De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

DE VERITATE EVC HARISTIAE. t 8

. nis de sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur, cum & per hono rem nobis datum fili j Dei, S: per manentem in nobis carnaliter filium,& in eo no- bis corporaliter ic inseparaliter unitis,inysterium verae ac rationalis viaitatis sit prς dicandum. Placuit prolixam hanc Hilarij disputationem ad verbum transcribere, tum quia multis modis non probat silum, scd cxplanat coniunctionem illam corporalem, quae si internos de Christi came per Eucharistiana, tum quia sola lectione confluat figmenta Petri Martyris, quibus frustra conatur tantam Hilari j authoritatem eludere, quasi dixerit carnem illam admisceri nobis tantum sub sacramento, id est,signo tenus,aut non penitus nobis communicari quam in baptistio, cum lectio ostendat sacramentum non pro signo& figura capi, sed pro arcano ac supernaturali atque insensibili modo. Nam S: sacramenti voce in incarnatione uti

tur, de prohibet verba de carnis Christi esse a Christo prolata figurate & pro signo

capi & ratiocinatio vana esset, si ex susceptione signi,aut figura carnis accepta,naturalem inferret unitatem,cum non ampliorem posset colligere quam quae fieret, nepe figuratam & imaginariam, ac multo minus ex signi manducatione, aut ex ima ine carnis comesta rite concluderet sequi unitatem essentialem inter patrem de fi-ium, de non solam spiritalem aut figuratam,quae potius colligeretur ex carnis figura accepta. Nominatim vero Hilarius remouet figuram a verbis Christi, atque ab esu carnis,& coniunctione nostra cum Christo, figuratam aut spiritalem unitatem,

quae fit Per baptismum per honorem collatum duntaxat, aut alio quovis spiritali modo solo. Calumniatur etiam Martyr admiscendi verbum, quo Hilarius utitur: quas aliud significet, quam copulare de adunare, cum ipsi ea sit phrasis familiaris, sicuti aliis, ut illud verbum frequentet pro arctissima coniunctione. Alibi enim ait Christum admixtione carnis atque animae sibi facta,hominem de Deum esse, de animam corpori permixtam,ipsum vivificare. Aeque ridiculum,quod Martyr allegat ab Hilario dici, nos esse in Christo, cum corpora nostra non sint in coelo cum eo: sed si ipse in nobis manet per Eucharistia corporaliter, quid obest quin eodem modo vicissim etiam in nobismet ipsis simus in eo corporaliter, cum in nobis sit praesens,&ei uniamur ibi corporaliter,sicuti nobis ubi praesens unitur. Berengariani olim eo artificio quo Petrus Martyr studebant vim & impetum Hilari j declin re: scd Guit mundus grauissime elabendi exitum ipsis interclusit. - ΑVCusTIN vs. An & contra Apostolum proposituriis est cathedram pesti-- lentiae, de disputaturus de qualitate figurarum, atque dicturus, non cum debuisse fi-- guras rerum nonestarum de rebus turpibus ducere ut quod scriptum est de mascu--lo & stamina, Erunt duo in carne una: quibus additur, Sacramentum hoc ma-- gnum est, dico in Christo de Ecclesia. Itane vero ubi cssent cognoscenda tantae reio sacramenta,id est sacra signa,& in re pudenda,atque in eis verbis,quibus verecun-- dia debctur, cognosci non debuisse, nec dici homo iste sciebat 3&beatus Apostolusis nesciebatZEat plane iste retro cum suis similibus,qui dixerunt,Durus est hic sermo, quis eum potest audire 3 Nos aui in audiamus, dc intelligamus duos in carne una, Christum 5e Ecclesiam, sicut mediatorem Dei 5c hominum, hominem Christum. Iesum carnem suam nobis manducandam, bibendumque sanguinem dantem, fi-- deli corde atque ore suscipianius.

- . CYRILL Vs ALEXANDRINus. Nequeo negligere, quae aliquis ex hoc Euangeli j loco contra veritatem contexuit. Recte sdicebat ille I unigenitus derisit . omnes, qui se patri consubstantialem opinantur. Ecce enim, ecce vitem seipsum nuncupauit, patrem vero agricolam. Quemadmodum vitis atque agricola unius

naturae non sinit, sic filius consubstantialis patri non est, sed naturaliter de longe ab

H iiij

412쪽

QV INTA REPETITIO

eo separatus. Nec rationabiliter quidem ad humanitatem Christi conserunt: non iacitam caro eius,sed deitas,uitis ab eo nuti Maracst. Patet enim quia corpora nostra. non dei edent a came Christi,ut palmites a vite, nec sanctorum tactus corporeus ..est sed potius spiritalis. Deitas ergo fili j vitis est, unde per fidem pendemus. Haec ille Arrianus astute simul atque impie, aliaque eiusmodi euomuit. Nos autem Patrii ia& Ecclesiae fidem sequentes, eius loci rimemur intellectum. Verum quoniam nosis nulla ratione humanitati Christi posse ita attribui existimat, quas fide atque dile- ..ctione non carne illi coniungamur,age pauca de hoc dicamus. Non nepamus re-cta nos fide charitateque sincera Christo supernaturaliter coniungi, sed nullam, nobis coniunctionis rationem secundum carnem cum illo osse,id prosccto perne-gamus, Idque a diuinis scripturis omnino alienum dicimus. Qtus enim dubitauit Christum ei iam sic vitem esse,nos vero palmites,qui vitam inde acquirimus 3 Au-di Paulum dicentcna, Quia omnes unum corpus sumus in Christo. Quia etsi multi sumus unum tame in eo sumus:omnes enim de Uno pane participamus. An Dio se putat ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse Θ Quae cuna in nobissat, nonne corporaliter quoquc facit communicatione carnis Christi Christum in- nobis habitarer Cur enim membra fidelium, membra Christi sunt 3 Nescitis quia membra fidelium membra sunt Christi Z Saluator ait, Qui manducat meam car-ncm, & bibit meum sanguinem, in me manet,& ego in eo. Vnde considerandum ..est,non habitudine soldira quae per charitatem intelligitur,Christum in nobis esse, verumetiam & paticipatione naturali. Nam quemadmodum si quis igne liquefise cha ceram aliae cerae similiter liquefactae ita miscuerit, ut v num ex utrisque sichim videatur, sic communicatione corporis & sanguinis Cluisti ipse in nobis est,& nos a in ipso. Cur igitur secundum carnem nos esse palmitcs pernegat Z An non conu ianienter dies potest,uitem eius humanitatem esse,& nos palmites, propter identita-tem naturae. Eiusdem enim naturae vitis & palmites si int. Ita & spiritaliter & corpo-raliter nos palmites,& Christus vitis. His adiicit idem Cyrillus. V t igitur inter nos & Deum singulos viaret, quamuis iacorpore & anima simul dissemus, imodum tamen ad inuenit, consilio patris & s, iapientiae suae congruentem. Suo enim corpore credentes per communionem my-iticam benedicens,& siccum, & inter nos unum corpus nos cssicit. Quis enim cos, iaqui unius sancti corporis unione in uno Christo uniti sunt, ab hac naturali unione iaadienos putabit Z Nam si omnes unum panem manducamus, omnCs Vnum corpus iaeiscimur. Diuidi enim atque seiungi Christus non patitur. Idcirco ctiam Ecclesia corpus Christi saeta est,& nos singuli membra Christi secundum Paulum. Uni enim Christo per corpus sutim coniuncti, quoniam in nobis illum, qui est indiuisibilis, accepimus, ipsi potius quam nobis membra nostra accommodantes. Quod autem Ecclesia corpus ex singulis hominibus tanquam membris compositum, Saluator verJ caput sit,Apostolus ostendit,dicens. Vt iam non sinus paruuli, stu-etuantes, nec circumseramur omni verbo doctrinae in nequitia hominum, verita-tem autem sequentes in charitate crescamus in illo per omnia, qui est caput Chri- stus, ex quo totum corpus compactum per omnem iuncturam subministrationis

secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri,augmentum corpO-ris facit in aedificationem sui in Charitate. Quos autem corporalis haec unio ad Christum participatione carnis eius acquiratur, ipse rursus Paulus de mysterio pietatis disserens, testatur. Quod aliis generationibus, inquit, non est agnitum filiis hominum, sicut nunc reuesatum csi sanctis Apostolis eius & Prophetis in spiritu, gentes csic coharedes,& concorporales,& comparticipes promissionis in aristo.

si 'i

413쪽

DE VERITATE EUCH ARISTIAE. lys

,. Si omnes inter nos unum sumus corpus in Christo, nec internos solum, verum-- ctiam cum eo, qui per carnem suam ad nos transiuit, quomodo uniuersi&intero nos & in Christo unum non crimus 3 Christus enim est huius unionis vinculu, qui Deus simul & homo est. Sed de unione corporali satis. De spiritali autem eandem a viam sequentes, dicimus,quia Spiritu sancto recepto, & inter nos quodammodo, -&cum Deo vnimur. Nam quamuis unicuique nostrum Christus patris &suum

spiritum distribuit, indivisibilis tamen spiritus est, & distributus singulis spiritus in seipso vnit,& omnes quibus distributio ficta est,unum in seipso efficit. Et sicut

. virtus sanctissimae Christi carnis unum corpus facit participantes, eodem arbitror

pacto, in quibus indivisibilis Dei spiritus habitauit, eos omnes ad spiritalem

-Vnitatem conducit.

.. Corporaliter filius per mysticam benedictionem nobis ut homo unitur, spirita- Iib. L .Q. liter autem ut Deus, sui spiritus gratia nostrum ad nouam vitam, & diuinae naturaeo participationem spiritum re integrans . Nexus igitur unionis nostrae ad Deum pa-Item Christus est, nobis quidem ut homo, Deo autem patri ut Deus naturaliteria unitus. Non erat possibile corruptioni subiectam hominis naturam ad immortalitatem conscendere, nisii natura immortalis atque incommutabilis ad eam descen- disici, ac communione participation que sui a mortalitatis nostrae terminis ada sutim bonum reformatos eleuaret. Cons immati ergo sumus, reductsque ad unit,

. tem Dei patris, mediatione Saluatoris, id est Christi. Filium enim Dei natura patri. unitum corporaliter, substantialiter,ut dictum est,accipientes, clarificamur,glori- scamurque supremae facti naturae participes. . Dicebat Nestorius: Memoramini quia sermo fit de carne, & quia non a me ad lectum est carnis nomen, ne videar male interpretatus, Qui comedit,inquit,carne . meam,& bibit meum sanguinem. Non dixit. Qui comedit meam diuinitatem, & δε . qui bibit meam diuinitatem .Respondet Cyrillus:Non quia diuinitatis non conie- aditur natura, propterea sanctum corpus Christi commune esse quilibet affrmat. Scire autem necelsarium est,quoniam sicuti praediximus, proprium est corpus om nia vivificantis verbi. Quia enim corpus vitae, ideo vivificans est. Peripsum namque mortalibus nostris corporibus vitam largitur, ut etiam destruat mortis im-- perium.

Multa garrit Petrus Martyr: sed omnia sua sponte concidunt, cum repugnant, bus literis & syllabis statuere vult solam spiritalem carnis Christi participationem,

quam nominatim consutat Cyrillus: & ea admissa, male Nestorius suis let ratiocinatus diuinitatem edi non posse, quod Cyrillus concedit, cum tamen non neget spiritaliter illam comedi posse,imb asserat, ita v t sit necessarium ab ipso astrui comporalem & reale carnis Dominicae maducationem, qua diuinitas comedi nequeat. CHRYsos ToMus. Necessarid dicendum,quam admiranda mysteria,& cur data sint,& quaenam eorum utilitas. Vnum corpus sumus, & membra ex carne &-ollibus eius. Vt autem non sol una per dilectionem, sed reipsa in illam carnem con-- uertamur, per cibum id esscitur, quem nobis largitus est. Cum enim suum in nosis amorem indicare vellet, per corpus suum se nobis commiscuit, & in unum nobis:

- cum redegi Vt corpus cum carite uniretur. Hoc enim amantium maxime est...Hoc Iob ligniscabat deseruis, a quibuscum maxime amaretur, dicebatur, Quis .. det nobis,ut carnibus eius saturemurὶ Quod Christus fecit,ut maiori charitate nos astringeret, S: ut suum in nos ostenderet desiderium,non se videri tantum permi tens desiderantibus,sed & tangi de manducari, & carnes carni suae infigi. Vester c- go frater esse volui, &communicaui propter vos carnem &sanguinem, de per quae

414쪽

INTA REPETITIO

vobis coniunctius sum,ea rursus vobis exhibui. cI UIN, 81. N o Nili scit ei hominem seri, stagellis caedi,sed nos secum,ut ita dicam, in vitam ιό l .s inassaiii reducit, neque id fide solum, sed reipsa nos corpiis situm effecit. Ea nam ηιiath. que re nos alimur,quam Angeli videntes tremunt,nec absque pavore,propter sulsorem qui inde rei illi, aspicere possunt, & nos in unam cum illo rarussam reduc

infantes dederunt alendos, quod ipsae facere nolunt: sed iste proprio corpore nos alit, & sibi coniungit atque conglutinat. cbus bo. a . Non simpliciter corpus surim tradidit, sed cum prior carnis natura a terra sortia, ς' ' ta,a peccato mortalis facta, a vita deserta esset, aliam, ut ita dicam, massam de ser- mentum induxi hoc est, carnem suam, natura quidem eandem, verum a peccato liberam, de vitae plenam, quam omnibus tribui Vt participes fierent: ut ea nutriti, '& priore abiecta quae mortua erat, per hanc mensam viventem S immortalem

commisceremur. -

L PHOTIVs citatus ab Oecumento. Vnde planum est, quod panis quem frangimus, sit communicatio corporis Christi Z Inde nimirum, quod nos in communionem corporis Christi agglutinet.Vnde vero istud patet Zaoniam unum atque idem corpus sumus,ac dicimur omnes Christo coagmentati,instar communis corporis capiti. Si igitur corpori eius ac sanguini in communionem non copulamur, 'cum quonam altero unum fimus corpus,ac vocati sumus 3 , THEODORE Tvs. Sicut Christus Ecclesiam ipsam nutriens de fouens, & ei suum dans corpus & sanguinem,quia membra sumus corporis eius, de carne citis, &de ossibus eius. Sic enim Eua ex Adam facta est, ita nos ex Christo Domino. Cum eo enim in baptismo consepelimur, & corpus eius comedimus, & sangui- nem bibimus. m. ' OsCvLE TvR me osculo oris sui. Neque vero offendi quis debet verbo osculi: si quidem in ipso mysterij tempore membra sponsi predimus, osculamur,& amplectimur,& veluti sponsali coniumstione cum eo copulamur. se m. 1 .d. LEO PRIMV s.Non aliud agit participatio corporis & sanguinis Christi quam P si ς' m p. ut in id quod sumimus,transeamus,& in quo mortui & sepulti de conressus citati su-

,s .fa,L. THLOPHYLACTU . emadmodum vivo propter patrem, hoc est, sicut ... o. . . . natus sum ex patre, qui est vit ita & qui maducat me,vivit propter me, dum quo- danainodo miscetur mihi,& transelementatur in me.

TESTIMONIA PATRUM AD CARNIS RESURRE-

ehonem confirmandam ex Eucharistia.

G N A T I v s.Festinate frequeter accedere ad Eucharistiam & gloriam Dei. Frangite panem qui est medicamentum immortalitati antidotum non moriendi, scd viuendi per Iesum Christum in Deo, cathanicum expellens malum sit in vobis. I R E N E V s. Quemadmodum qui a terra panis, percipiens voca-tionem Dei, iam non communis panis est,sed Eucharistia, duabus rebus constans,icrrena & coelesti, sic de corpora nostra percipientia Eucharistiam, - 'iam non siliat corruptibilia,spem resurrectionis habentia. Quando ergo mixtus calix,& fractus panis percipit verbum Dei, si Eucharistia- sanguinis oc corporis Cluisti, ex quibus augetur de consstit camis nostrς subitati a.

Quomodo '

415쪽

DE VERITATE E V CHARISTIT. 18σ

- Quomodo carnem negant capacem donationis Dei, qui est vita aeterna , quae cor-

pore de sanguine Christi nutritur 3 Et quemadmodum lignum vitis depositum inia terra,suo fructificat tempore,& granum tritici decidens in terram, & dissolu tum, multiplex surgit per Dei spiritum, qui continet omnia, quae deinde per sapien-

tiam Dei in usum hominibus veniunt, & fiunt ex vino & pane corpus & langitis . Christi: sic & corpora nostra ex eis nutrita, de reposita in terram, & resoluta, resum gent in suo tempore,verbo Dei resurrectionem cis donante in gloriam Dei patris. TERTULI. IANV s. Caro corpore & sanguine Christi vescitur, ut anima de Deo saginetur. Certe si tantum caro nostra vesceretur signis exterioribus corporis& sanguinis Christi, tam facile potuisset Tertullianus ei accommodare signorum vocabula, quam in aliis sacramentis secit, in quibus carni non adaptat nomina rorum significatarum, sed tantum signorum, ita ut regulam sacramentalem in illisis non agnoscat,cum ait,Caro abluitur,Vt anima emaculetur: caro ungitur,ut anima . - consonetur:caro signatur,ut anima muniatur: caro nagnus impositione adumbra--tur,ut anima spiritu illuminetur. Aeque, inquam,potuit dicere, Caro pane & vino . vescitur,ut anima de Deo saginetur. Insuper si caro solis signis vesceretur, non ob id certe conuinceretur immortalis, quia signa nihil afferunt virtutis & vigoris exaduersariorum sententia.

Concilium primum Nicenum in secunda Repetitione productum, Euchariustiam nominat Resurrectionis symbolum, id est, pignus & arrabonem: non quia signum praeberet resurrectionis nostrae,sed semen atque radicem,unde resurrectio pullularet.

CYPRIAN v s. Et nos cum caro effemus & sanguis, corrupta infirma corporis e r. Διακα animaeque natura reformari non poteramus, neque ad Dei similitudinem reuerti, nisi morbo inueterato imponeretur malagma conuenicias, & desperatae infirmita- tis curatione contraria remouerentur contrariis,& similia similibus conuenirent.

GREGORIvs N IssENus. Quemadmodum qui per insidiam venenum hauserunt, alio medicamento vim illius exitialem extingunt: Oportet autem ut ad V veneni similitudinem medicamentum in viscera ingrediatur, ut per illa totum in - corpus auxilium diffundatur: ita nobis faciendum est,ut cum venenum, quo natu-- ra nostra dissoluitur,degustaverimus, medicamentum quo illa contrahitur, susci- piamus, ut virus illius & opportuna eius vi repellatur. Quodnam cst hoc medic, - mentum Nullum aliud ,nili corpus illud, quod mortes raestantius declaratum est, - S nostrae salutis causa. Quemadmodum enim parum fermenti sut inquit Aposto--lus in totam massam sibi similem reddit, sic & corpus illud quod a Deo factum est

immortale, in nostrum corpus ingrediens, totum in se transfert atquc commutat.

- Nam ut pestiferum cum salubri commixtum, illud essicit perniciosiim, sic de cor-- pus immortale reddit totum illud in quo susceptum est,naturae similis immortale. - In corpus autem ingredi no potcst, nisi per cibum & potum visceribus immiscea -

tur. Itaque necessarium est,ut natura nostra, quoad eius fieri potest,vim filutarem Mintra corpus admittat. Cum aurem nullum aliud corpus,nisi diuinum,eam gratiam - susceperit', demonstratumque sit, fieri non posse, ut corpora nostra conseqtiantur - immortalitatem,nisi cum immortali corpore coniungantur,atque ita incorruptio-- nem acquirant: Deus qui nobis se patescci idcircδ naturae mortali se ipsum coniu--xit, ut eam coniunctione sua diuinam redderet: Ideo cunctis credentibus gratiae - dispensatione seipsum impertit per carnem, quae ex vino & pane constituitur, fi--dehumque corporibus colungitur,ut ea colunctione cum immortali, homo etiam

immortalitatis particeps fiat.

416쪽

Q V INTA REPETITIO

N .io in Da. CYRr L hvs A LEX A NDRIN V s. Non poterat aliter corruptibilis haec na- 'r tura corporis ad incorruptibilitatem & vitam traduci, nisi naturalis vitae corpus ei coniungeretur.Non credis mihi haec dicenti,Christo fidem praebe. Amen, Amen, - inquit dico vobis,nisi manducaueritis carnem si ij hominis, de biberiti ius fan-- suinem,non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem, & bibit meu sanguinem, habet vitam aeternam,&ego suscitabo eum in nouissimo die. Audis in aperte clamantem non habituros vitam, nisi sanguinem eius biberimus, & carnem in manducauerimus. In vobis autem ipsis dicit, id est,in corpore vestro. Vita autem iure ipsa vitae caro intelligi Potest: haec enim nos in die nouissimo suscitabit. Et in quomodo dicere non grauabor. Caro vitae facta unigeniti caro ad virtutem vitae in traducta est: non potest igitur morte superari .Propterea in nobis facta, interituma nobis expellit. Non enim abest ab ea unigenitus filius Dei. Vnde,quia unus est in . cum carne sua: Ego enim inquit suscitabo eum in nouissimo diα

Do. - Recordare,quamuis naturaliter aqua frigidior sit,aduentu tamen ignis,frigidi - talis siuae oblita aestuat. Hoc sanὸ modo etiam nos,quamuis propter naturam carnis corruptibiles simus, participatione tamen vitae ab imbecillitate nostra reuocati,adis proprietatem illius ad vitam resormamur. Oportuit enim, ut non solum anima per spiritum sanctium in beatam vitam ascenderet, verum etiam ut rude atque terrestre hoc corpus, cognato sibi gustu, tactu& cibo ad immortalitatem reduceretur. Quoniam igitur Saluatoris caro, verbo Dei, quod naturaliter vita est, coniuncta, vivisca effecta est, quoniam eam comedimus, tunc vitam habemus in nobis, illi coniuncti,quae vita essecta est hac de causa in mortuis exuscitandis,non solum ver in bo atque imperio, ut Deus utebatur, Verumetiam carnem suam quasi cooperatri-cem nonnunquam adhibebat, ut reipsa ostenderet carnem quoque suam,quoniam-

, u . sibi coniuncta est, vivisca esse,ataue fideles doceret suum,non alterius corpus esse. - , . G. Quemadmodum si 'tris scintillam ignis in sceno aut palea occultauerit, totum is inde ignitum necessario fiet: sic verbum Dei laquam scintilla in naturam nostram in immissum, totam inde inflammabit, atque ad vitam, interitu penitus destructo,

reduxit.

CORPORALEM MANDUCATIONEM CARNIS DO-

minicae uari persum infidelium m indignorum, Icet inde non efficiantur unum compus cum Christo. C A P. 2. N T E A praefati stamus ex Caluino atque aliis, duo potissmum ab aduersariis intendi contra existentiam carnis Dominicae in sacramento:Naturae humanae scilicet proprietatem, ac Christi gloriam, cuius se vindices & assertores ostetant. Eadem etiam contra illam quam astruximus corporalem manducationem in summa opponunt: sed ut contra existetiam, maxime humanae naturae limitibus& an ustiis insistunt, ita vicissim ad respuendam manducationem, illam gloriam Christi vehementius urgent, quam mirum in modum imminui & conculcari l mentantur, si eius caro de sanguis immundis labiis ut visceribus indignorum atque impurorum hominum obiiciatur & immergatur, mortemque dicatur ipsis afferre, quae resurrectio est, de vita. Proinde melius caueri & consuli Christi honori colendunt, si non nisi pura menteacs de apiis & dignis ipsa caro & sanguis degustari cocedatur, atque ab ea homincs profani, tanquam canes abigantur.De Christi gloria respondebitur sequenti capite: nunc de re ac de indignorum esse exordiamur

quid

417쪽

DE VERITATE E VCH A RI STIPE. 18

quid veri sit, inquirere. Quoniam effugere nequeunt aduersat ij, quin ab Apostolo tradatur aliqua carnis Dominicae ab indignis manducatio, nec tiliatae puritatis iactare fesse oossumus, ut nos illius elu dignos audeamus iactare, recte omnes diuersa indignorii genera distinguunt. Luthermi alios constituunt plane infideles ac iura- Aj4. ista.

tos Christi hostes , ut Atheos , Turcas, Apostatas & Paganos: alios vero qui sermoni Christi de manducanda carne illius fidem habcnt, alioqui vita ac moribus , aliisque religionis partibus proiligati, ac fide ipsa iustificante de stituti quales censentur hypochritae, haeretici, aut grauioribus peccatis onerati. Ab illis nolunt de Eucharistia quicquam capi posse, quam signum externum: quoniam non nisi suis Christus carnem suam & coenam appararit & apposuerit, quam ab istis sermoni de Eucharistia credentibus, &Christo mancipatis, quantumli bet alias indignis, annuunt vere comedi. Heildebergenses atque aliJ Sacramenta rij ne quidem ab istis posterioris modi indignis ferunt carnem illam attingi posse: quoniam fide iustificante,qua sola prehenditur,careant: ideόque tertium indignorum genus substituunt fide illa praediti,non ea tamen attentione,pietatis studio, ac conscientiae purae, qua debent sollicitudine Christi carnem peril ina fidem amplectuntur , ob Idque indignitatis culpam & maculam contrahunt circa carnem Domini, de temporarium inde sibi asciscunt supplicium. Sed de his egimus in priori Repetitione ad dicta Apostoli de Coena Domini, cum quibus probauimus , nec figmenta ista , nec alia Caluini de indignis cohaerere pot-

se. Catholici non refrapantur , quin plura recenseantur indignorum genera. Indignus enim est quisquis ad hoc sacramentum alia mente atque ratione, quam sit traditum a Domino , accedit. Primo , quando deest fides, sue quae firmiter credat verbis , quibus proponitur a Domino carnis suae manducatio, siue illa quae cum aliis requisitis iustificat. Deinde , quando non seruatur infri- tutio Eucharistiae, sed deprauatur in his quae ad substantiam pertinent. Tertio, si rimet mnon maiori reuerentia venitur ad eam quam ad mensam communem, quo citumine Apostolus Corinthios accusat. Quarto , si sine recognitione sordium miliam M. de infirmitatum nostrarum , ad quarum purgationem & expiationem suscipitur hoc sacramentum. Quinto , si sinc poenitentia perseueratur in peccatis, aut animus perseuerandi retinetur. Nam ad deletioncm peccatorum ex passione Christi spectat Eucharistiae ipsius institutio. Postremo , si negliguntur, aut non adhibentur , quando non excusat necessitas, media .i Christo relucta pro peccatorum expurgatione, ut potestas est clauium, & consessionis sacramentum. Horum si ullum a vera & corporali perceptione carnis Dominicae in sacramento secludimus, siue si atheus , siue Turca , aut alioqui infidelis & hypocrita: imo etiamsi esset Diabolus incarnatus. Numquid duodecim inquit Christus ) vos clcgi, & unus ex vobis diabolus est , Iudas ille quouis insideli deterior. Nec scriptura ullum indignorum genus eximit, sed ait, Quicunque man- omnes ingo ducauerit panem hunc , & biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis & sanguinis Domini. Sicut enim Christus cum apud nos viveret in statu na- christi turali omnium indignorum contumeliis Z iniuriis exponi voluit, ut suam potentiam atquc maiestatem ostenderet, quae nullorum conatibus aut sordibus violari aut contaminari posset, quin inde fieret illustrior : ita eidem placuit 1. ., in sacramento omnium ludibriis subiacere in res nectionem ac ruinam mul- Io, torum , atque in signum cui contradiceretur, ut de multorum cordibus reuelarentur cogitationes , & ut iustificaretur tesse , cum iud icatur & opprimitur. Certe quoniam ex antea disputatis caro & sanguis pani & vino cohaerent re I

418쪽

INTA REPETITIO

Vera, ut sacramentum consciatur, sicu i qui apparent panis & vinum, in omnium indignorum versantur potestate ad sumendum, ita caro & sanguis in ipsis con tenta: nec ut ait Cyprianus in se absentat diuina maiestas , humani furoris aut impietatis metu. Scimus quidem non institutum sacramentum pro infidelibus:

sed nec institutum fuit pro hypocritis & haereticis, aut aliis indignis. Christi is

a seis. i. erum mortem non secit , nec delectatur in perditione viventium t sed sacramentum hoc coustituit, ut omnes sumentes vitam habeant, modo faciant quae Gem se mandauit,ut ad vitam ingrediamur. Non creauit Deus lignum vitae ad interitum,

sed in medio posuit ad libertatis humanae experimentum : non obtrusit inuitis, nec praecepit, sed non subduxit male volentibus vlix frui. Quamobrem sublato discrimine indignorum , quorum nullis etiani perditissimis legimus subtrahi a si cramento corpus Christi, consideremus quid inter nos de aduersarios relinquatur controuersum. Illi asserunt ab indignis per infidelitatem seu hypocrisin & nequitiam , tantum sacramenti signa exteriora panem & vinum sumi r nos autem credimus ab illis etiam cum lignis rem sacramenti , carnem de sanguinem Dominicum percipi. Ante omnia signis insimi, ut antea abunde probatum fuit, nec per indignitatem suscipientium expelluntur. Nam fides aut dignitas sumentis non facit sacramentum , nec constituit vel praesentiam , vel inaducationem carnis & sanguinis , sed ipsius Christi institutio atque eius ve ratio- bum. Sicut de integritate sacramenti ni nil decedit propter indignitatem peronae administrantis , ita nec sumentis indignitas illam imminuit, nec C liriuchristi am .. stus potentiam suam alligauit fidei aut puritati sumentium , quia non dixit,

Accipite, edite, si digni estis , aut aliquid simile. Ideo cum Apostolo concludamus oportet : Numquid incredulitas eorum fidem Dei & Euangelij asse tibilem euacuabit λ Abiat. Est enim Deus verax , uti iustificetur in sermonibus suis : omnis autem homo mendax, ut etiam in conscientia falli possit. Hoc tidem contra Donatistas exscripturis evicit Augustinus. Ut enim aduersari j nostri rem sacramenti tantum fide obtineri sibi persuadent, ita Donatistae eandem plane tuebantur sententian&quibus Augustinus respondet, fidem desiderati,& diu

gnitatem ad fruendum sacramenti effectu,& fructum resercndum,sed non ad co lactionem,aut rerum quibus constat susceptionem. Verba sitiat. Non interest, cum inde sacramenti integritate & sanctitate tractatur , quid credat, & quali fide sit imbutus ille qui accipit sacramentum. Interest quidem plurimum ad salutis viam , sed ad sacramenti quaestionem nihil interest. Fieri enim potest, ut ho-mo habeat integrii sacramentum, de peruersam fidem,&c. Confundunt aduersarijsubstantiam & usum rei. Saepe interit relatio manente subiecto. Fides discernit inter perssenas sumentes, de sumptionis finem, non construit aut destruit rem ipsam. Ad constructionem quidem sacramenti aliqua fides historica requiritur, quacredunt verba quaedam a Cnristo cum materia aliqua fuisse instituta ad effcienda hoc vel illud sacramentum: sed ista residet in Ecclesia,& in intentione facientis aut administrantis facramentum,no in suscipiente:& cum illa stat infidelitas etiam co-tra ipsum sacramentu & essectum eius, inamb contra totum Christianismii. Iud iis enim & Turca,aut quiuis infidelis, credens materiam hanc, & verba a Christo decreta ad abluedum in remissionem peccatorum,ctiamsi actione de opus atque essectum irrideat, nihilominus bapti simu operatur & administrat, si sic abluere alique nonclum ablutat tentaverit. Quid mini ergo, si semota omni alia s de sacramentum ita ccmsectum dicatur vere suscipere, sicut conficere. Sed post constitutum in retia natura sacranactum, nec illa fides historica amplius in ullo nccessaria est ad veritate

419쪽

DE VERITATE EVCH ARISTIPE.

ira sacramenti,nec in ministrante, nec in accipiente: quia tantum illa opus erat propter verba 5c materiam ad lacramenti constitutionem. Itaque Turca & Iudae is,aut alius infidelis, si raperet Eucharistiam cons cratam, nulla fide opus est et, ne quide iustorica,ut in ea cari sim Christi iam existent cin, de totum sacramentu habeat, sed in suae damnationis incrc metum propter indignitatem & infidelitate illi cederet. Propterea in Coenae structura, de sacrameli exhibitioni,no alio sermone alloquitur immu-

dum & nefariu Iudam fide priuatu,quam Ioannem,uel alios Apostolos. Omnibus ex aequo dicit, Accipite, manducate, Hoc est corpus meum. Bibite ex eo omnes, Hic est ' fin s meus noui Te tamenti. Cum ex ca ordinatione statui necessest quid praeibuerit chi isti Christus discipulis, & quid illi acceperint,sequitur non minus perfidum Iudam excepisse de manibus Domini corpus S san inem eius,quam vel Petrus, vel quisquaesius inter eos. Nam Lucas Iudam inter duodecim discubuisse narrat, & post insti tutam Eucharistiam cum aliis adhuc ibi resedist e,de quo Christus dixerit, Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. Iudae ergo cum aliis imperauit Christus, Edite, bibite omnes:&cum aliis obediuit, pr Hertim cum Marcus subiungat,Biberunt ex eo omnes. Certe quod iussi Christus omnes bibere, de quod omnes bibisse scribitur , a Domino aflirmatur csse suus sanguis, no solum id quod obtulit bibendum, sed quod revera biberunt omnes. Ioannes etiam Iudam cum aliis permansiste, donec compicta est et Coena declarat, in ipsaque a Christo de Iuda verba habita repetit, ac de offula ipsi oblata mentionem facit, quae alij Euangelistae memorant inter coenandum dicta ac facta: sed non egressum Iudam, nisi completa Coena,Ioannes etiam annotat, sub cuius finem fuerit instituta Eucharistia. Eam ob rem antiqui Christiani communiter ex Euangelistarum historia tanquam manifestum tradunt, proditorem Iudam corpus Domini manducasse,ac sanguinem bibisse. Terti b,ab indignis corpus illud manducari Apostolus astipulatur, non solum per ea quae in prima Repetitione attulimus, ned cum ex-

prcstis verbis etiam ait indignitatis crimen incurri, cum cibus qui editur, non diiudicatur esse corpus Domini, & ex eo reatum eius tam corporis irreuerenti 5 a cepti contrahi:sca cum Corinthios arguit, qui indifferentius vescerentur Euchari- . , ,Α

stia & idolothyto. Etenim eos indigne facere increpat, quod mensam Domini &

mensam Daemoniorum commiscerent: S: tamen eosdem ostendit ex perceptione

panis Eucharistici participare de corpore Domini vero Z: substantiali. Panis quem frangimus, inquit,nonne comunicatio corporiis Christi estZEx csu panis, perceptionem corporis inscrt etiam indignis & indispositis, quibuscum habebat sermoncm. Non ergo ex fide,sed ex sacramento panis per Apostolum fit participatio corporis Dominici. Quarto, Sacramentariis placet Israelitas omnes inter se ac nobiscum candem escam spiritalem comedisse sed in pluribus eorum ait Apostolus non suit beneplacitum Deo: si quidem prostrati sunt in deserto. Cum ergo inter ipsos indigni fruerentur spiritalicsca& potu, non tantum exterius Manna, de aqua de petra, cur inter nos indigni censebuntur arcere .i spiritali esca & potu, cum omnia cx Aduersariorum sententia quoad rem internos & ipsos constituantur paria Z Ansectabetur Caluinus, ac dicet oblatam quidem indignis Israelitis estam spiritalem, scd non susceptam & manducatam 3 Cur ergo Apostolus omnes eandem eseam spiritalem manducasse ac potum spiritalem bibisse inculcati Vtrine potius sit habenda fides, Paulo an Caluino, aestuaret lector atque hic observet ferocem Caluini audacia ad colorquenda diuina oracula. Quinto, nemo inficiabitur indignos cum

dignis aspersos fuisse sanguine foederis antiqui a Mose cur no & collae de sanguine noui testameti participes fieri poste crede musi Sext b,cum ab indignis recipi sacra-

timere carasm

420쪽

QS INTA REPETITIO

nacta de Circumcisionis de baptismi, atque alia nemo ausit negare, duas res sumat Oportet, terrestrem unam, & alteram coelesterii, quae in Eucnaristia caro est D jia bia μὴ mini e* communi intelligentia. Nihil interest modo an corpus illud insit pani, an

cisi is, , m aliunde concurrat ia cum suffcere dicant Aduersaris ad compositionem sacramentirem aliquam diuinitus accedere, etiamsi seiungaturare terrestri. Perme quidem valeat hoc loco falsitas ista, modo ad constitutionem de receptionem sacramenti deceat conuenire carnem Domini cum terrestri pane. Non enim sacramcntum ullum suscipitur,nisi conseruim, nec sine re diuina qua constet conficitur, multo vero minus suscipitur. Postremo a Patribus exploditur Aduersariorum opinio, de inti ni ibis. genere,& in specie, multisque modis vere corpus Christi ab indignis quibuscuque comedi probatur:ab issisque obiectiones quaecunque diluuntur. Nam Donatistae

non negabant signa sacramentalia Baptismi dispensari de suscipi ab indiguis, sed

opinabantur illa duntaxat, & non partem coelestem ab ipsis attingi, uti nunc dei . Eucharistia mentiuntur Aduersari j. Cum illam Donatistarum haeresim consutat Do i emisia Augustinus, integritatem dc statistitatem Baptismi,& aliorum sacramentorum in- sest dignis conserri,nec sola signa de clementa ab ipsis capi pronuntiat,tamque certum id in Eucharistia duxit, ut ex ea passim argumentum trahat ad declarandum etiam sanctificationem, in bap tisino indignis fide carentibus,aut vitio Pollutis impartiri, - - - . sed eos insa abusi eius mustu fraudari. Ex quo concidit Aduertariorum speciosan obiectio , qua sicut in baptismo de circumcisione tantum ab indignis iactant exteriora sisna possideri, & non internam sanctificationem, ita nec in Eucharistia rem coelestem,seu Christi carnem. Origenes item exprimit cibum incorruptibilem,qui de signis non dicitur in indignorum ora intrare: Hilarius ait, panem de coelo ab indignis edi:Hieronymus scribit ab indignis non pollui panem, seu panis iam iis. signum,sed ipsum corpus Christi,quando accedunt ad altare, Zc sordidi mundum sanguinem bibunt. Augustinus ait,ludam inter innocetes discipulos sumpsisse pre- ' 'iti una nostrum , 5cunicum sacrificium salutis ab impiis percipi. Chrysostomus ex- prcsic testatur,peccare quidem qui regis purpuram contaminat, sed non ita ut qui

regem ipsum conspurcat: nec qui regem terrenum contumelia aut iniuria assicit,

tam grauiter offendit, quam qui ipsmet Christo de eius carni illudit,sicut faciunt γυρ sim in qui ipsum indigne in Eucharistia audent attrectare, de sumere. Hieronymus, A gustinus,atque alij,profitentur de eodem corpore Domini Apostolos .de Iudam participasse, tantum in merito de effectri dis repasse. Origenes δί Hieronymus comparant id quod intrat in os de cor indignorum,cum Christo vivente, aut visi-

μὸνΛ. in M. 3. bili, quem Centurio exceperit intra domum suam, de quem mortuum Ioseph ab Arimathia inuoluit in sindone munda , quem contra indigni ore atque corde iaci immundo capiunt, de polluto in vase recondunt, Quae omnia certo demonstrant

infideles atque indignos participes essici carnis de sanguinis Dominici revera ac corporaliter, scuti. de signi. Sed nec Aduersari j quicquam contra hoc hiscere aut excogitare possunt, quod non praeuiderint, de cui non satisfecerint Patres. Exprobrant Aduersarij a nobis carnem Christi spoliari virtute sua de gloria, cum

eam sine vitae effracta in indignis residere doceamus. Imo a nobis infici exprobrant diabolico veneno, cum ab ea mortem indignis gigni de damnationem promanare dicamus. Fieri non potest sciamat Caluinusὶ ut vivificus Christi spiritus a carne eius separetur. Cum itaque infideles non accipiant Christi spiritum, concludit nec carnem Christi ab illis in Coena contingi. Hoc idem argumentum olim Donatistarum fuit,negantium velum baptilina apud haereticos. Siccnim argumentabantur. Spiritus sanctus non potcst sciungi ab intcgio baptismi

SEARCH

MENU NAVIGATION