De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

DE VERITATE EUCHARISTI C. i y

rum argumentum illis verbis,quibus articulus ascensionis in scriptura describitur. Christus ascendit in coetu itaquod etiam secundum humanam naturam exaltatus est in sui am sublimitate supra omnes creaturas ad dexteram virtutis Dei, atque ita vi dicat, Data est mihi omnis potestas in cado & in terra:ergo licet dicat, Hoc est corpus meum, tamen quia immensa est distantia coeli a terra, non potest in Coena adesse. Consideradum an hoc recte consequatur, an vero istud longe rectius insemri debeat Cluillus dixit, Hoc est corpus meum, de aiccsione sitia conse)it a dextris potentiae Dei, ita ut ipsi collata sit omnis potestas in coelo de in terra: ergo quod dixit W-- . . de Eucharistia, lectanatur ex sua ascensione posse praestare, quia non ascendit sicut Helias per solam loci commutationem sed per potestatis siue acqiii sitionem, siue

iam acquisitae ostensionem. Ita Articulus ascensionis nec nesat, nec tollit veram &substantialem praesentiam corporis Christi in Eucharistia sed quia Christus inania

festo verbo promisit corpus suum ibi affuturum, articulus ascensionis confirmat Christum suo corpori hoc posse donare, licet nos modum non comprehendamus. Quapropter vere scripsit Bucerus, Aduersariorum argumenta omnia, maxime q a Christi in coelo praesentia ducerentur, esse inepta, irrcligios inconsequentia, impia & blasiphema: furiosa etiam addunt quidam Luthcrani. Recte vero Melantho - ad Oecolampadium concludi moniam verborum Christi proprietas cum nullo i fidei pugnat Articulo, nulla satis magna causa cst, cur eam desseramus, nec ullam uis is firmam rationem inuenio, quae coniicientiae discedenti a verborum proprietate sa--tisfaciat. Veteres Theologos non Iatuit Sacranactariorum de assectasione obiectio. Remedium adhiberia Christo, Athanasius & Cyrillus admonct. Augustinus prae- Patrei cedenti capite narrauit ab ipsis Neophytis illam solere opponi, cum nequiret animo assequi de intelligeritia,corpus idem coelo astidere, de tamen in Eucharistia tot

locis distribui: ad cuius nodi & difficultatis dissolutioncm fidem exigit,cum in Dei fictis nostri ingenii obtundatur acumen. Basilius, Chrysostomus, atque alii prouocant in hac re ad Dei omnipotentiam,& factum hoc inter summa miracula ni a meran t .Pi imus Athanasius sententiam dicat ex inscripto libro, Quicunque dixeritia verbum contra filium hominis. Verba quae locutus sitim sinquit vobis, spiritus dea vita sunt. Hic de utroque,carne & spiritu,apparebat: sed naturam quoque inuisibi--lem credentes, disceremus ea quae loqueretur, non carnalia esse, sed spiritalia. Quoto enim hominibus corpus cius suffecistet ad cibum, ut uniuersi mundi alimonia fie- reti Sed propterea ascensionis sitae in coelum mentionem secit, ut eos a corporali in-- tellectu abst raheret, ac deinde carnem suam, de qua locutus crat, cibum e super-- nis, coelestem & spiritalem alimoniam, & ab ipso donandam intelligerent. Quae is enim locutus sum vobis, inquit, spiritus 3c vita sunt. quod perinde est, ac si dice-- rct, Corpus meum quod vidctur,& datur pro mundo, in cibum dabitur,ut spirita-- liter uni quique tribuatur, & sat singulis tu tamen, praeseruatioque ad resurrectio-- nem vitae aeternae.Hic Athanasius secernit carnem Christi ab eiusdem spiritu quod illa cerneretur oculis,hic autem minime. Deinde negat carnem in se acceptam sus sicere omnibus,ut eam omnes carnali modo per lanienam,&quandam viscerationcm manducarent. Ideo Christum meministe ascensionis huc,ut ab illo modo ede-di,mentem auocarent homines, & intelligerent carnem Christi propriam habere conditionem, ne cdatur corporali consuetudine, sed nolium modum acquisiuis lepcr spiritum sibi coniunctum,ex ascensione perspectum de compertum, cuius Virtute ipsa spiritalis redditur δc cci estis, ut iam quasi noua caro cognoscatur e coelo dari, quoniam a diuinitate sibi unita hanc accipit facultatem, ut cadem caro, quae

visibilis tradita est in mortem, inuisibilis ex spiritu sibi insto essecta, distribuatur

342쪽

'QUARTA REPETITIO

unicuique in resurrectionis semen. Planu est eam esse Athanasse intentionem. Nam initio distinguit carnem & spiritum, ex eo quod illa per suam naturam oculis ce natur, sicuti alcendit,& mortem subiit, hic vero spiritus sub aspectum non cadat Deinde ait carnem Christi istam mutuari proprietatem a suo spiritu, siue diuinitate sibi coniuncta,ut contra naturam carnis incon icua&inconsumpta edatur, &vitam afferat :quas praerogatiuas a spiritu,inquam, sibi copulato impetrat: ita ut iam sentiatur potius spiritalis, coelestis, ac diuina caro, quam corporalis & naturalis, cum tame re vera caro sit,sed modum naturalem & carnalem mutauit. Itaque iurita Athanasium Christus ex sua ascensione sdem potius fecit de potentia existendi in coelo &in sacramento,quam derogarit:si quidem modum possibilem ex spiritu & diuinitate carnis Christi per ascensionem commostrauit. Alius locus Ath nasij adiungi debet,quem adduximus in Articulo Symboli,de Christi incarnatione filii Dei ex Maria virgine: ubi Armat a nobis comedi idem corpus,quod natum est de virgine,& sedet ad dexteram Patris. CYRILI. v s. Ex experientia multi,qui Christum sequebantur, verba ipsins no capientes, perturbabantur. Nam cum audissent, Amen,Amen dico vobis, Nisi co- mederitis carnem filij hominis,& biberitis eius sanguinem,non habebitis vitam in vobis: ad immanes ferarum mores vocari se a Christo arbitrabantur, incitatique ut vellent crudas hominis carnes manducare, & sanguinem bibere, quae vel auditu horribilia sunt. Nondum enim mysterij huius formam & dispensationem pulcherrimam cognouerant. Illud etiam adhaec cogitabant, quomodo caro huius homi- nis aeternam nobis vitam largietur Z aut quomodo ad immortalitatem adducere poterit: Quae cum intelligeret is,cuius oculis nuda sunt omnia atque aperta,eos alia re mirabili ad fidem impellit. Frustra inquit in o vos propter verba mea conturbamini. Quod si credere non vultis vitam a meo corpore dari, quid facietis, quando 'me volare in coelum conspicietis Θ Non enim ascensurum me solummodo in coe-

tum profiteor, ne rursus quomodo id fieri possit quaeratis, sed oculis vestris etiam 'ita fieri cernetis. Quid igitur hoc videntes dicetis 3 An non erit hoc magnum dementiae vestrae argumentum Z Si enim putatis carnem meam vitam vobis afferre no

ἱosse, quomodo tanquam Volucres in coelum ascendet Z quomodo per aera volait 3 Hoc enim similiter generi humano impossibile est. Quod si praeternaturam caro mea in coelum conscendet, quid Prohibet,ne similiter praeter naturam vivifi- cet Z Nam qui terrestre hoc corpus coeleste consecit, is etiam vivificum reddidit, quamuis natura sua corruptibile suetit. ALEXANDRINA ET EPHEsINA synodi, ut contra Nestorium declararent non carnem puri hominis,sue communem comedi a nobis, sed quae esset filiu Dei, ac qualitates diuinas adepta,& spiritales,commonstratas per ascensionem, ante omnia pradantur: Annuntiantes sicut secundum carnem mortem unigeniti iasiiij Dei, & resurrectionem eius, & in coelos ascensionem, pariter confitentes in- cruentam celebramus in Ecclesiis seruitutem: sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus,& sanctificamur, participes sancti corporis & pretiosi sanguinis Chri-

sti, omnium nostrum redemptoris effecti, non ut communem carnem percipien-

tes,quod absit,sed ut vitiis catricem,& verbi ipsuspropriam factam. Cyrillus sane huic Synodo praefuit, & curab ipso ascensionis fiat mentio, par est ex illius sup

riori textu addiscere.

AMBRosius multis disputat,eundem Christum se offerre in coelis apud Patrem,& in terris per sacerdotem,sed ibi sine velamine & imagine atque umbra, sed aperta facie: hic vero sine umbra, sed non sine imagine & integumento. In ea sententia

343쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.

tentia connumerari debent omnes, quos in secunda Repetitione produximus, qui Christum in Eucharistia adesse praesentem asseuerant, uti cst in coelo, sed illic te- quadam imagine,hic vero aperta facie. Ex Avcvs Ti No in quinta Repetitione citabimus Christum totum a nobis manducari ratione sacramenti, quod diuiditur per partes, non tamen in se diuidi& imminui: de interea totum manere in coelo , & totum per manducationem esse in corde nostro , Alibi tradit a Christo solui ex ascensione quaestionem Qui se-- ri potest ut edatur, nec constimatur: comedatur, de in coelo ascenderit. Quid ergo inquit, si videritis hominem assecndentem ubi crat prius Certe qui integer ascen-y. .. , dere potuit, consumi non potuit. Ergo & de corpore, & de sanguine suo deditis nobis salubrem resectionem, de tam magnam breuiter soluit de sua integritate - quaestionem. - B A s i L I v s. Attende,Domine Iesu Christe Deus noster, de sanino habitaculo isia tuo, de de throno gloriae regni tui,de veni ad sanctificandos nos, qui supra cum PD- tre sedes, de hic inuisibiliter versaris, de dignare potenti manu tua impartiri nobis - impollutum corpus tuum dc pretiosum sanguinem,& per nos toti populo. - CHRYsos To M v s. O miraculum 5 Dei benignitatem: Qui cum Patre sursum m. i. s. sedet, in illo ipso temporis articulo omnium manibus pertractatur, ac ipse tradit retrii. in volentibus ipsum cxcipere atque complecti. Fit autem nullis praestigiis, sed apertisia ac circumspicientibus circumstantium omnium oculis. - Cum mors accepisset corpus Christi, quod continere nopotera rursus euomuit, Vom. . iudia de radios ad ipsum supernuin thronum emisit. Illuc namque ipsum cxtulit, quod V V - - nobis etiam exhibuit, de ut teneremus, de vi manducaremus, quod maximum di-- lectionis signum est. - Recolite,quia illius corpus est de sanguis,qui supra coelos residet,qui ab Angelisia suppliciter adoraturi.Illius, inquam, qui proxime allidet immortali Dei potentiae. 9- Huius delibamus sanguinem, de proprium corpus nobis sumendum tradidit. . Helias Melotem discipulo reliquit: filius autem Dei ascendens, nobis suam car-- nem diri usit. Sed Helias quidcm cxutus: Christus autem de eam nobis reliquit, de is ipsam habeos ascendit. - Te mihimet uniui de copulaui Manduca me, dixi, bibe me: de te sursum habeo, .. dc deorsum tibi connector. Non satis est tibi, quod tui primitias sursum habeo I, - Hoc non tuum satiat desiderium. Et deorsum n ius descendi, nec simpliciter ti- c. mi ,

,, bi commisceor,sed connector,manducor, paulatim attentior, ut magna sat tem-- peries,commixtio de viaio. Nam quae uniuntur, in propriis manent terminis: ego is vero tecum contexor. Nolo deinccps quicquam esse interualli. Vnum utraque

is esse volo.

- Quotquot huius corii oris participes escimur, quotquot sanguinem degusta- mis. - mus,cogitemus quod illum sursum sedente, ut ab Angelis adoratur, degustemus. νῖ --- Helias vestem ovillam dimisit discipulo,filius vero hominis a cendens,suam limia sius carnem nobis reliquit. Certὸ non ait, ut ementitur Petrus Martyr, virtutem Heliae in terra relictini esse, sed vestem,qua exutus fuit, non autem virtute: Christum Vero eam nobis reliquisse rem, quam exportarit, eamque exprimit cile corpus quod coelo intulit. - LEO Ponti sex. Aliter in Ecclesia Dei, quae corpus est Christi, nec rata sunt fa- ia cerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae vcrus nos Pontifex - reconciliet, de verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet in Patris dexteriis sit consistens, in eadem tamen carne, quam sumpsit ex virgine, sacramentum pro

344쪽

QUARTA REPETIT io

pitiationis exequitur, dicente Apostolo, Christus Iesus, qui mortuus est, imo & qui resurrexit,qui est in dextra Dei, ut interpellat pro nobis.

De C P BrRNARDv s Sed unde hoc nobis pilissime Domine, ut nos vermiculi reptan- tes super faciem uniuersae terrae, te tra sentem habere mercamur prae manibus, prae oculis, qui totus & integer sedes ad dexteram Patriis,qui etiam unius horae mome- ..to,ab ortu solis usque ad occasium,ab Aquilone usque ad Austrum, praesto es om- nibus, unus in multis,idem in diuersis locis)Vnde hoc, inquam 3 Certe non ex debi- to, nec ex merito nostro,sed ex voluntate tua,& dulcedinis tuae beueplacito.

DE VERITATE ASCENSIONIS, ET EMPTRAEO

coelo, in quo Chrisus manet que ad iudicium: σ des sione eius a dexteram Patris

ECTE Brentius nodum quaestionis, quae inter ipsum, Petrum Martyrem &Bullingerum vertitur, in eo constituit, An Christus visibili forma ascenderit in coelum corporaliter, in cuius speciali loco habitet, de quo descendat ad iudicium, de an sedeat corpor liter ad dexteram Patris. Concedit Brentius, spectantibus Aposto- stolis elatum Christum ad nubes usque, sed ultra motu locali &corporeo non progressiam sentit: Verum deposita humana figura, induisse nouam maiestatem,qua corpus eius effectum inui tibile, impleret omnia pari cum diuin,

tale potentia, maiestate,& omnipraesentia, ita ut Christus quatenus homo, ubique assistat,ut inquantum Deus omnia occupat. Quod vero scriptura meminit Ascensionis in coelum, symbolice interpretatur,ut illa significet beatitudinis & excellei ορ-ομ- tiae struitionem, qua ab incarnatione praeditus erat Christus, sed non eam in corpo- 'U' re exerebam quiasse propter nostram redemptionem quadam dispensatione exinani erat,ac se suis bonis defraudarat, quae adiit suo iure in Ascensione, defunctus redemptoris oscio:celum vel δ, scelicitatis illius statum, non aliquem destinatum de particularem locum designet. Vt suis figuris & figmentis aliquid praetexere valeat, eadem potestate, qua Petrus Martyr atque alij Cingliani de sacramentis condunt& serunt leges ad eneruandam Eucharistiam: ita Brentius ad suas de alcensione de coelo figuras introducendas regulam componit, per quam doceat vocabula a rebus corporeis sumpta ad spiritalem significationem transferre, cum de rebus spi italibus agitur. Ex qua Ascendere,& Coelum,atque Dexteram Patris ad suam intelligentiam traducit,nec exemplorum quae ad placitum rapi destituitur copia. Cinguant,in quibus poeta Beeta nomen pro stetur suum,de tribus in genere Brentium

restoliari 3ria accusant, quod iiDerius scripturas, quoties libet, transirmet,excepta unius Coenae

institutione, quam ad verbum nulla translata syllaba inuiolatam struet &vrgeat.1M-ε - - Deinde,quod minime ferendum videatur, bipi de ascensione Christi in coelum, quum maxime perspicuo sermone declaretur eius historia, & paucissimis verbis Articulus constet, ac de eius interpretatione ante haec tempora nunquam Detit dubitatum. Tertio, quod haec opinio exinaniat corporis Christi veritatem: coelum, terram atque inseros permisceat: totam denique Christianam religionem portet tosillimis commentis adulteret. Ista quidem sunt grauissima crimina, atque omni animaduersione dignissum sed carere debet co vitio,quod exprobrat,qui paratus est in alium dicere. Utinam Beza post masistrum Caluinum in coniuntio Ascensioni Articulo, de descensu Christi ad inferos, non in candem omnino reprehensionem incurreret,quam Brentianis impingit Partium tamen neglecto studio, aut

odio,

345쪽

quatuo, in circa

DE VERITATE EUCHARISTIAE. isi

odio quid sit veri inuestigenius, neque a scriptu ris, neque a veteri Ecclcsia, ne i

tum quidcin unguem recedamus. De quatuor autem disserendum opinor laoc capite, De ascensione corporis Christi in coelum: De loco ad quem sua ascensione peruenit: De Patris dextera cui allidere praedicatur: Et de vili bili Christi mrma permanente in coelo. Porro tria in scripturis nos impediunt, ne Christi ascensio nem pro sola immutatione corporis in inuisibilem qualitatem diuinitatis ac sint i- fiat Vis citatis accipiamus: Historia ipsius Ascensionis , Reditus Christi ad iudicandos vi uos 1: mortuos, &Sanctorum cum Christo post iudicium reditus. Conseramus 27 in x in unum quae beati Euangelistae Marcus re Lucas. cum in Evangelio, tum in Actis

Apostolicis deascensione nobis credenda tradiderunt. Sunt autem ea tauiusmo--tiis. di. Et fictum est, tum benediceret ois sublatis manibus ab illis recessi: ac videnti- u.er ω -

bus illis in altum sublatus est, & nubes suscepit eum ab oculis eorum, & serebatur, &susceptus est in coelum, &sedet a dextris Dei. Cumque essent defixis in coelum oculis, eunte illo duo viri astiterunt illis in vestibus albis, qui & dixerunt, ' Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum 3 Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coequm,sic veniet sicut vidistis eum euntem in coelum. Scribitur a suis recestille, de explicatur quo abierit,' nimirumin coelum. Discessio ergo talis declaratur, quae non illusione ulla ficta sit, aut disparitione potius quapiam, quam vera abi'tione , vel quod inuisibilem se reddiderit. Nam in altum, ut lent vera corpora, oculis suorum cernentibus, sursum serri coepit, &a nube suscipi. Ad nubes

igitur elatus cst Dominus noster vero suo corpore: quod adeo mutatum acco

uersum in spiritum non est, ut nisi nubes obtexisset ipsum, mansistet adhuc visibile oculis Apostolorum suo intuitu prosequentibus. Nihil ergo hactenus commune habct cum spectris assumptum ac gloriosium Christi corpus, de coeli in quod ascendit, locus esse supra nubes iam conuincitur: quod sisnificantius declaratur, cum adiicitur, Quod ferebatur, &susceptus sit in coelum. Quoniam interposita nube desciebat Apostolis, ac nobis ipsis oculorum testimonium, ne tum Brentiani evanuisse Christi corpus , dc in diuinam proprietatem chiasisse fingerent,misit Angelos suos Deus, qui tcstificarentur Christum ascendisse in coelum vero siuo corpore,quo assiimptus erat ab Apostolis,&in quo viderunt illum

euntem.Ne hoc corpus amplius versari in terra,& ubique putarctur, assumptum asseriturine tanquam spectrum haberetur ab illis: recessisse,illisque viaentibus sublatum dc assumptum, ac prosectum in coelum,etiam semel atquc item repetitur. Admittit Brentius motum ascesionis corporale ad nubes usque, sed ultra no progredi sinit At Euangelistae,Apostoli,& Angeli ad coelum usque, n5 ad solas nubes unde cir extitisse contestantur. Cur ergo cum in eade clausula una progressio corporis Christi perducitur ad nubes & ad coelum, Ascesionis dictionem in codem sensu accipi L. Aulis, Oportere negabunt Brentiani, cum una plane de cadem referatur suisse actio, quae eisdem verbis ut eodem modo accidit aescribitur, cuni assumptu ab Apostolis,& assi impium in coelum indifferenti modo ab Angelis renutiaturi Pon o desiccsus ad - iudicium ascensioni patrocinatur euidentissme,& ad coelum Christi & Sactorum reditus. Unde enim secundu scripturas visibilis Saluator Christum expectaturZVnde dcsccsurus promittitur,ut videat omnes illu, in que compuxerunt ZVtique de coelo, - ex quo in nubes primum delabetur,& ex nubibus a nobis colpicietur.Scriptura noia obscure loquitur: Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet,quemadmodu vidistis eum cunte in coelii. Quonia ipse Dominus in iussu de in voce Archageli,& in tuba Dei descedet de coelo,& mortui resurget primi. Deinde nos qui 1.n. . . Viuimus,qui relinquimur, simul rapiemur cu illis in nubibus obuia Christo in aera,

346쪽

V ARTA REPETITIO

& sic cum Domino erimus. Si iustum apud Deum retribuere vobis requiem n biscum in reuelatione Domini Iesu de coelo cum Angelis virtutis eius. 4 unc parebit signum flij hominis in coelo,& tunc plangent omnes tribus terrae,& videbunt filium hominis venietem in nubibus coeli, cum virtute multa de maiestate. Ambigitur unde visibilis prodibit Dominiis: respondet scriptura, E coelo, quod nubibus sit altius. Visibilis igitur eo ascenderat. Quod si Ascendere in coelum, pro In maiestatem evehi, atque usum structum beatitudinis adipisci collocatur: etiam Descendere de coelo, pro iterum exinaniri, & ad tempus sua potestate es beatitudine priuari dicetur. Tanquam enim opposita, Angeli ipsi ascendere in coelum,& descendere statuerunt. Quid si per scripturas descensus ad iudicium visibilis de conspicuus,ac certo loco circumscriptus non ossicit Clitisti maiestati, gloriae & soelicit, ti: curascensus visibilis, & habitatio localis in coelo, secum non seret easdem illas dotes & eminetias in corpore Christi naturali videri, ita vi nihil opus sit ad illorum bonorum complemetum, corpus in diuinitatem,ubi quitatem, aut aliud figmentumutari,cum illa possidere possit in sorma corporis conspicua, siue sit in coelo, siue in terra Ccrte uno loco continebitur Christus, cum descederit omniu oculis obi erus ad iudiciq& tame insignibus omnibus maiestatis,quae potest sustinerc, cxo nabitur. Cum venerit ait scriptura filius hominis in maiestate sua,& omnes Ange- li eius cum eo, sedebit supersedem maiestatis suae. Videbitis amodo filium homi- nis sedentem a dextris virtutis Dei, & venientem in nubibus coeli. Quapropter ad possessionem maiestatis ,& sessionem a dextris Dei, quantam Christo tribuunt scripturae, nihil necesse est ipsum toto modo diffundere, aut inuisibilem reddere,

siue in coelo, siue in terra locetu Praeterea cum ex hoc mundo corpora Sanctoriam

euolabunt obuiam Domino,ut cum ipso vitam degat sempiternam, quὸ tum traf- portabuntur,&ascendent3 An immutabuntur in cana subtilitatem & tenuitate, siue etiam in spiritum,ut ubique cum Domino maneat, quoniam Dominus iuxta Bre tianos implet omnia,qui postqua ascederit, promittit omnes suos attractum ad se, ut ubi sit, illic sit,&minister eius Nequidem istud auersatur Brentius,quamuis detrectet planissime c5steri, sed tergiversetu Sanctos fore ubi Pater adfuerit, & vicissim Pater ubi Sancti. De quo ipsum insectatur Beeta, quasi nouos Deos quotidie fabricet,cum non ex alia ratione Christum Deum agnoscat, quam ex ubi quitatis omnipotentia,quam sanctis ipsis laiti communem reddat. Adluc si ascensus & descensus, Christi ac Sanctorum qualitatem denotat, & non motum atque locum: igitur corporis & Sanctorum nullus locus erit post hanc vitam, nulla dextra, nulla sinistra, nulla superior,nulla inferior pars, nec erit solus Deus omnia in omnibus, sed Christus, de quicunque Sanctus. Facit Brentius, quod omnibus haereticis est usit, tissimul emcndicat extra rem voculas u scriptura, e quibus deprauet de peruertat clarissima dogmata Deus inquit ad Sodomitarum causam cognoscendam, &ad

promulgandam lesem sertur in Sina descedisse. De Christo quoque scribitur,Ne- mo ascendit in coelum, nisi filius hominis qui descendit de coelo. Ubi vocabula descensus& ascensus non ad corporales transitiones pertinent, sed ad actiones spiri- tales accommodatur Ideb caucitur nihil se aduersum scripturas committere, si t le sensiim in Christi ascensione exigat. Peccat in eo,quod verba motu spnificantia, quae nemo dubitat spiritaliter explicari oportere,cum diuinitati attributitur, in codem sensu retineat, clim de humanitate corporea enuntiantur, cui corporaliter &tarie coueniunt. Pcccat in eo, quod ascedere Δ descedere putet per translatione uinitate assirmari,cu no de ipsa proprie,sed de sigura corporea, in qua apparebat Deus hominibus, dicatur. Peccat etiam in eo, quod descetum existimet tribui a

Ioanne

347쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. is x

Ioanne Euangelista naturae diuinae filij Dei, cum minime ad naturam reseratur Adad personam, quae se demisit, de descendit per incarnationem & assumptam ca nem, ut habitaret in nobis, corporaliter ad nos descenderet, de per illam etiam corporaliter in coelum rediret. Quadere videat, qui volet, longam Petri martyris de Berae disputationem. De quatuor capitibus propositis, secundum quaestionis caput de coelo, quo receptus est Christus, percontatur, quodnam , dc quale sit. Brentiam non regionem aliquam, aut sedem, per ipsum intelligunt, ' ,: sed aliquando Deum ipsum, aliquando eius omnipotentiam, gloriam, de foe 2 licitatem, ad quam Christus sua alaensione peruenit. Nos scripturis innixi, locum certum de destinatum esse credimus, ubi Christus, Angeli, atque alii Sanctili, bitent , summo bono collocupletati. Iam demonstrauimus ex ascensionis contextu, coelum esse locum nubibus ipsis fureriorem, ad quem superatis nubibus Christi corpus properabat. Neque sane delandi aut excusari potest ullo modo signinc, tio, quam Brentius comminiscitur. Quid enim 3 An cum intuerentur A postoli in coelum,quo tendebat Christus,intuebantur in ipsam beatitudinem,aut Deum, &non ad locum sursum versus Z An ex beatitudine descendet Christus, ut ea relicta mundum iudicet3 Ancum ipse superior coelis fictus declaratur,ta quam omni kP-- licitate etiam sua atque diuina beatior commendatur3 Quid est inquitApostolus quod ascendit, nisi quia & descendit in inferiores partes terrae Z Vbi antitheta con- unectit ascensum & descensum, coetu de terram:quae ut metaphorice exponi nequit,' ita nec coelum,quod Christus conscendit. Cum precamur,Fiat voluntas tua sicut in coelo, de in terra:an metaphorice de coelo de terra somniamus 3 Vidit Stephanus coelos apertos, & Iesum stantem a dextris Dei: an coeli nomine gloriam Christi

commemorari arbitrabimur, de non vere coelos, in quos solemus oculos conuertere, qui sunt aperti, ut corpore Stephanus in ipsis situm Christum perspiceretὶ Ex isto Brenti j ubi quarto de sortunato coeno, quod ubique vult a Deo, Christo,

Angelis, atque beatis circumferri, tanquam ex coelo, putidae multae exundant a surditates de inseris, damnatis, atque aliis rebus, quas ita Brentius commiscet,

quasi promiscue omnia sint plena Deo, Christo, Angelis, beatis, coelo, inferno,

damnatis,sinlicitate , miseria, atque omnia breuiter in chaos antiquum redeant ad unius Brent ij nutum de figmentum.Nos sequamur scripturas, in quibus coeli nomen legimus imprimis varium de ambiguum. Nam coelum non si tum aerem dc aether. 1,sed totam illam machinam, quae supra nos, complectitur, quod licet appellare coelum visibile,seu materiatu, seu aspectabile. Scriptura enim non discernit o bes, more Astrologorii, sedIulcherrima illam machina,quae supra nos est,una cum aere, in quo impressiones sut,coetu plerumque nominat. Atque hoc corporcu c luna perituru, atquc immutatum iri patct cx Esaia,Matthaeo, Luca, de Petro . Secudo per metaphoram Ecclesia,coeli nomine vocatur, in quo Christus sol iustitiae lucet. Ecclcsia tanquam luna radiis sapientiae de iustitiae per Christum illustratur: in quo fulgentes stellae piorum splendent. Hinc Ecclesia, regnum coelorum nuncupatur. Tertio coelum spiritale, inuisibile, aeternum, atque cxpers omnis mutationis, cst sublimis dearcanus thronus Dei inhabitatis luce inaccest bile, 6 beata sedes Angelorum de hominii, Paradysus spiritalis, de domus aeternae foeticitatis. Vt autem quo transccia dctit Christus, ordine inuestigemus, non collocari debet corpus citas in aere:quoniam nubes ipsius pedibus subicct i spectantium oculis eum alcendente eritipuit ex quo perspicuu est, non in altu, nec in nubes duntaxat, sed in superiores partes transisse. in aere vercta, vel sphaeris illis coelestibus, altera videlicet materiali

348쪽

QUARTA REPETITIO .

damnati, quia Christo depositum corpus opinarentur in sole: quoniam inuenirent, In sole posuit tabernaculum suum. Sed authore Apostolo supra omnes ccx- . los ascendit. Nam postulat natura, & ipsa ratio, omnia corporali iis gradibus ex dignitate disponi, de ob eam causim merito corpus Christi praetergredi debuitnes . EL, O Omnia corpora coelestia, cum longe ipsa antecellat, & mutationi atque corrupti

pq ni natant, & sint subicina, a quibus corpus Christi liberum extra ipsa collocari decuit. De regionibus sane illis, atque orbibus David cecinit, Opus manuum tuarum sunt c li. Ipsi peribunt,tu autem permanes, & armi tui non deficient. Quod si pe-ribunt,mutabiles certe sunt, & corruptibiles. Nequis tamen intelligeret de anni hilatione, addit quomodo perituri sint,& ait, Ceu vestimentum mutabis eos, & mutabuntur. Vnde alii scripturarum loci, innovationis repurgationisque collo- rum meminerunt. Quapropter scriptura ipsa apparet consulto Christum sin i laribus ascensionis titulis, quasi quibusdam scalis, ad arcem coeli deducere, cio nec ipsum constituat ad dexteram Patris, ne qua resideat suspicio, an inter crea turas corporales alicubi delitescat. Initio primos ascensionis gradus a terra ad nubes enumerat: inde Christum prosectum in coelum addit, atque ingressum, non in manustista tabernacula, sed in ipsum coelum. Progressum adiungit, com ista ' penetrasse coelos ait: &ne cacumini insidere, aut haerere putetur, ascendisse supra omnes coelos, imo superiorem coelis effectum , usque ad Patris dexteram peruenisse enarrat. Non potuit sane scriptura accuratius ascensionem Christi

culis subiicere, & locum ubi quaerendus sit, naturali praesentia delineare. It

que extra mundum corporeum, & coelorum ambitum & situm, corpus Chriasti habitat usque ad tempora restitutionis omnium. Hic vero quaeritur, quodnam

coelum,& quisnam locus extra mundum cogitari possit, quo capiantur Christi &'Decae ο-- Sanctorum corpora. Hic Brentiani & Cingliani congrediuntur asperius. Modo Brentius fatetur ingenue coelum illud id eme, quod nescire possumus, ac se solum posse dicere quid non sit: Modo agnoscit in scriptura multam esse coelorum mentionem, & varia eorum genera: sed negat se reperisse fictilium illud sive M humeticum, ut vocat, siue Talnaudicunt Empyreum , quod ideo existimat se perspicue consutasse , quia de ipso nullum verbum Moses in mundi strumara faciat. Cinpliani contra & corporeum statuunt, &circumscriptum,&quibusdam quasi loculis siue mansionibus corporeis affabre distinctum, ut in domo Patris multae mansiones inueniantur. Spiritale quidem, immutabile, inuisibile dicunt,

ita tamen ut corporis limites ac fines retineat, ne corpus Christi sine loco corporco deprehendatur. Antea tamen rccitauimus Caluinum non semel eam opibitionem damnasse per scripturas. Nos intra eas & primorum Christianorum fidem de rebus illis abstrinissimis contineamur. Est autem de ipso coelo triplex quaestio: An sit, Quid sit, re Quale sit. Errat Brentius, cum ex eo quod igno-rctur, quale sit, esse omnino non credit i & dum vetat indagari, an sit, cum interea , de spiritalitate eius & ubiquitate sine scripturarum & Patrum authoritate ad placitum definiat. Errant Cingliani, cum ex eo quod a scripturis esse innuitur, quicquid ipsorum causae seruit, de illius qualitate & proprietate sine scripturis S Patribus deccinunt. Eis Moses neque Angelos, neque alia supra coelos aspectabilia, siue condita, siue existentia attigerit, ista tamen sine si imma impietate nemo negauerit. Esse aliquid extra coelos aspectabiles , quod etiam coelum nuncupetur .iliteriis sacris, Ascenso Christi conuincit, quae astruit ipsum ascendisse super omnes coelos aspcctabiles,ad quos attollebatur e terra. Idco si tra-siliit omnes illos coelos,neccsse est ut aliquid extra ipsos existat. Esse itaque, & ubi sta

349쪽

DE VERITATE EUCHARIsTIA

sit, inde cognoscitur. Eo raptus fuit Paulus, ut audiret arcana verba, quae non licet homini loqui. Ea sedes ac regio Angelorum est, qui non volutantur cum,psis orbibus: nec collus etiam Christi in ipsis orbibus manere credibile est, ut cum ipsis rapiatur &versetur. Certe David Angelos altiori loco & illustriori, quam sint coeli, disponit Istud coelum coeli Deo destinatur , qui mortalibus hominibus terram commiserit: ibi sedem ac thronum fixit: ibi se videndum proponit, de radios sui splendoris exerit: ibi merces nostra copiosa reponitur. Quoniam vero coelum istud ab istius Vniuersitatis rerum machina, tum excellentia inenarrabili, tum situ inexplicabili sciungitur, quoniam neque oculus vidit, neque auris audiuit, quae suis ibi praeparauit Deus: quoniam audiuntur illic arcana verba, quae non licet homini loqui, scriptura cum de ipso concio natur, ex rebus corporalibus voces & descriptiones mutuatur, quemadmodum in Ioannis Apocalypsi legitur: cuius enarratio cum antiquis Philosophis, qui multa audierunt a primis illis Patriarchis de diuinis rebus mysteria, plurimum conuenit, scuti copiose Augustinus Eugubinus de perenni Philosoplita recitat. Ei locos, man-

sones, deambulachra, domos, etiam terram viventium, atque alia ex hoc mundo deputat. Esse quidem, atque ubi sit, nemo Christianus unquam dubitauit: sed quale sit illud coelum,omnes suam profitentur ignorantiam. Quid vero sit, secundum scripturas, & creaturarum ordinem atque centemplationem, probabilius respondetur, non statuendum esse aliquod corpus, aut aliquem locum corporeum, aut aliquid denique creatum, sed lucem increatam, a diuinitate emicantem, beatitudinis nostrae & gloriae sontem: breuiter id esse, quod erat ubique, antequam mundus corporeus esset conditus. Nihil enim ibi cogitari debet mundanum, aut creatum, cum creatio a mundi coeperit origine: sed quemadmodum mundus sua existentia effecit sibi locum proprium , csim non ante esset corpus aut locus, quo ambiretur . ita nec ultra mundum fuerit necesse fingere esse aliquod corpus, aut

loci planitiem aliquam creatam, in quam recipiantur Angeli cic beata corpora. Sed vide mundo diximus, ita existimari debet Angelos, quamprimum extiterunt, ex Dei nutu ipsa sua existentia definisse sibi locum, & corpora, quam' rimum sit pra mundum peruenerunt, sua praesentia etiam circumscribere sibi

ocum intra Dei lucem de gloriam, ad cuius fruitionem admittuntur: &propter huiusmodi creaturas, quae eo prouehuntur, ac Dei peculiarem manifestationem, ccclum & locus cognominatur, quamuis per se de absolute res illa considerata, neque corpus, neque locus creatus existat, sed lux diuina purissima & simplicissima, extra mundum illucescens. Quoniam itaque Deus ascripturis & antiquissimis Philosophis , qui a primis Patriarchis & Prophetis didicerunt, scr- mn, a fisatur habitare lucem inaccessibilem, siue in igne ac splendore degere, quod ave- iustissimis Graecis 'o Di initi, pronuntiatur: ideo ad Dei habitaculum, quo pij veherentur, exprimendum, nomen crinxerunt Empyreum,id est, igneum atque lucidum: quae appellatio a Beda introducta putatu de Strabone, cum tamen ea Ausu- . δε- stinus utatur, de citat ex Porphyrio hac clausula: Discernit a daemonibus Angelos, aera esse loca daemonum, increa vel empyrea disserens csse Angelorum. Et undem

significationis vocarunt antiqui Graeci Olympum, quasi .λαλαμῶ , totum lucidi & insigni fulgore collustratum. Noverant quidem, sicuti etiam declarant, Deum ubique praesentissimum : sed supra mundum suam praesentiam singulariter demonstrare sentiunt. Aristoteles aliter quam Christiani, coelo tres significatus assignat: quorum unum dicatur, δρῶ, --, id est uno modo coelum vocatur, in quo totam dicimus incolere diuinitatem. Alterum coelum co-

350쪽

ARTA REPETITIO

memorat, quicquid extremi & infimi mundi rcgionibus subiacet, in quo relucent sol,lii na,atque alia astra.Tertium coelum appellat uniuersum ipsum, quod ultimis inudi finibus & limitibus cingitur & clauditur. Extra coetu inquit ostensum puto ἀδε neque esse, neque esse posse corpus. Liquet igitur quod neque locus,neque Vacuu, neque tepus est extra. Ideo neque in loco sunt quae ibi exiliunt, neque tempus ea .. facit senescere: neque est ulla imitatio eorum, quae ibpra extremam vertiginem consistunt, sed inuiolabilia perdurant,& optimam agunt ac sortunatis limam vitam iain sempiternum. Deus in supremo coelo habitat,qui & Olympus dicitur, quasi . . iam ., totus fulgidus,& omnibus tenebris & incomposito motu sepositus, cuius modi aestimantur apud nos tempestates,venti,& turbines. quod proditur linquit etiam ab Homero. Non ista asterimus, quasi fidem ac religionem de coelo,& stelicitate, ab Aristotcle aut a Poetis petamus. Sed cum ipse Aristoteles, Plato, atque alij omnes Philosophi,non ex suo sensu profiteantur expresse se talia docere,sed ab

antiquissimis viris,ut loquuntur,accepta tradere,&cum eadem valde cum scripturis de cum Christi ascensione congruant: cur nouas commentabimur de ubiquario coelo fictiones & nupas, ne videamur ullatenus cum Philosophis conuenire 3 Lapsus est Aristoteles, cum corpora in coelo non posse subsistere censuit, quia diuinas illas sedes ad rationis calculum contra maiores suos reuocare voluit. Non fiam nescius a Talna udicis & Rabbieis Hebraeis a Christianis quoque nonnullis Graecis &Latinis,de coelo Empyreo sermonem haberi, tanquam de vero coelo creato, & loco amplissimo.Nolim ego resistere obstinati Js multorum scriptorum & Theologorum opinionibus, praesertim cum nihil veritati commodet vel incommodet, si coelum illud censeatur creatum, vel etiam corpus habeatur, vel non. suo quisque utatur arbitrio, non impedio. Sequatur quisque in utramque partem quos vostet

authores,cium non desint. Scio Hebraeos inter tria coelorum genera a Deo fabric ra, Angelicum primum ponere:alterum, luminarium de orbium: tertium vero aereum. Scio placere nonnullis Christianis ad primum illud Angelicum coelum si ue paradysum, Apostolum raptum, quod ascendendo recte tertium vocarit. Scio veteres nonnullos I heologos de illo coelo solitos eloqui, ut de creato loco. Sed si cui arriserit illa, quae milii magis probatur, de illo coelo sententia, facile permittet bonis illis de piis viris cum scriptura, ad excitandos homines & praeparados de istis rebus spiritalibus G -- άθαι loqui, & ad captum hominum pueriliter de mysteriis arduis & reconditis garrire,& tantum non ineptire, dummodo quando ad verum ventum est, Δ disquiritur de religionis synceritate, tropi & figurae scriptur rum de Doctorum ab ipsis met enucleantur, non laquam simpliciter & propriῖ dicta urgeantur & exquirantur. Qui defendunt quid creatum esse, toti insistunt in eo,quod oporteat vel Deum esse, vel creatum. Sed facile respondetur,quod sicut

ante creationem nihil prorsus erat praeter Deum increatum, de oportuerit creatur aes primas ibi ubi erat solus Deus, & non aliud recipi: ita nihil absurdius esse, si dicamus non solas ipsas primas creaturas, sed beatorum corpora, ac denique totam mundi machinam, nulla alia interposita creatura, ibi ubi erat solus Deus, rectri: alioqui si creatura no potest existere nisi in alia creatura, ibitur in infinitum . Quod si necessees aliquam creaturam, ibi ubi solus Deus erat, contineri &sustineri, cur non de Claristi coquis, creatura omnium excellentissima,& Angelos, & alios spiritus, ac corpora beatorum ibi, ubi solus Deus est, sine alia interiacente creatura collocari credemus i Ex quo antiquiores,&minus in scripturis Σ diuinis myllertisco rupti Hebraei, in ea versantur opinione, ut Rabbi Eliezer in suila Pithe i Rabbi Mose Maiemonis filius, nono capite partis primae libri qui inscribitur More Nebu-

SEARCH

MENU NAVIGATION