De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 179

sacramento. At omnes extra Ecclesiam sunt expertes spiritus : ergo nec extra

Ecclesiam baptisma stabit. Respondet Augustinus his verbis. Quapropter si baptisma sine spiritu esse non potest , habent & spiritum haeretici, sed ad per

niciem, non ad salutem, sicut habuit Saul. Totidem verbis responsiam sibi audiat Caluinus. Si Christi caro sine spiritu non extat , habent de spiritum cum Christi carne indigni, sed ad perniciem , non ad salutem : sicut lux Cluillus ipse in tenebris lucet, sed tenebrae eum non comprehenderunt ad salutem, habuerunt tamen praesentem dc illucescentem. Ideo etiam illic Augustinus de Eu-- charistia haec adit: Indigne quisquis sumens dominicum sacramentum, non essicit, is ut quia ipse malus est, malum sit,aut quia non ad calutem accipit, nihil acceperit. - quod alibi planius etiam explicat, cum ait , Sancta possitiat obesse. In bonis is enim sancta ad salutem insunt, in malis ad iudicium. Certe enim, fratres, no-- uimus quid accipiamus, de utique fractum est quod accipimus, de nemo dicitis non esse sanctum. Et quid ait Apostolus, Qui manducat, de bibit indigne, iu--dicium sibi manducat, de bibit Non ait, quia res illa mala est, sed quia ille ma-- lus male accipiendo, ad iudicium accipit bonum quod accipit. Non enim ma--la erat buccella, quae tradita est Iudaea Domino. Absit: medicus non daret ve--nenum. Salutem medicus dedit: sed indigne accipiendo, ad perniciem accepit, is quia non pacatus accepit. Hic Augustinus carnem Christi vocat salutem, de sanctum in quo spiritus vitae inhabitet: atque ita a Iuda de malis excipi per Apostolum comprobat: ob Idque non separatur spiritus a Christi carne , ut sumatur ab indignis, imo damnantur idcirco, quia dignum non fiunt habitaculum carnis spiritu plenae , alioqui sic non perituri, si carne spiritu vacua indigne vescerentur. Deus ipse pater , situs , ac Spiritus sanctus numquam amittunt vim suam ad vivificandum , sed ipsim secum ubique circumferunt. Habitare tamen in locis de hominibus dupliciter dicuntur, ubique per diuinitatis praesentiam ac potentiam,sed non ubique per habitationis gratiam mon quia deperdat

aut deserant aliquo in loco virtutem conferendi gratiam, sed eam non exerunt certis ex causis, au t ex voluntatis arbitrio. Quamobrem non recte colligitur de Deo

Iaire , ac Spiritu sancto , de de Christo. Hic praesto sunt. Igitur e Tinduntic omnem vim suam , aut hic ea priuantur. Neutrum enim necesse est , sed diuenae essicientiae in hoc atque alio loco causae sunt indaganda: dc perpendendae. Ita faciendum monent Patres de praesentia Christi per Eucharistianiis in bonis de malis. De duplici illa praesentia sic loquitur Augustinus r Illud - est multὰ mirabilius , quod chim Deus ubique sit totus, non tamen in omni--bus habitat. Non enim omnibus dici potest, Nescitis quia templum Dei estis, deis spiritus Dei habitat in vobis. Unde contra de quibusdam sicribit, Quisquisis autem spiritum Christi non habet, non est cius. Quis porro audeat opinari, - nisi quisquis inseparabilitatem penitus Trinitatis ignorat, quod in aliquo habi--tare posui pater aut filius, in quo non habitat spiritus sanctus, aut in aliquo is spiritus sanctus, in quo non de pater de filius 3 Unde fatendum est, ubique effe- Deum per diuinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Probant ergoPatres nulla re priuari Christum in malis sicuti nec in bonis sed adhibent distinctionem de duplici praesentia quarum una sit substantiae dc naturae,altera c i5- cientiae: ut aliis verbis Gregorius idem quod Augustinus protulit. Sed hic cum de solis personis diuinis ageret, 'pro substantia praesentiam diuinitatis posuit: ille vero, quoniam etiam de Christo incarnato sermonem habebat, substantiae praesentiam, que comunis esset ad diuina dc humanam naturam,expressi, de ciscientia

I iij

christi pras ad

Greg. cost

422쪽

Qui erito

QVINTA REPETITIO

subiunxit pro eo quod Augustinus appellauit habitationis gratiam. Pro solutione alterius dubij,quo quaeritur, qui fieri pollit ut Christi caro vitalis generet mortem,

atque effectu ni sibi contrarium pariat & afferat, Patres omnes causam referunt in

dispositionem suscipientium Christi carnem,ipsaque abutentium,atque in Dei &

Christi eminentem potentiam, quem nemo potest ostendcre, dc eius manus cffugere:qui sicuti vitae, ita necis inserendae habeat potestatem cum iustitia & aequitate coniunctat Nec quicquam absurdi esse ostendunt, si ab eadem re & causa vita &mors, ac contrari j cscetiis promanant pro diuersa conditione & affectione subiectorum, remque multis similitudinibus illustrant.Idem ignis in Babylonis fbrnace ait Arnobiusὶ pios recreabat, S: adurebat impios: Idem sol ait Theophylacuis aegris oculis grauis & molestus, quos excaecat,& sanos exhilarat,quorum aciem illu-ininat. Eadcm potio si abiicit Arnobius ut ex Origene& Chrysostomo idem cibus salubris fit bene habentibus, qui aegro stomacho fit perniciosus. Causam allegant,&obiectioni occurrunt. Quid ergo inquit Chr7sostomusὶ tantorum bonorum ..causa,& quae vitana exhibet mensa, si indicium Mininae propter eius naturam,sed

propter accedentis voluntatem. Ac ne mireris. Sicut enim cibus naturaliter nutri-

torius existens, si in cum qui prauis cibis corruptus est,incidat,omnia perdit & corrunipit,& cssicitur occasio morbi: sic etiam ista,quae ad haec terribilia pertinent sa-cramenta. Sic Hieronymus ad diuersa merita, sic Augustinus ad eiusdem rei bonae diuersum usum relcgat,ab eademque Christi carne vitam & mortem eo pacto proficisci perscripturas probat, quarum una clamat , Nisi manducaueritis carnem filij hominis,& biberitis eius sanguinem,non habebitis vitam in vobis:&altera habet, Quicunque maducauerit panem,& biberit calicem Domini indigne,reus erit comporis & sanguinis Domini,& iudicium sibi manducat,& bibit. At inquiunt Hell- debergenses Apostolus non ait, Quicunque manducauerit carnem, sed panem. Vcrum Augustinus,atque omnes ad unum Patres,qui huic dicto Apostoli innitu-tur, ex textu non aliud per panem illum, quam eandem carnem, cui scriptura apud Ioannem vitae facultatem omnem tribuit, intelligere potuerui: maxime cum Ap stolus in eo crimen costituat, quod non diiudicaretur cise corpus Domini id quod ederetur: ac nisi cadem plane ciusdem rei & carnis sumptio atque applicatio vitam& mortem, propter repertam in s umentibus diuersant ac pugnantem dispositionem operaretur, omnes similitudines Patrum ineptae forent,& omnia argumenta, quibus ostedunt cadent re quς sancta sit ac salus ipsa &vita,bonos ac malos uti,scd in contrarios effectus.Si enim ph carne ipsa fruerentur, & mali solo signo, non e dem re potirentur, nec cadem res ab inaequalibus capta,contraria produceret, sed a rebus diuersis diuersi erumperent effectus. Propterea Patres distinguunt diuersosn odos ededi rena eande a dignis & indignis,nec inter eos discrina inat per esum signi,& per esu rei, aliaque simul sbluui Aduersarioru obiectione,qua exaggerat infideles& indignos fore unu corpus cu Christo,si carne eius corporaliter participat. Augustinus eam sibi proponit dissicultatem,quana ita explicat, ut neget indignos

manere in Christo, fieri corpus eius, quamuis edant corporaliter carnem eius: sed non edunt eo modo corporaliter,qui praescribitur a Christo, ut maneatur in ipso, &vniamur corpori eius co modo quem describit apud Ioannem, nempe ut viatana hauriamus ab ipso,& simus vitia membra eius.Ille manducandi modus corporalis fidem desiderat,& dignam Christo in nobis mansionem,ut no tantum corporalis sit, sed& spiritalis. Augustini textus est: Illud etiam quod ait, Qui manducat meana carnem,& bibit incum sanguinem, in me manet, α ego in illo: quomodo intellecturi sumus Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus ait ia

423쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. ibo

is Apostolus, quod iudicium sibi manducant,& bibunt 3 Numquid & Iudas magia

is stri venditor & traditor impius, quamuis primum manibus libis confectiun sacra- is mentum carnis & sanguinis eius cum caeteris diicipulis, sicut apertius Lucas Euan-- gelista declarat,manducaret S: biberet mansit in Christo,aut Christus in eo Multi is denique, qui vel corde ficto carnem illam iugia ducant, & sanguinem bibunt, vel . se' - - clim manducaucrint & biberint,apostatae sunt, numquid manent in Christo, aut 's - Christus in eis 3 Sed prosecto est quidam modus manducandi illam carnem, & bi is bendi illum sanguinem,quo modo qui manducaucrit & biberit, in Christo manet, - δ: Christus in eo: sed certo quodammodo, quem modum utique ipse videbat, is quando ista videbat.Scio ab aliquibus non omnino indignos praescindi a corporeis Christi,quia ipsi uniantur per corporalem eius manducationem,ac concedere fieri membra corporis eius propter contactum corporalem, sed mortua membra, licce vigorem non cliciant a vivo capite, cui in corpore revera copulantur: sed ab ipso propter stuporem & vitium non vegetantur: & quamuis peccare dicant indignos inuadendo ac percipiendo carnem Domini,re vera tamen propter contactum fieri unum corpus cum illo existimant, quemadmodum qui alterius uxori commiscetur,quamuis adulterium committat,re vera tamen unum corpus cum illa essicitur,

authore Apostolo,cum ait, Qui adhaeret meretrici,unum corpus cum illa eslicitur.

Eo modo nonnulli viri docti defendunt, Apostolum velle indignos & infideles v- num corpus dici cum Christo, quotquot particieant de carne Domini in Euchar,stia sine fide ac iusta dispositione. Nil ilominus si propius ad mentem & intentionem Christi statuen iis ac declarantis modum manducandi carnem suam,quo cit, dantiis in unum corpus cum ipso, inspexerimus, & Patrum interprctationem, satius est, &Christianae pietati conuenientius credere non ex solo corporali coni ctu & esu nos transire in carnem Christi,& in unum corpus cum eo,nisi induamus

carnis eius qualitates,vitam ac spiritum per sde ac puritatem spiritalem. Nec istud a Patulo secluditur,cum testatur nos unum corpus esci cuni Christo, quotquot de uno pane manducamus: sed apparet intelligi & cum illo corporalem cstim requiri, quoniam spiritalis non sussicit ad corporalem unioncm. Ex utroque isto modo coeulationis videtur ipse Apostolus pronuntiare : Non potestis participes elle mei sae Domini, & mensae daemoniorum. Nam non statuit hic solum spiritalem essem in utraque mensa fieri, quia de externo esu idolothyti & Eucharistiae apit, atque exicrno esse de utraque mensa indignus participare potest, etiamsi tantum panem sacramentalem Eucharistiae, & non ipsam carnem Christi participaret: quoniam panis talis sacro usui mensae Domini deputatus,illius mensae participationem ςque essiceret,ut caro daemoniis immolata de oblata, seu sicro daemoniorum usui de mesae destinata, quam una cum pane sacramentali indigno cuique licet ac facile est edere,atque ita simul mensae Domini & Daemoniorum participem esse promiscue& indifferentermec si ponatur caro Christi loco panis,aut cum panis specie, ut vult

Apostolus, in mensa Domini, externo sacro usui apparata, sicut caro daemoniis immolata proponebatur in mensa ipsorum,erit absurdius indignum externo usu utraque carne uti strui,quam vesci simul pane facro, de carne daemoniis consecrata, nec

crit magis impossibile. Itaque cum Apostolus impossibilitatem fruendi utraque

mens a proferat, aliquam etiam designet cum externa & praeter ipsam necesse est, nempe spiritalem ac decentem ex fide ac conscientiae puritate,quae istare nequeunt cum infidelitate atque animi pollutione, quibus daemoniorum cibis consociamur.

Quemadmodum igitur ex spiritali esse solo,antecedente capite probatum fuit,pios non essici re vera unum corpus cum Christo, nisi adhibeatur de corporalis esses car-

I iiij

424쪽

cur et se nis Dominicae: ita vicissim non suffciet ad idem opus sola corporalis manducatio mi ,- ' ciusdem carnis, quoniam ad constitutionem eius gem corporis veri& naturali christi talis, etiam percontactum spiritu vegetante ossa & neruos ac membra opus est. Deinde quemadmodum Hilarius,Cyrillus Alexandrinus atque alij,propter defeci um corporalis modi negabant re vera a nobis sumi corpus Christi, ac re vera nos coadu nari Christo, etiams Arriani concederent nos fide ac spiritali modo amplecti mysticain benedictionem ac carnem Christi, ipsi lite copulari uta Augustinus solet exaduerso propter desectiam spiritalis modi inficiari revera manducari carnem Do mini, etiamsi corporaliter egatur ac prematur dentibus,nec nos re vera via in Christo, nisi vitali eius spiritui etiam uniatur spiritus noster, quoniam omnis persectio& amrmatio ex integra causa constet,ex singulis autem desectionibus imperfectio 5: negatio. Huiusmodi autem locis A ugustini abutuntur A duersari j. Nam quod ait de manducatione carnis Dominicae,& cum ea copulatione,applicant ad veritatem Eucharistiae in se existentis & consideratae, ut si scribat non re vera, scd sacramento tenus edi carnem Christi, nisi animus per fidem ac puritatem ipsi haereant, interpretatur:quasi in Eucharistia tantum siti Desse signum corporis significet, quo gaudeant indigni,& non carnem Domini, qua solos pios potiri volunt per fidem. Qu. . u. Verum Augustinus non de ipso sacramento in se disputat, sed de carnis Christimanducatione, quae dupliciter editur, in ipsis cacramento, cortoraliter, uti existit nona iis . se in re corPorca, & a corpore comprehenditur,&spiritaliter, ut a solo spiritu per fis dem& sinceritatem attingitur, quae externe ad sacramentum & sacramenti sumptione adueni ut, sine quibus caro existes in ipso sacrameto, sacramcto tenus percipitur, & no spiritali modo ac re vera,quae pars est non ipsius sacramenti,in se in qua existentis,sed ipsus verae manducationis dicatur. Ita ab Augustino intelligi patet, tum ex eo quod integrum sacramentum duabus rebus connatum, pane,ac re sancta bona, ac sanctificatione ipsa, id est carne Christi non scinet assirmauit: tum ex eo, quod eadem re, id est carne ac sanguine Domini Apostolos & Iudam pastos non dissimulauit: ita ut apud eum sciat sacramentum altaris duabus rebus constat, pane ac carne ipsa: ita & ipsa manducatio Eucharistiae duabus itidem rebus perficitur,totius & intcgri sacramenti manducatione, &spiritali eiusdem carnis part cipatione ac fructu. Negat autem re vera Christo inseri,& unum fieri corpus cum illo qui defecerit a spiritalis unitatis modo: sicut non manducare re vera ait,qui noeo etiam modo comederit. Antequam Augustini textum edamus, sciendum est, haereticos quosdam promisisse omnibus Eucharistia vescentibus liberationem abi igne aeterno, siue in haereses,vel in detestanda sagitia, siue etiam ad gentium idola relaberentur,abutentes dicto Christi, Qui maducat carnem meam, & bibit meum sanguinem, in me manet,& ego in eo. Hanc a Christo institu tam manducationem ad solam sacramenti ipsius receptionem reserebant. Resellit Augustinus,ac docet, non esse satis ad vivificationem & liberationem ab igne aeterno, sumere in Coena corpus Domini,nis accedat spiritalis manducatio,quae per fidem Christum ipsum cum spiritu & vita in nobis manere, & ad salutem operari facit,atque hoc nominat VIJ.M.δε carnem Christi manducare. Porro textus ita habet: Nec isti ergo dicendi sunt man- V ducare corpus Christi,quoniam nec in membris computandi sunt Christi. Vt enim iaalia taceam, non possim i simul esse & membra Christi, S: membra meretricis. De-nique ipse diccns,Qui manducat carnem meam,& bibit meum sanguinem, in me manet,&ego in eo : ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re vera corpus Christi manducare,& sanguinem eius bibere. Hoc est enim in Christo manere, ut iain illo maneat de Christus.At rursus obiiciunt,ab eodem dici bonos accipere sacra-

. mentum,

425쪽

DE VERITATE E VC H ARISTI AL ibi

mentum, & rem sacramenti,malos vero sacramentum, J non rem .Rcsrondcmus

ab Augustino &aliis varie sacramentum nominari,aliquando pro signis panis &vini apparentibus , aliquando pro cxistente composito ex duabus rcbus, terrena & hi,M coelesti,pane, & carne,ssicut in semcntus Prosperi de Augustino citatur: aliquando Σ - - pro manducatione integri sacramenti cum prorio cffectu, cuius tanquam rei cce lestis totum sacramentum integrum est signum: quo in sensu ita hic appellatur ab A ugustino. Propterea sicut sacramentum ipsum in se existens,duabus rebus coale scit ita & hoc facramentum:sed res, quibus tum conficitur, sunt diuersis ab aliis quibus' in se componitur.Illic enim sant totum & integrum sacramentum pro terrenare,& sacramenti essicacia pro coelcsti: hic s unt panis species, & caro Christi sub illa

contenta.Sic Augustinus rem sacramenti pro integro sacramento accepti, pro eis- cacia eius & virtute explicat,ubi ait, Aliud est sacramentum,aliud virtus sacramen 'oli. Quam multi de altari accipiunt, & moriuntur,&accipiendo moriuntur: Unde

dicit Apostolus, Iudicium sibi manducat,& bibit. Ista posteriore intelligentia Ir

neus tradidit Eucharistiam duabus rcbus constare, terrena & coelesti, ut in terrena

species panis & vini cum carne ipsa & sanguine contineantur, & in coelesti vitalis spiritus Christi & essicacia dissiliens in pios, ut libro De Transsubstantialitate docuimus : ita ut mira sit Augustini cum Ireneo consensio, hocque genus dicedi Augustinus a Cypriano didicit, & mira sit atque effectata in Aduersariis peruertendii reneum , Cyprianum & Augustinum cupiditas & caecitas. Ex eodem Augustino G, abi iasibi videntur itidem Aduersari j canere triumphum contra indignos , cluia scripserit Apostolos manducasse panem Dominum, Iudam vero panem Domini: quasi hic lignum sine re abliguerit, illi verὁ sisnum cum re . Vertim si Auetustinus sacramentum profiteretur non tantum estc signum Domini, cum tale comederit etiam

Iudas, sed esse ipsummet Dominum, causa caderent, concedendo ex Augustino, panem quem acceperint Apostoli in Coena,non tantum fuisse signum & sacramentsi Domini, ac carnis eius, sed ipsum mei Dominum extitisse. Caeterum hic Augu- Astinus cosert duo genera panis plane diuersa, quorum Christus in sexto capite Ioa- nis meminit:Vnum minime materialem, sed totum diuinum ac spiritalem,qui dat

vitam mundo, & est Christus ipse filius Dei, ac Dominus, qui se profitetur panem de coelo descendisse. Alterum materialem & sacramentalcm, 'ui non fide per se, sed ore manditur, nec proprie est panis Dominus, quamuis sit quoddam subiectum carnis Dominicae, de quo dictum potest intelligi, Et panis quem epo dabo,

caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. Ideo Apostoli quia vitam fide, siue in sacramenti susceptione,siue extra de Christo hauserunt, manducauerunt panem Dominum illum spiritalem de coelo: Iudas vero, quia impius mansit intra panem sacramentalem, poenam acquisiuit, & quia panem illum sacramentalem Domini contra Christum male accepit,perii cinec Dominum panem spiritalem attigit, quia fide & puritate caruit, qua delibatur panis ille. Vt Augustinus Christum sub panis appellatione dupliciter considerauit, ita Origenes eundem sub verbi nomine & ratione tripliciter distinxit, ut existens apud patrem, & verbum incarnatum, at ueita ab ullo scelerato edi posse negat. Deinde ut in facrameto proponitur in altari tamensa sacra, quod vocat verbum,non solum incarnatum, sed sacrametale:verbum, inquam, de Deo verbo procedes,& panem de pane coelesti. Tcrtib, Christum ver bum in verbo praedicationis ponit, quod tanquam semen in variam terram, sic in varios spargitur, neque utroque isto posteriori modo indignis subtrahitur. Ita Hilarius panem coeli indignis communicari annuit, non in se, aut in nuda diuinitate, aut etiam incarnatione, quae sola fide participatur, sed in sacratnento, tumque non

426쪽

origon Psal

QVINTA REPETITIO

pur) fit panis coelestis, quamuis talis mancat, scd sit insuper panis sacramentalis, sicut de Verbo Origenes scripsit. Velitant mi uper aduersarii contra veritatem hanc, quamuis non sine blasphcmia: quas filius laci mortem non oppetierit pro impiis& indignis,nec ideo Coenam suam illis appararit: quae sane blasphemia repellitur ascriptura quae testatur apud Esaiam, cum posui sic in eo peccata omniu nostrum: de apud Ioannem, ipsum esse propitiationem pro peccatis nostris: non pro nostris

autem tantum, sed pro totius mundi. quae sane corrcetio non adderetur, nisi Ioan nes contra Caluinum & alios ostendere vellet, Clitissum mediatorem non pro fidelium peccatis tantum,verumctiam pro damnatis peccatoribus poenam exoluisse

suffcientem, ut hanc ipsim ob causam tanto grauius sint subituri iudicium, quod propitiationem per sanguinem Christi partam sint aspernati. Nec dubitandum a Cluillo Iudam cum aliis su ill interpellatum, cum dixit, Hoc est corpus meum quod pro vobis Zitur . Pro omnibus quidem gustauit mortem Lisscienter, sed non efficaciteri applicatione opus cst,quae fide fit ac pietate. Ac quamuis res spiritales atque inuisibiles, quasi est caro Christi in Eucharistia, ad fidem de salutem sine fide capi nequeant, sine eadcin tamen ad interitum illa percipitur, quemadmodum omnia spiritalia quae appellamus charisnata, siue dona gratis data, in quibus est prophetia , quae in perditissimis mansit Caypha, Balaam atque aliis. Testimonia veterum

praelibata enarremus.

OR a CENEs. Iudiciuna Dei parvipendis, de commonentem te Ecclesiam despicis: Communicare non times corpus Christi, accedens ad Eucharisti ain, quasi mundus & purus,quasi nihil in te sit indignum: de in his omnibus putas,quod tu eL sugies iudiciu Dei. Non recordaris illud quod scriptum est, quia proptcrea in vobis infirmi & aegroti S dormiunt multi, quoniam non scipsos iudicat, neque seipsos examinant, neque intelligunt quid sit communicare Ecclesiae, vel quid iit acce- dere ad tanta de tam eximia sacramenta. Patiuntur hoc quod scbricitantes pati s - leni,cii in fanorum cibos sumunt,sibi nactipsis infercntcs exitium. Quando sanctum cibum, illudque incorruptum accipis epulum, quando vitae pane de poculo frueris, manducas & bibis corpus δc sanguinc ira Domini: tunc Do-- minus sub tectum tuum ingreditur. Et tu ergo humilians tenaci ipsum, imitare huc is Centurionem,de dicito, Domine, no lum dignus ut intres sub tectum meum. Vbi enim indigne ingreditur ,ibi ad iudicium ingreditur accipienti. CYPR1ANus. Quandiu cibi illi, qui ad diem festum erant parati, a conuesce-- tibiis Apostolis sumebantur,ucteris Paschae agebatur nacmoria: necdum Iudas ad inveter cira vitam pertinens,diabolo inuad cnte de occupate, animum eius egredi co-gebatur: sed ubi sacrum cibum mens perfida tetigit,& sceleratum os panis sanctifi-catus intrauit,parricidalis animus vim tanti si cramenti non sustines, quasi palea de area exussiatus est. Sacramenta quidem, quantum in se est, sine propria esse virtute in

non possunt, nec ullo modo diuina se absentat maiestas mysteriis: sed quamuis ab .. indignis se sumi vel contingi sacramenta permittant, non possunt tamen spiritus, esse participes, quorum infidelitas vel indignitas tantae sanctitudini contradicit.

Ideoque aliis sunt haec munera odor vitae in vita, aliis odor mortis in mortem: quia . Omnino iusti ina est, ut tanto priuentur bencscio gratiae contemptores,nec in indi- gnis tantae gratiae puritas sibi faciat masionem. Hic Cyprianus de Iudam, de impios

ore atque mente sacrum cibum plenum diuinitate at que gratia Christi de spiritu cotingere docet, Aduersariorumque occurrit obiectioni,ac distinguit,ab indignis rem quidem sinctam & spiritalem sumi sed non eius gratiam de fructum,nec id vitam ipsis Christum vitalem cedere, scd ad mortem.

427쪽

DE VERITATE EUCHARISTIT. 1 dies

- ARNO Bius . Sicut ignis iustis proficit ad splendorem , ad usturam inser is

- tur iniustis: faex tamen calicis non est exinanit ut bibant non pauci,sed omnes pec- '' - catores terrae: quod uno eodemque poculo aliis salus, aliis interitus veniat etiam

is hodie qui indigne gustaverint. - HILARivs. Ego sum panis vivus, qui de coel' descendi: quem qui indigne se V ricundum mandatum Apostoli ceperit iudicium sibi acquirit - ΒΑ si Lius. Si qui iratrem per cibum contristat, a charitate excidit, sine qua tis magna quoque charismata&iustificationes operantia nihil prosunt, quid de eois dicendum cit , qui otiose δ inutiliter edere audet corpus, & bibere sanguiue Do-- mini nostri Iesu Christi, & hac ratione plus aliquado contristat Spiritum sanctum, - dum sine socia charitate vescitur. - AMBRos Ius. Quomodo quisquam conculcat filium Dei λ Quando eo indi--gne participatur per sacramentum, nonne grande peccatum committitὶ nonne illuis conculcat,nonne illum contemnit3. Hi ERONYMvs.Apponis mihi gomer Mannae,Vnamque mensuram,&Vesti- h.

istum,& capillos,& calceamenta exaequo fuisse Israelitarum, quasi non & nos Chri '-sti corpus aequaliter accipiamus. Una est mysteriis sanctis cario Domini, δe seruiis nobilis & ignobilis, quanquam pro accipientium meritis diuersum fiat quod viau. - Qui enim indigne manducauerit & biberit, reus erit violati rporis de sanguinisis Christi.Numquid quia & Iudas de eodem poculo bibit,de quo de caeteri Apostoli,

is unius erit cum reliquis meriti ria Polluimus panem,id est, corpus Christi,quando indigni accedimus ad altare, & -ANH. sordidi mundum sanguinem bibulus,& dicimus, Mensa Domini despecta est, no is quod hoc aliquis audeat dicere,&quod impie cogi At scelerata voce proferre, sed

., Opera peccatorum despiciunt mensam Dei. - CHRYsos To M v s.Tu vero ad oblationem accedens,quam & Angeli exhor- es, ἡ ἔ,. .Iiarent, tenasorum circuitu rem latam metiris. Quomodo comparebis ante tribunal ub s

Christi,qui labiis & manibus immundis, ipsius ausis corpus attingereὶ Regem tu ilia nolles ore foetido deosculari:Regem vero coeli animo graveolenti oscularis. Con--tumelia est ista. - Nemo sit Iudas in mensa. Hoc sacrificium,spiritalis cibus est Nam cibus corpo-- ratis,qui ventrem inuenerit aduersis humoribus occupatum, amplius ledit, magis bis. - nocet, re nullum praestat auxilium: ita & ipse spiritalis cibum si aliquem reperit pol -- lutum malignitate,masissima perdet,non sua natura, sed accipientis vitio. Quod si hominis vel em nemo temere attingeret, quo pacto omnium Domini nom. et .mis corpus purum & immaculatum, quod diuina illius naturae particeps est, propter Π ' ς'

- quod & sumus & vivimus, propter quod portae inseri fractae sunt, & coelo ru apem

- tae,tanta cum ignominia accipiemus.

- ΑVCVsTINus praeter allata ait. Quid de corpore ipso & sanguine Dominiis unico sacrificio pro salute nostra, quamuis Dominus ipse dicat,Nisi quili manduca- uerit carnem, & biberit meum finguinem,non habet in se vitam. Nonne &Apo 't 'in stolus docet etiam hoc perniciosum male utentibus feri 3Ait enim, Quicunque manducauerit panem, & biberit calicem Domini ingiae, reus crit corporis & san in is Domini. Ecce quomodo obsunt diuina male utentibus.Cur non N: hoc mo--do baptismus Qui aliquid de Ecclesia furatur , Iudae proditori comparatur. Talis erat iste Iu- das, de cum s iactis discipulis undecim intrabat & exibat. Ad ipsam Dominicam Coenam pariter accessi, conuertari cum eis potuit. De uno pane Petrus de Iudas

428쪽

QVINTA REPETITIO

accepit S tamen quae pars fideli cum infidcli Petrus enim accepit ad vitam, Iudas in autem ad mortem. Quomodo enim odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo in odor bonus, ita cibus bonus bonos vivificat,malos mortificat. de S i C v T. Iudas, cui buccellam tradidit Dominus, no malum accipiendo,sed ma-lὸ accipiendo locum in se diabolo praebuitistic indigne quisque sumes Dominicum- sacramentum,non esicit,ut quia ipse malus cst,malum isit,aut quia non ad salutem accepit nihil acceperit. Corpus enim Domini,& sangulis Domini,nihilominus erat in etiam illis,quibus Apostolus dicebat, Qui manducat indigne, iudicium sibi man

ducat 5 bibit. . oc CYRiLLvs ALEXANDRINVs. Diabolus Iudam cum poli panem om-nino separauerit, tum moram, tum benedictionis Virtutem timens ne scintillam in is animo eius accenderet,ac inde illuminaret,& ad meliora retrahcrct, magna praeci-

pitem agit celeritate. - .

T H Ε o D o R E T v s. Non solum undecim Apostolis,sed etiam Iudae proditori pretiosiim corpus S sanguinem impcrtiit. S E D v L v s. Nec Domanum latuere doli celer siquefuturi Prodidit Authorem nem cui tradidit ipsi Qui panis tradendus erat. THEOPHYLAC Tvs. Qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibi-

manducat & bibit.Non sane ob mysteriorum naturam id dixerina,quippe quae vitam in se habent, & largiuntur, sed ob adeuntium mysteria indignitatem quibus haud secus illa ossiciunt, ac solet oculorum valetudine laborantibus sol ipse obiectus ossicere.

CORPORALEM MANDI CATIONEM CARNIS DO

minicae confirmari ex eo quod dicatur corpus Christi dentibus alteri, non consumi tamen, aut druidi. Hic de Anthropophagia , ali que quae solentsubsannare atque infectari cum Paganis Aduersis,exphcatάrque quadruplex ejus corporis Dominici.

RiNcipio tertiae Repetitionis praefati sumus tribus argumetandi generibus verbum Dei ab infidelibus impeti, quorum temtium in scurrilitatem desinebat, tametsi pietatis speciem praetexeret. Ex eo a nobis Christi gloriam imminui exa gerant Adue firij,si non solum eius caro redigatur sub terrae vilissima elementa,sed dentibus atteratur, in stomachum mittatur,atque in seccssum egeratur: quae necessario consequi clamant ad eiusdem carnis corporalem ma-dncat onem. Petrus Martyr nihil discriminiis intercessurum inter nos atque Cape naitas assirmat, sit dentibus dilaniati Christi corpus etiam inuisibili tersessisuerminus. Beeta magno studio contendit, comedere ac bibere, si proprie ad ipsum corpus pertinere defendantur, exigere dcntium, stomachi ac ventris ossiciunualioqui si sumatur ore,& non dentibus comminuatur, vorari potius ac deglutiri quam comedi. Alio loco subiicit,si carere voluerimus metonymiis & hyperbolis, oportere corpus Christi proprie & sine tropo consumi,cadere in terram,Videri,iansi,palpar dentibus alteri,& sanguinem Christi nuc quoque ex latere eius hauriri. Nos denique in Apologia contra Examen dominae Caluinianae, stolidiores AEgyptiis in sectatur, quod id quo Vescimur, Deum nostrum esse dicamus. Ideo ex Cypriano, Origene,Augustino, atque aliis, corradunt Eucliaristram cibum csse mentis, S non

ventris,

429쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAL ib,

ventris,ad cuius sumptionem non opus sit detes acuere,sed fidem praeparare. Putidis insuper inuectivis proscindunt Consessione Berengarij Romae in Cocilio cora- Nicolao Papa editam, in qua maxime ipsis displicent verba ista: Post consecratio- in nem verum corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christi,sensualiterno solumis sacramentum,sed in veritate manibus sacerdotum tractari,&fidelium dentibus atteri. Si nunquam es expertus, quid Christus volucrit signa ficare, cum cauendum Agures V M- nobis edixit, ne mittamus margaritas ante porcos, aut Sanctum canibus permitte- ' β'

remus, lege Sacramentariorum aduersus Eucharistiam & sacrosinctum Missae S. I ,' o. . cris ciu,satyras,anatomias,&quaecunque scripta,atque imprimis Begae impurissimi poetae Asini nos libros De re sacramentaria,ut caninam, porcinam & stercoraria facundia de rebus sacris ac sumnus mystcriis, quae venerari magis silentio deceret, qua etia casto ac sancto sermone efferre in vulgus,magno taedio ac fastidio cognoscas, & execreris, si ullo assiceris pietatis sensu. Abhorrent certe aures a comemoratione spurcitiarum,& inuerecundaru obscoenitatum, quibus Sactum Domini sues immudi & canes colaminant. Blas hemias euomunt sceptro ac gladio magistratus potius refutadas,ait Melachtho,quam stilo. His quidem obscoenis haereticis Alge--rus scribit: Periculosum est super hoc aliquid res podere, magisque dignum aures ν Oct nostras obturare, nisi periculosius esset eos in stadalum Ecclesiae talia proponere,& μοῦ - - is tantam eorum falsitate nos nullis fidei Catholicae rationibus reuerberare. Illis enim Δse a vitari, blasphemiis auram popularc maxime captat, simpliciores obtudunt & perturbat, 'c'. . is aliis risum mouet, aliis bilem ac furore acuunt. Hoc unum est classic hi, quo ad asserenda Christi gloria, si Deo placet,latrones omnes ad sacra omnia diripieda & proculcada armat,atque ad omne flagitiu impellunt. Nos interea in fide verboru Domini nostri Iesu Christide carnis manducatione maneamus immoti, cu ctia cx his, quae per blasphemia exprobrant Aduersari j, eoru haeresis colatetur, & nostra rcligio cosrmetur,sicut hoc capite cognoscetur. Quὁd si coetu terrae misi. uerint,si fractus bellis& tumultibus illabatur orbis, transitura scimus omnia,vel bu aute D --mini perseueratum in aeternu Si durus est sermo ait Augustinusὶ durus sit impio:

- tibi vero pietate moliatur,quia quandoque soluetur. Clim credideris,intelliges ac si is nisi credideris,non intelliges. Petrus prius credidit, post cognouit. Credimus sex- Τ' - clamauitὶ quod tu es Christus ille fit ius Dei. Qui propter duritiam in verbis, de

manducationem carnis scandali sati a corpore pedc in referunt & retro abeunt, nec

scili te faeto amplius in Ecclesia versantur, quique fratres quondam suos huius

sacramcti occasione tot conuitiis aspergui, habet quos hic imitatur Iud os,Cape Dosminaitas, Paganos,Nestorianos, Averroas & Berengarios Grςcos & Latinos. Lanienam & quandam carnis suς viscerationem Capemastς Christo imputabant. Α gcn- reali Mimi tibus traducebantur primi Christiani, qui Thyesteas coenas & Cyclopicas in- CI struerent. Α Philosophis ut amentes subsannabantur : de quibus Cyprianus hcc narrat : Quam praeclarus est calix iste , quam religiosa huius potus ebrietas, per quam accedimus Deo , & quc retro sunt obliti, ad anteriora extendi mur, non habentes sensum huius mundi, sed diuitis prςparati delicias conicinia en- tes cruci hqremus, sanguinem siugimus, &intra ipla Redemptoris nostri vulnera figimus linguam , quo interius exteriusque rubricati a sapientibus huius se-

culi iudicamur amentes, qui religionis huius abhorrentes mandatum, Usqueadeo' retro abeunt,& a secretis diuinis omni ii intra se mysteriorum continentibuS sum- ct i inis . 'mam diffugiunt & recedunt. Qui manducat ex hoc pane, ultra non esserit: qui

bibit,vltri non sitit: quoniam mysterij huius sic sussicit gratia,sic reficit intelligen- 'b istata

tia,ut cuicuque tant et rei innotuerit plenitudo,omnis cosummationis sine inueto, I -

430쪽

Christi baiulus ipsum serat in pectore, ipsum gerat in mente, & omni tempore lavis

bitatori suo dicta & facta iubilatione consona laudes resonent,& gratiarum actio- nes decantent. Nec Cyprianus ergo nec alij Christiani desciuerunt a veritatis con-- fessione propter impiorum conuitia ac me dacia,sed professi sunt interius atque ex- terius se sanguine Christi aspergi, Ac carne pasci, ut pectore atque mente intra se Deum possiderent. Averroes omnium religionis explorator potius quam vilius aOsenor, pro stolidis quoque ducebat Christianos, quos Valere iubebat, quonia Deusuum, quem adoras lent, manducarent. Mudum est peragraui, multasque, ad ebque 'omnes regiones circuivi, varias sectas inueni, sed Christiana deteriorem, aut etiam '--δελ- - tam fatuam non reperi,quia Deum suum quem colunt,dentibus deuorant.Nesto-

ρ,r1A... rtu etiam de Anthropophagia coelum & terram propter Eucharistiam suggill, ,- . bat, ut author est Cyrillus Alexandrinus. Graeci Berengariam, seu Sacramentarij, ducet liceta, Stercoranistae ob id cognominati, iactabant participatione corporis &sanguinis Christi solui Ecclesiastica ieiunia, usque ad crapulam & ebrietatem, ventrisque distensionem, putantes coelestem escam, velut terrenam indi ferenter accipi, &in sordidum ventris secessum emitti: quos Latini Berengari ni assectabantur, impietatem suam, uti nostri faciunt, etiam testimonio eliriusti astruentes: Omne quod intrat in os, in ventrem vadit, & in secessum emittitur. Berengarium quoque serunt Andegauis cum quibusdam agentem dixisse, Si Christi corpus tantae filasset magnitudinis, quantae turris haec, quae in conspectu nostro immeiusa mole surgit, a tot totius orbis populis comestum ante multa tempora dcfecissici. Nec quicquam noui faciunt Aduersarij, cum se vindices in iliis blasphemiis, gloriae quae Claristo debetur, mentiuntur, aut cum absurda quae-ο - b. is, Rue ac putida in Sanctum Domini eructant. Ornnium haereticorum commune est

illud artificium, cum tandem nulli magis comperientur honoris diuini oppressos itios . res,& de suis sordibus Dei ac Christi mensuram agentes. Sadducaei per absurdita- Crisii 're tem septemvirae mulieris illudebant res irrectioni, atque Origenistae eadem de rei . . . pueriles nugas in Vulgus spargebant. Valentinus, Marcion, Manicheus dicebant rei. Christum carnem non induisse , sed tantum circumtulisse figuram ac phantas-0jιι ma corporis, ne cxcrementorum secessui, alussique smilibus videretur obnoxius,

τ . VI Epiphanius commemorat. Tertullianus narrat Marcionem eadem methodo

oppugnasse incarnationem Cluisti, qua nunc Sacramentarij labefaciunt Euch ristiam. Exorsus ab impotentia in absurditates , foeditates, atque artem ludi- ρι- -- Cram desinebat. Itaque linquit iam neque ut impossibilem, neque ut pericu-lofam, Deo repudias corporationem: superest ut quasi indignam reiicias,& accu- ses. Ab ipsa quidem exorsus natiuitate perora : age iam spurcitias genitalium in utero elementorum , humoris & sanguinis sceda coagula carnis ex eodem coeno alendae per nouem menses describe, uterum de die inselescentem, grauem, anxium,nexum totum incertum libidinibus fastidij & gulae.Inuehere iam,& in ip- sum mulieris enitetis pudorem,vel pro periculo honorandia,vel pro natura religio-- sum .Horres ubique infante cum suis impedimetis prosusum&oblitu:dedignabe-ris quod pannis dirigatur, quod unctionibus formatur,quod blanditiis deridetur.

Hac Veneratione naturς,o Marcio, desipuis,& quomodo natus es odisti mascentem is

homine & quomodo diligis alique Z Te quide plane no amasti, cu ab Ecclesia & fi- de Christi recessisti. Sed videris,si tibi displices, aut si aliter natus es. Et certe Chri- ianus dilexit hominem illum in immunditiis in utero coagulatu, illum per pudenda in

Prolatii,illu per ludibria nutritu. Propter eu descedit, propter eum praedicauit,pr is Pter eu omni sic humanitate deiecit usque ad morte,& morte crucis: amauit utique quem

SEARCH

MENU NAVIGATION