De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

DE VERITATE E VCH ARISTIAE. i 39

rum distin stionem, cum de praesentia corporis Christi inciderit mentio, ad euitanda multa quae ex scripturis apparerent contradictoria. Qua de causa apud mct. so. Augustinum quoties occurrit quodammodo , vel Secundum quendam modum, aut similia loquendi genera, de rei veritate & praesentia nihil per se imminuunt: sed indicant singularem aliquem modum praeter communem & natura- lem. Fidem ficiet unus Augustini textus, quo a firmat animam secundum quendam modum suum immortalem esis: an inde quisquam illam immortalem citie in- H ficias ibit,quia quendam modum addidit, ad comparationem diuinae & Angelicae natur: cum quarum immortalitate anima conscrebat. Hoc pacto, cum scribit Eu- dcharistiam este corpus Christi secundia quendam modii, praesentiam reale corporis non tollit, sed diuersam ostendit ab e quae in passione fuit, cuius Eucharistia similitudinem gerit,& alio modo corpus Christi habet praesens realiter tamenὶ quam esset affixum cruci: ita ut duas praesentias eiusdem rei comparet, lus' modis diuersiis tantum dissideant,& quarum una alteram reprςsent . it. Nam ait ibi,immolari Christi corpus in Eucharistia, sed modum adiungit, in sacramento, id est, signo reprinsentante similitudinem passionis & immolationis in cruce: ita ut per secundum quendam modum corporis praesentiain substantialem non expellat, sed modum in comparatione passionis statuit, nempe qui similitudinem eius in Eucharistia sacrificio prae se serat, sed non eundem praesentiar modum, S inaniolationis qualis suit in cruce. Sic cum alibi interposuit, Christum se quodammodo gestasse manibus suis, cum dixit, Hoc est corpus meum, non essentialem corporis existentiam in- grs siter manus Christi negaui quatia fuisse contendit ex eo, quod ad literam, de supra omnium creaturarum facultatem, Christus semctipsum,ac propria corpus, ut loquitur,gestarit manibus sitis: sed in comparatione existentiae naturalis intcriecit secundu quendam modii,quoniam existetia sub tantillo pane, quamuis vera & substantialis esset quoad rem, non tamen erat naturalis secundu modum, sed omnium creaturarum Z naturarum virtutem excedebat, de existe limo du superabat. Quod si interiectunt quodammodo virtutem realis praesentiae in dictis Augustini aboleret, iterum, dico,nihil Christus sua gestatione, in qua Augustinus miraculum collocat, praestitisset,quod in vilissimo quoque homine situm ia5 cisci, qui manibus potest saguram & sacramentum corporis sui portare etiamsi sacranactum nequiret instituere,tamen post et institutum manibus seri c. Et Augustinus tertio repetit, miraculum non in institutione sacramenti, sed in delatione proprii corporis constitui. iamobretia, aut bore Augustino,ex alicuius singularis modi allegatione, de veritate sermonis & rei nihil detrahitur, sed coparatio cum aliis modis designatur, nisi aliud addini r quod rem perimat. Non contentus Augustinus admonuisse cogita- dum de inodis,cum de praesentia Christi, aut indignorum manducatione disputatur modos omnes scru cnumerat,quibus Christus praesens nobis legitur: sed nota- 'H.so. dii venit,ab ipso distingui aliter modos pr sentiae, quado de Christo simpliciter loquitur ex naturarii, quibus praeditus cst,regulis & proprietatibus. Nam tum ait, ac non semper habebitis secundum praesentiam carnis,sed secundum praesentia inai statis: Aliter verb, quando dis scrit de praesentia humanitatis Christi secundum Dei exibima ι se onmipotentiam, siue in Eucharistia, siue extra Eucharistiam. Tum enim nouam de modis existendi distinctionem producit, de iam non secundu naturarum diuer-iur prato state, Christi praesentia distribui sed secundu eiusdem humanitatis & carnis verei' sentis modosdifferetes, visibiliter, de intui sibiliter, carnaliter, S spiritaliter ponit, in chris υ- quae audietur postea.Ista quonia coscindunt Aduersath, nec speculantur qua de re,

de ex quibus principiis Patres verba faciunt, infinitis erroribus sic & sibi credulos se hi seria

322쪽

QUARTA REPL TITIO

inuoluunt, & plusquam Cimmerias tenebras Augustini scriptis obducunt. Fateamur oportet,multos Patres,imprimis vero Cyrillum, Augustinum, Vigilium, a que alios, unicum locum corpori Christi destinare coelum ipsum, donec veniat:

sed liquet illos tum sequi naturalem Christi statum & dispositionem per incar-

Christum n is nationem inchoatam, illosque loqui extra Eucharistiae materiam ,& diuinae om--ε - hipotentiae eminentiam, ad quas quoties referunt oculos, tum suarum praecedentium rationum obliuiscuntur. Quod si qui sunt, qui nihil de modo praesentiae, aut veritate carnis in Eucharistia tractauerunt, ex aliis iudicari debet, quid isti filissent dicturi, si in eam disputationem incidissent. Itaque ne laboret Beo,ut nos lo-' ' DU corum ex Cyrillo de Augustino multitudine opprimat: agnosci inus apud Augu- bi. ζ ,ε. stinum exprimi, Christum absentia corporali abesse a mundo: non est e nobiscum

secundum id quod de virgine natus est: cornus eius in uno loco esse oportere: comi .cis' pore discessisse e mundo: eum nos reliquisse absentia corporali: hominem a nobis discessisse, non Deum : Non esse consequens, ut quod in Deo est, ubique sit ut Deus, ubique esse per id quod Deus: in coelo vero per quod homo,illius corpus in is, coelo nunc esse, & inde loqui in terra. Agnoscimus ex Cyrillo, non potuisse cum

Apostolis carne conuersari, qui in coelos ascenderit: eum nunc carne abesse: nec

discipulos potuisse carnis praesentia seruari, sed Deitatis ratione, secundum quam ubique sit: Oportere fideles credere Christum a nobis nuc corpore abesse. Agnos.cimus apud Vigilium, Christu naturam suam humanam e mundo abstulisse,secundum humanitatem recessisse,discessisse humanitate: Arma serui,qua in coelum abstulit, a nobis abesse, qui tamen forma Dei sit praesens: & quia unus idemque est, praesens&absens sit nobis. Augustinus apud fulgentium diserte scribit,unum eun- dAnque Christum secundum humanam substantiam abfuisse e coelo, cum esset in terra, & dereliquisse terram, cum ascendisset in coelum: secundum diuinam vero& immensam substantiam, nec coelum dimisisse, cum de coelo descendit, nec te ram deseruisse, quum ascendit.Sed cum istis conferantur ea quae idem author De sacrificio corporis Christi in altari tradidit ,& iudicetur, an carnem Christi Euch,

ristia spoliarit, S: corporis reali praesemia. Bene habet sane, quod coryphaei illi v-triusque Ecclesiae Orientalis & Occidentalis Doctores, Augustinus & Cyrillus,

omnium maxime videntur praesentiam substantialem Christi e mundo tollere, quos omnium maxime candem in Eucharistia etiam extra usum non dubium est confirmare : ut tandem Augustini ficti consilio, tantam in eorum scriptis repugnantiam ex variis existendi & loquendi i nodis studeamus conciliare & componere . Constat utrumque, sicuti & scripturas de Christi corpore vulgo & communiter, ex proprietatibus naturae, potentia vel impossibilitate, tractare, & iuxta cas loci circumptionem,particularitatem, ascensum atque descensum, quemadmodum alia corporalibus naturalia, carni Christi tribuere. Constat utrumque

singularia quaedam corpori Christi deserte , quae propriis eorum dictis adue

sarentur , nisi ipsinet monerent diuersam rationem in gestis corporis Christi spectandam esse, & aliter de ipso decidendum ex natura, aliter ex Dei potentia. Constat utrumque in omnibus locis per Beetam citat is, testari se agere de in do praesentiae sensibili,carnali,naturali, assueta, quali inter homines vivebat Chri stus in hoc mundo,qualem nemo unquam in Eucharistia somniauit. Constat nihilominus utrumque sic asseuerare alterius modi veram ac substantialem praesentiam carnis Domini in Eucharistia, ut Cyrillus in ea corpus existere etiam extra usum de industria defendat, & substantialiter , revera ac corporaliter, imo visibiliter in ea tangi, tractari, sumi, manducari, & percipi assi met. Accumulet qui volet ex sina

323쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.

ex singulis horum librorum capitibus, Cyrilli locos, & conserat, ne cogar toties eandem rem agere, Sc initium lactata capite De proprietate verbo nim Christi, quibus esum carnis suae promist: aut legat ipsemet Cyrilli scripta in Nestorium, in Ioannis sextum, de dccimum quintam caput, ac vigesimum, & postea sententiam serat onstabit postea in Tractatu de ascensione,utrumque Cyrillum & Augustinum obiectioni de existentia in ca o & in sacramento occurere, de utramque recipere. In sumnia, secundum conditionem corporis Domini communem, ordi, nariam,& naturalem, ipsum uno loco contineri oportet: a terra abesse,c sim in coelo degat, de a commercio hominum separari. Attame illa non oberunt, quin simulsit extraordinario modo de ratione pluribus in locis,quoties voluerit, aut verbo

suo decreuerit: nec Patres unquam id refutarunt,sed fassi sunt,quoties requisiuit de . Eucharistia cotentio. Nihil itaque ex Augustino, nihil ex Cyrillo, aut aliis affertur, quod inficiemur,aut recusemus. Non enim propter Eucharistiam proprietates humanitatis Christi violamus,aut passim in terris ipsum spargimus, aut diffundimus,

imo locamus in coelo absentem a nobis, donec redeat, qualis ascendit:tantumcun-

tendimus hoc non impedire, quo minus code tepore quo coelum inhabitat, alibpossit diuertere, de in Eucharistia adesse, quae non innititur proprietatibus humanitatis,nec illas sequitur,sed praetergreditur ex singulari Dei potentia, de qua nos situs Dei verbo suo certiores fecit.Non iterum commemorabo locos Augustini, quibus patrocinatur praesentiae reali Domini in Eucharistia. Qui volet, etiam singula capita decurrat, de annotet, ut ipsemet naturaliter de ex proprietatibus corporis dictarat, Tolle spatia corporibus, de non crunt: a quo postea propter miracula, quae circa corpus Christi in ianuis clausis, de aliis acciderant, coactus fuit excipere ea, quae per Dei omnipotentiam eidem Christi corpori superueneruiit. Ita quamuis ex eadem lege corporum de proprietatum naturae humanae in Christo, quatenus opponitur diuinae, recte praedicet uno loco corpus Domini, ac iur- sum, qud ascendit, esse oportere: attamen ab illa lege diuinae potentiae virtutem mctu. 3 o. inde Operationem eximit, perquam pluribus in locis Christi corpus de sursum de deorsum potest assistere, de sicut in coelo dc in Eucharistia residere consentit. Etenim quodam apud populum Sermone ita loquitur: Ela, fratres, ubi voluit Do- s. m. o. minus agnosci Θ In fractione panis. Sccuri sumus, panem frangimus, de Dominum a-- gnosci inus. Noluit agnosci,nisi ibi propter nos, qui non cum visui i eramus in ca in ne,de tamen manducaturi eius carnem Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inani- .. ter Christianus vocaris, quisquis Ecclesiam non sine causi ingrederis, quisquis ver- ς ' φ ξ bum Dei cum timore de spe audis, consolatur te fractio panis: absentia Domini no . est absens. Habcto fidem, de tecum est quem non vidcf. Perdidcrant fidem, perdi-' derant spem, ambulabant mortui cum vivente,ambulabant cum ipsa vita. Cum il- lis ambulabat vita, sed in eorum cordibus nondum erat vita. Tu vero si vis habere vitam, fac quod secerunt, ut agnoscas Dominum. Hospitio susceperunt .d cne ho- ' spitem, si vis agnoscere Saluatorem. Dominus ergo prcssentauit seipsum in fractio, ne panis. Discite ubi Dominum quaeratis, discite ubi habeatis, discite ubi agnosca- tis,quando manducatis. Norunt fideles aliquid, quod melius intclligunt in ista le- ctione, quam illi nouerunt. Dominus his cognitus cst, de postquam cognitus cs , nusquam comparuit ab eis. Asfuit corpore, dum tenebatur fide. Ided enim dona i-- nus noster absentauit se corpore ab omni Ecclesia , de ascendit in coelum, ut fides aedificetur. Si enim non nosti, nisi quod vides, ubi est fides λ Si autem credis deo quod no vides,cum videris, gaudebis. Et si textus hic calumniis patere possit, atta-- mcn si comparationem Augustini apte ex verbis deduxerimus, haud dubie ab ipso

324쪽

QUARTA REPETITIO

concludi animaduerte inus, Dominum ipsum,& carnem eius re vera praesentem in Eucharistia,& in coelo,sed ex modo statui absentiam a nobis,& p qcntia in coelo, quae nobis aliquando exhibebitur.Talis aute modus absentiae in eo consistit, quod res praesens non cognoscatur,aut cernatur,nec sit in forma sua conspicua de visibili,

in qua vetiatur Christus in coelo. Itaque Augustinus primum ponit, in fractio te panis tam vere Christum se nobis praesentare, & praesentiam suam exhibere,quam duobus discipulis obtulerat in via, sed ignotum illis &nobis erici per infidelitatem, cum fide tantum exiliens in aliena specie perspici de cognosci possit. Ideb,ut fidem

nostram exerccret, propriam speciem ex oculis nostris ablatam in coelum transtulisse, eamque nobis euasisse inuisibilem, sicuti duobus illis discipulis inuisibilis, i, b, inquit Lucae in c pit esse Chrillus, quam primum eis fides accessit. Qua

is , ctia. de causa opinor corrigendum Augustin i textum, in quo legitur, Affuit corpore,s dum tenebatur fide, & emendandum Abfuit corpore, dum tenebatur fide: visis h. ist. O tum coeperit abesse quod visibilem formam scilicet, non quoad rem, cum fides m -- -- discipulis illis affulsit. Id enim tantum g mι significat:& certe non confestim

blatum fuit corpus Christi a loco, ex quo disparuit a discipulis, sed Christus inuis-s bilis cisectus, se inde quando de quomodo voluit, subduxit. Quamobrem Augustinus intendit, absentem quidem nobis esse praesentem, siue rem ipsam, de carnem in fractione panis existere, Ced propter inuisibilem modum praesentiae dici abieni cm,& ablatam ac deportatam in coelum, ut ex ipsa inuisibilitate exerceatur fidcs circa icin tanquam absentem , donec e coelo reddeat propria species cius oculis perspicua. Et si deesset fides, nihilominus res ipsa, de caro inuisibilis in fractine panis permaneret, vi Christus cum discipulis fide priuatis

ambulat ut, sed permanere non cognosceretur, quia nec fide, nec oculis tum pem spiceretur Sed si fides de praesentia carnis in fractione panis credit verbo Dei, non tantum caro Christi abi adest, sed adesse cognoscitur: oculis tamen eripitur propria species carnis in coelum assumpta , ut fides circa rem inuisibilem excol, tur. Ista est Augustini plana de dilucida accommodatio, quae lucem affert maximam aliis apud ipsum repertis locis , ubi praesentia corporali coelo assidere corpus Christi definit, a nobis vero fide teneri , siue inuisibiliter Eucharistiae in-esb, visibiliter vero siue oculis perspicuum illatum coelo. Interea si candide de simpliciter de Augustino iudicatur, hic de in aliis suis scriptis praesentem camnem Christi de in coelo ,& in Eucharistia statuit, sed modos, salua semper rei vera praesentia, visibiles & inuisibiles discernit. Legenti Augustinum diligentius, tres sese offercnt praesentiae & absentiae Christi in genere modi: Vnus carnalis, corporalis, & visibilis his enim vocabulis delechatur: ὶ Alter inuisibilis &ι- - --- spiritalis, de hic duplex, sue ut modum etiam corporeae substantiae dicat, vel in si t' existendo , vel in participando de ea, vel vi significet naturam spiritalem ac diuinam, quae in carne Christi habitat, de eius participationem, de quibus in sex

ta Repetitione. Tertius ex maiestate, gloria, misericordia, occulta de ineffabili prouidentia, qui permiscetur quidem aliis duobus, sed aliquando separatur omnino, cum corporis Christi veritas prorsus abest, sed eius subrogatur gratia & ess

cacia. Ex conccssione unius modi non perpetuo alios tollit, scd intra proprietatem modi, de qua agitur, verba facit. Quia vero ampliatur unus modus ad alios contra mentem Augus ini, & cx uno temere negantur alij, magna perplexitas in illius scriptis nascitur.Notadum quoque praesentiam Christi per fidem, apud E ,. . . Augustinum es alios Patres, idcm valere quod inuisibilem,sed duplicem inueniri:

Mi. . ut duobus modis Christus nobiscum manet, inuisibiliter nempe per occultam gratiam

325쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. i igratiam tantum,& per inconspicuam realem praesentiam, in qua duobus discipulisse praebuit in via in aliena cisgie, & a quibus ex eorum oculis euanuit. Brcuiter

praesentiam Christi perfidem opponit oculari, siue illa sit spiritalis duntaxat, de s --lius gratiae, siue realis & inconspicua. Habuit Ecclesia sinquit) Christum secun-- dum pr sentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt Hic, inquam , oculari & carnali praesentiae, tanquam oppositam eam, quae per fidem sit, commemorat. De his amplius in quinta Repetitione, capite de Antropopha-gia. Quamobrem peccant Aduersarij in eo,quod apud Augustinum existimant praesentiam Christi perfidem in Eucharistia, impedire realem de substantialem in duorum discipulorum historia, cum de Eucharistia docet, manifeste tradit. lε Agnoscit itaque carnem Christi in Eucharistia, quemadmodum &in coelo lbb- ' Psis ere, sed modo inuisibili de intelligibili, qui tantum perspiciatur fide ac men- im. te. Ex hoc, ut antea dixi, illustrantur vari j loci Augustini, quos violant Aduersari j, in quibus Ausustinus depraesentia Christi in pluribus locis propter Eucharistiam disserit, veluti libro De catechisandis rudibus, ubi textus sic habet: - De sacramento fine quod accepit, cum ei bene commendatum fuerit, signaculaia quidem rerum diuinarum esse visibilia, sed res ipsas inuisibiles in ipsis honorari: - nec sic habendum, esse illam speciem benedictione sanctificatam, quemadmo-- dum habetur in usu quolibet: dicendum etiam quid significet de sermo ille quem is audiuit, quid in illo condatur cuius illa res similitudinem gerit. Literam imprimis deprauat Petrus Martyr , ubi habetur, Quid in illo condatur , substitui vult, Credatur, contra omnium exemplarium fidem sed fortasse melius lcgeretur Condat, pro occulte efficiat. Placet Augustino neophytos initio edoceri de veritate Eucharistiae, de postea de significatione. Veritas duas rcs continet, species panis& vini, hominum aspectui obiectas, de res ipsas inuisibiles, carnem sanguinem Domini,quae per verba a Ministro porrigente Eucharistiam exprimebantur,quorum talis erat sormula, Corpus & sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat

animam δc corpus tuum in vitam aeternam : ad quae resipondebat communicans, Amen: quemadmodum ex eodem Augustino licet coniicere. Et talis sermo de corpore de sanguine Domini etiam species illas panis de vini sancti scabat, in ipsique condebat res per sermonem significatas de inuisibiles, carnem de sanguine Domini, ita ut species a communi vino de pane discernendae essent, atque in ipsis res illae inuisibiles de reconditae honorandae. Deinde vult rudiores instrui de Eucharistiae significatione, & quarum rerum signum sit de sacramentum, Ut pote Corporis mystici, de communionis spiritalis cum Cliristo, quae corpus Christi nominatur, de illa ministrandi Eucharistiam formula etiam comprehenditur. Nemo inficiabitur, ab Augustino per res inuisibiles, realem de substantialem comporis de sanguinis Domini existentiam, de praesentiam latentem declarari,quae subsit speciebus occulta, de in ipsis adoretur, propter quam ipsae sanctificatae ab aliis

omnibus rebus similibus eximuntur. Hanc instituendi nouitios in fide methodum ipsemet Augustinus obseruat in Sermone ad infantes, qui ita citatur a BQda; Hoc Aio itaia quod videtis in altari, etiam transacta nocte vidistis. Sed quid esset, quid sibi ve- ρ .irc. imb. - hi, quam magnae rei sacramentum contineret, nondum audistis. Quod ergo vi-- distis, panis est de calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant. Quod autem

- fides vestra postulat instruenda , panis est corpus Christi, calix sanguis. Bre-- uiter quidem hoc dictuni est, quod fidei sorte sui sciat, sed fides instructionem

326쪽

QS ARTA REPETITIO

desiderat.Dicit cnim Propheta,Nisi credideritis,no intelligetis. Potestis ergo mo do dicere mihi, Prςcepisti ut credamus, expone ut intelligamus. Potest enim in ani- mo cuiusquam cogitatio talis oboriri. Dominus noster Iesus Christus nouimus unde accepcrit carnem De virgine Maria infans laetatus est, nutritus est, creuit, ad aiuuenilem aetatem perductus est. A Iudaeis persecutionem passis est: in lisno inter- scchiis est, sepultus cst, tertio die resurrexit. Quo die voluit,in coelum ascendit. Il-luc leuauit corpus suum, unde est venturus, ut iudicet vivos de mortuos. Ibi est is modo, sedens ad dexteram Patris. Quo modo est panis corpus eius Et calix,

vel quod habet calix, quomodo est sanguis eius 3 Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem: quod intelligitur, fructum habet spiritalem. Corpus ergo Christi si- vis intelligere, Apostolum audi dicentem fidelibus, Vos estis corpus Christi, dc

membra. Si ergo vos estis corpus Christi de membra, mysterium vestrum in men-

sa Domini potitum est, mysterium Domini accipitis. Ad id quod estis, Amen res- pondetis, de respondendo subscribitis. Audis ergo corpus Christi, de respondes Amen. Esto membrum corporis Christi, ut verum sit Amen tuum. Hiciane, quem-- ad modem & superius,commonefacit Eucharistiam constare duabus rebus:visibi,

ii panis de vinis pccie, & inuisibili carnis de sanguinis Domini praesentia, quae visibilis in coelum ascendit, sedetque ad dexteram Patris. Postquam vero quae fide tenenda eslent de veritate Eucnaristiae, breuiter exposuit , ad eiusdem si nificationem, quam rudes facilius poterant capere & intelligere, transit. Profectό si tantum istam significationem contineri Eucsaristia decreuisset docere, non adeo seueia fidem exegisset de re ipsa, ut ad eius significationem postent rudiores peruenire, cum etiam sine fide talis significatio rei facile potuisset intelligi de comprehendi, sed non veritas rei, a qua dependet significationis efficacia. Praeterea Augustinus hoc lo- n. . ., Uis co se gerit erga Christianos recentiores,ut pluribus locis faciendum suadet. Eo

ωρ rum fidem in his quae faciliora sunt, exercet, ut in dis scilioribus sine disputatione, sitis,s . confirmςx De praesentia illa admirabili in coelo de in Eucharistia silentio praeterita,

ibo. cum rudioribus explicari nequeat, postquam de ipsis fidem requisiuit, immoratur illis declarandis, quae sine fide vel cum modica, imbecillessoterunt facile animo de

cogitatione assequi. Aliam insignem locum, quo ista inuisibilis ac spiritalis praesentia carnis de sanguinis Domini plane distinguitur, pro se facere pals in gloriantur

D E. 93. Aduersarij, ac iactant: Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, neque

sanguinem, quem fusiuri estis, bibetis, doc. sed ibi duo praestat Augustinus, quae

contiouersiam omnem dirimant Ante omnia asserit,in Eucharistia adesse,& ado- Pro ire diuem rari cariacm natam de virgine Maria, de comedi. Suscepit inquit in de terra terram, quia caro terra', & carne Mariae accepit carnem : dc quia in ipsa carnec b., hic ambulauit, & ipse carnem nobis manducandam ad salutem dedit. Nemo auic in illam manducauerit, nisi prius adorauerit. Posita praesentiae substantialis veritate, postea disreditur ad modos manducationis dc praesentiae: de ne eam cum Q arim re Capem altis carnalem per dilaniationem statueremus,subiunxit:Non hoc corpus,qiiod videtis, manducaturi estis, de bibituri illum sanguinem , quem susuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendaui: spiritaliter intellectum vivificabit vos. Et si necesse sit visibiliter celebrari, oportet tamen inuisibiliter intelligi. Non locutus est manifeste pugnantia Augustinus in cadem pagina.Praemisit nos terrenum de terra virginis sumptum coi pus Christi,quod superte iram ambulauit, adoraturos in Eucharistia, de manducaturos: cum statim videatur iacgare nos illud corpus comesturos. Quamobrem recte siue Yuo

327쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE i inolensis, siue alius quisquis fuit lad explanationem Augustini addidit, Ipssina,& non ipsum. Certe in prima parte de re agit, in secunda vero ipsemet expressis verbis & syllabis profitetur, sedisquirere de modo existendi, & edendi corpus

illud verum, quod praesens adoratur in Eucharistia, antequam edatur. Ideo ut distinguat de modo,& excludat carnalem, sensibilem, atque visibilem, confirmet--que inuisibilem, recti ili me scripsit: Non hoc corpus, quod videtis, manducatorio estis.Nam eui coram oculis hominum mysterium Eucharistiae peragatur,quod tamen re vera adest,adoratur, S: comeditur, inuisibiliter inesse atque spiritaliter, intelligatur oportet. Alioqui si simpliciter S generaliter accipitu Non hoc corpus, quod videtis, nanducaturi estis, di non secundum aliquem modum: ergo ne quidem spiritaliter corpus illud & caro perciperetur.quod inique serent saltem Caluin istae, a quibus tam belle declamatur, spiritaliter per fidem comedi corpus natum de virgine. Postremd Augustinus in sententiis Prosperi, ad locum de catechis andis rudibus alludit,cum inquit : Nos autem in specie panis & vini, quam videmus, res inuisibiles id est,carnem & sanguinem adoramus. Eadcin etiam verae existentiq in Eucharistia distinctione utitur Athanasius sequenti capite producendus: ututur Patres cum de figura corporis disserunt & de carne spiritu & vita, & quando potiri nos Christi corpore praesenti in Coena consentiunt, sed velato, & per sacrame- tum operto ac inuisibili,quo si utantur Angeli conspicuo . Denique Augustinus de ipso corpore in Eucharistia scripsisset omnino pugnantia, si non soluuntur & conciliantur ex modorum diuersitate.Sicut enim in illum Psalinum scripsit, Non hoe corpus,quod videtis, manducaturi estis, neque sanguinem bibituri quem effusuri. estis:ita contra infinitis fere locis assirmauit, Hoc accipite in pane, quod pependit - in cruce: Hoc accipite in calice,quod fusum est de Christi latere.Bibite sanguinemia quam sudistis. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, desperauerunt. Ip-- sum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per pratiam biberunt. Fuderunto pretium suum,ut biberent pretium suum.Tanta Dei laudis,&sitic accusationis aui-- ditate conuersi,vt qui primo sanguinem Domini fuderunt saeuientes,bibere discerent iam credentes.Donatus est reatus sanguinis Christi Crede in eum quem occidisti, bibe sanguinem quem fit disti. Dc textu Augustini, quo uno loco corpus - Christi esse oportere iactant Aduersatij ex Gratiano,& veritatem eius ubique. Illis - largimur amplius quam velint. In textu legi corpus uno loco esse posse, ut habent omnia exemplaria,ac maxime vetera Augustini. Scio ex Catholicis Ros sensem, &ex Lutheranis Brentium contra Bullingerum, & Uvcliphalum contra Caluinum, corpus intellexisse pro statu naturali corporis, & veritatem pro corporis ipsius sit stantia, nec in eo carere testimoniis Augustini: qui cum de Eucharistia agit, solet corpus in veritate, seu veritatem corporis, aliquando pro praesenti eius subitantia accipere. Verum remota omni contentione, certum est ab Augustino in hac materia veritatem tripliciter capere in persena Christi: pro eius diuinitate, atque eius cxistentia,ut hic:pro carnis veritate, ut quando ait sacramentum constare figura &veritate: & pro participatione spiritalitatis ac diuinitatis, quae in carne Christi residet: quod idem esse ait, ac participare Christum in veritate. De his in sexta Repetibtione.Nuc confitemur naturam corporis in se comparatam cum diuinitate,solum in uno loco esse posse, &oportere. Sed aliter loquitur Augustinus, cum tractat ex Dei omnipotentia corpus existens in sacrameto, ut planum fecimus in hoc capite.

DE UBIQUITATE HUMANITATIS CHRISTI, SIVE

iacula α

328쪽

y ARTA REPETITIO

VEM ADMODUM ante monui, peccant Brentiani & Sacranae tari j, quod nimium sitis ingeniis arrogent, & cupiditate vincendi ad dexteram & ad sinistram nimium inclinent. Peccant, quod ex particularibus imperitius sine scripturis, inad cotra scripturas, uniuersalia, aut alia singularia, non satis iaccessarid cohaerentia, violentius extorqueant. Nam Sacramentari j ex concessa natura humana Christi, & quibusdam proprietatibus eius necessariis ac substantialibus, alias omnes uniuersaliter exigunt etiam accidentarias, & a Christi humanitate imprudenter ablegant conditiones omnes, quibus natura diuina humanam dotauit in Chri sto: ita ut ne tantillum quidem loci concedant ab ipso occupari pusse supra corporis naturalis capacitatem, sed ipsum cum aliis creaturis uni & particulari spatio alli, gent. Brentiani contra ex quibusdam admissis praerogatiuis in eodem Christo, sua pra naturam nostram,alias omnes etiam diuinas proprietates, verisimili, ut illis vi detur,consequentia,sed factis literis minime expressa, generaliter colligunt, S: tantum non obliuiscuntur Christum fuisse hominem. Vt Sacramentariis ad imminue-dam Christi maiestatem in omnibus quae displicent, subseruit assimilatum ipsum per omnia fratribus, ita iactant Brentiani: Ascendit super omnes coelos, ut ad in pleret omnia, ut sicut Iovis, ita humanitatis Christi colligant omnia plena. Ecclesia vero Catholica utriusque naturae essentiam,atque es sciatiales proprietates, satias te- istas tuetur, ut Christus tam vere homo persistat, quam est Deus benedictiis in secula. De accidentalibus vero eiusdem humanitatis Christi conditionibus non plus audet decernere, quam ex scripturis per sanctas Synodos explicatis appareat. Priuato arbitrio &iudicio ex unione personali nullas temerarias consequentias aut praerogatiuas Christo asserit, scd eas tantum dessendit, quas scriptura proponit,aut neces larib colligit:alias confictae; ab hominibus vel refellit, vel de ipsis per scripturas non liqudre ostendit, & Dei reseruat potentiae & consilio. Experitur quam sit acuta, audax, ac fallax hominum industria,S quantum in Dei factis caecutiat. Persuas illationes & consecutiones, nouit hominem mirum in modum delectari, ex Musca Elephantem, J: vicis lina ex Elephante Musicam reddere: in Christo ex hii manitate Deitate,ex diuinitate humanitatem fabricare. Sic Manichaei ex eo, quod diuinitatis plenitudo habitaret in Christo corporaliter, accepta ratiocinandi occasione Christum non vere mortuum praedicabam:quia mors non caderet in corpus

vita immortali plenissimum. Alij nullo dolore affectum putabant in passione: quia ut rubigo ferrum ignitum non solet inuoluere,sic nec dolore potuisse dicebant tale corpus inuadi . Experitur praeterea, quam sit periculosa algumentandi formula de postibili ad inesse, aut a simili, nisi de facto antea secundum scripturas constiterit. Ad Sacramentariorum autem & Bruntianorum inimicas acies respondet, non ita uniuersaliter ab utraque parte accipiendam & interpretandam dictionem, Omnia, ut nihil omnino dematur & excipiatur: sed vocem, Omnia, secundum mate

riam aptam & subiectam exponi debere. Nam ut Christus omnia impleuisse, sic omnia traxiste post cxaltationem dicitur. Astebat de doniis spiritalibus Apostolus, cum ait,Christum impleuisse omnia: siquidem istud quasi periphrasim Psalmi in

seruit, quem allegat, Ascendens Christus in altum, captiuam duxit captiuitatem, Dedit dona hominibus: quae ut adimpleret omnia a se promissa, ipse ascendit: quoniam spiritus nondum erat datus: eo quod nodum Icsus, inquam,csset glorificatus. Breuitcrvbiquitat cm sue omni praesentiam humanitatis C risti nusquam recepit, aut introduci sustinuit Ecclesia Catholica, quoniam ex assumptione ad dexteram Patris,non a scripturis illata sit,scd, ut nonnullis placet ab Albiugetis, Stapulensi FD

329쪽

DE VERITATE EUCHARISTIPE. 1 3

bro,Luthero &Brentio promulgata,neque neces latia ad Eucharistiae veritate tuenda appareat Nihil nostra modo interest, an capiatur ubiquitas linmanitatisChristi, ut magnitudine de extentione corporis omnia locorum spatia occupet de rcpleat, quemadmodum aer per omnia dimisus in omnia loca sese extendit: an intelligatur ubiquitas per assistentiam atque potentiam sine corporali extensione, vel distusione substantiae, aut alia crassa ex nostra carne imagi latione, quomodo dicitur Deus

ubique existere, omnia implere, attamen nullo oco contineri aut coextendi. Eteni in ad Dardanum scribit Augustinus,in eo ipso, quod dicitur Deus ubique dissu

sus, carnali resistendum esse cogitationi, dementem a sensibus corporis auocandan ne quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta disiundi,sicut sumus, aut humor, aut aer,atit lux ista diffunditur. Omnis enim huiusmodi magnitudo minor est in sui parte quam in toto. Attestantur scripturae, neque corporalem, neque spiritalem ubiquitatem Deo propriam,humanitati Christi competere, siue ante ascesionem siue post. Nam utrique ubiquitati aduersantur isti aut similes textus,Gaudeo quod non fuerim ibi,ut vos credatis:Surrexit,non est hic: Hic Iesus qui t thaslumptus est a vobis in coelum,ita veniet, scu t vidistis cum euntem in cadum .im- Actorii.

primis hos textus de articulos de ascensit humanitatis Clitisti, dc reditu adiudicandum vivos 5c mortuos, si interpretemur de locatione &stu corporali: igitur &post ascensionem, sicut antea, corpus Christi ponitur alicubi corporaliter, nequc ibi modo diuinitatis existit, ubi circumscribitur loco corporeo. Siu exponamus

scripturas illas de existentia spiritali humanitatis, sic etiam ipsum distribuere & applicare corpori Christi oportebit, ut illo existendi modo alicubi ipsam adsistere ostendat,alicubi negent, ac nequaquam simul omnia occupare. Ad quem enim lo-- cum spiritaliter, seu modo diuinitatis ascendit,si tunc omne impleuit, aut ad quem jT Ubia eo pacto descendet, quem non etiam nunc repleat, si illo privuenti. v vcstigio ubi que subsistit Quod si ratione effectuum dicitur, sicuti Deus ascendere aut descen-cere dicitur,non quod moueatur loco: igitur Christus sua ascensione aliquid operatur visibiliter in coelo, quo visibiliter ascendit, quod antea non agebat: de istud etiam operabitur usque ad iudicium, quandiu specialiter ibi csse creditur. Explicetur etiam quid sit in Deo ubi qui tam, ut iudicetur an Christi humanitati possit con-- gruere. Sapiens hoc scite aperit, A ttingit inquit a fine usque ad finem, disponit

omnia suauiter. Causam reddit, cur dicatur Deus replere omnia: quia scilicet omnium rerum causa,vniuersa loca suis cffectibus impleat, tuos fouet deconseruat, extra omnem locum residens,de omnibus locis atquc operibus suis incubans. An vero humanitas Christi ipso sit uniuerso capacior, ut etiam extra ipsum immensa immperet, de operetur omnia ac foueat,ut ubiquitatis diuinae sit particeps, scripturae de rationi credo repugnare. Attamen si aequatur humanitas dexterae Dei, de maiestati siue potestati, eo pertingat necesse est, ut uniuersitatis capacitat cin longe lateque excedat, de Christus inquantum homo omnia sulciat. Vt autem disputatio magis innotescat, repetendum Brentianos fingere ex unione personali Christo datam diuinam omnipotentiam de omni praesentiam, ita ut ab initio incarnationis & conce- ptionis corpus Christi ex eorum sentctia fuerit ubique cum Deo, propter unionem personalem, de tamen visibiliter inter homines conuersatum fuerit, de mystcrium redemptionis ob lucrit, ac mortem atque alia pertulerit. Ista sane ne quidem cohaerent inter se. Nam Deus non est aliter praesens ubique, quam illimitatus ec incir i ιθώ, i,,, cumscriptus totus in toto mundo, de totus in qualibet mundi particula. Proinde sex communicata omnlotentia diuinitatis, eiusdem omnipraesentiam Eumanitati

Christi Brentiani ab instanti incarpationis de unionis personalis conserunt, semper

330쪽

QV ARTA REPE TITIO

corpus Christi fuit in toto mundo,&totu in qualibet mundi portiuncula:&nihilo

minus cum in vita ageret,inouebatur motu playsico&naturali,& ex uno loco in situ iras ibat. Hoc quide est, in uno eodemque loco describere corpus Christi circu scriptum d in circuseriptum definici & indefinitum,visibile Gnuisibile, patibile &impatibile. Viderint an ista possint ullo modo simul consistere. Physico corporeo

que motu serri, agitarique illud tantum dicitur, quod ex uno loco conreat in alii ubi prius non crat re vera. Quomodo ergo corpus Christi ubique revera praesens crat,& tamen mutabat re vera locum in si io motu naturali & visibili 3 Adde quod si

ab eo tempore,quo Deus incarnatus est, eius humanitas ubique existeret, aperte co- sequeretur illum, priusquam ex matre virgine nasceretur, extra maternum uterum corporaliter suisse: δ: postquam in lucem editus suit, in utero nihilominus, sicut ante ciat remansisse, atque ita cx utero materno exivisse numquam. Adhaecne animo

quidem concipi potest corpus Dominicum ante Christum passum in pari gloria& maic state cum verbo ubique suisse, & nihilominus pati & mori potuisse. Quomodo cnim id,quod dolori,passioni,morti, caeterisque humanis miseriis obnoxiucst, eadem cum verbo gloria & maiestate praeditum esse aut dici queat 3 Quod si

pergunt praetexere Brentiani,corpus Christi ante resiarrectionem, propter dii peniationem redemptionis nostrae, suspendisse aut occultasse maiestatem suam: ita ut habitualis in Christo solum diuina maiestas,& non actualis resideret, quemadmodum Andreas Stati delinus distinguit, igitur vel non suit corpus Christi unitum personaliter cum diuinata te ante resurrectioncm, vel unio non fuit actualis, sed i tum habitualis: si quidem iuxta Brentianos unio personalis consistit in maiestatis S gloriae communicatione. Ex quo fit, ut qualis habetur communicatio, talis sequatur personalis unio.Vno tandem verbo ubiquitatem rcfellimus,quod divitiatati propria sit, a qua nec omnisotctiam, nec alias luas proprietates humanitati Christi fuisse communicatas dc monstrauimus. Dcnique dogma istud Christo, scripturis, & symbolis de descensu Christi ad inscros, & assecnsu ad coelos repugnat: scripturarum & Patrum Omni aut horitate caret ac testimonio: imo Patres ipsi pedibus manibusque rc luctantur.Ali; ex omnipraesentia diuinitatcna inscrunt, quae soli Deo competat Alij humanitatem Christi limitatam docet,& ex eo quod huc δe illuc commigraret, & in coelum ascenderit Eutychorem conuincunt, & naturas

diuidunt, ac Christum filium hominis secundum diuinitatem solam in coelosiisse,

cum in terra viveret , distingunt. Omnes suo ordine in lane huius capitis collocabimus. Brentiani uni personalis unionis firmamento innituntur,ac putant in eo potissimum sitam esse, ut ubicunque sit una natura, ei altera in diuisa comes assistat, ne alicubi comperiatur diuina sine humana, ne desinat & cesset unio, ac soluatur Christus. Deinde atiirmant unionem personalem requirere unam utriusque naturae indivisam actionem, S proinde unam ubique praesentiam. Similitudines petunt a corporis 5 animae connexione, per quam fit, ut ubicunquecorpus fuerit, anima, iis, .- non cst , & Vicissim Vbicunque anima fuerit, corpus quoquc ais sit: & per quam . δε etiam fit,ut anima per corpus & cum corpore omnia agat. Prosccto si quis Smide- - lilii theses,& eiusdem piam assertionem doctrinς de personali Unione, qua respondeturpd primam partem libri, quem scripsit Beza contra Brentium, diligentius contulerit , nisi fallor, iudicabit discipulum a Brentio magistio, de a semetipso in pluribus discrepare, & placita Brentii de communicatione proprictatum magna ex parte emcndare, cum profiteatur planiis me non in eo consistere personalem. union zm , quod ad humanitatem diuinitatis proprietates transferuntur, quas illi soli deceat reseruare, sed quod diuinitas nihil gcrat & administret sine humanitatis

SEARCH

MENU NAVIGATION