernere potuisse, donec miserente Deo,& suam in ipso ostendente potentiam, cum no quaereretur, ac ne quidem de ipso cogitaretur, esset liberum fugere, quando de publicis in Regem coniuratis Lutetiae tumultuaria circa Bartholomei Apostoli festum haberetur quaestio,& sumeretur poena, ultro se in manus nostrorum dedidit, eiuratis . que non solam illam blasphemiam contra omnipotentiam, sed totum Caluinis. ω a mum, & liberam ac ne quidem ab illo expectatam vel requisitam Confessionem - . res edidit,in qua carnificinam animi quam paticbatur prodit, cumque ad modum cx- plicandum, quo corpus Christi in Eucharistiacosistit, eius delabitur oratio, pro na-

ris . an. turae impossibilitate omnibus subtilitatibus renuntiandum ait,& captivandum in-

ri ι tellei num in obsequium Christi, quoniam loge dissiciliora, ac magis in natura impossibilia fide amplectamur de Trinitate & incarnatione filii Dei. Rogatus vero de authore scriptionis illius De concordia dissidentium circa Coenam Domini, fastus est

248쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. io

est ex se natum, ac deinceps se impotem animi euasiste: quod ut reipsa palam sacere iterum nullo persequente, Ecclesiam, in cuius gremium se poenitentem recipi multis cum lachrymis supplex orauerat,deseruit, A ad quos transfugerit incertum, nec admodum curandum, cum Dei ac proprio iudicio condemnatus, pro conses sione fidei, nihil praeter confiasionem moliri possit. His ita propositis, conseramus initio calumnias, quas utrinque fieri nos & Aduersarij expostulamus. Ipsi nos calumniantur,quasi cum Monarchianis ex virica Dei potentia iubeamus quiduis verum esse, quod placet, & carnis Cluisti ac sanguinis in pane & vino inde praesentia extorqueamus,cum tame non rite colligatur esse id omne quod Deus potest: quialogo plura escere queat, quam velit,aut unquam eisciet. Idcirco prius docendum aiunt de Dei voluntate & facto,quam eiusIotentiam in medium adducere. Pro- en risu sectb nostrorum libri, & antehac a nobis duputata, satis Aduersarios de mendacio de calumnia coarguunt. Quemadmodum enim a Christo contra Sadducaeos mo-

nemur, prius inquirimus de eius volutate, quae per scripturas nobis innotuit. Dein- i iis , , , de pro ratione voluntatis de scriniurarum,omnipotentiam eius proferimus, eruditi a Deo, Christo, Angelis, Propnetis,& Apostolis, eo pacto nos omnibus dii scul- om, , , , latibus expedire,quae in diuinis factis & verbis cmergunt, ut nihil aliud res podeamus, quam non esse impossibile apud Deum omne verbum, & tota ratio facti sit 'potentia facientis. Ita solet Deus de suili tromissis S oraculis confirmare, ut quae rat .s

an breuiata sit manus su vel quicquam lit ipsi difficile. Ita Christus desperantibus 'Apostolis de si lute ullius diuitis medetur, quoniam omnia sunt possibilia Deo. Ita

Virginem Angelus de modo ficti ambigentem eo recurrere docuit Ita Apostolus in hoc panopi iam nostram positam contra omnem altitudinem extollentem se cO- Le. ibis tra Deum praedicat:Arma nostra nossent carnalia, sed potentia Deo ad destructio-- nem munitionum,consilia destruentes, & omnem altitudinem extollentem se ad is uersus scientiam Dei,&in captiuitatem redigentes omnem intellectum inobse-' quium Christi. Vt autem nobis persuadeamus existentiam carnis & sanguinis in sacramento, prius sciscitamur de voluntate Dci 5 Christi, quam nec debuit nec potuit clarius per scripturas aperire, quam secit per institutionem Eucharistiae toties repetitam, & in eodem sensu at ue in eadem sermonis ἐrma inculcatam, nec aliunde datur, tanquam dilucidius explanatam, petere: quibus si apponas modos

omnes congruere, quibus Deus hactenus consueuit mente suam ac voluntatem ho- . luniareminibus declarare, siue sacramentorum naturam consideres, quae proprium ac

simplex sermonis genus posti dat, siue in specie nouorum dignitatem, siue locutionum quibus respondet sermo Christi analogiam, siue Christianorum sensum de

consensum, siue circunstantiarum copiam & energiam, quibus scriptura ad voluntatis expressionem ornatur, siue Aduersiriorum incertitudinem, liscordiam ac repugnantiam, postquam recelserunt ab illo voluntatis diuinae testimonio & oraculo: non excogitabis quid amplius a Deo ipso optare possis, & prccari ad voluntatis eius de praesentia carnis in sacramento explanationem. Quicquid contra volunta- tis huius tot modis spectatam cognitionem de rei natura de impollibilitate opponitur , coelestis potentiis nouacula penetrabiliori omni gladio ancipiti resecamus, ad hocque non ibium in genere, sed etiam particulariter in hac re Christu & Ap stolos ipsos duces habemus, S: imitamur. Nam cum murmurarent discipuli de ve bis, quibus promittebatur esus carnis in Eucharistia propter rei absurditatem dc

impossibilitatem, Christus potestatem suam allegat: Hoc vox linquit scandali sat 3-Si ergo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius 8 Et Apostoli quomitius cum aliis de verbis illis scandalum paterentur, praetexunt eandem potentiam

249쪽

QUARTA REPETITIO

si , ,e Oectam, per quam Christi verba crediderunt supra hominem esticacia noctati enim, numquid Ar vos vultis abire, respondit Simon Pctrus, Domine, ad quem ibimus 3 Verba vitae aeternae habes, & nos credimus & cognouimus quia tu .. ex Christus filius Dei vivi.Denique monstramus non ea nos premi rerum impossi-bilitate ,quam Liso iudicant Aduersari), uemadmodum postea dicemus. Quoci ca non ratiocinamur, sicut imponunt A duersari j,aDei potentia ad factum sed Dei volutatem in scripturis asnitam de Eucharistia aes endimus per Dei virtutem, qua omnia quae vult,ac se velle pronuntiauit, ac multo plura S dissiciliora habet in pro

imis a. ptu perlicere. Accusamus contra de tribus ante omnia Adverserios, quod Deioni α am-- - nipotentiae audeant compedes iniicere, limites ponere, de contra eam exceytiones

cumulare, idque secere sibi fas ac licitum praedicare, Z intcrea iactare nullu se om-A Evitari M. nipotentiae praeiudicium facere: Dein se quod pari impudentia de blasphemia non dubitent ex naturae impossibilitate, ac rerum naturalium legibus & proprietate omnipotentiam illam metiri,imrugnare dc coal clare: Postremo, quod scripturas planistimas &certissimas devosuntate Dei, ut sunt quae institutionem ipsin,&promulgationem credendorum continent, non vereantur conuellere& opprimere ex rerum naturalium impossibilitate, diuinaque propter eas impotentia, quod est mendacii & imposturae blasphemiam Dco ipsi & Spiritui sancto dicere: quasi credi praeceperit, quod nec verum sit, nec erici possit ab illo qui praecepit, vides rehendatur & imroicias & inessicax,& impostor. Prius sine nec concipi, nec Maior affirmari potest sine diuinae virtutis amplitudinis praecisione, luoniam ad negati nem particularis alicuius sequitur iacccssario negatio eius quod uniuersiliter r- umiam . matur.Ut cnim qui totum dicit, nihil excipit, ita qui excipere potest aliquid, ne i tum amplius dici queat, impedit. Sicut ipitur 'ui omnipotentem Deum praedicat, nullam exceptionem admittit,ita contra quisquis non unius generis,sed prope in- exceptiones diuinae potentiae opponit, facit ne amplius omnipotentia iustὁ . ira, i , - haberi possit, & primum articulum fidei de omnipotenti Deo in multipotentem

-- ρ transform. at 5 deprauat. Quinctiam tanquam Sus Mineruam doceat, mendaciuarguit,atquc ciscaciam omnem adimit ratiocinandi formulae, qua Deus,Christus,

Angeli, Prophetae,& Apostoli nostra in Deum sum fide, spem, ac fiduciam sun- dant de quibuscunque rebus quantumuis arduis & incredibilibus, quas fuerit

fer An- clocutus, seu promiscrit. Non enim aliud ponitur sundametum,quam omnia Deo possibilia, & sine exceptione non esse impossibile apud Deum omne verbum, ac nihil esse Deo dissicile quod frustra & fallo canitur, si vere de impune multa a Dei potentiaexi intitur & subduci itur. Ex secundo vero, scu decreaturis mensuram diuinae virtutis agerc, quid est aliud, quam Deum ignorare, imo quam ipsum prorsus, . D. Deum csic largare Malc Deum noriit inquit Tertullianusὶ qui non putant Deum - ἱλ. rami,. posse, quod non putant esse. Deus enim iam non est, nec cius verbum, nisi possit, siis inquam possumus aut intelligimus: nec amplius dicetur Deus comprehende- fri re sapientcs in sapientia sua, de vincere cum iudicatur, sed contra ipse sapientium sm te re - huius seculi iudicio irretietur & coercebitur, ne agere valeat supra corum c ptum & placitum. De his praeclare Tertullianus scribit: Quin potius infirmit: ..ti tuae parcis, nec in periculum extenderis,habens Deum certum S indubitatum, & hoc ipso sitis visum, cum id primum conspexeris eum csse, qu cm no sciam nisi ex iaparte qua voluit ipse. Sed Deum quidem ut sciens non negas, ut nesciens retractas, imb & accus is quasi sciens, quem si scires, non accuseres, imo nec retractares. Reddens nomen illi, negas substantiam nominis, id cst, magnitudinis, quae Deus dicitur, non latam eam agnoscens, quantam si homo omnifariam nosse potuisset, magnitudo

250쪽

DE VERITATE E VCHA RISTI C. io3

- magnitudo non esset. Ipse iam Apostolus prospicies iam haeretica corda, Quis, inquit,cognouit sensum Domini,aut quis consiliarius eius suit,aut quem coluit auit, is aut viam intellectus de scientia: quis demonstrauit ei 3 Cui de Apostolus contradi-- cet. O profundum diuitiarum de sophiae Deil ut inuestigabilia iudicia eius,utique - Dei iudici 1 Et investigabiles viae eius, utique intellectus de scientiae, quas ei nemoia monstrauit, nisi sorte isti censeres diuinitatis, dicentes, Sic non debuit Deus, de - se magis debuit: quasi cognoscat aliquis quae sint in Deo, nisii spiritus Dei. Mun-- di autem habentes spiritum, non agnoscentes insipientiam Dei, consultiores sibi-- met videtur Dco. Quoniam sicut sapientia naudi stui titia est penes Deum, ita de sa- pientia Dei stultitia est penes mundum. Sed nos scimus stultum Dei sapientius' nominibus,de inualidii Dei validius hominibus. Et ita Deus tunc max inae magnus, cum homini pusillus, de tunc maxime optimus,cum homini non bonus. Quod si a primordio homo animalis non recipiens quae sunt spiritus, stultitiam existimauit

' Dei legem, ut quam obseruare neglexit, ideoque non habendo fidem, etiam quod ., videbatur habere,ademptu est illi, paradys gratia de familiaritas Dei, per qua om-- nia Dei cognouisse si obedisset: quid mirum si redhibitus suae materiae, de in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso opere prono de dcuexo ad terram, viii is patum ex illa spiritum mundi uniuerso generi suo tradidit, duntaxat animali de hiis retico non recipienti quae sunt Dei Z Aut quid dubitas ipsum illud Adae deliruim- haeresin pronuntiare, quod per electionem suae potius quam diuinae sententiae ad-- misit, nisi quod Adam nunquam figulo suo dixit, Non prudenter definxisti me3- consessus est seductionem,non occultauit seductricem:rudis admodum haereticus - fuit. Non obaudiit: non tamen blasphemavit creaturam. Ad haec Dei manum ne r 'μοῦ

creaturam verset ad libitum, & de illius proprietatibus ipsi regulam praescribere quam praetergredi sit eidem impossibile, est Dominium in creaturam Deo auferre: est omnis pietatis, fidei, spei, consolationiis, inuocationis in aduersis dc rebus desperatis fundamentum funditus euertere. Quid est enim teste Lactantioὶ Deum esse alicuius, quam in ipsum omnia posse Θ Idcirco in scripturis ut se verum Deum

esse probet, non alio frequentiori utitur argumento, quam ita ordinatam a se uni uersae naturae legem , ut omnia suo arbitrio pareant. Apud Esaiam interrogat UM.1 . t sy. eos, qui non satis cogitarent virtutem eius ad immutandum statum regionum deis populorum, Ouis appendit molem terrae tribus digitis 3 Ecce insulae quasi pul- is exiguus. Nunquid abbreviata Ad paruula facta est manus mea, ut non post imia redimere, aut non cst virtus ad liberandum 3 Ecce in increpatione mea desertum δε-- ciam mare,ponam flumina in siccum,indua coelum tenestis. Quod si ex statu reruliceret impostibilitatem Deo imponcre, in rebus secundu praesentem dispositione de conditionem deploratis frustra speraretur, frustra consolaremur, frustra ad Deiopem c5sugeremus,a promissisque eius pederemus. De tertio vero,id est, de cosequentia de proprietate creaturam ac Dei impotentia contra scripturas praescribere, de de ipsis aecernere, via est compendiaria ad omnium scripturarum de A rticulorum fidei aut horitatem abolendam. Quo enim iure tibi tantum Vendicta contra Areis ..αι ascripturam de institutione Eucharistiae,quare non eode iure alius idem sibi arroga- ' p bit,cotra quas voleti Hoc est d e sacris sentire de garrire secundum clemeta mundi huius, de per inanem Philosophiam depraedari fideles. Hoc est Deum de scripturas, Nisi re non solum magnorum ingeniorii censurae de capacitati subiicere, ut pcdcat ex eoru arbitrio, quid Deo de in scripturis sit factu possibile, sed exponere maxime bru- ε' o toru hominum de carnaliu ludibrio. Quotus enim quisque minus fide vel ingenij acumine pollebit, eo plus impossibilitatis rebus inesse arrogantius pronuntiabit: de

SEARCH

MENU NAVIGATION