De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

DE VERITATE E VCH ARISTI E is 4

- enim varia inferni tabulata, ut in Psalnium nouum Rabbi David Κimbi narrat, de - septe a suis maioribus Rabbi Salomo, sub finem capitis vigesimi quarti Essiae eni merat.Nostri tamen eius tantum quatuor receptacula agnoscut: Limbum patrum, - cui Christus Sinum Abrahae nomen dedit: Limbum puerorum, qui absque baptis- mo vita excesserunt : Purgatorium , quod carceris nomine perspicue intellistit D. Petrus: δc damnatorum tartarum, qui in Psalmis nuncupatur Infernus inte-

rio in Apocalypsi vero Puteus abyssi, Abaddo,Apollyon, quasi perditio, aby sitis,

stagnum ignis de sulphuris:in Evangelio, Gehenna,ignis aeternus, ignis inextinguib bilis. Sebia sisnare Gehennam etiam intelligitur ex adiunctione. Solet enim explicationis causa, cum vocabulo Abaddon coiungi, quod significat abissum inferni, perditionisque locv,Ioannis testimonio. Sic apud Iob, Nudus est Sehol coram eo, de non vestimentum ipsi Abaddon.Sic in Prouerbiis, Infernus de perditio. In locu Iob,Rabbi Levi ex Hebr orum sententia interpretatur Sehol,lmam mundi regi nem, seu mundi centrum, queadmodum Rabbi Abraha in cap. secudum Ionae: Locus scilicet profundus,coelo oppositus, te quo scribitur, Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum,ades. dcc. Locus Numerorum inter Bretianos de Tigurinos cotrouertitur de Dathan, Coia de Abiron,quos in infernum vitios abreptos Hebr i in Tractatu de cosuetudine tradunt,&ad stuppliciorum loca deprcssos. Etiam versiculum Psalmi noni,Redimet Deus anima mei de manu inferni quo solent abuti Caluiniani,quoties edere volunt exemplum, quo Sehol ponatur pro S pulchro,Chaldaeus paraphrastes de Rabbi Solomo Iarbi pro Geliena, dc poenarum receptaculo interpretatur. Ex quo perspicitur,quam temere de imprudenter de rebus plebi incopertis Beeta pronuntiet. Caeterum ne quid de industria subticeamus, concedimus Sehol, ve niat uia de sepulchrum aliquando denotare: sed una asserimus nullo vocabulo tam frequenter ac tam familiariter in Hebraicis Bibliorum scripturis inferos ipsos, quam per Sehol designari. Cum inficietur Beeta nusquam reperiri apud Hebraeos Sehol pro inferorum loco, vereor ne incipiat inferos ipsos magis irridere de eludere, quam credere. Adaugent suspicionena infernalia ipsius acta,quibus per totam vitam, exuta omni cos cientia, omni flagitio insignis euasit. Ad inferorum etiam paulatim exanimis hominum adimendum terrorem, de dei dam memoriam, iam coeperunt Caluinis ae potissmum, repugnante litera, sepulchra vertere,quoties in Hebraica lectione Sehol occurrit. Ex aduerso ipsi Septu ginta interpretes prae aliis omnibus amplius Spiritu sancto assiati, dc relietiosi, vix Sehol per suam translationem permiserunt unquam intelligi pro sepulcsro: ve tunt enim fere semper in ri. Ilio quo vix communis lingua Graecorum, de vix etiam ipsi poetae, qui sibi quantam pollunt arrogant licentiam, pro sepulchro utuntur, sed pro animarum post mortem subterraneoreceptaculo, quemadmodum no inficiatur Beza. Demus igitur Schol in Graecam lingua transferri in αφρι, - - χω id est, in sepulchrum, siue seueam, siue ipsos ini ros: negamus tamen ab ilis Se ptuaginta de ab aliis accipi pro sepulchro, quoties explicatur per otia, Non disputamus, inquam, an ubi ita trans halerunt, litera Hebraica ferre possit, ut Schol transferatur in i i, α ριν, id est , in sepulchrum , siue seueam : sed conue sum in is Ilis, inficiamur iam Graecam illam vocem ex proprietate de usu linguae

pati , ut sepulchrum siue fouea tum signiscetur. Itaque cum in Bibliorum aliquibus locis Sehol in bono sensu indisterenter pollit verti pro sepulchro, so-ura, de inferno, si de illis tribus unam singularem significationem selegerint, de propria dictione expresserint aliqui, iniquum videtur etiam illis alias significationes imputare, quae minime conueniant dictioni, qualisnt usi ad distinguendam

372쪽

QUARTA REPETITIO

unam de tribus aut pluribus significationem. Quapropter tam inique faciunt, qui αδ- pro sepulchro arripiunt, quam si siue sepulchrum ex Sehol conuersum, premerent non aliter quam pro ipso inserno explicandum, quoniam Sehol Vtrumque significet. Qua de causa fatemur aliquibus locis dubitari posse, in quo significatu Sehol usurpari debeat,cum variis de dii tersis adaptari postit. Sed tertio dico, secundum mentem Septuaginta interpretum, non aliud quam ipsos inferos

subterraneos, in quibus asseruentur animae, declarare, quoties in gnia, traducitur:

quoniam illos inferos ipsa dictio Graeca ex proprietate linguae atque usu ostendit,& quoniam ea solet uti iidem Septuaginta interpretes omnibus in locis, in quibus sine cotrouersia Schol pro ipsis inseris collocatur, nequeunqua illa abututur, ubi sine dubitatione verba fieri de sepulchro constat. Quamobre c. in in ipsi, textu, de quo quaeritur, NO derelinques animam mea in inferno, ex Sehol Hebraico Gr cereddatur ab ipsis Septuaginta propter rationes adductas non dubiit, quin ipsi inseri demonstrentiir,& non lepulchrum. Confirmat hanc fidem nostra Lucas,qui ad inferos enuntiados eadem dictione qua Septuaginta delectatur,cum in aliis suis scriptis, tum in Diuitis epulonis historia, in qua Bera robur maximu ad probanducertum inferni locum contra Brentium constituit. Hic iterum non est omittenda huius in rebus asserendis temeritas de lenitas. In Acta Apostolica,inquit, Nemo est 'quii nesciat εἴ s vocabulo sepulchrum notari. Graeci interpretes Sehol in αIta, con-'ucI terunt,quasi locum tenebricosum dicas, quit hoc vocabulo Graeci Poetae soleat significare, quos Latini Inferos vocant. Vaesanus Beza persuadere vult communiter

otio pro sepulchro,omnium Graecorum linguis teri,& raro pro ipsis inseris a Poetis duntaxat usurpari. quae duo quam filia sint, nemo prosecto eil ultra primas lutcras Graecas progressus, qui nesciat. Nusquam enim, aut quam rarissimc,αλ pro sepulchro comperietur,& vulgariter pro inferis ab omnibus Graeciae scriptoribus

υ--hia. ctiam poclicis frequentatur. Sed BeZς poetae leuitas & incos antia spectetur.Tari, in zo Mi μή, m scribit vocarui Graeci infima terr loca, quae puniedis nocentium animis essent 'destinata. Itaque quod ad vocabulii ipsum attinet, non dubitauit Petrus illud tan- 'qua vulgo tritu usurpare,quomodo etiam Matthaeus Sc Lucas αδ vocariat. Igitur,

5 venerabilis dictio pro inferno, non es h ad Poetas releganda, cum nulla sit in notio Testamento pro ipsis inseris familiarior & expressior.Pro ratione intereretationis suae coniicit Bera post Caluinum, idem efferri per priorem partem verticuli,Non derelinques animam meam in inferno, quod per posteriore istam,Nec

dabis Sactum tuum videre corruptioinem: ut utrumque membrum ad sepulturam pertineat, Dauidis more,qui explanationis causa consueuitin eode versiculo idem

bis dicere, ita ut planius sentetiam aperiat,quod dictum fuerit posterius.Hoc quide saepe in Psalmis accidere admittimusmo tame quasi ratu adeo & inuiolatii retinneri debet, quin expedi debeat singuli Dauidis versiculi, deinues figada ac librada ratio, quae senium verboru diuidat,vel coniugat. Apparet David in versiculo, de quo litigatur, hominis morte declarare ab enumeratione partiu quibus costat,& quaru

separatione mors obrepit. Homo coalescit anima & corpore. Cum morte obit, illa

ab illo distrahitur,&ad locu sibi destinatu vadit: illud vero in sepulchrii putredini

reponitur. Eo pacto describit morte Christi David, ut anima selucta a corpore, des derit in pioru quod tum erat habitaculu:corpus vero fuerit in monumeto codi-

tu: sed singulare Cnrisio confestim obtigisse priuilegiu subiicit, ut anima rediret ab inferis ad vita, de corpus e sepulchro exiliret. Ista est naturalis S iusta ratio in duas portiones Ip partiti humanarii dis inctione diuidedi versiculi, & ita Petrus videtur partitus ipsit,cu posterius inebru quod resurrectione corporis Christi comonstrat, omisso

373쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. ti s

omisso priore exaggerat. Quod autem ait, Suscitauit eu a mortuis, amplius iam noreuersurum in corruptione, sic explicat, No Jabis Sactum tuum videre corruptio ne. Couenieti modo, ac similibus verbis, cum sacro Poeta Davide Homerus profa-- nus vates obitum Principum cecinit. Recita in uit) o Musa, Achillis iracundiam, in μή is quae tot generosas animas Procerum in orcum demisit,& eorum cadauera canibusia atque auibus laniada expolirit: ubi siue animas, in propria significatione ponit,&earum receptaculum post mortem,α. non sepulchrum, sed infernum, cum

Davide statuit, ac per humanarum partium distractionem mortem hominum describit. Postremo Castalio recte obseruat versiculi distinctionem innui ex SVmbolo, in quo separatim commemorantur, Sepultus est, de , Ad inferos dest endit:cui Beeta non aliud potest respondere,quam male additum Symbolo articulum de descensu ad inferos, cum nullum esse existimet,quamuis magister Caluinus inter praecipuos numeret,quem tame interpretatur ex sua infinia & blasphemti. It que Bega singularis serus ab omnibus distentit, & scripti iras sacras corrumpit, ac Symbolo Apostolico, & communi hominum sermoni vim facit: qui si solum articulo de descensu Christi ad inferos obsisteret, a numero fidelium Christianorum esset expungendus, quemadmodum apud Augustinum scribitur. Altera scriniura, M. ouae ad confirmationem huius articuli froserri solet, ita habet: Quid est 'voci asce--ciit, nisi quia de descendit primum in inferiores partes terra Z Qui descendit,ipse est x is , πώ qui .iscendit supra omnes coelos,ut impleret omnia. Ambigitur quid per inserioresia partes terrae significetur.Bera post alios nonnullos tantum terram arbitratur indicari: Nos penetralia terrae atque ipsos inferos credimus,& iudicamus ab Apostolo D, D. demonstrari,ctim antitheta atque opposita, quae sibi corrcsipondeant, connectat, Descendit in inferiores partes terrae,&,Ascendit supra omnes coelos. Vt enim non

contentus fuit ascensum ad coelos simpliciter astirmare, sed id quod res est, supra

omnes coelos: ita non illi scatis fuit descensum in terram eloqui, sed expressit maximam a sumino coelo distantiam per inferiores partes terrae. Ea deinde est phrasis scripturae, ut cum longis limum uateruallum ascensus de descensus conatur e sterre, per coelum de inseros, siue inseriora terrae,& non per simplicem terram complecta tur,quoniam nou terrae superficies simpliciter maxime a coelo dissideat. Iam cito uimus,Si ascendero in coelum tu illic es: si descendero ad infernum,ades. Excelsior coelo est Iob inquit de quid facies 3 prosundior inserito,& unde cognoscesi auo . .' genere dicendi etiam Christus utitur, cum increpat ciuitat es: Et tu Capharimum, - numquid usque in coetu exaltaberi si Vsque ad infernum descedes.Tertio iam antea - ex Rabbinis lud. vom docuimus Schol,siue insernum,& partes inscriores terrae, ni- Mati . mirum ipsum centru, signiscare idem quod aliquado etiam nominatur infernus inserior,ut David isto versiculo perstringit, Eruisti animam mea ex inferno inseriori. - rostremδ,ut impleret omnia, tametsi varie explicari possit, Jcc5sueuerit, S superius ad dona pertinere sim interpretatus: attamen si accuratius mentem Apostoli inda-gzmus,videtur ad locos accomodare, non quos impleret de occuparet Christi humanitas,sed in quibus aliquando subsisteret,ut sua praesentia omne creaturam diuersis illis in locis degentem sibi subderet, de in posscitione accineret, atque ita omnes mundi partes imperio, sibi subiiceret. Solent autem Apostoli tres mundi regiones enumerare, in quibus creaturas Christo subditas collocant, & quas Christum adiisse Commemorant, coelestem, terrestrem, atque infernalem. Ita hic plutus per ζ ΘΠ has mundi plagas Christum innuit circumdiustum, ut in nomine cius omne genuflectatur terrestrium, coelestium, de inferorum, de omnis lingua per experientiam

confiteatur, quia Dominus Icsus est iii gloria Dei patris. Ita Ioannes Euangelista

374쪽

QUARTA REPETITIO

audiuit omnem creaturam,quae in coelo est, de super terran dc sub terra,& in mari, acclamante sic lenti in throno, & Agno, Benedictio, de honor,&gloria, de potestas in secula seculoruin. Alius locus in nouo Testamento de isto dc scensu, ex Apost li Petri epistola sumitur,vbi scribit Melius cst benefacietes pati, quam malefacien-tes: Quia de Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Iaco, mortiscatus quidem carne, viviscatus autem spiritu . In quo dcia his qui in carcere erant, spiritu veniens praedicauit: ii increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca. Deip-sius literae versione decertant Beza & Castabo. Hic transtulit,Corpore necatus, animo in vitam reuocatus, siue Carne necatus, spiritu in vitam reuocatus,pro, Mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu . quam veterem translationem Bezaretineri vult, quia magis opinioni suae faueat,de jequentia sic immutat: Per quem etiam spiritibus, qui stant in carcere, profectus praedicauit, olim immorigeris, cum ἀexpectabatur Dei patietia in diebus Noe. Beza ne quidem Caluino magistro par- cit,a quo : α non in carcerem, sed in speculam transfertur, ut Limbum evitet, &mortuis virtutem Christi praedicatam dc ratesicham defendat. Beza vero exponit, non de anima Christi, quae venerit ad inferos, quasi exolutae redemptionis nuntiis, sed de Christi diuinitate, quae saepe spiriciis appellatur, cum carni opponitur, qu Vtemporc Noe descenderit, & per reuelationes multas se mani Lilarit, ac fuerit rebellibus contestata de futuro aeterno supplicio, nisi resipiscerent, quorum animae iam tum,cum ista loqueretur Petrus, carcere inferni concludebatur, quamuis cum ad cos common cfaciendos descenderet diuinitas Christi, nondunt essent nudi spiritus,& animae, sed homines integri adhuc in mundo superstites. Illam sibi arrogat nouam obscuris bini loci enarrationem glorioris limus miles de apostaticus Bera, pro qua coram & per literas iactat, sibi gratias egisse plurimos pios de doctos viros: ita solet honoris causa laudare impiissimos quotque de pro stigatis limos, qui proni ceciderint in terram, ut bestiam adorent. Antea Caluinus iactabat a se huius loci inuentam expositionem, cui speraret omnes doctos ac pios subscripturos: de hanc illi refert gratiam discipulus, ut primus magistri singularem interpretationem re ludici,ac suam a pcritioribus praelatam insolentissime praedicet. Sed ne glorietur, sciant omnes non ab illo repertam sententiam, quam ostentat, sed ex Augustino compilatam , suam sanctas Doctor citra praeiudicium descensus Christi ad infe-IOs, maluit tantum proponere, quam ullo pacto commendare. Gratiae sane etiam debentur a nobiri arrogantissimo Berae, quod nequeat isti textui glosam illam as. suere. a Christi descensu post mortem in anima detorquere, nisi illum per figuras peruertat, Oe miras tenebras ac vim, non solo sensui, sed simplici Apostolorum sermoni asserat. Negat intelligi, ut verba sonant, in quo de spiritibus, qui in carcere erant,veniens praedicauit: sed imprimis prolepsim sue anticipationem latere putat, per quam rerum ordo de tempus,quo acciderint,inuertitur.Deinde m clia ,V

nicias siue profectu no proprie interpietatur,cum sic diuinitati non congruat: sed ait per prosopopejam illi tribui, quae ad homines spectant: etiam verbum Praedicauit in candcm n guram dissoliti .Restat videndum, cui potius fides sit habenda illine expositioni, quae tot liguras cumulat,quot vocabula reperit, de sensunt a dictionibus ipsis tam alienum elicit, ut nullus magis cotrarius fingi aut excogitari possit: an simplici de recto sermoni, praesertim cum eum sequatur proximi Apollo lorum successiores, Irenaeus, Tertullianus, Origenes, Cyprianus, Didymus Alexandrinus, Athanasius,Gregorius Nanetlangenus,Cyrillus Alexandrinus, & Leontius Cyprius contra Nestorium: quorum aliqui etiam ex professio disputant, quod ad diuinita-

375쪽

DE VERITATE EVCH ARISTIAE. icc

tem sol. mi textus referri nequeat. Nimis enim coactum est a Petro dici de Christo Veniens, improprie per anthropopathiam, cum idem participium siue profectus, in codem contextu de humanitate Christi assirmetur proprie:ubi sic cocluditur, Per resurrectionem Iesu Christia mortuis,qui est in dextera Dei, degluties mortem, ut vitae aeternae haeredes ericcremur, profectus in coelum, subiectis sibi Angelis,& potes latibus,& virtutibus. Habct Brentius, quod BeZae cxprobrati pro- sq. At, is sectionem in coelum spiritaliter & anthropopatho ι ab illo explicari respondeat: ni minim ipsum eodem crimine teneri, a quo verba de Christo, prosectionem & motum signis cantia, spiritaliter capiatur citam in codem contextu,quo in coelum comi ratio declaratur. Non dubium expendenti intctionem Petri Apostoli quin s- militer & in Actis Apostolicis duas prosectiones Christi innuat:vnam ad ima terra:& pcnetralia, ut spiritibus victoriam annuntiaret,qua fretus indu erupit, & secunda prosectione ad coeli fastigium euasit, ut mortuis ac vivis,atque omni creaturae dominaretur. Ex collatione locorum,adiuncto Paulo Apostolo ex cap. 1 ad Ephes.s scite coniicitur, ad huius duplicis prosectionis scopum collimare Petrum A postolum, & simplex sermo nullis sguris deprauatus, hunc sensum admittit, de ostendit. Adhaec litera indicat, annutiatum fuisse spiritibus illis, non qui crimen infidelitatis ex ipsa annuntiatione inci irrerent,ut Placet Ber sed qui aliquando, & priusquam

annuntiaretur, fuerant increduli, dum viverent scilicet ,&in mundo agerent. Ita enim sine ulla transpositione habet litera, u, scin mia, Ptax sicutit his qui aliquando, siue quondam, fuerat increduluac ne ullus relinquatur ambiguitati locus,addit,quo tempore suerint increduli, nempe in diebus Noe, cum fabricaretur

Arca. Propterea sicut Caluinus notandum diligenter monet, tum ex praesenti textu una ex capite quarto eiusdem Epistolae, Euangelium annuntiatum fuit, & praedicatio habita mortuis hominibus,& corum spiritibus: ideo stare nequit Beetae diuinatio, deliterae deprauatio. At inquitὶ illic describitur Christus ad mortuos illo peruenisse,non anima,sed spiritu, siue virtute ac sua diuinitate. Addit fieri tantum mentionem infidelium, quibus nihil profuit Christi descensius. Tertio praetexit nihil de liberatione animarum a Petro dici, ut hic locus de Christi ad inferos adue-

tu sumatur. Postremo negat hominibus, quatenus mortuis, fuisse denuntiatum Euangelium, cum absurdum sit canere surdo', aut mortuo sed intelligendum tum praedicatum,cum possent audire de attendere,id est,cum viverent. Nos Athanasiu& alios Patres secuti, Christi animam ad inferos re vera abiisse credimus, & inde remeasse, non quidem virtute ipsus animae, sed spiritus, siue verbi ac diuinitatis, cui connectebatur anima. Non tamen sola diuinitas illuc accessit, sed Christus in re sona diuinitatis & animae humanae eo prosectus est, per diuinitatem tame, eiusquel olentia,sicut per eandem est in coelum profectus postea. Idcirco, inquam,non so- a diuinitas ad inferos penetraui sed Christi anima diuinitatis opera, per quam inde rediit ad recipiendum corpus,&supra coelos esseredum. Hoc textus significat, cum inquit Christum ipsum prosectum in spiritu, siue per spiritus virtutem. Non ignoro quanta sit inter veteres & recentiores discordia circa eos, quibus in inscri apparuerit,propter hanc Petri scripturam, quae infidelibus apparuisse videtur tradere. Probabiliter quidem loquuntur illi, qui ad aduentum Christi omnes inferos& daemones etiam commotos fuisse & contremuisse asserunt, omnibusque damnatis innotuisse virtutem Christi, de resurrectionem, quamuis nullum fructum ii de degustarint, sed soli pij. Attamen ut nulla vis asseratur literae, non continet praedicatum sitisse inutiorigeris ci incredulis, sed his qui fuissent aliquando increduli

verbo Dei per Prophetas annuntiato, donec experirentur verum esse S: firmum:

376쪽

QUARTA REPETITIO

qua experientia edocti resipuerant, antequam e vita decederent,ut in diebus Noe, cum Doricaretur Arca, non suerant obsecuti praedictioni, qua signiscabatur illi imminere diluuium donec eo oppressi, ad se & ad Dei verbum redierunt nonnulli ex ipsis, & obdormierunt in Domino cum piis ad inferos delati usque ad Christi descensum, quo vivificati sunt, spiritu & anima translati in cassum, quamuis manserint mortui secundum carnem Hoc Petrus,etiam interprete Caluino,sentit,cum

inquit pollea: Propter hoc & mortuis euangelisatum est,ut iudicentur quidem se- cundum homines in carne,vivant autem siccudum Deum in spiritu. De tris autem a qui fuerant increduli aliquando temporibus Noe, potius exemplum quam de aliis petit, ut sui temporis probos Christianos exhortetur, ne uspiam dissidant sermoni Domini propter affictiones, aut alias causas, clim primi, quos scriptura incredulitos erga verbum Dei redarguit, eius immutabilitatem & firmitatem suerint experti, S: cum Christus ad se colicisos ne quidem in ipsis inseris opportuno & promisso auxilio destituerit. Falsum est igitur nihil de liberatione exprimi, cum Iudproferatur exemplum inopinatae & admirandae liberationis etiam post mortem,S ab inseris, ut multo minus desperent Christiani in vita superstites de diuino auxilio. Veteres sine Christiani Didymus Alexandrinus,Gregorius Nanaianzenus, Cyrillus Alexandrinus, Leontius Cyprius, & Damascenus, quos allegat doctissimus Franciscus Turrianus, interpretantur de his qui pie alioqui ac sancte vixerant in

hoc mundo, licet mysterium incarnationis non plene credidissent, credituri tamen plene, si aduentus Christi in eorum tempora incidistet. Non repugno,quin etiam intellexerit Petrus : expressus tamen signiscat de oppressis diluvio. Neque vero, etiamsi concesserimus nullius liberationis meministe Petrum, propterea recte inficiaretur Beeta hic agi de descensu Christi ad inferos.Non enim consequitur ipsum eo non .lcscendisse,si neminem inde exemerit,cum descensionis fuerit etiam suis- ciens causa, ut imperium & virtutem suam etiam in ipsis inseris promulgaret & ostenderet,a quibus deglutiri & teneri non potuit. Quod autem tanquam ineptum

ridet Bega, quod mortuis Euangelium annuntiatum Interpretemur,cum mortuos

accipi velit eo sensili , quo scribitur Christus ab eodem Petro , iudicaturus vitios demortuos,non quas homines quatenus mortuos iudicaturus sit, sed quatenus redi uiuos & cxcitatos: ita placet Bera , praedicatum fuisse hominibus, non quatenus mortuis, sed cum essent viiii ante mortem. Verum ut suo ipsius iiii uictur gladio, Christus non dicitur iudicaturus mortuos, quasi de ipsis laturus sit sententiam, antequam moriantur: sed mortui dicuntur, quia decesserint e vita,quamuis in eam sint reuersuri,priusquam uniuerside Dei iudicium subeant. Alioqui quodnam esset discrimen inter vivos & mortuos, quos iudicabit Dominus 3Ita antequam mortuis asseri queat Euangelium publicatum,oportet illos vitam cum morte commutasse, siue ad illam redierint, siue non. Itaque stare non potest Bdra sententia, ut mortuis dicatur concio de Christo facta,quia hominibus fuerit habita, clim viverent, qui postea obierint. Non enilia mortui corporaliter vocantur in scriptura,nisi quorum anima sciungitur a corpore,neque mortuis quicqua accidere dicitur,nisi tales sint, qui iam morte fuerint defuncti Ergo cum mortuis seratur Euangelium propositu, de hominibus iam morte desunctis intelligatur oportet, quorum spiritus Vivunt,& capaces sunt diuinarum annuntiationum & inspirationum. Quamobrem ruit Bezae figmentum, per exemplum ab ipso productum, se iudicio vitiorum & mortuorum per Christum, de necesse est nominum poli mortem spiritus, sicut Petrus cxprimit, praedicatum a Christo fuisse Euangelium. Hoc duo loci Petri inter se collati cui denter declarant. Quod attinet ad quaestionem, An Christus ab inferis

377쪽

DE VER TATE EUCHARISTIAE. is

emergens, secum abduxerit piorum animas, atque in coelum secum traduxerit: id assirmat fides Catholica scripturis innixa, quibus asseritur Dominus Iesiis in san- aiat j.'.

guine Testamenti vinctos eduxisse de lacu :domum sortis,atque eius vasa diripuisse mecnon alia gestisse, quae habentur de ista liberatione in aliquot Psalmis, & aliis

scripturis. Catilinis far,ne Limbo, aut ulli alteri animarum receptaculo, in inferioribus partibus dent locum,negant vllas piorum animas in illis inferorum regionibus: magnum chaos, OIius munuI is christum vastitas & moles videatur interiacere. Nos magis conuenienter cum scripturis cre- ων

dimus,& docemus, ianuam coeli nemini patuisse ante Christum. Vt enim primus Adam de paret lysio pelli meruit, Se debuit, ita secundum Adamum decuit paradyso Se coelo primum restitui .Hic quod erat aduersum nos chirographum, quo Diaboli carceribus macipabamur,sua morte sustulit, ac cruci rixit,ut expoliaret principatus Δ: potestates. Antea ipitur adhuc regni possessio impediebatur. Inimicitias

interfecit in carne sua,ac mcdium parietem maceriae soluit, ut per ipsum haberemus accessum ad Patrem.Si illum primum oportuit resurgere,& corporaliter in coelum ascendere,ut internosceretur primogenitus inter mortuos, ct in Omnibus primatu gerens,cur eius anima primogenitura coeli defraudabitur Z Non sussciebat ad primatum constituendum, merito eius, atque in eum fide,aliorum corpora excitari,&in coelum attolli:sed oportuit ipsum primum corpore resurgere,& coetu consced re. Eodem pacto non satis erit ad confirmanduin omnibus primam, ipsius merito

aliorum animas coetu ingredi,& inhabitare: sed necesse erit illius anima primam introire in coelum, de aliis viam apelire atque commonstrare. Alioqui ridiculii iudicabitur, secundum potiorem hominis partem, nimirum animam, supra Christum primatum aliquos obtinuist e, ante ipsum in coelum admissos,& secundum in serio- Iem,nempe corpus,illum primogenitura para lysi de cadi tantum retinuisse. Deinde Apostolus ante aditum Christi in coelum, expreste tradit nondum fuisse propalatam &manifestatam Sanctorum viam, quadiu tabernaculum Mosis stetit ratum LM.,. i . coram Deo: sed obstructam viam ait a Christo initiatam, ac renouatam per veti-me,id est, carnem citis,quam coelo intulit, atque ita aliis iter muni uit post se. Praeterea scribit idem Patres expectasse fundamenta habentem ciuitatem,cuius artifex& conditor esset Deus: attamen defunctos fuisse omnes iuxta fidem, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes S salutantes, de constentes, quia pe- ὰ ι

regrini de bospites cstent super terram. Q ij enim hoc dicunt addit Apostolus) si ivificant se patriam inquirere. Et si quidcin ipsius meminissent, de qua exierunt,t,

Lebant utique tempus reuertendi. Nunc autem meliorem appetunt, id est,coelestem. Ideo non cohinditur Deus, vocari Deus eorum: parauit enim illis ciuitatem.

Itaque quid appetebant Patres,& ex fide expectabant sibi promissi ini, quod tamenon acceperunt, nisi coelestem illam ciuitatem, ius conditor est Deus, quam t mcn non sunt adepti, Deo pro nobis melius aliquid prouidente,ait Paulus, ut non sine nobis consummarenturiNon ignoro quam dissicilis habeatur iste locus Apostoli mihilominus quociique sensu accipiatur,certum cst inter promista,quae Patres sine noui Testamenti populo non impetrarunt, commemorari expresse ciuitatemta habitationem coelestem. Et certe Paulus ita allegorice interpretatur promissiones de terra Promissionis factas ipsis Patribus,ad quam non Moses, ncc alius potuit illos introducere, sed Iosue,Domini nostri Iese Claristi typus Jc figura. Neque vacat, aut sine ratione fit,ut in scrip tura Patres illi ante Christum,quoties de sua com-

378쪽

Q. V ARTA REPETITIO

migratione ex hoc seculo colloquuntur,sere semper in inseris designant sibi sedem

constitutat contra vero post Christum natum,ex quo coepit praedicatio, Poenitetiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum:pij numquam inferorum, sed coeli semper meminerunt. Ex libro Iob aliquot locos citat Caluiniis, quos suo more in alienam sententiam contorquet. Unicus locus de Genesi satisficerit,in quo Iscob dixit, Descendam ad filium meum lugens in inferos. Scio ab Hebraeis perue ati, quasi pro sepulcitro ponatur: sed adiuncta cogunt pro ipsis inseris sumi. Descendam enim & Ad filium, de viventibus intelliguntur, non de cadaueribus: Nec ait, Propter filiui sed Hebraica litera exprimit, Ad filium nec mortui proprie dicuntur clescendere in sepulchrum, sed inferri. Annotarunt quoque antiqui Theologi nonnulli,statim a passone, paradysi mentionem factam a Christo,& tum primum latronem pro latrone Adamo,quas post liminio reducturi. in rara lysium,atque in

eius possessionem praemissurn. Caluinus sane postquam multu sudauit, ut textum δ' PS, Petri subuertat,& αυλα G transferat in speculam,& non in carcerem, victus tamen litem euidentia, assentitur pios inuentos in carcere, quamuis non eodem quo im--t i. pist. ω pij. Profecto beatas illas sedes coeli piis pro carcere non deputabit, ne Sanctos ire petuis carceribus addictos a Deo pro praemio cogatur concedere. Non dubium quin nostra sententia communi omnium Christianorum consensu confirmetur.

Non enim omnes ad unum primitiuae Ecclesiae scriptores aliam ob causam Christum descendisse ad inferos, tanquam tritum &confessum inter Christianos ponunt, quam ut ibi vinctos de detentos pios solueret,& secum in coelum Transueheret. Ex illis quoque,quotquot commentantur Epistolam ad Hebr os,locos allatos sere simpliciter,ut secimus,enarrant,& quoties occurrit occasio, ingenue profiten-t ' tur, interclusum fuisse coelum hominibus ante Christum. Tertullianus ita scribit: - sis Per Christum aditur coelum, de quo Amos, Qui aediscat in coelo ascensum suum, utique non sibi soli, sed & suis qui cum illo erunt. Athanastis quoque ait:In coelum nouum iter aperuit, quod su b his verbis indicatur, Attollite portas principes ve-stras,& elevamini portae aeternales. Nihil certe ille,qui haec verba usurpat, opus ha- buit reseratione po rorum, quippe omnium Dominus: sed nos eramus, quibus ea reseratio necessaria fuit. Ambrosius etiam sic loquitur: Est alia mors, quae secunda dicitur in Gebenna, ituam non peccato Adae patimur, sed eius occasione propriis peccatis acquiritur: a qua boni immunes sunt tantum quod in inferno erant, sed ii periori, quasi in libera custodia, quia ad coelos ascendere non poterant.Sententia enim tenebantur data in Adam: quod chirographum in decretis morte Christi deletum est. Sententia enim decreti fuit , ut unius hominis corpus solueretur super

terram, anima vero vinculis inferni detenta, exitia pateretur. Paterno peccato exissententia Dei crant apud inseros. Gratia Dei abundauit in descensu Saluatoris om- nibus dans indulgetiam,cum triumpho sublatis eis in coelum Pleraque similia sup-- peditabit lectio veterum Theologoium. Porro ut historiae Diuitis epulonis satisfiat,Ambrosius loco proxime citato, ac serὸ omnes alij Patres, rem gestam notant in inferno,quamuis ibi magno distarent interuallo a damnatis Samni. Deinde non inepte nonnulli putant historiam illam narrari per anticipationem, ac tales homines destribi, quales futuri sunt post resurrectionem,& in inferno,& in coelo corporibus receptis: ac proinde non recitari nudarum animarum acta, sed membrorum corporalium,utpote linguae,oculorum, S manuum. Atque isto pacto apte Abraham cum Lararo in coelo situm ac visum admittetur, ad quod per Christum cum aliis fuerint translati. Caeterum ut conspiciatur quantus fuerit consensus veteris E

clesiae de descensu Christi ad inferos,&Patium captiuitate apud ipsos,libet ordine ab

379쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE.

ab Apostolis Patrum testimonia recensere, qui etiam usi sunt isto articulo ad con- GH in is, is

sutandas alias haereses, & ei principij, de quo nefas esset dubitare, lignitatem & excellcntiam tribuerunt. si quidem Augustinus scribit in numero si delium non habendum,quisquis in triduo sepulturae animam Christi non inuisisse inferos dixerit. Quoniam tamen nonnulli ex Patribus in enarrandis factis Christi in ipso descensu, videntur veritatis sines praeteriisse, retineatur pro fide ac religione Catholica, quod

secundum scripturas communi omnium consciasse expositas, uno ore profitentur: singularia quaedam suorum authorum opinionibus relinquantur.

Narrat Eusebius Abgarum regem postulasse a Thaddaeo breuem narrationem de Christo: cui ille quidem summam historiae Christi percurrit, & articulos Symboli Apostolici de Christo perstrinxit, ut ex lingua Syriaca est Eusebius se transtu-

. bile hoc contextin Quomodo mortuus sit, uanta a Iudaeis perpessus,ac quomodo crucifixus,atque ad inferos descenderit, sepemque illam antea numquam diruptam' sciderit: resurrexit cliam, ac mortuos, qui a seculis dormierant, una excitauerit: de quomodo solus quidem descenderit, multa vero turba comitatus ad Patrem asce derit: quomodo etiam ad dexteram Dci ac Patris cum gloria in coelis sed ea aepostremo,quomodo rediturus sit cum gloria ac potentia, ad iudicandum vivos &

- mortuos.

I G N A T I V s.Vere,non opinione crucifixus ac mortuus,videntibus coelestibus,

de terrestribus,de infernis: coelestibus quidem, ut incorporeis naturis: terrestribus vero, ut Iudaeis de Romanis,& iis hominibus,qui per id temporis praesto aderant, quando crucifixus est Dominus: infernis aut cin, ut eorum multitudine, qui cum domino surrexerunt. Multa inquitὶ sanctorum corpora dormientium resurrexe- runt monumentis patefactis. Et descendit ad inferos solus,ascendit vero cum mul- itudine: de scidit maceriam, quae a seculo erat,dc medium parietem eius dis luit. IRENAE V sin eos, qui resurrectioni corporum detraherent, in argumentum trahit descensum Christi ad inferos, qui fuerit commoratus ibi cum mortuis tri-- duo a morte,antequam rediret in vitam de resurrectionem. Si ita esset ait quemad-- modum dicunt,ipse utique Dominus,in qtiem dicunt se credere, non in tertia die ., fecissct resurrectionem, sed super crucem expirans, confestim utique abiisset,sum ... sum relinquens corpus terrae. Nunc autem tribus diebus conuersatus cst, ubi erant in mortui, quemadmodum Prophetia de ipso inquit: Commemoratus est Dominus - sanctorum mortuorum piorum, eorum qui ante dormierunt in terram st i putati H nis, de descedit ad eos, extrahere eos, de saluarc cos. Ipse autem Dominus, Quem-- admodum saltὶ Ionas in ventre Ceti tres dies de tres noctes mansit, sic erit filius ho- minis in corde terrae. Sed de Apostolus ait:Ascedit autem quid est, nisi quia de de-- scendit in inseriora terraei Hoc de David in eum prophetans, dixit, Et eripuisti ani-- mam meam ex inferno inferiori. Si ergo Dominus legem mortuorum seruauit, ut is fieret primogenitus a mortuis, de commoratus usque in tertiam diem in inferioribus terrae,post deinde surgens in carne ascendit ad Patrem: quomodo non colun-- dentur, qui dicunt inferos quidem esse hunc mundum,qui sit secundum nos, interiorem autem hominem ipsorum hic derelinquentem corpus, in supercoelestem ascendere loci im Cum enim Dominus in medio umbrae mortis abierit,pdst dein-- de corporaliter resurrexit, de post resurrectionem astumptus est, manifestum est,.. quia de discipulorum cius, propter quos oc haec operatus est Dominus, animae abibo bunt in inuisibilena locum, definitum eis a Deo. Alibi locum Petri de Christi descensu explicat, de scribit: Iratus est Dominus inia solonionem. Non enim erat cor eius perfectum in Domino secundum cor David

380쪽

patris eius.Suffcieter increpavit eum scripti ira,scut dixit Presbyter, Et propterea iaDominum in ea quae sunt sub terra descendisse , euangelis antem & illis aduentum

suum remissae peccatorum existentem his qui credunt in eum. Crediderunt autem in eum omnes,qui sperabant in eum,id est,qui aduentum eius praenuntiauerunt,&dispositionibus eius seruierunt,quibus similiter ut nobis remisit peccata. TER TvLLIANus etiam videtur inter Symboli articulos descensum agno scere, & ex inseris Patres in coelum traductos profiteri. Inter iniquos sinquit post multa deputatus est,& traditus est in mortenN Totum hoc,Vt nos a peccatis lucra-retur.Sol cessit diem emptionis nostrae.Apud inseros emacipatio nostra est, & sti-pulatio nostra in coelis: subleuatae sunt portae se mpiternae, ut introiret rex gloriae. Dominus virtutum hominem de terris, imo ab inferis mercatus est in coelos. Idem

libro de anima prolute disputat de hoc Christi destensu, & in eo contra fidem C tholicam peccat, quod decernat adhuc iustorum animas reseruari in inseris in diem iudicij. CLEMENf A L E X A N D R I N V s post aliqua praemissa, quibus probet ex

textu Petti, & aliis,auditam vocem suisse,& praedicationem Domini ab liis qui detinebantur in inseris, concludit: Si erso Dominus nulla alia de causi descendit ad inseros, quam ut annuntiaret Euangelium, sicut descendit, aut ascendit, ut an-- nuntiaret omnibus, aut sistis Hebraeis. Atque si omnibus quidem, silui erunt in omnes qui crediderunt, etiamsi sint ex gentibus, cum iam illic confissi fuerint.

Sunt enim salutares, quae erudiunt, castigationes adducentes ad conuersio- nem,&potius poenitentiam eligentes quam mortem: idque cum possint animae apurius pe spicere, quae sunt liberae a corporibus, etiamsi obscurentur vitiis & per-- turbationibus , eo quod non se eis amplius opponat, & eas impediat caruncula. Sin autem Iudaeis sol una annuntiauit Euangelium,quibus defuit ea quς est per Sem auatorem agnitio & fidcs, clarum est utique, quod allud Deum nullus sit person, iarum respectus Apostoli quoque sicut hic, ita etiam illic annuntiarunt Euangelium iatis, qui ex gentibus erant apti ad conuel sonem, & recte dictum cst a Pastore: De- stenderunt ergo eorum quidam in aquam,sed hi destenderunt viventes, & viven-

tes ascenderunt. Illi autem qui prius dormierant,mortui destenderunt, vitii autem ascenderunt. Iam vero dicit etiam Euangelium surrexisse multa corpora eorum

qui dormierant, ut qui vivi translati essent ad meliorem locum. Fuit ergo generalis quidam motus & translatio per Saluatoris dispessitionem. Pluribus aliis verbis persequitur Petri Apostoli striptura, tametsi a veritate excidat, cum ait aliquos damnatos conuersos in inscrno ad praedicationcm Christi, & post Christum ad inseros quoque Apostolos descendi se ad annuntiandum Euangelium. CE L s v s inter alia,quibus Christianos lacessebat, dicebat, Non estis vos asser-turi,quod ubi nemini potuit Christus vester in terris, quae vellet, persuadere, ad in-- seros sit tandem demi ilius,ut suam opinionem induceret. Respondet Origenes: At- qui vel Celso inuito dicturi sumus,vel cum in humanis ageret Iesus,& corpore ad- huc permaneret,non paucis illii,sed tam multis persuasisse, ut prae eorum iam mul-titudine,quos dicto audientes haberet, paratς sibi insidiae sint:&ubi e vita excessit,ia

deposito corpore in animam nudam redactus, cum animis etiam corpore vacuis,

nudatisque versabatur, ex his ad se reuocans,quos vel sequi se vellet, vel pro cogni-tis sibimet rationibus aptiores videret, ut ad se concirci. Idem alibi clarius de deseensu ipse tradit. Si autem inquit etiam in eos, qui non iapeccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, mors ista, quae in inserno ani- mas detinebat, regnasse dicatur, intelligimus Δ: Sanctos quosque sub ista morte, inseritum

SEARCH

MENU NAVIGATION