De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.. mysticum hoc sacrificium Iacuna videt,& propterea proprie Israel appellatur.

IDEM CORPUS ESSE POSSE IN PLURIBUS LO

cis , Christi corpus re vera esse per Euchari ham, quodpost ascensionem AEquado etiam

insum est inmundo. Hic de diuersis modis existendi. C A P. 7.iROR A de puppis omnium ratiocinationum, quas Aduersarij tan- quam aliquam classem & expeditionem contra Ericharistiam ii Hirtiunt & adornant, versatur in hoc: An idem corpus possit simul plures locos occupare, seu in pluribus locis stare. Asierunt illinet quidem istud in Dei potestate esse. Nos cotra quamuis regulus Phy-- scis, & naturae statui atque ordini repugnet, credimus tamen Deo non id factu impossibile,& per scripturas ac Patres aliquado ita euenire probamus, ac maxime in Eucharistia. Duplex autem dubitatio nascitur: Aia corpus idem corporaliter, seu circumscriptiue,icu localiter simul constitui queat variis in locis, atque an saltem realiter aliquo pacto corpori detur id,seu sacramentaliter & per in dum substan tiae, de non quantitatis fiat,seu aliter. De posteriori modo nemo Christianorum usque ad Berengarium propter Eucla uiam litem mouit. De priori Scholastici nostii doctores in pugnantes abierunt sentcntias. Sunt qui negant, sunt qui asseuerant. Hos potius sequendos vel haec ratio persuadebit, quod an contro uersiis religionis probabilior haberi debet opinio, quae scias una & naturam deprimit, Deumque contra extollit, modo alias non aliquod ex scripturis interueniat impedimentum. Collatio vero illarum opinionum satis indicat, utra plus D coquam iudicio humano de naturae tribuat, nec posteriori ulla scriptura ossicit. Quoniam ut m negotiu agitur diuinae omnipotentiae, ex prius disputatis liquet, non satis eam nosse, vel sceserate ipsi resstcre, quisquis excipit, quod non cx per se notis includit contradictionem ascendente usque ad impotentiam in Deo, si fierct,vcl quod non excipitur a scriptura, siue a Spiritu sancto, per Ecclesiam. Si enim Deus his contraria a3erct, scipsum negaret. Sed nec scriptura tradit, nec Ecclesia definiuit cile extra diuinam omnipotentiam, corpus idem ad plures locos ex ted

re, aut numquam id factitatu iri a Deo. Igitur tantu repugnat ia supercist in natura, quae quata nque cogitetur,non lata erit,ut Omnipotentia effugiat,vel cius esse stuinipcdiat: quoniam omni u creaturam vim ad resistendum in infinitum Dei omnipotetia excedit & superat, nec si fiat,specie vllam impotem; affert in Deo. Quanuus enim cuique corpori unicu locum pae scripserit, no tamen ulla necessitatate id fecit sed voluntate,ncc lege sibi imposui nec virtutem nec libertatem aliter agendi tibi ademi tui cc quandiu corpus illud csicluditur unico loco,contrariu affirmatur, ut de eo de sine mutatione aliqua pro nutientur astirmatio & negatio, t Deus metiri dic tur. Attamen a in priori loco corpus manes, ad alterii protrahatur,iab est co tradi, cito ex parte corporis,cu saluta restet, atque eius prior locus, cui latum per accessionern ali eruis tollitur respectus quida & relatio, ne sit unicus. Itaque quod corporict loco accides es , nonnirandii si est mutationi deseparationi ob nox iii. Quod autes edeat a Dei nutu coduplicare locos ei de corpori,colligitur ex co,quod causa coadunationis corporis cu loco uno non alia putatur, quam Dei liberrimu placitu, qui omnia quae que voluit siccit in coelo & in terra. ud ergo uctat eade libertate di-- uti sos locos assi nare corpori, qua unicus assignatus suit Z Qua de re sapienter no-

. ster Hugo a S. Viζhoie scribit: .Qui locum fecit, corpus fecit: locum secit,& locum in corpore, & corpus in loco:& qui fecit ut unum corpus in uno loco esset,

302쪽

QUARTA REPETITIO

fecit sicut volitit:& si voluisset aliter sacere, potuisset: in &quando vult, aliter sicit, de est sicut ipse vult semper. Quia autem sicut ipse fecit ut corpus in uno loco esset tu quod factum est vidisti,de nescis aliud rus quod facitis ineste vidisti. Idcirco miraris,quando aliud vides vel audis, quam videre de audire consucuisti. Idcirco cum quia mirari ceperis, de dixerit tibi sorte cogitatio tua, tuomodo hoc esse pos-- sit, cogita facientem,& desinet esse mirabile quicquid illud ruerit. Et si sorte mirabile non esse deserit, tamen incredibile non erit. Si factor omnipotens cogitatur, non erit impossibile quicquid erit. Deinde si ex locorii pluralitate supputatur pli ralitas corporum,& ad multiplicationem situs multiplicatur corpus, ut unum esse desinat: pari modo ab unitate loci unitas corporis colligetur:& si locus dat unitate vel diuersitatem corporibus, numquam corpus dicetur unum inisi prius unitate loci adipiscatur. Si sic haberet, numquam corpus ullum extaret, nec Vnum diceretur sine aliquo unico loco sibi proprio de peculiari,quod falsum antea probatum fuit: nec duo vel plura corpora simul unum & eundem locum occupare possient,quia ianon essent plura corpora si unitatem corporibus,vel pluralitatem unitas vel pluralitas loci conserret. Vicistim si unitas loci non eripit diuersitatem corporibus, ideo

nec discrepantia nec multiplicitas loci eripiet corpori unitatem. Scio respui cons cutioncm non umquam a nolio Thoma,Petro Martyre,& aliis:sed quam vere, expendatur. Idcm enim cst impedimentum,& eadem impedimenti ratio in utroque,Vrpore corporum circumscriptio, de limitatio quantitatis certae ac finitae, quae oo id sicut locum certum & definitum desiderat,ita requirit sibi adaequatum de propo tionatu iri,ut quemadmodum unius qualitas de circumscriptio nequit esse alterius, quia iam non esici aliud corpus,sed idem, ita nec suum locum alteri corpori natur liter impartiri potest, quia oporteret illi prius suam quantitatem impartiri, quae t cum metat, tennit, atquc Omnino occupat: ita ut Aristoteles no tantum demostret impossibile, corpus unum cum altero eodem in loco concludi,quod una cu corpore ne quidem alteri quantitati separatae intra eundem locum recipi permittatur. Ex eo dc in recte secundum Philosophiam & narii ra ratiocinantur, unius corporis qualitatem non in plures locos distribui, quia sicut totum locum replet,ita tota replet, ut nihil rcstet quod alio transscrat,& sit repugnantia uno aliquo loco limitari,de ad plures extendi, quod idem est ac iam non uno circumscribi: quae contradicentia manifeste enuntiant Nihilominus fides Christiana docet, plura corpora ab uno de eodem loco capi per diuinam omnipotentia,ut antea copiose tractauimus:ac pro

inde de falsitate redarguit illa omnia principia Philosophiae, quibus ab unitate loci,

corporis unitas concluditur, vel contra a multitudine locorum, corporum multitudo mosque crudit, nec unitatem corporum, nec distinctionem a loco prouenire, vel metiendam este,cum sit posterior corporibus: quomam locus ponit prius loc tum existere,cui accedat,& cx eo quod unicum cst corpus locatum,vel multa,vnicus locus vel plures assectantur. Itaque manente identitate seu diuersitate corporis, Dcus suo imperio variare potes t posteriora, sine anterioris praeiudicio, de locum salua priori corporis substantia. Sicut ergo facit ut quantitas unius corporis occupet quidem totum locum sibi proportionatum,non tamcn totaliter,quia intra cuia scin iubente Dco cogitur alterum corpus admittere, sartatecta corporum dc quantitato in disti iustione ac disserentiae cur non vicissim ciliciet, ut unius corporis

quantitas tota in loco sibi adaquato consistat,sed non totaliter, sicut loquimur in Schola quod genus loquendi nec Origenes nec Philos orbi abhorruerunt cum iubente Dco alia spatia etiam repleat, incolumi de immutata corporis unitate dc su statia. Sunt qui vocu ipsam in exuplum proserunt, quae cum ninil aliud esse qua aur

303쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 13o

ictus definiatur,od idque corporea censeatur,nihilo mimis simul in varios locos di scretos S interruptos per interiacentia corpora spargitur & dis spatur. Sunt qui de odore idem iudicant. Nicet aes Choniates in suis Annalibus de Alexio Angelo citat magni Eutychij peruetu sti Graeci scriptoris Christiani fragmetum, in quo de Eu-- charistia licc verba facit: Totum sacrosanctium corpus & pretiosum sanguinem a .. cipit homo, si horum aliquam partem acceperit. Distribuitur enim impartibiliteria inter omnes propter immixtionem, Vt Vnum sigillum omnes imagines suas omnia materiae imprimit,& unum manet etiam post communicationem non imminutu, is non mutatum in ea in quibus expressum est,etsi numero plura fuerint: eodemque .. modo una vox ab aliquo prolata,& in aere diffusa, in eo qui eam protulit, tota in - net, & per aerem tota ad aures perfertur, nemine auditorum plus minusve perci

piente led tota est indivisibilis & integra apud omnes, & si decem milium nume-- rum superent, quamuis ipsa corpus sit. Neque enim aliud est vox, quam .ier ictiis. Altera pars quaestionis de corporibus non existentibus per modum quatitatis, sed per modum substantiae sequitur, in qua circumscriptio quantitatis non spectatur, sed creaturae sola limitatio, quae si per naturam vel per solam Dei omnipotentiam ad multitudinem locorum dilatari potest,per eandem nihil prohibebit sibi, statiam corpoream ad eosdem amplificari. Imprimis Philosophia circumspectior vix rei possibilitatem auderet nesare, cum cernat in natura aliquid huic proximum. Et henim anima tota in singulis partibus corporis, quarum loci, quamuis inter se per

connexionem cohaereant, non tamen unicum locum vni animae proportionati imefficiutinum in paucioribus partibus,atque etia in unica, tota anima degere queat,& ad plures partes protendi,si per incrementum corporis adderciatur. Vt ergo tota anima naturaliter est in pluribus locis, quamuis si non continuis omnino, s altem contiguis: ita nihil nouitatis naturae eius M virtuti accresceret, si partes, in quibus tota habitat,a se inuicem saltem intra aliquot spatium pro animae capacitate ad animandum, limitatum & definitum seiungerentur, & in singulis anima tota perseueraret. Tum enim ageret in illuribus locis discretis naturaliter: nec limitationi substantiae eius id repugnat, cum etiam in composito versetur tota simul in partium locis per interpositas partes separatis, sicut in capite & pede.Nec profecto satis graui ratione privabitur Deus potestate retinendi animam totam intra partes, etiamsi illas distranat, in quibus singulis tota prius naturaliter manebat.Nihil enim eo pacto substantiae animae adiiciet, vel detrahet, sed tantum eam consseruabit ubi prius crat, & eo modo quo erat, nec quicquam sere in hoc supra quam natura ipsa iacit, praestaret. Videmus enim in reptilibus & inscctis animantibus, si discinduntur, in partibus etiam longo interuallo sepositissensibilem animam aliquandiu perstare. Videmus in confracto speculo, unius & eiusdem vultus imaginem ad fragmentorum quasi ad locorum multitudinem coextendi, & totam in singulis cerni, nihil immutata vel congeminata vultus natura, sed tantum inquam coextensa ad plura fragmenta & locos eius imagine. Deinde plerique explicant Aristotelem,ut dixerit intelligentias motrices esse simul in Oriente & Occidente. Christiana vero fides tametsi creatura omnem sciat certis finibus & limitibus terminari, nec ad Dei immensitatem ascendere: nihilominus omnipotentiae mensuram non agit, ne creaturam disponat in quantacunque libuerit locorum varietate. Nouit scriptum Angelos mitti in minis crum propter cos, qui haereditatem capient salutis, & tame semper videre faciem Patris qui in coelis est,illicque perpetuo astare. Neque enim Angeli propter ministerium fraudatur sua beatitudine & visione Dei, alioqui illis poena esset & miseria ad nos ablegati: nec similiter ubique fruuntur Deo, sicut in bca-

304쪽

se ipse.

QUARTA REPETITIO

torum de beatitudinis coelo,alioquifrustra seponcretur ad beatitudinc in regio illa. Itaque par est ab ea non abscedcre. Ex quo vidctur non incpic Luda erus coniecisse An elos, licet finitos , nusquam a beatorum sede digredi, & tamen in terras ad custodiam hominum & ministeria cinitti, simulque in pluribus locis apparere & d gere. Quinetiam vetus Ecclesia no id solum de Angelis ratum habuit M persuasum, sed de spiritibus sanctorum, qui rcbus viventium diuersis locis intersunt. Ab om nibus sane & Philosophis de Christianis creditum fuit piorum animas res mori lium curare, siaque his immiscere, ac viventibus variis in locis ac diuersis apparerect iam eodem tempore, quemadmodum tradunt quotquot iere Christiani s criptores de vita de laudibus sanctorum scripserunt. Augustinus non in quaestionem v cat,an fieri possi, sed de facto no audet decidere, an sancti tot locis ipsi met adsint: an Angeli pro ipsis: an utrumque verum sit, de sanctos apparere, dc Angelos ali quando pro ipsis legatione sensi.Textus cst Ista diuinitus exhibentur longe aliterquam sese habet usitatus ordo, singulis creaturarum generibus attributus. Alij sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa virtutum: alia sunt quae naturali- te alia quae mirabiliter sunt, quamuis Deus allit,ut sit, & miraculis natura non de- sit. Non igitur putandum cst vivorum rebus quoslibet interesse polle defunctos, quoniam quibusdam sanandis vel ad rimandis mattrres sunt: sed ideo potius intel- ligendum cst, quod per diuinam potentiam martyres vitiorum rebus intersiant, is quoniam dcfuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt. Quanquam ista quaestio vires intclligentiae meae vincat, luc madmodum opitulen-tur martyrcs iis,quos per eos certum cst adiuuari: utrum ipsi per seipsos assint uno tempore tam diuersis,& tata inter se longinquitate discretis loci iue ubi simi eo-rum memoriae,siue praeter suas memorias, ubicunque adesse sentiunturi an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione remotis, per Aneeli -

ca ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solatia. Rcs haec altior - cst, quam ut a me possit attingi, & abstrusor, quam ut a me valeat sci scrutari: dc ideo quid horum duorum sit, an verbsertas leutrunqtie sit, vi aliquando illa fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per Angelossii scipientes personam iam artyrum, definire non audeo: mallem a sciciatibus ista perquirere.Vigilantius in-- uocata sanctos dicebat, perinde ac si si irilis cancretur fabula cum logis ne distareta nobis,nec nobiscum versaretur. Obiectioni respondet Hieronymus in haec ve bai A is vel in sinu Abrahae, vel in loco rcfi crij, vel subter aram Dei animas A p stolorum & Martyrum consedisse, nec posse de suis tumulis,de ubi voluerint, ades- se praesentes. Senatoriae videlicet dignitatis, sunt, de non inter homicidam teterrimo carcere, sed in libera honcstaque custodia infortunatorum insulis, & in campis . Elysiis recluduntur.Tu Deo legem ponesi Tu Apostolis vincula iniicies, ut usque ad diem iudici j teneantur custodia,nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum acti, Sequuntur Agnum quociique ierit: si Agnus ubi vae, ergo de lai quicunt Agno ..

sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum Diabolus de daemones toto vagentur in or-be dc cclcritate nimia ubique praesentes sint, Martyres post cffusionem sanguinis sui, arca operientur inclusi, & inde exire non poterunti Hieronymus quidem sor- tasse ex scriptura argumentum ducit violentius: attamen credendum profitetur Martyres dc daemones, ac multo magis Angelos per Dei virtutem pluribus in locis codem tempore praesentissimos se ostcnderc. idem argumentum imitari videturAEii eas Gareus vetus de Christianus in Graecia author, in sine sui Theophrasti, De immortalitate animoria, dc resurrectione corporum, ubi de Martyribus post momte ita loquitur: uinctiam quasi Deus immortalis euadit,nec mortalis est amplius,

quisquis

305쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. 13i

- quisquis Dei legibus obtemperat. Est enim& immortalitatis munus,&vtidemia quod mente praeditae facultates solent agat, iam adeptus: nempe ut magnifice regia maximo astet,eumque'ssemper & quocunque sequatur.POrrb testantur Patres cor- ct fispus Christi per Eucharistiam pluribus in locis adest e,non solum post a censionem,

sed in ipsa Coenae institutione,cum corpus sederet in mesa, & nihilominus se Apo-

psa Coenae institutione,cum corpus sederet in mela, ct ni nilominus se Hyostolis exhiberet,conuiua esset, S conuiuium portareturque assemetipso, eundem- Mini Huraque Christum esse,& cibum quo sorma panis operto nos in terra vescimur, & quo Iine velamine Angeli fruuntur in coelo. Quin ex professo occurrunt Aduersirioru ρl, thra quaestioni,An ad locorum diuersitatem multiplicetur corpus Christi. Eam soluut Ambrosius, Chrysostomus,Theodorctus,Remigius emensIS,Primasius,Theo- om,ri is rapphylactus,Haymo,Oecumenius S Sedulius, eisdem propemodum verbis omnes. T. *Apostolus scribit infirmas Mos cae legis suisse hostias,quoniam saepius iteraretur,& quotidie diuersae offerrentur. Quaerunt nominati scriptores, an non & oblatio quotidiana Ecclesiiae Christianae eadem infirmitate laboraret, cum perinde ut Mosaicae quotidie repeteretur. Respondent a nobis non diuersas hostias immolari de offerri, sed semper eandem, quoniam ubicunque offerretur, ibi plenus de integer Christus praesto esset, de non aliud ,atque ita hostias non multiplicari, sed bene memoriam oblationis in cruce factae iterari,id est,non rem oblatam conduplicari, sed - offerendi rem illam modum & actionem innovari. Ambrosij verba sunt:Si omni -- α bus essent liberati peccatis, nequaquam per singulos dies offerret quis cacrificia. Proinde commemoratio peccati suit, non absolutio, quia quotidie iisdem purg, .. bantur hostiis. In Christo econtrario semel oblata est hostia, potes ad salutem sem- ,. piternam. Quid ergo nos: Nonne per singulos dies offerimus Z Offerimus quidem, M sed recordationem facientes mortis eius, & una est haec hostia, non multae. Quo-- modo una est,& no multae Z Quia semel oblata est in sancta sanctorum. Hoc autem - sacrificium exemplar illius est: id ipsum semper offerimus,nec nunc quidem alium is Agn um,cras alium,sed semper idipsum. Proinde unum est hoc sacrificium. Alio .. quin hac ratione, quonia multis in locis offertur,multi Christi sunt Z Nequaquam, a sed unus ubique est Christus,& hic plenus existens,& illic plenus,unum corpus. Si -- cut enim qui ubique offert, unum corpus,& non multa corpora,ita etiam & unum sacrificium. Pontifex enim noster ille est,qui hostiam mundantem nos obtulit. Ipsam offerimus de nunc, quae tunc oblata quidem consumi non potest. Hoc autem

quod nos facimus, in commemorationem sit eius quod factum est. Non aliud sa-- crificium, sicut nec Pontifex, sed ipsum senarer offerimus: magis autem recor-- dationem sacrificii operamur. Eadem omnino Chrysbstomus, ita ut appareat ex anteriori aliquo scriptore Graeco utrumque hausisse. Nam Ambrosus suos commentarios ex Graecis fere deprehenditur decerpsisse, & sectatores, atque ut ita dicami abbreuiatores Chrysostomi Theodoretiis , Theophylachus & Oecumenius, prolixius hic ab illo disputata, in pauciora, sed eadem verba conferunt, adeo ut noliceat dubitare, quin allata vere pertineant ad Chry sostomum. Eam fidem de corpore Christi circa pluralitatem locorum confirmant generalia concilia Nicenum& Ephesinum, quando illud ait Christum agnum iacentem in altari immolari incruento modo,& istud ait ex eodem secri scio carnem sumi,non puri hominis,sed filij Dei. Apostolis vicini Psalmum trigesimum tertium inscriptum: Quando Dauid immutauit vultum suum coram Abimelech, de Christo in hoc sacramento interpretatur. Huic de ipso applicat Dionysius,Gustate quam suauis est Dominus, ac plerique alij. Quonia in illa historia narratur ex vulgati translatione, quod Dauid ... insania simulans,ferebatur in manibus sitis:Hoc vero, Fratres linquit Augustinusὶ

306쪽

QVARTA REPETITIO

quomodo posset fieri in homine quis intelligati Quis enim portatur in manibus

suis3Manibus alioru potest portari homo,manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David, siccunduliteranon inuenimus, in Chrishoaute inueni 'mus. Ferebatur enimChristus in manibus suis,quando commendans ipsum corpus suum, ait, I foc est corpus meum. Ferebat enim illud corpus in manibus sitis. Ex singu- lari diuina potentia in Christo Augustinus ostendit corpus ipsum Christi verum a m ct semetipso in manibus portatum sub Eucharistia forma,ita ut tum Christus extiterit1 to in sinu suo naturali accubens mensae,& totus in sacramcto,ac simul in locis disti im- ί inis. Eandem interpretationem de sententiam Augustini Prosper Aquitanicus ain exi di. plectitur & allegat noc contextu :Portatus est quippe de Icstis Dominus in manibus .. suis, dum suum corpus in sanctificato nane gestans manibus suis, dixit, Hoc est cor- prae tamini. pus meum. De quibus mysteriis qui desiderat,venerandae memoriae Augustini dichi - p inspiciat, quibus latius in his peruagatus pene omnia comprehcdit. Sed pergamus invidere, an non cliam extra sacramentum corpus Christi pluribus in locis de facto se ostenderit, postquam translatum fuit, ac promotum ad dexteram Patris: quae conditio ac proprietas est excedens limites omnis alterius corporis & creati rae, ob de illo nihil amplius vel minus licet statuere, vel credere, quam

1 .nis 'rin exprello sacrarum literarum & sanctorum Patrum testimonio comprobatur,

ne in deplorandas absurditates incidamus. Non admittimus de ipso ubiquitat' ' iem nec omni praesentiam , quoniam scripturis non astruitur, sed potius resel -

- --. litur. Fron admittimus uno loco, quasi carcere coerceri, quoniam perscripturas contrarium edocemur. Patres Obseruant duo fundamenta intrinsecae virtutis,liae Chris ot per quam sine loco & in multis se exhibere potest: inhabitantem in ipsa plenitudi- Ν' nem diuinitatis corporaliter,& ascessionem ad dexteram Patris. Audies paulo post Magnetem inter Graecos antiquis limum & acerrimum Christianae religionis cotra Philosophos assertore,atque alios, per illa duo non dubitare Christo facultate insita tribuere supra naturam carnis se sistendi ubicunque &quomodocunque voluerit.Nam si Deus infinitus intra finitum hominem Apostolus complectitur per dictit in habitatis diuinitatis in Christo corporaliter, nec ob id diuinitati infinitatem vel ubi quitatem adimit, cur vicissim non poterit Deus de diuinitas inhabitans carnem illam dare ubicunqu e placuerit, nec tamen eam facere infinitam, vel abolereco Inisi . . es Christi humanitatem Θ Ad eam diuinitatem Augustinus bis refert, quod Christus 2 in sacramento,& in coelo, quod comeditur, nec consumitur. Quis audeat in-- i. quit manducare Dominum suum t& tamen ait, Qui manducat me, vita et propter me. Quando manducatur, rescit, non deficit. Manducatur Christus: vivit mand catus, quia resurrexit occisus: nec quando manducatur, partes de illo facimus. Per partes manducatur, & manet integer totus in coelo, totus in corde tuo. Consenti- mus cum Aduersariis Christum non deserere coelum usque ad icini ora rei titutionis omnium: nihilominus ipsum visum & habitum, non solum in uiuersis locis sacramento deputatis scriptura declarat, sed in terra post ascensionem apparuisse noch i is h. semel commemorat. Prosccto Apostoli Pauli aromentum de resurrectione illius ineptit, aut corpus eius a se conspectum alibi quam in coelo ostcndit. Nouissime

eis. inquiti tanquam abortivo visus est & mihi. Ad probationem excitati Christia

mortuis,ocularem aspectum Apostolorum, & Plusquam quingentorum fratrum testem citat, in eodemque genere argu muti se ipsi am numerat,qui tam certo Christum viderit, quam alth ante se. Fuerit ergo oportet oculis intuitus ipsum verum Christum,non in sola apparitione phantasmatis repraesen tantis ipsum: quia phan- i. c. ai. tasma non fecillet indubitatam fidem de vero corpore Christi redivitio . Aut in raptu

307쪽

DE VERITATE EUCHA RISTIAE ist

o ptu igitur, aut in conuersionis apparitione, oculis perspexit corpus Christi verum

naturale excitatum. In raptu ait, Scio hominem raptum usque ad tertium coetui sue in corpore, siue extra corpus, nescio. Quomodo ergo fidenter asseruillet ibi a se Christum oculis visum, ut in confirmationem resurrectionis se testem oculatum cum aliis produceret, cum incertum relinquat, in raptu,an oculos necne hobuerit,cum eius corpus pene exanimatum hic interea iaceret. Deinde in eodem raptu nihil narrat se vidis te, sed tantum audiuisse verba, quae non licet homini loqui. Non igitur Hrmare fas est in raptu Christum ab illo spectatum. Credamus potius

Ananiae, qui reducit in memoriam Paulo locum ubi Christum viderit. Dominus Acto. yriti.

inquit Ieius qui apparuit tibi in via. Credamus ipsi Apostolo enarranti conuersio- nem suam coram Agripta rege Describit sane corpus Christi gloriosum,cuius fulgorem non tulerint octini, quemadmodum nec illi tres Apostoli potuerunt serre eiusdem corporis transfigurationem, sed effecti sunt cum Paulo velut mortui. In eadem couersionis historia a comitibus se discernit in eo, quod ipsi tantum vocemia audierint, & neminem viderint,ipse vero viderit lucem Christi tonantis, Ego sum .. Iesus NaZarenus, quem tu persequeris.Tam certam Apostolus existimauit hac apparitionem , ut per illam audeat se cum aliis Apostolis comparare, non tantum in resurrectionis negotio sed in sui Apostolatus vindicada authoritate. Non sum ait in is liber3Nosum Apostolus ZNonne Christum Iesum Dominum nostrum vidi Z Cr damus denique Lucae, qui refert Christum noctu astitille Paulo captiuo in castris, - & eum confirmasse, ut praesenti esset animo ac forti. Verba sunt perspicua: Extra . coetu Apostolo Dominum astitisse in castris, atque in via. Dicent Aduersarii visi nes factas noctu ner somnia &in spiritu. Veru quid ad nos quid ipsi protervi homines vel fingat,vel cominiscantur,quibus no dissicile est pertinaciter tueri solem meridie non Iucere 3 Nos flagitamus ab ipsis somniorum tuorum, quae silentur a scripturis,certiora quam sint nostra testimonia ex ipsis desumpta. Argumenta Pauli de Christi resurrectione, ac de sua conuersione historia, non patiuntur spiritalem vel somniculosam putare visionem. Solet quoque scriptura apparitiones insomniis non solitis noctis mentione explicare, sed per noctem in quiete siue in somno addunt accidisse. Et temporis circunstantia satis arguit,non dormisse in castris Apostolum,cum valde sit credibile recenter vinctum & anxium sine somno pernoctasse. Sicut autem in visione Stephani coeli aperti,& dextera Patris, praeter Christi in testatem indicant locum ubi conspectus fuerit,ita quod apponitur in historia Pauli in vi in carcere,in castris, locum visionis commonstrant. Certe Beza visionibus illis utitur, ut post ascensionem contra Brentium euincat Christum retinuisse proprium ac naturale corpus:quod antequam certo colligat, nobiscum fateatur oportet non spiritales illas extitiisse,sed oculis atque extra coelum obiectas:ex quo cisci tur , verum & genuinum Christi corpus uno dc eodem tempore coelo assidere, &nihilominus idem extra coelum conspici Berae placet visum a Paulo in coelo: sed inarem textus refragatur,cum exprimat in via,& ibi ubi comites vocem ibitantem audierunt,& ipse fulgore aciem oculorum amisit: Sed nec Apostolus quicquam memi- ni isse vidisse vel diuisse in coelo,nisi in raptu, qui tunc apparitionem subsectitus est. Alias visiones Bera vult extitisse spiritales: sed ipsi textus circunslatiae,&eadem phrasis loquendi,cum aliis visionibus, quas esse corporales docuit, & omnis antiquitas ipsi aduersantur. Proculdubio nostri sic praesentem in Eucharistia Christum escndunt , ut ipsi potestatem adesse probent alio & quocunque voluerit se transtserendi. Quinetiam occurrunt Aduersariorum obiectioni,qui seri possit, cum exinstat unicum corpus Christi, ut tamen tot in altaribus postueatur, & offeratur e ,

308쪽

is torpore

dem temporis momento. Respondent superius allegati Doctores nostri, praeter naturam a Dei potentia id perfici. Quod si Aduersarii secundum veram corpori, substantiam a se recipi Christi corpus perrexerint confiteri, eodem argumento ipsum in pluribus locis ubi singuli recipiunt, prius esse quam possit recipi, concedant necesse est. Sin aliud quicquam de corpore ipso cuiuscunque opera & potestate adsederiuari mastis ingenue consenserint, si illud ipsum sit unum&idem numero, quod ab omnibus participatur, sicut corpus Christi est unum & idem numero,e

dem absurditas recurret de eadem creatura numero, quaecunque sit,sive spiritalis, siue corporea, in pluribus locis constituta. Sin dixerint non eandem rem numero

omnibus distribui & communicari, sed solum eandem specie, ut est gratia & vita spiritalis, non quae in Christo residet unica, sed creata, & infusa per eius meritum: iam non igitur Aduersari j fiunt participes de unico pane spiritali, sed de diuersis, nec quicquam reale sumunt de corpore Christi, quod unicum est, & impartibiliter datur ad manducandum. Porro de potestate,quae Christo propter diuinitatem,& humanitatis exaltationem,insit, quocunque in oco se exhibendi, maxime ins cramento, ante annos mille ac trecclos ista ad verbum Magnetes libro tertio Eua gelicae Apologiae scribit: Passurus paulopbst, 5 impleturus oeconomiam mortis, ianecessario aiebat,non semper discipulos habituros esse magistrum, scut scriptum iaest, Me autem non semper habebitis: postquam vero mortem vicit, & immortalis factus est e mortali & vi semel dicam, humanitas deificata est, His ἀπεύγρασα, ω, is, id et potestatem suam nullis terminis definitam ait sere in omni loco disci- .pulis praesentem, & non concludi vel circumscribi tempore, neque loco, neque .corpore,neque qualitate,neque qualitate, neque colore, neque umbra, neque praeterito, nequc futuro,neque praestenti. Itaque post resurrectione neque locus, neque tempus, ne que magnitudo, neque qualitas,neque latitudo, neque longitudo, ne- que profunditas circumscripsit,sed ubique siue in Occidente, siue in Oriente, quis Christum inuocauerit,antequam invocet illum cst inuenire Christum. Inseparabi-le est enim a verbo Dei organum corporis. Sic Latronem in Paradysium ducit, & Apostolis usque ad consummationem seculi aderit. Ante passionem Vero verum ..suit illud, Me autem non semper habebitis. Hic non agit de diuinitatis praesentia, sed humanitatis,quam non docet esse ubique, sed potestatem accepisse, qua prςsto iasitv bicunque,&quomodocuque decreuerit. Sicut hic grauissime inter antiquos, ita non minus vehementer inter recentiores Al crus scribit. Si tantae facilitatis su- tura sunt sanctorum corpora,vt ad implendam spisitus voluntatem nulla sua tardi, iatate impediantur, qtlid de corpore Christi capitis nostri credendum est, cui non modo facilitas,qua non tardetur ad faciendum quae voluerit, sed etiam, ut ipse ait, omnis potestas data est in coelo & in terra, ut cum Deo in unitate personae omnia

possit Si corpora nostra spiritalia sutura sunt,quia spiritui corporaliter iuncta,quid ..corpus Dei, nisi diuinum, quia Deo unitum 3 Carnem igitur diuinam substantialiter a quidem eandem cum Deo non dicimus: sed cum Apostolus dicat, Omnia subiecta praeter eum qui subiecit ei omnia: testetur & ipse Dei filius omnem potestatem sibi datam: prosccho si in unitate Deo coniunctam credimus ,ut quod habet

Deus per naturam, hoc habeat ipsa per gratiam. Cum ergo nos habituri simus Angeli etiam modo habeant,ut quantacunque locorum interualla nullo sere tempo- 'ris interuallo nimia sua celeritate pertranseant,non hoc tamen habent, ut unde re- 'cedant, inde remaneat. Quo priuilegio lota Christi caro super omnem creaturam a Deo exaltata, luper ac praeter omnium naturam insignita, ut per omnipotentia in coelo & in terra datam, ubicunque,quomodocunque sibi placuerit,non do loco ad alocum

309쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. i 33

-locii transeundo, sed ibi ubi est remanedo,&alibi ubi que voluerit existedo,tota - & integra,& substati aliter sit in coelo & in terra. Quam eni in omnipotetiam ab coia qui totus ubique est,reciperet, si ipsa ubicunque vellet, substantialiter tota es te non ,, posset:vel in quo differret ab Angelis, quibus est superexaltata si non aliter de loco is ad locum quam recededo posset esse &in terra, S: in coeloy Natura humana in ictuis oculi tot terrarum, maris, acris spatia ab Occidente ad Oriente videndo,sole trans in uolans atomi momento aequare videtur. Et cum Angeloru celeritas sit velocior,inis quo his creaturis caro Christi superexaltabitur, si quod est in coelo & in terra, non - potestati, sed celeritati ascribitur3 Vt ergo & in coelo,& in terra omnipotentiam se habere Christus ostenderet, dei scii corpus suum coelo illaturus, & mudo daturus, - quod quantu ad humanam sormam nobis abstulit, non minus tamen substantialiuter & vere in sacramento corporis & sanguinis sui nobis obtulit, ut hic & ibi prae- sciis corporaliter, utpote qui nomo unius personae cum illo, quocia est qui nitiqua - deest,& ibi reconciliationem cum Patre, & hic in altari redemptione remissionem- que peccatorii nobis operetur, sicut semel secit in cruce, duria ipsum corpus suum

- in ora fidelium singulis diuiditur, & unum totum uniuersis individuum & integruis habetur. Quomodo tamen Christi corpus & coelo & mundo praesens in diuisumis diuidatur, ratio stupet, fides miratur,sed ex adiunctae diuinitatis potentia, quae ubi-- que tota praesens in corpore suo spiritali, imo per omnipotentiam sibi collatam di, a uino iam facto id fieri posse non dissidens veneratur. Hic quidem Algerus disputat de Christo & Angelis,ex internis & insitis, non ex absoluta diuina omnipotentia, quae non soli Christo,sed Angelis & beatis potest per gratiam clargiri,ut pluri-

. bus locis intersint, sicut Augustinus antea differebat. Bernardus cana fidera com- Pre nis ν- mendat, atque cxclamat: Vnde hoc nobis, piissime Iesu, ut nos vcrmiculi re-

plantes super faciem terrae, nos inquam, qui puluis& cinis sumus, te praesentem habere mereamur prae manibus, prae oculis, qui totus & integer sedes ad dexte-- ram Patris ὶ Qui etiam unius horae momento ab ortu solis usque ad occasum, abis Aquilone ad Austrum praesto es omnibus, unus in multis, idem in diuersis locis - Vnde hoc, inquam Θ Certe non ex debito vel merito nostro, sed ex voluntate tua, - & dulcedinis tuae beneplacito. Quod autem post ascensione Vere ac realiter Chri n is .i abstus visius sit, alii aut Origenes, Arnobius,Chrysostomus,Ambrosius, Augusti' sed , ct . . nus: &alij, in quibus Origenes sic habet: Paulus in calce ad Corinthios prioris epi- ρ- , - -stolae, ut cum publice visum non secus atque antequam pateretur, affirmans scri- . bit, Tradidi vobis imprimis quod & accepi, quoniam Christus resurrexit a mor- ori n. lib. a. tuis, visus Cephae, Iacobo, & aliis omnibus. Nouissime tanquam abortivo Visu u. i. est & mihi. Arnobius vero ex prosessio asseuerat Christum rebus mortalium inter-- esse,&noniiunquam se praebere conspiciendii. Vnus fuit inquit e nobis Christus, - qui rost mortem S resurrectionem innumeris se prompta in luce detexit: qui iu-- stissimis viris etiamnum impollutis, ac diligentibus sese, non per varia insomnia, sed perpurae simplicitatis speciem apparet. Ambrosius visum ab Apostolo narrat iam sis

&in coelo, & in templo, ita ut in ipso templo tam certo conspcctum oporteat,

quam ab aliis Apostolis fiserat. Eadem de re Chrγsostomus haec verba facit: Veri, chros Τ.bam. simile est post assiumptionem etiam visum, ut Matthiae, qui non statim post re- surrectionem electus est. Apostolus igitur post assumptionem & vocatus est, & Dominum vidit. Itaque non quo cuiquc tempore, sed promiscue visium narratia Paulus , & verisimile est saepius apparuisse. Ausustinus in ea quoque est scia-tentia , ut Apostolus Christum oculis viderit, sicuti & Stephanus: quod accidisse in raptu Pauli nemo probauerit, cum oculis functus in eo non fuerit.

310쪽

' Q UARTA REPETIT IO

Haecne inquit est iustitia, numquam Christum videre, & in eum tamen credere3 Secundum hanc iustitiam, nunquid dictitri sumus Paulum Apostolum non Disse iustum, confitentem se Christum vidisse post ascensionem eius in coelum, de quo hol ne iam utique dixerat, Iam non videbitis me Nunquid secundum hanc iustitiam iustus non erat gloriosis linuis Stephanus, qui dum lapidaretur,ait, Ecce video coelos apertos, & Iesum stantem a dextris virtutis Dei ZQuid ergo est, Ad Patrem vado iam non videbitis me, nisi quomodo sum,cum vobiscum sum 3Tale Chiis tum,cum transisset de hoc mundo ad Patrem, non erantiam visuri. Celebris est historia de Clitasti apparitione Petro facta,a ciuitate Romana secedenti in via A ppia Vbi ad memoriam etiam modo oratorium frequetatur, quod inscribitur Domine quo vadis Bis Romam profectus,delectabar admodum illac ad Catacumbas Mar-x tui Venutare, ibiclite adorare,ubi steterant pedes Christi. No possum solle uti bi Ox & apparitioni fidem derogare, quae tot ac tam magnos authores h he atque Apostolis proximos, Hegesippum, Origenem, Athanasium, Ambrosiu,

apam Innocentium tertium, ut reliquos omittam. Eam narrat Henesippus. Ori

genes designat hac clausula: Quod si cui placet admittere,quod in Actis Pauli scri

ptu,tanquam a Seruatore dictum, Denuo debeo crucifigi. Eandem Athanasius innuit,cum ut Apologia de fuga, interserit Petrum Apostolum audisse a Domino quod oporteret se Romam conferre: itaque prosechionem illam non recusasse, sed prompto atquc alacri animo ad eam urbem profectum, libenter ac sertiter pro Christi conscisione martyrium pertulisse. Totam recitat Ambrosius sicuiliber Demartyrio Apostolorum Graece scriptus: In hac quaestione de necessitate plurium locorum ad existentiam corporis Christi in facramento Aduersuti sibi videntur triumphare quali nequeat c5sistere filua nostra doctrina de ipsa Eucharistia, salua naturali Philosophia de unitate carnis Si corporis: salua insuper natura & immensitate Dei, ac saluis denique scripturis de discessu & absentia Christi a mundo.& quin plura ac diuersa corii ora Christo assingamus, ut creationis seu naturae, cu visibile: & benedictionis seu consecrationis, seu sacramentale, seu inuisibile ac circum criptum S incircumscriptum. Suo more ad unum Augullinum tandem deuoluuntur, a quo scribi dicunt, corpus in quo Christus resurrexit, in uno loco esse oportere, veritatem autem eius ubique diffusam esse. Haec sanὸ Argumentorum summa,quibus impossibile Deo contendunt Christi corpus in coelo retinere&tot in sacrametis collocare. Ante omnia iactant idcirco a nobis inuen tam Dan substan tionem ne corpus Christi simul diceretur moueri ad diuersos locos, & est e in diuersis in ipso descensu a coelo ad panem: a nostris etiam excusari praesciatiam corporis tot in sacramentis dissipatam, quia corpus hic naturaliter non existat, sicut est in coelo, quomodo nostri assentiuntur tantum uno loco existere posse Nostri profecto quemadmodum in omni doctrina, ita 5: in Eucharistia dupliciter loquuntur, vel secundum statum rerum naturalem, & ordinariam Dei potestatem, vel secundum eius absolutam omnipotentiam, qua non adhibent, nisi nodus Deo vindice dignus in seripturis inciderit.Nostri non sunt commenti Transsiabstanti,tione, sed solum a Christo facta declaramini, nec seri dixerunt, ne corpus Christi sit in pluribus locis, vel quasi esse non possit, cuin liqueat ab omnibus poni quavis non locali & corporali modo sed ne praeter id quod in tot sacramentis existat etiain modo emciendi illam existentiam oporteat corpus Christi e coelo delabi ac moueri ad distinctos locos eodem tempore, ac simul per distinistos venire, atque in his falle in transitu manere,quod utruque statui naturali corporis repuenat,

nec per naturam perfici potest, α verbo Christi in institutione Eucharistiae caret

SEARCH

MENU NAVIGATION