De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

DE VERITATE EUCHARISTI A. is

, ratur potestatibus:corpus tamen est, S: habet quam prius habuit circumscriptione. Non dixcrim ego , humanis persuasus rationibus nequc enim adco audax sum & temeraritis quod scriptura silentio praeteriit. Sed tamen audiui Paulum clamatem,

Statuit Deus diem, in quo iudicaturus est terrarum orbem in iustitia, per cum vi- rum quem praefiniuit, fidem praebens omnibus, suscitans ipsi im a mortuis. Didici etiam a saltistis Angelis, quod veniet co modo, quo viderunt ipsum discipuli eun-- tem in coelum. Viderunt autem naturam circumscriptam,no cana quae circumscrio bi non potest. Audiui etiam ipsum Dominum dicentem, Videbitis filium hominis

. venientem in nubibus coeli. Scio vero esse circumscriptum, quod videtur ab homi--nibus. Videri enim non potest natura, quae non potest circumscribi. Dominum . quoque iterum dicentem audiui, Cum venerit filius hominis in gloria sua tunc se- , debit super scdem gloriae sitae. Porro autem sedere in throno gloriae, de statuere qui-- dem agnos a dextris, hoedos vero a sinistris, id quod circumscriptum est, sigia ist-- cat. Audiui quoque praeclarum victorem Stephanum dicentem, Ecce vidco coelosia apertos, de filium hominis 1 antem a dextris Dei. Vidit autem eam quae videtur nais turam, non quae sub as cinim non cadit.,. Uicti ivs TRIDENT IN Vs in eosdem Eutychianos. Quis in id. Em.. tam abruptum erroris barathrum seipsum iniiciat, ut filium Dei sine pio pria is sua carne, quam in sacrae virginis utero, ineffabili si,cietatis permixtione, ita libi met adunavit, ut verbum homo, de homo Deus, idcirique Virus, non mutatis is naturarum generibus fierct, neget hodie ledere ad dexteram Patris, venturumque., iudicare vivos & mortuost cum ipsum Deum dixisse no nesciat,Cum venerit filius - hominis in gloria sua,&c.

DE D ES C EN SV CHRISTI AD INFERO S. '

C A P. II.

T s 1 nihil Articulus de descensu Christi ad inferos, ad Euchariis

stiam pertinet, attamen quoniam ad Ascensionem cuertendam, ad aeterni supplicij certum locum negandum ac destruendum Brutianis viam fecit ac muniuit, atque in Polonia a Staphylo com- si G. memoratur quidam propter Caluini de hoc articulo doctrinam, is V eo usque progredi, ut omnino inferos, & poli hanc vitam supplicia tollat, visu in cit hic post ascensionem ea de re disserere. Apparet sene, primis seculis Ecclesiae, Gnosticos de inseris eam tenuisse opinionem, quam nunc Brentiani renouant, & illam quam Caluinus de Christi descensu ad inseros tuetur. Vtramque vero introducebant Gnollici, ad tollendam ultimam omnium resurre- δε stionem. Qua de re pauca illa de Irenaeo proseremus, alia prolaturi in huius capitis - sine. Si Dominus linquit in legem mortuorum seruauit, & commoratus est v - 4 sim is que ad tertiam diem in inscrioribus terrae, post deinde surgens in carne, quomo- is do non confundentur, qui dicunt inferos quidem csse hunc mundum, qui sit s sem. iniscundum nos: intcriorem autem hominem derelinquentem hic corpus, in super - coelestem ascendere locum Caluinus itaque Christum per animam re Vera descen- ω--- metis. disic ad inseriores partes terrae insciatur , unica ratione incitatus, quamuis alias praetexat, ne cogatur ad Purgatorium stabiliendum, ullum tertium animarum receptaculum admittere, ad quod Christus in mortis triduo penetrarit, unde Patres educerct: qui quonia cum pietate ac redeptoris fide obdormissent in Domi no, nec cruciabatur in ualerno,nec struebantur Paradyso,quoniam coelum Christus

362쪽

QUARTA REPETITIO

suo sanguine nondum reserasset, ideo tertio quodam loco asseruabantur in aduentum primum Domini nostri Iesu Christi, a quo liberarentur,&ad coelum traducerentur. Interpretatur vero Articulum Symboli, Descendit ad inferos, spiritaliter pro cruciatu damnatorum,quem anima Christi subierit in cruce, cum dixit, Deus Deus meus, ut quid dereliquisti meὶ Quemadmodum autem plerasque alias blasphemias, ita hanc quoque mutuatur ex Bucero. Antequam autem impietas ista possit consistere, sibi necesse vidit Caluinus Orodigiosas dc inauditas opiniones δίblasphemias coaceruare,quibus errori suo aliquod sundamentum poneret. Imprimis nihil relinquit in religione Christiana tam certum,ratum, ac consessiam, quod tropis de sguris nequeat ad hominum arbitrium corrumpi, cum ne quidem Symboli. A postolici articulis simplicissimo de vulgarissimo sermone conceptis parcat. Animas piorum coelum ingressis,&in labita sic ante Christum ponit, quod opinorantiquis Christianis inauditum fuisse. Christi sanguinem atque mortem corpor lcm asserit non suste ciste pro mundi redemptione. Non horret allirmare, animam Christi cruciatus damnatorum pertui sic, cumque de salute tantum non desperas se, atque inscros ipsos secum in cruce gestasse: Ipsos vero inferos, ad quos descendit Christus, nihil aliud esse quam damnatorum,ubicunque infligantur,tormcnta. Limbum de locum, in quo asseruabantur piorum animae usque ad Christi descensium, fabulam non vcretur appellare, quae magnos authores habeat, ipsos Prophetas nimirum, Apostolos, Apostolorumque pio xii nos succestares, dc Ecclesiae uniueis alis per orbem distulae ctiam purioribus illis seculis consensum. Nec Buccrus,

Caluini magislcr,dubitauit scribere, hominum esse inuenta,quq de limbo Patrum, de reali descensu Chi illi ad inferos,atque locis obscuris docentur. Beza rari impudentia veterem illam Ecclesiam traducit, eamque prae se de magistro despicit, de ut fabulosam ac fabulis addidi. ana conspuit. Denique Caluinus Inferos inscripturis nosignificare ait locum aeternis suppliciis deputatum, sed suppliciorum statum, ubicunque sit. Isti sunt reformati Euaget ij de Caluiniani flosculi, quibus iactatur quaeri sola Christi gloria de amplitudo. Ac ne quis nos accuset calumniae 5 im Postvrq, istas inta Christo Apostatici viri Caluini verba. Nec vero descensum Christi ad

inseros omittere conti enit, in quo ad redemptionis effectum non narum est monacti,ut eo praeterito multum ex mortis Christi fructu depereat. Nihil actum erat, in si corporea tantum morte defunctus fuisset Christus. Ope pretium erat, ut diui- nae ultionis seueritatem sentiret, quo de irae ipsius intercederet, de satisfaceret iusto iudicio. Vnde etiam eum oportuit cum inferorum copiis, aetcrnaeque mortis horrore, quasi consertis manibus luctari. Correctionem pacis nostrae illi impositam fuisse Propheta docet,Fuisse fropter icelera nostra a Patre percussiim:quibus signi- sicat in locum sceleratorum spontorcio,vadem, adeoque rei instar submissum, ad ..dependendas persoluendasque omnes, quae ab illis expetendae erant poenas, hoc ..uno duntaxat excepto, quod doloribus mortis non poterat contineri. Ergo si ad inferos descendisse dicitur, nihil mirum est,cum eam mortem pertulerit, quae sce-lcratis ab irato Deo infligitur. Torqueri oportebat hac conscientiae anxietate, ac si .. a Deo derelictus suisset, inad ac si Deum haberet infensum. Sciamus no modo com Apus Christi in redemptionem fuisse traditum, sed aliud maius de excellentius pre- timn suisse, quod diros in anima cruciatus damnati ac perditi hominis pertulit. Illiosiuit dolores, de quibus Petrus dicebat, Christum resurrexisse solutis mortis dolo- ribus: pcrdolotes intelligens eos, non quos dira mors in illo esciebat,sed quos pa rat malcdictio de ira Dei. Vbi illo articulo de morte Christi, cruce, de scpultura cX- posita fucrunt, quae in hominum conspectu palliis est Christua, opportunc subii- ia

363쪽

DE VERITATE E VCH ARI STIAE.

. citur inuisibile illud & incomprehensibile iudicium, quod coram Deo sustinuit. Caluinus quidem primu ni fallor, inter omnes Christianos extitit, qui mortem Christi corporalem, & sanguinis et sussionem, non suffecisse ad eluenda nostra peccata impie docuerit. Caluiniani nos Catholicos solent execrari, quasi susscientiain derogemus sanguini Christi, cum Purgatorium & priuatas satisfactiones statuimusci exigimus.Ipsi vero post magistrum Caluinum, nihil meriti, nihil pretij & valoris, Christi sanguini,&corporali morti ac pallionibus tribuunt, sed omiacm satisfa-- ctionem reserui acceptam suppliciis Inferni, quae luit Christus in anima. Clara sunt. Caluini verba: Nihil actum erat scribit ille si corporea tantum morte defunctiis. suisset Christus,&c. Antea quidem Melanthon illam anxietatem ac dubitationem Christi de sua sci lute commentus fuerat. Antea Bertholdus Rotbacensis Beghardus narratur a Nauclero in Chronicis, ante annos ducentos Spiraevstulatus fit ille, propterea quod inter multas abominandas blasphemias auderet etiam docere, Christum in cruce propter dolorum acerbitatem de animae suae salute dubitasse. Inueniendi spiritalis coeli, dc spiritalis ascensionis desiderio, Brentiani de descensiu Christi ad inferos Caluini figmentum amplexantur, & inauditam antea ipsius blasphemiam, qua conculcat sanguinem Iesu Christi, ac profanum ducit de communem ea iam publica concione Α ugustae habita, Se Tubingae excus Smi delinus in vulgus sparsit, S comendauit, ut Satanas Satanae ope ferat, & Caluinus cu Brentio inferos spiritales & portatiles vidcatur fabricare. Bera tanqua singularis serus,& bellia, nihil putat se sapere, nisi noua feritate omnium audaciam in corrumpendiis scripturis post sc relinquat. Quoniam a Luca ad literam citatur Psalmus de Christo, Non

'' derelinques animam meam in inferno, Bega notius Euangelis harum corrcctor, Lucae translationem improbat: quemadmodum in verbis Coenae eundem desisto cismo notarat,atque ita vertendum pronuntiat,Non derelinques cadauer meum insepulchro: mirabili certe metamorphosi, qua animam in cadauer transformat, ut

omnem memoriam de descensu Chrilli ad inferos e sacris literis aboleat: &non modo ipsis Euangelistis, toti antiquitati, omnium Christianorum qui adhuc uiuiit consensui, sed etiam magistri figmento bcllum indicet. Vbi enim textu ita deprauato extabit expressa scriptura de descensu Christi ad inferos nominatim, quomodocunque explicetur ξ Libet initio spiritum vertiginis in istis Ecclesiae Catholicae Aducrs riis, ut in aliis omnibus, ita in hoc articulo obseruare. Brentius certe suis in . Commentariis in Acta Apollolorum sic scribit: Non derelinques animam meam . in inferno. Audis unum ex articulis ii dei nostrae, qui eli de descensu Christi ad in fernum. Descendam quidem in infernum,sentiam dolores inferni,& plane perii se videbor: Non tamen derelinques me in doloribus inscrtii, nec in perditione me

, auxilio tuo dcllitues. Sepulturae quoque tradar,ut pro aliorum hominum coditio- ne esca vermibus efficiar S: putrefiam sed tamen nunquam committes, ut sanctiis

is tuus,Vt filius tuus putrefactioni de corruptioni obnoxius fiat. Saltem hic post emis sum spiritum fatetur animam Christi alicubi fuit se , qui locus nomine & re Inferi nominantur, ad quos ille descenderit. Contra in causa ascensionis, inferos, coelum& terram commiscet: S alicubi Descedere ni in seros,nihil aliud elle interpretatur, quam mori. BeZacum ipsum refellit, se & magistrum de metaphorico descensu Christi, de gestatili inferno consutat. Audiamus itaque bestiam sua verba resonan- . tem: Quum tibi obicctum esset, Brenti, non icinere solere scripturam usurparea verbum descendere, quum de inferis agitur, tu rursus velut ex literati fictiis tro-- pilla, sicut nos vocare consueuistis, hoc dicis intelligendum de spiratali inferno, irae deiectione,opprcssione,& conculcatione, in quam semper descendant impij.

D iiij

364쪽

ltim fiati esse,

IARTA REPETITIO

Omni a igitur, ut video, plena sunt hominum ascendentium & dcscendentium, qua ..tamcn localiter nec ascendunt nec descendunt. Sed explica nobis, quaeso,quomodo Dauidi cum illud ex hac regula explicandum putes:Si ascendero in coelum, tu il- lic es: si iacuero apud inferos,ades. Quo minus cnim aliter, quam demutatione loci hoc possis accipere,prohibent quae prscedunt&siubiiciuntur Vis postea proba re infernum esse penes nos in terra, quoniam videlicet Diaboli penes nos sint in terra, quos dicit Augustibus,ubiciaque fuerint,infernum circumferre. Mirum proscctb argumentui Animus linquit ille apud Terentiumὶ iamdudum est mini in patinis: ergo patinae sunt etiam spirituales, non corsoreae', 5 ibi sunt ubicumque sunt lurcones δ famelici Circu inserunt in cordibus sitis latrones Patibulum: ergo patibula non stant ccita loca, ex quibus corporalit cr pendeant latrones. Imo an non imp ij ipsi,quocunque vcnerint,irae Dei scias i perciti, iam secum in seros circum se runt Itaque etiam infernum dicis cssic, ubicumquecst ira Dei, ac proinde in uno ac eodem homine coedum de inseros, id est,carnem de spiritum collocas. Quasi vero a de metaphoricis illis inferis,ac no potius de loco illo, ut diues ille epulo loquitur, aeterni cruciatus quaeranaus. Obsccro te igitur,Brcti,anilia ista cauilla semel omitte, ne quis tua ista legens inueniatur, qui te de cadum, de in scros ridere potius quam a serio credcre sit spicctur. Huius tui textus priorcm partem,vcnerabilis Beza, lictam puta tibi ac tuo magistro, qui ascensionis vocabulum in metaphoram, de Inseros in spiritalem intelligentiam soluitis in articulo de desiccnsu Christi ad inseros:&co- para Desccndit ad inseros,de Ascendit ad coenos,ut in qua signiscatione descesum acceperis, ascensum contra Brcitum urgeas,aut concedas. Recte in posteriori pa te rides tuam ac magistri tui consecutio tu in illam. Christus iram Dei sensit in cruce, de apprchcndit dolores insci ni : ergo non defccdit ad ullum localem infernum, nequc alij sunt inscri statuendi, quos Christus inuiserit. Rccte inscctaris tuum ac imagistri impium paradoxum,quo in eodem homine Christo coelos de inscros,pratiam de iram Dei,carnem de spiritum, Deum ipsi ina ac Diabolum collocas. Obsecro te, venerabilis bcstia ,haec infernalia dogmata omitte, ne quis ea legens, de tua ac tuorum acta considerans,inueniatur,qui te Christum,c una de in scros,ac Eua- gelicas scripturas,quas pro tua libidine corrumpis de vcrtis, ridere potius quam sierio crederc longe probabilius suspicetur,quam Brcntium.Vt aut cin haeresim Caluinianam de descensu ipso ad inscios expcndamus, initio Caluinus assentitur, in Articulorum numero ipsi ina habendum esse, de quidem inter praecipuos, de sine quo nihil actu pro nostra sal u te a Christo ex illinaci, quamuis a quibus da antiquis Christianis inter Articulos SImboli no receleri sciat. Certe Ambrosius author cst, Arrianos ita aduersatos huic Articulo, ut cum de Symbolo Apostolorum expungerent. Quaeritur ex qua scripturae itis secundum Caluinum tam necessari j Articuli coctrina petenda sit. Nulla certe eius mentio nominatim ex prcssa, nisi aD. Petro mapud Lucam si,cuius ita habet litera: Hunc Iesum desinito consilio & praescientia in Dei traditum per manus iniquorum affligentes intercinistis. Quem Deus suscita- uit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile crat teneri illum ab eo. David enim dicit in eum: Providebam Dominum in consscctu naco semper, quoniam a dcxtris cst mihi, ne commouear. Propter hoc laetatum cst cor meum, & exultauit 'lingua mea insuper, de caro naca requiescet in spe. Quoniam non dc relinques ani- mana meam in inferno,nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem .Prouidens

locutus est de resurrectione Christi,quia ncque dei clictus est in inferno, nec caro eius vidit corruptionem. Aliae quidem scriptiliae attcstantur articulo de Christi ad inferos dcscensu,quas silcntio non praeteribo:scd cardo dissicultatis potissimum in

365쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. ici

ex textu Lucae vertitur. Anii duertendum imprimis, quo tempore feratur Christus ad inferos descendisse. Articulorum ordo in Symbolo ostendet, post mortem ac separationem animae a corpore. Disponitur cnim post mortcm ac sepulturam ante resurrectionem. Dispositionem Symboli conatur effugere Caluinus, ac descensum comminiscitur collocatum post mortem, cum debuisset antecedere: quia descensus ille, & tormentorum sensus in anima acciderit ante essiatum spiritum, po positum tamen, quia rem spiritalem indicet,quae gestis corporalibus, ut passioni ac morti interseri non decuerit,sed subiici. Si alicuius momenti haec put

retur ratio,ergo etiam Descendit ad inseros,post Ascendit ad coelos, exprimedum sitit, quia corporaliter resurrectio & ascensio accidit. Verum conniueamus tantis- peraci Caluini nil gas de perturbato ordine Symboli. Certe Petrus in sua conacione destensum illum inter mortem Christi,eiusdemque resurrectionem interiecit, non igitur in anima,antequam decederet de corpore,ille completus suit. Inspiciatur textus. Enarrat primum mortem, postea descensum animae ad inferos, te tio sepulturam,&deinceps resurrectionem. Nondum disputo, quo modo litera e

plicanda sit: tantum premo, aut nusquam mentionem de descensu Christi ad inseros extare in scripturis expressius quam hoc in textu, qui illum euenisse comemorat post obitum. Non igitur descensus recitatus a scripturis potest intelligi de cruciatu,quem anima Christi subierit ante mortem in cruce, uti Caluino placet in te pretari. Quamobrem articuli apte & iuxta hunc textum sunt dispositi, inter quos

descensui post sepulturam merito locus debetur, cui etiam praeponi totuit: sed

passiones corporis uno filo melius fuerunt concinnatae, quibus venuste subiungitur,quid circa animam separatam contigerit. Adhaec Caluinus assentitur, articulos ipsos simplicissime ab Apostolis tradi, nec permiseeri,nec unum altero comprehc- Ui. At si descensus ad dolores animi habitantis in corpore pertinet, sub articulo 'et udη mPassus est concluderetur,aut illos animi angores non complectetur, sed latum carnis affictiones. Praeterea textus, qui de illo descensu Christi meminerunt, ne ver- aἐi M.

bum quidem faciunt, quasi dolores illos pro infimo perpessus sit:& qui languores illos deplorat prae aliis Esaias in locis per Caluinum allatis, ne quidem de ipso descensu ad inferos ibi cogitat, nec ulla dictione admonet per illos cruciatus talem descensum intelligi. Nec quod dicitur a Petro, Solutis doloribus mortis, etiamsi violentius ad animi assi ictiones in cruce detorqueat Caluinus, descensui tamen ad inseros c5gruet, de quo Petrus apud Lucam loquitur: quia proculdubio illum euenisse ait inter mortem crucis, & resurrectionem: ita ut quodcunque tormentum

Christi ante emissum sipii itum in idem nequeat cum descensu ad inferos recidere. Qua aut horitate igitur sua figmenta comminiscitur Caluinus3 Iam vero ut opinionem eius de ista animi angus ia excutiamus, si peream,ut illi placet, pro nobis satisfactio S: redemptio exoluta est, & non sanguinis effusione, ac corporali morte: ergo quod antea attigi, mors Christi &s an is no sussciebant pro peccatis nostris: Imo,ut expresse ille ait,nihil omnino prod erunt,quia nihil e issent. Ergo nec passione,nec morte Christi expiati stimus, sed ad inseros descensu: Ergo non sanguis ui Christi emudauit nos ab omnibus inquinamentis nostris: ergo non magis litatum fuit sanguine eius, nec remissio peccatorum acquisita, quam sanguine hircorum

aut taurorum. Non consert Apostolus anxietates mortis in Christo,cum anxietatibus mortis in bellitis, sed sangui ncm sanguini comparat. Non Deus propositit nobis propitiatorem per fidem in inferis Claristi, siue in eius trepidatione de sua salu- , 6 te,sed in ipsius sanguine. Non pacificauit omnia, quae in coelo & quae in terra sunt, citis . per animi apprehensionem & tristitiam, sed per sanguinein & inimicitias, quas per-

366쪽

QUARTA REPETITIO

tulit in carne sua, ut in uno corpore nos omnes a conciliaret. Nouum foedus ac testamentum non est initum infernalibus poenis Christi, sed sanguinis profluuio, in remisisonem peccatorii nostrorum. Infinita possunt in eam sciatentiam congeri,&nusqua in scripturis causa salutis nostrς inici nis animi Christi passionibus nomina ti ita tribuitur, nec ullum locum expressum Caluinus producit, qui proprie ad ani muni Christi nostram redemptionem rcserat. Credimus quidcm de constetur totum hominem in Christo passum, qui corpore & animo constat, & ut in corpore eius abundarunt passiones pro nobis, ita & in animo casiacm maximas,& acutiores sortasse quam in corpore, non defuisse arbitramur: scd impium iudicamus, meritatum de pretium potissimum his imputare, & illas nihil omnino, aut rarum admo- du aestimare,quod omnibus scripturis Videmus aduersari. Sit ita, quod oportuerit integrum hominem anima & corpore pati pro in terro homine,adeo ut nihil co pus cxanime contulisset, nisi passionis particcps,& socia fuisset anima:impium ta- me est, meritum totum tribucre animae passionibus,aut asset ere nihil ad animarum fretium&redemptionem, corporis supplicium profisisse. Hoc est, iterum dico, sanguinem Christi no pluris facere, quam sanguinem hircorum de taurorum, qui valebat ad emundationem carnis,& non spiritus: hoc est sanguinem Christi a constitutione noui Testamenti rcii cerc. Qua de re censuram ferat Apostolus,cum ait: Si enim sanguis hircorum de taurorum,& cinis vitula: aspersus, inquinatos Linctifi- ..cat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum s anetum semetipsum obtulit immaculatum Deo, cmundabit conscientiam nostram. ob operibus mortis Et id co noui Testamenti mediator est,ut morte intercedenteia in re dcmptioncm carum praeuaricationum,quae crant sub priore Testamento, re-- promissionem accipiant, qui vocati sunt aetcrnae haerc ditatis. Vbi enim testamentum est, mors necesse est intercedat lcllatoris. Vnde nec primum quidem

sine sanguine dedicatum cst, de omnia pene in sanguine secundum legeni mundantur, & sine sanguinis effusione non sit remissio. Tantum abest itaque secundum Apostoluna ut insernales poenς in Christi anima,animas nostras purgauerint, quod oportuerit huiusmodi purgationem fieri singuinis effusione,qui non modo

corpora emundauit, sed conscientias atque animas nostras. Attamen vias lictionu& passionum secietatem animae Christi cum corpore non denegamus,ita nec in

riti nec preti j copulam diuidimus, sed in quo proprie consistat,ex scripturis respo- demus. Quid probabilitatis quoque piae se seri ista Caluini ratiocinatio ZAnimam

Christi oportuit pati: ergo dolores inferni sustinuit, aut no aliter ad inferos commigrauit,quam per animi perplexitatem in cruce perpcssam: luas aliter descensus ipsi non patuerit, aut omnis anxietas in Christo infernalis fuerit. Ita enim nouus iste passionum Christi censor, descensum ad inferos ac poenas inscrtiales cepisse putata tempore,quo Christus dixit,Tristis est anima mea usque ad mortem, ut omnis in ..co animi angor infernalis fuerit. Intolerabilis vero impietatis notam gerit, quod Caluinus prodit, Christum diros in anima cruciatus damnati ac perditi hominis pertulisse. Eo est sceleratior, quod neminem antiquoru Christianorum habet authorem, quem in ista blasphemia imitetur, nullam e scripturis syllaba quam edat, rationem nullam, nisi ipsa opinione pericillosiorem. Habet fine dienum patella operculum,Bretium, Lossium,Pomeranum,& alias Germaniae quisquilias,quarum petulantes in Christum iniitetur blasphemias: quas in cruce desperarit, desperantis vocem ediderit,ad desperationem usque dolores insci ni pertulerit,dc illatum a daemonibus nartyrium de infernalc supplicium. A t nccesse fuit linquit ipsum luere, quod merebatur culpa nostra, quae poenas infernales crat commerita. Si quid valet s.

ista

367쪽

DE VERITATE E V CHARISTIPE.

ista ratio, ex ea consequetur, oportuisse Christum poenas infirnales de sempiternas,& cum Diabolo atque Angelis eius, in ipsb luc tartaro, corpore de animo pendere. Nam culpa nostra non fuit tantum digna insernali mometaneo supplicio, sed a terno de maledictione, quae animas & corpora nostra ad Diabolos in Abyssum ablegaret. Ideo Christum ex ratione Caluini oportuerat corpore de animo ad inseros detrudi, ibsque aeterna supplicia subirc. Qua de caus, Caluinus sua ratione longe oprosundius in ipsis inseris, quam nos Claris tum demergit, neque cx dignitate patietis passiones eius expendit, per quam cius momentanea assilitio ac leuissima luis- , ciebat ad expiationem, non nostrorum tantum peccatorum,sed totius mundi. B eta quidem Caluini magistri rationem egregie resellit sub alterius persona, qui pari ratione cum Caluino, ut plena esset pro nobis satisfactio, contendebat oportuisse Christum, non solum in anima inserorum plagas excipere,sed ad loca ipsa nocentibus damnandis destinata peruenire. Hoc enim etiam culpa nostra commeruerat. Atqui respondet Bera, si ita,miror cur non ipsum etiam Claristi corpus iisdem poenis subieccrit: si quidem nostrum corpus non minus est obnoxium poenis aeternis, quam noster animus. Hoc idem magistro ac sibi obiiciat, aut rationes magistri atque opinionem corrigat. Deinde si luit veras poenas inferni Christus in anima,&ideo ad inferos descendit,ipsi inseri, de poenarum insernalium magistri ac insticho res Diaboli, intra ipsus animam extiterunt tanto pcnitius atque intimius, quam in ipsis daemoniacis, quanto poenae insernales, ut a Daemonibus illatae, grauiores sunt omni humano ac corporeo supplicio quod potest homo in hac vita perserre. Deus ergo, qui numquam Christum deseruit, de Diabolus vita Christum possidebant, aut ut intersari videtur Caluinus: non solum diuina vis spiritus sed diuinitas ipsa ad momentum non tantum sese occultauit, ut vim suam in Christo no exerceret pro more ac potestate, sed abscessit a Christo, ne fieret in ipso Dei de Belial conuentio. Esse in potestate daemonum, ab ipsis diuexari, excidere omni spe salutis, vcrae sunt infernales poenae: quibus si Christi anima in cruce affecta fuit, Satanae quoque tradebatur, ab ipso excruciabatur, de in despcrationem salutis coniiciebatur. Hςc enim si a doloribus quibuscunque separas,poenarum infernalium de damnatorum rationem subtrahis, de falsum erit Christum luisse supplicium insernale, quod demerebatur nostra culpa: illis enim eramus in aeternum propter peccatum nostrum Ob- rete e nanoxij. Calumniam sibi fieri Caluinus clamitat, cum sertur desperationem ascribere 'filio Dei, quae fidei sit contraria. Certe s poenas inferni, de perditorum ac damnatorum ille sustinuit in desperationem incidit, de spei certitudinc necessario caruit, clim in hoc maxima pars supplici j infernalis & perditorum sta sit. Aut ergo non tantum in diis dentiam salutis, sed in ipsam desperationem cecidit, aut pcrdio

torum atque in scrorum crustatus veros, de quales nobis debebantur, non subiit Aures Christianae ab istarum blasphemiarum commemoratione abhorrent: in his tamen adeo gloriatur Caluinus,ut tanquam indoctos Se nebulones insectetur, qui contra ipsus impietatem ausi fuerint hiscere. Post infernalem ilham Caluini, sectatorumque eius impietatem explanatam de confutatam, accedamus ad Boae aeque impiam arrogantiam, tua sacram illam ex Luca scripturae auda oritatem de descen- r,su Christi ad inseros non veretur violare de corrumpere, de in sensum contrarium articulo fidei conuertere. Itaque quod apud Lucam est, in ουὶ . --λέψb Eu: - ita transscit Latine, Non derelinques cadauer meum in sepulchro, Arct. x. nec sines Sanctiam tuum sentire corruptionem. Imprimis miramur hominis

impiam audaciam, qui septuaginta interpretum, dc Euangelistae Lucae versionem ex Hebraeo in Graecam linguam contemnat, de Iudaeos imitari malit:quas Spiritus

368쪽

QUARTA REPETITIO

sanctus Rabbinos, inimicos crucis Christi, magis assiauerit, quam Septuaginta in terpretes & Euangelistam. Ita homines trium Hebraicarum literarum, aut Graecarum,oculos Euangelistis configunt, ac Spiritum sanctum ipsis adimunt, quem sibi non pudet vendicare, ac plus authoritatis hostibus Christi, quam Euangelii scri ptoribus 5: a sertoribus celerre. Deinde miramur eo progredi huius bestiae fero o clam, ut existimet se acutius videre, ac magis sapere,quam omnes qui tractentis vixerunt Christianos, nec eos quidem excipio, quos duces ad haeresim habet. Nemo

sane vcterum, nemo recentiorum, qui alicuius nominis sit, sicut Beza Latine red- didit, ne quidem Gencuensis editio per Caluinum toties recognita, audet a veteri verssione recedere: Imb coactus cst rei absurditate B cra semetipsum aliquatenus s. r. i. ρ, ri emendare, dum cupidius alios studet corrigere. Hanc enim edit de se contestione. - φ Q e Fateor cadaueris nomen iacc mortuo quidem Christi corpori fatis conuenire, ac

proinde in altera editione mutaui, sed eandcm sententiam temper retinui. Scio a Caluinum sitis in Commentariis in Psilinum a D. Petro productum, Bezae suo di scipulo praelucere, ubi versiculum de quo agitur,ita Latinum facit: Quia non dese- .rcs animam meam in septi lchro, nec pones Sanctum tuum, ut videat foueam. At

tamen in Actis Apostolicis nefas sibi ducit translationem Spiritus sancti per Septuaginta & Euangeli liam Lucam,ad nos traductam contaminare,quam hoc modo retinet: Qu niam non derelinques animam meam in inferno, nec permittes ut a Sanctus tuus videat corruptionem. Fidem & intelligentiam de vero descesu Christi ad inferos magis hic subs annal,quam rcfellat,ac literae sciatum ad mentem discipuli sui inflectit, non tam e textum peruertit. Caslatio putat se magis Latine loqui, si dixerit, Non deseres animam meam in orco,& de sua interpretatione contra Be-Σam conflictatur. Bucerus vero interpretatur in hunc modum, Quia non deseres 'animam meam in infernum,non dabis bonum tuum ad vide luna foueam. Quamuis autem initio exponat ex quorundam Rabbinorum sententia, inferos pro sepulchro,cidem tamcn cum D. Petro & Paulo lectionem Ecclesiae contra Iudaeos tuetur, & concludit, Fides nostra habet, Christum inferos adiisse, vere mortuum &sepultum,at nequc animam apud inferos, ncque corpus eius in sepulchro detineri,

atque ita corrumpi potuisse. Verum quidem est alibi de descensit Christi ad infe ros idcira sciit ire cum Caluino, sed familiare est omnibus haereticis secum pugnare. Musculus Septuaginta interpretes & Apostolos ad verbum sequitur, & lectionem quoque Ecclesiae contra Iudaeos, & Fidem Christianam de descensu Christi ad in feros propugnat. Galteriis etiam illis suis Tigurinis post Petrum Martyrem sub- sci ibit. Ex Lutherat iis neminem arbitror aliter vertisse. Inter Ecclesiasticos solus Sanctes Pagninaus opinor sepulchrum pro inferis substituit, quoniam iudaisare

multis in locis Bibliorum maluit,quam simplicitatem Christiana retinere. Uerumne opprimamus Bezam interpretum multitudine,quibus omnibus facile suam solius praeseret sententiam & authoritatem,tantum rogamus, an aequum faciat, cum Rabbinos a Deo propter obstinationem excaecatos amplectitur,& Euangelistam

Lucam,cuius laus est in Evangelio, perfidis Iudaeis rostponit Rogamus,utri masis credat Spiritum Dei astitisse ad interpretandum Psalmum: an Petro Apostolo siue Lucae,an Rabbino David Kimhi & aliis, quorum sententiam non tantum probat, sed reiecta e sacris literis Apostoli sive Euangelistae enarratione, illam tanquam j, . - suam ac sibi similium, id est impiorum, valere vult, & in textu Evangeliorum re poni. Causam proscri,quare id aud cat: Quoniam linquit ex articulo de des ensii .. E Christi ad inferos aedificatus est Lymbus, cui postea Purgat ortu impositum est, & semcti in il inuetus est qui Christi an iniam ad inscros usque damnatorum diceret peruenisse. -

, Quum

369쪽

DE VERITATE EVCHARISTI A.

163- Quum unius de alterius vocabuli dubia interpretatio tot monstra pepererit, simpli citer malui pro anima cadauer, pro inferno sepulchrum dicere, quam foedos illos in errores seuere. Magna sane habenda est gratia Caluini successsori, qui fateatur ingenue nec Limbum, nec Purgatorium negari,& tolli posse,saluo Euangeliorum textu ι-LMinis& litera Nam tertio errori,de quo conqueritur,aliter medetur. Magna iterum venerabili Berae habenda est gratia,quod locos,quibus superstrui Limbum de Purgatorium putat, nequeat deprauare,nisi pudedos & execrados errores parturiat. Duas de Lucaobliterat dictiones, ψ α μου,& ...c , id est,animam meam, de in inferno: quarum in locum supponit cadauer pro anima,& sepulchrum pro inferno. Vt sinquid impudentiae suae praeledat, ad sontes Hebraicos recurrit,in quibus legitur pro anima Nephes, & pro inferno Schol,ut verterunt Septuaginta,& Lucas Euangelista:a Bera vero Nephes transfertur in cadauer,Sehol vero in sepulchrum. Si requi, ritur ratio, quare Nephes in cadauer reddatur, respondet Euangelistarum corre--ctor: Mihi illa interpretatio visa est ad hunc locum maxime accommodata, cum - diserte accipiatur in Leuitico nomen Nephes,pro cadauere ubi scribitur. Sacerdos cmis.

ad omnes animas mortui non ingredietur.

Verissime testatur sibi soli placere istam huius loci interpretationem,cum nulla P μ ν habeat ducem,& Euangelistae aduersetur. Castalio & Beeta de producto loco Levititici dimicant. Ille inficiatur animam inueniri pro cadauere,ne quidem in illo textu Leuitic ubi poni Nephes pro toto homine existimat sicut statim postea declaratur. Nam habet litera, Super animam non contaminabit se quisquam, sed stuper pro- pinquo suo,de matre tua: ubi quod in genere animas dixerat, subiugit propinquos

dc parentes. ex quo animas sume nominatas apparet, pro ipsis hominibus indisterenter vivis vel mortuis. Phrasis est scripturae,naturas pro toto composito accipere,& compositum pro altera naturarum,propter intimam connexionem. Ita scribitur: - Omnis caro videbit salutare Dei: dc, Animae septuaginta desiccnderunt in AEgy- 60. O. - ptum: id est, homines. Contrὶ vero est, Non mortui laudabunt te, Domine, ne-' que omnes qui descendunt insepulchrum: de, Non est in morte, qui memor sit Ἀγatus. tui. ubi totus homo pro hominis cadauere ponitur. Ubi vero dicitur, Descendant O si ' in insernum viventes: dc, Convertantur peccatores in infernum, totus homo pro U , anima sumitur. Itaque nec in Leuitico, nec in alia scriptura, anima persede proprie significat cadauer, oppositam sibi naturam, sed hominem, qui cum mortuus ibi describatur,tum anima cum additione mortis,pro homine mortuo intelliugetur,quamuis ex se non significet hominem mortuum, sed tantum homine. Beeta contra ex Rabbinis probat, ibi Nephes pro senere accipi,sicut in eode concluditur, Et ad omnes animas mortis non ingredietur. Attame si spectetur textus attentius, Bera seipsum lupulat. Nam patet animas ibi non innuere per se cadauera, sed homines, quibus cum mors acciderit, & addita fuerit ad animarum vocabulum, tum animae mortis designabunt mortuos,& cadauerauro quod anima ita significet: nam nisi adderetur mortis dictio, anima quidem hominem denotarct, sed non mortuupropri),quem per additione mortis significat,non proprie cadauer, nisi quatenus compositu ex anima,indicatum per additionem mortis,eam natura Ostcdcret, cui mors accidit,id est, corpus ipsu. Cum igitur in versiculo Psalmi, de quo disseritur, ad anima no addatur mors, aut aliud, quod aperte declaret homine mortuit, cur interpretabimur anima pro cadauere, cum nihil ei inqua addatur,quo mortuu demo-stret,ut additur in Leuitico: ubi etiam sit anima absolute caperetur pro cadauere,iamen claudicaret inde ducta ista ratiocinatio. Semel in totis Bibliis reperitur dictio

Nephes,l lanere dc cadauere:Ergo de in eode significatu hoc loco capi debet.Ista

370쪽

VARTA REPETITIO

et haereticae artis ratiocinandi formula, ab uno singulari uniuersalia, & quaecunque alia particularia etiam infinita concludere, cum recta ratio contra Postulet, singillare intra sitiam singularitatem continere, nec de ipso aliis pluribus &communibus praeiudicium afferre. Certum cit Nephes, seu animam hominis, con muniter eiusdem spiritum Hebraeis significare, &ideo semper ita accipiendum este , nisi reluctetur euidentissime textus: alioqui sit communis vocum sensus sine iusta occasone de ratione permutatur ex aliunde petito singulari exen plo, nihil tam merit planum & firmum, cuius sensius non perturbetur , & cui tenebrae non obducantur. Et quid est inversiculo illo, de quo disseritur, quod cogat Nephes sumi pro cadauere , tam contrario animae lignificationi 3 Quid si correspondens illi dictio ex mente Septuaginta interpretum & Euangelistae, animam pro cadauere non patitur explicari Z Non derelinques inquiuntὶ animam meam εἰή Οου : quod verti nullo modo debet aliter quam In inscrno , ut Paulo post ostendemus. Sed Alsum est 5: absurdum, cadauer in morte ad ipsos veros inferos transmitti. Igitur Nephes in isto textu in cadauer nequit trans poni. Omitto animae interpretationem pro cadauere suffragari Epicureis, qui De Γοηev- nimam in morte non discernunt a corpore, & Arabicis haereticis, qui animam mentiebantur abire cum corpore incorruptionem. Poterunt enim similiter loco -ῖM- abuti, quo Bera abutitur. Alteram dictionem Sehol vitiat Beza, & pro sepulchropositam contendit, ut ex eius concinnitate videatur animam necessarid in cadauer transformare , ne anima concludatur sepulchro. Nos contra negamus Se-hol pro sepulchro a Septuaginta&ab Euangelista usurpari. Ante omnia notan-γιο ne sim- da est Berae & imperitia , & malitia, a quo ita scribitur : Mirum est in errore 'descensu Christi ad inferos, plerosque veterum filisse versatos, quum apud infrinu. Hebraeos appellatione Schol, pro quo Graeci interpretes . Ita dicunt, nihil aliud quam sepulchrum dcclaretur: eiusque postea edmon tradit, quod notia semperis cadauera quodammodo videatur inexplebili voracitate postulare. Profecto cum H Eois inferorum locus In sacris literis Hebraicis nulla voce proprie significetur, quam pero, Schol, quae voraginem significat, mirum est hominem, qui omnem antiquitatem,& doctos omnes nostrae aetatis scriptores prae se despicit, dictare confidenter Sehol nihil aliud apud Hebraeos quam sepulchrum innuere. Mendacem saltem oportuit

esse memorem.Premit Brentium vehementisse, sicut paulo ante recitauimus,ut inferorum certum & definitum locum esse cocedat in terrae penetralibus reconditu,

ex Dauidis sententia, Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades. ubi Sehol pro inferno collocatur, qui a coelo maximo dissideat interuallo, a quemadmodum Abben Ezra inter Rabbinos eruditi si maus prudenter obseruat,S Rabbi David Κimhi pro terrae profunditate accipit. Placuit hic transcribere multa ex do istissimi nostri Theologi Genebrardi libro tertio de Trinitate, quae sic habent: emadmodum in errore versantur, qui vocem Schol numquam sepul-chru designare contendunt, sic fronte sunt perfricta, qui usipiam Gehennae regione

significare negant.Tantum enim abest,ut eam no significet, ut eam primo proprie ac per se significet, nec nisi per quendam tropum ad sepulchri acceptionem trans- seratur. Istud primum apparet e veteribus cunctis interpretibus, seorsim e Septuaginta,qui constanter Schol reddunt voce os Deinde Talnitidis lae & Chaldaei paraphrastae, tum tractat locos Psalmorti, Redimet anima mea de manu Schol:&, Convertatur omnes peccatores in Sehola, exponut Ghehinum, id est, Gebennam.

Quinctia addui in Dei ab He litera Seholadiici ac Sehola dici,ad declaradu,quod non solii ad inseritu in tu descedant, sed etia ad inscriore inscrni gradu.Constituutis

enim

SEARCH

MENU NAVIGATION