De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. ristes de dissitae, tametsi suos effectius longius exerant & cmittant, non tamen locis, quos solis effectis attingunt, possunt asseuerari praesentes re vera,& secundum substantiam, sed tantum secundum essicaciam, virtutem & operationem, sicuti sol inferioribus corporibus praesens dicitur, non substantia, nec re vera, sed operatione atque effectri, quoniam licet achia existat,non tamen substantiam suam habet existentem in inferioribus istis. Pari modo si corpus Cliristi assigitur coelo, nec inde distocatur secundum propriam naturam & substantiam, ut placet Adue sariis,qua ratione sine contradictione tueri poterunt, ipsum secundum substatiam is , nobis donari, & in nobis recipit Aut qui fieri potest, ut tantu spiritaliter suscipiatur, F,' iur& inueniatur in nobis secundu suos solos effectus,& tamen praedicctur realiter, atque in veritate a nobis sumit Hoc est rem sine re collocare,& realiter sine re, rotiri tamen re ipsa, quae sunt plusquam aegrorum somnia. Propterea Patres Chrysostomus, Cyrillus, Hilarius,atque alij, tanquam opposita constituunt prudenter,reipia frui corpore Christi, ipsique uniri, ac lpiritaliter vesci, si adverbium hoc excludat corporalem existentiam, S praesentiam in sacramcto atque in nobis. Cingliani iti- ηialis risis dem pro oppositis existimant,realiter,uel substantialiter,& spiritaliter, abhorretes V ab omni praesentia & perceptione reali corporis illius, contenti sola spiritali per s---, -- 'dem. Ideo Caluinus iussus ac coaetiis suit ab illa quacunque realitate abstinere, aliisque ad uerbiis idem sonantibus,antequam ad consensionem cum Tigurinis ad 's'

mitteretur: in qua oportuit eum profiteri,corpus Christi tam remotum esse a nobis Cal. M7 -&a nostra reali manducatione,quam coelum a terra,Ideo verius,ac magis ingenue,

Petrus Martyr ferre non potuit Beram in Colloquio Pisaceno, praestigiantem ex Christi fiali realitate & spiritalitate,sed fassus est pro sua parte, corpus Christi no esse reipsa alibi quam in coelo, non inficiari tamen spiritaliter in Coena a fidelibus maducari. Accerte , quantumcunque tergiversentur astutiores Caluinistae , eo redit summa doctrinae eorum de Coena, ut non magis in ea sit,& sumatur reipsa corpus Christi, quam sinusquam in rerum natura constaret. Consentiunt enim omnes in Coz--., ibana,nec nobis praesentius,nec propius a nobis attingi,aut amplius percipi, quam so- leret a Patribus per fidem, antequam incarnaretur ex Virgine Maria, de procrearetur in lucem. Sin placet penitius eorum mysteria scrutari, coperies in lumma, cum sol comm repluribus verbis amplificarint, a se credi praesentissimum in coena corpus Christi de sanguinem,atque re vera & in substantia capi non aliter intelligere,quam obiecti-ue,id est, ut ipsissimum Christi corpus in substantia sit obiectum, de materia circa

uam versatur eorum mens dc fides, quod attendunt,spectant Ze contemplantur Ge, etiamsi nusquam esset in rerum natura, & apprehendunt atque amplectuntur etiam fide & cogitatione, ita ut in eorum coena coelesti vel terrestri solum requir tur carnis Dominicae imaginaria existentia & praesentia, tantum abest ut in eorumani s ponatur in substantia subiective & realiter, id est, ut sit in coenae terrestris subiecto,sue sit sacramentu ipsum,sive animus coenam facientium, cum illud corpus Christi subiective alicubi existere,ut vere recipiatur in coena, more Patrum no putet necessarium in sacramento vero collocent figurative solum, & in suis animis imaginarie, etiamsi nusquam esset,aut effective seu per effectum quendam spiritalem,& qualitatem incorpoream,quae sola exhibeatur in coena, S recipiatur ab animis camantium per fidem.

AMBIGUITATES ET ERRORES DVERSARIORVM

de fidei escaria ad nos coniungendos Deo cr Christo, oestatuendam praestentiam carnis

eius in Cana. C A P. I.

472쪽

X speciosis vocabulis, quibus incantant mentes hominum imperitorum Aduersarij, si des est, quam omnibus in rebus praetexuid: praetendunt Deo de hominibus perfidissimi, quς quoniam multiplici significatione abundat adstruendam fallaciam, cum aliis concinne quadrat,dc ex ea ludunt in manducatione carnis Dominicae. Aliquando fidem capiunt pro contemplatione mentis, quae sertur in coelum,ibsque amplectitur carnem Christi, & ipsi apprehensione adhiret. Ita Cinglius fatetur a se intelligi,atque inquit: Credo quod in sacra Eucharistia, s ET I id est , gratiarum actionis coena, verum Christi corpus adsit, fidei contemplatione, ias, hoc est,quod hi qui gratias agunt Domino pro beneficio nobis in filio suo collato, .. agnoscunt illum veram carnem assiampsisse,in illa passum esse, vere peccata nostra sanguine suo abluisse, & sic omnem rem per Christum gestam illius fidei contem- ..-.M. - platione,velut praesentem fieri. Petrus Martyr eundem sensum sequitur, cum ait: - ' rist Si quis praesentiana fidei nostrae perceptione intelligit, qua ipsi ascendimus in coe- ..tum,& Christum in sua maiestate gloriaque mente & spiritu amplectimur,cum il- ..lo facile consentiam. Caluinus & BeZa in eandem fidei interpretationem rccidui, iacum de Coena coelesti nugantur, tametsi aliquando videantur imaginariam illam apprehensionem detestari. Aliquando fidei nomine eam, quae iustificet, & hominem coram Deo perficiat, ad manducandam carnem Christi, exigunt non solam mentis conceptionem, veluti cum negant ab infidelibus, impiis & hypocritis carnem illam attingi, quia fide careant, non quidem mentis in coelum eleuatione, sed fidei iustitia & iustificatione. Aliquando cum Apostolo interpretamur pro certa persuasione & fiducia in Dei promissione,verbo, eiusque effectu: ideo fide pro-fixentur innixam verbo & promissoni,res praesentes & carnem Christi in coena coram fstere. Aliquando pro inuiolabili promissione & pacto capiunt: sicut quando contumctionem nostri cum carne Christi comparant cum illa quae fit per matrimonium inter virum & uxorem,quam utramque sola fide iniri & contrahi dicunt. Tum fidem pro promissione inuiolabili explicent oportet, quia non nisi talis vinculum matrimoniale conciliat. Ex illa amplaibologia quodvis sgmentum & idolum per sdem compingunt:Deinde prςposteri sunt rerum aestimatores & iudices. A GH, in Nam cum passim fidem in bucca habeant, quod is ins deli sunt deteriores. Nihil enim cum Thoma de corpore Christi credere volunt in sacramento imb nec in re-

isieriseri. rum natura, Ut mand Ucetur, nul quantum ocul Is conlpexerint, ac manu contracta

uerint,vel lingua gustarint: Dei vero ac Christi sermonibus non plus habent fidei, quam ratio aut sensus conuicerit, nec fidem adhibcnt ubi fide opus est, & res pro ponuntur ex verbo Dei, quae pertinent ad fidem, ac naturam superant. Nusquam vero tam necessariam praedicant, quam ubi res sine fide transigi aut omnino, aut aliquo pacto potest: contra ubi requiritur, plus illi quam deceat tribuunt. Quoniasne fide impossibile est placere Deo, omnia fidei deserunt,quibus Deus nobis propitiatum modo sane ac recte accommodarent,utique ferri possent. Nam quoniam prima in adultis dispositio ad excipienda omnia dona Dei fidcs est, omnia verὰ ascribi possunt fidei: sed in eo peccatur,si per exclusionem aliorum omnium, quiabus Deus in nobis operatur, sola fides omnia pr stare & perficere dicatur. Fides iustificat nos conitingit Deo,Christum amplectitur, de eius carnem, aliaque obit salutis nostrae ossicia,sed non sola, cum alia Deus instituerit in suo ordine atque gradu aeque necessaria ad ista munia atque siles est. Erratur itaque, si fidei datur quod non ei debetur,aut si alit cr quam dcbetur si soli,quod sine illa fit: si soli,quod etiam Ρcr alia fit, aut si maiori gradu atque ordine collocatur quam meretur aut Oper

tur.

473쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 11s

tur. Tot modis in manducatione carnis Dominicae circa fidem hallucinantur Ad uersarij. Ait igninu fidei vim omnem sacramentorum,& praesentiae carnis Dominicae, atque ciusdem realis percutionis: quae omnia a potentia Dei per verbii diu ingetia sine fide comunicantiu aduentiat:aut saltem nec ei soli nec praecipue competiit, & si quid in his valet, non tantum habet momenti, ut potiores ferat, nec eo ordine praecellit, nec eos effectiis assert qui iactantur. Quo melius vero Aduersari j suam sumti isti adornent fabulam, hoc tanquam fiundamentum iaciunt: Esu carnis Dominicae id agi,ut iungamur Deo & Christo etiam corporaliter,& dicamur Vere os de ossibus, μου. μ.& caro de carne: Id autem sola fide acquiri posse, eaque de causa fide sola talem essem fieri. Conuenit inter nos de effectu illius esus, sed de modo non ita. Falsum enim ducimus sola fide nobis intercedere cu Deo & Christo consortium & coniu-ctionem:Falsum insuper corporalem consociationein cum Christo per fidem co- trahi. Neutrum habet scriptura, sed Aduersarij suo more ex quibusdam assirmatiuis quascunque inferunt, & cxclusiuas eruunt: sicut ex eo quod Apostolus scribit, Christum habitare per fidem in cordibus nostris, addui id sola, ac nO nisii fide accidere.Nos contra ex scripturis tuemur, nec sola fide, nec primo semper Christu pers de habitare in nobis,&nos ipsi copulari. Noe iii in Euagelia id soli fidei tribuunt, δε

sed dilectioni, mandatorum obseruationi, & sacrametis. Sic enim Christus apud ri, se. Ioanne loquitur: Si quis diligit me,sermone meu seruabit, & pater meus diliget eu, Pea in remia & ad eum veniemus, & mansione apud eum faciemus. Qui manet in charitate, in

.. Deo manet,&Deus in eo. Qui seruat mandata eius,in illo manet,&ipse in eo. Periis realem esu carnis Dominicae idem nos assequi testatu cum ait: Qua naaducat mea is carnem, & bibit meu sanguinem, in me manet,& ego in eo. Hunc Vero esum,atque

inde cum Christo copulam, per sumptione Eucharistiae praestari in superiori Repetitione copiose probauimus. Ac ne quidem primae partes iustificationis nostrae,&coadunationis cum Christo,fidei postulat ascribi in paruulis baptissetis quos regenerat δε Christo inserit,no fidei actio,sed sacrametum baptismi,ut latius declarabitur

capite,quo cotra spiritale Aduersariorum manducatione disseremus. Sed nec quia de adulti sola fide ineui societate cum Deo,cum baptismus neces lario requiratur ex lege lata ac posita.Dictum est enim, Qui crediderit,&baptisatus fuerit, saluus erit. Sicut enim adultum solus bapti simus no cosederat Deo ad salutem, nisi comitetur MMc.ic. fides,ita nec ipsa sola nisi baptismo sociata maxime si no excusat necessitas, queaLmodum ex illa scriptura Augustinus,Christo stomus,atque alij testificantur. Qui netiam apparebit sillum,nos Deo cottingi per ipsam fide, si recipitur qua tradit Cal- G. I. M uinus fidei definitio:ut sit certa cognitio bonae voluntatis diuinae erga nos propter αChristum. Antequam enim cognoscatur aliquid, prius sit oportet,nec ex cognitione res nascitur, sed contra ex rei veritate atque existentia eius certa habetur cognititio. Idcirco prisis decet nos esse in Dei gratia,S: per eam cum illo uniri,quam ij scire & cognoscere possimus. Ex quo sequitur, nos prius uniri Deo,quam fidem assequamur,quae iuxta Aduersarios est cognitio talis coniunctionis:nec fides huius erit causa, sed inuenietur posterior,ac tantum de illa testificari, ac nos certos reddere, aut fides non est cognitio gratiae initae apud Deum. Nec solum controuertitur de societate cum Deo per solam fidem, sed de genere colunctionis, quam fides potest efficere,cum carne Christi. Aduersari j realem & substatialem fieri respodent, ut simus re vera os ex ossibus,& caro de carne eius. Veria spiritalis praesentia no profertis nisi spiritalem coadunationem, quemadmoduApostolus ait, Qui adhaeret Deo, istique fide ac spiritu,unus spiritus est cum eo, no caro,MOnia stiritus carnem & ος ωα,-.α osse non habet. Ideo ad costituendam realem & carnalem copulationem corporum

474쪽

s EXTA REPETITIO

exigitur praesentia, non spirituum, quorum ne quidem realis copula &praesentia stata liri potest,s eorundcm concederetur maxima realis distantia, quoniam pugnate diametro, realiter coniungi,& realiter separari. Cum itaque Aduersiri j immutabilem asseuerent usque ad consummationem sicculi, realem & corporalem carnis Dominicae a nobis separationem tantam, quanta iacet inter coelum de terram, qui cogitari potest nihilominus realem coniuctionem interuenire, siue dicatur id per fidem fieri, siue alia virtute Aduersarij ut faciant fucum, tria comminiscuntur. Re rum Mentium reale vinculum conglutinari aiunt per fidem, vocantque in eius rei T. d. probationem, matrimonij ligameia,quod realiter vinciri inter virum de mulierem p per fidem solam commemorant, ut mulier re vera essiciatur caro viri,& os de ossi ..,-- i. tima buS eius, etiam absens a viro longissime. Deinde standunt verba inania de potentiam mj --r Spiritus sancti,quae dissita nouit re vera concatenaIe.Tertio victi veritate,annuunt rerum tam procul absentium tam propinquam coniunctionem non inueniri, sede uam. fidem res absentes praesentes reddere, atque ita praesentiam carnis Dominicae prius nobis exhibere,quam nos ipsi uniat,& re vera commisceat. Quanquam fides multa impetrare potest, quae alias non erant,& omnia ad nutum Spiritus sancti veriantur

de aguntur,cui nihil est impossibile, attamen fides, imo nec Deus ipse & Spiritus cius tantum valent,ut contradictoria, quae appellantur in scholis de quae ascendunt ad impotentiam Dei,cffciant simul vera,&aliquid quod re vera maneat absens, revera sistant in praesentia,& re vera coniungant alicti, quod re vera interea magno interuallo disiungitur,nec ipsum re vera contingit, quoniam inesset apertum mendacium.Nec si fides de Spiritus potentia veniunt inter duo toto coeli de terrae interuallo seiuncta, propterea vere ac realiter putabuntur coniuncta, nisi unius ad alterusat maxima & realis approximatio, qua posita,non amplius manent realiter toto coelo & terra distracta. Nec si fides aut Spiritus utrunque in sua separatione attingit,ideo dicuntur se mutuo contingere,aut inter se uniri re vera,quia continguntur ab uno tertio. Non enim quae uniuntur etiam reveravni tertio, inter se uniutur vere, sed habitudine tantum,& ratione tertij, ita ut in ipsis nulla fiat realis mutatio vel approximatio,vel contactus, ut est videre in coelo oc terra, quae copulantur per interpos ta elementa utrinque sibi contigua: non tamen ob id magis re vera inter se coadunantur, quam si remouerentur interiecta elementa. Qua de causa cum per A duersarios in coelo maneat immota caro Domini, nec illius ulla ad nos habeatur

realis vicinior appropinquatio per sdem aut Spiritum sanctum,per illa no illi magis cottingi re vera competiemur,quam si nulla fides aut operatio Spiritus accedat. Nec sane sola fides aut mutua promisso nuptias facit, nisi praecedat potestas realis

copulae de coniunctionis,quae non prius habetur actualis ac realis,quam vir & mulier in praesentia corporali ac reali congrediantur de commisceantur, quemadmodum primo capite superioris Repetitionis docuimus. Quibus rationibum in angustias redacti Aduersari j, coguntur fidei nescio quam latentem vim Mngere, 'u'

res absentes coram statuat, ac praesentes exhibeat,antequam nobis realiter coniuri

gat, 't effugiant manifestam illam repugnantia. Verum initio contentionis de Eunc viri. charistia,contra ex fide probabant abeste carnem dominicam ab ipsa, quoniam dicebant fidem esse rerum absentium,sive non haberi, nisi de rebus absentibus,& no apparexibus.Hoc modo solitos ratiocinari narrat Zacharias Praetorius in consessone Ecclesiarum de comitatu Mansset densi, ipsisque ita respondet, partim fidem esse

ab ut , rerum absentium de sperandarum, partim autem etiam esse rerum praesentium, sed ' ' i' 'non apparenti una ut in isto sacrameto cui per verbum Christi, Hoc est corpus meum, vera caro eius subest,sed no cernitur, ide6que creditur. Distinguit etiam rem eanderationi

475쪽

DE VERITATE EUCH ARISTIAE. zi

rationi humanae absente iudicari, quonia eam non potest comprehendere, quae in veritate & fidei cognoscitur praesentissima,ut est caro Domini in hoc sacramento. Idcirco fides recte PKdicatur esse rem absentiu, siue non apparent tu, non ipsi fidei, quae illas intuetur,sed sensiti & hominis captui. Nunc cotra Aduersaria ex lade praesentia carnis Christi studet in coena extorquere, idque generali axiomate,quali cOmune sit fidei officiu res a Deo promissas prςssentes facere. Hic non erubesciit fidei suae virtute Dei potentiae & eius verbo anteponere,cum in ipsis situ negent corpus Christi in coena praesens adducere, quod sua fide, quoties libet, euocant praesentissimum. Sed iteru praestigiantur de praesentia, quae ambigua vox est& multiplex. Naveram, resem,ac substatialem iraesentia rerum a Deo pron issarum fides no affert. Ab origine mundi fides no detuit Patribus de incarnatione Christi promissi. Si per fidem re vera fiebat praesens, igitur re vera & in naturali existentia ac praesentia degebat,antequam cocipere turrimδ ante matris,auoru, ac proauorum vitam atque ortu,infansque prior matre,omnibusque progenitoribus edebatur in luce. Et qui credunt sutura resurrectione corporis,ea potirentur praesenti per fide sua, dicerenturque corpore rediuiui,antequa mortui,eodeque temporis mometo vere affirmabuntur vivi, mortui, & resuscitati. Deinde si promissa omnia pers de veni ut in rem

praesente, igitur fideli nihil erit futurum de his,quae diligentibus promisit Deus,sed

omnia erunt cora,& ante pedes posita. Cur ergo scriptura fidelibus in futuru polli-- cetur fere uniuersa3vt,Beati misericordes,quonia ipsi misericordiam consequentur: .. Beati mundo corde,quoniam ipsi Deum videbui,&c. Cur quorum fides tantu comendatur ab Apostolo, scribuntur decessisse non acceptis repromissonibus,sed a longe eas aspicientes 3 Quinetiam haeresis ista spem omne perimit in fideli quasi cufide nullo pacto stare queat. Si enim fides omnia sutura & absentia esscit praesentia, desinit spes quae de praesentibus nulla est.Nam ait Apostolus spes quae videtur, noest spes,& quod videt quis,quid sperat Nec solum spei virtutem eneruat,sed core,

dictionem de praeteritis & suturis implicat. Si fides praeterita & futura in re praesenti constituit, iam cessant esse praeterita & futura: quia nihil ita pugnat cum praesenti, quam praeteritum aut futurum,ex eo, quod si est, non praeterit,&s futurum est,adlauc non habetur in praesentia. Sin responderint Aduersarij tantum a se intelligi fide res existentes, quae absint, coram sisti, ne sic quidem aberunt a manifesta absum ditate& pugnantia. Credimus carnem Christi in coelo sedere ad dexteram patris, credimus in domo patris beatorum multas esse mansiones,credimus Inferos & Inferorum igne alicubi reponi an ideo caro illa si animis nostris intima, & alia possidentur praesentissima3Si sic est,igitur caro illa,&omnia quae fide apprehedimus,simul pluribus in locis versabutur & extabunt:aut repugnabit manere absentia, acrevera no adesse,& tamen reipsa per fide reddi praesentia. Quod si cauillentur, carne illa atque alia loco moueri, nec ibi manere,ubi antea erat, cum ad nos fide eliciuntur & pertrahuntur, igitur caro illa coetu derelinquet,& Inseria propria sede ad nos transferetur,& omnia quaeside cocipimus, no alibi quam in nobis consisten ac nihilominus pluribus in locis eode tepore continebutur: luandoquide in singulis fidelibus per fidem statui praesentia asseruntur. Tantu vero abest,ut fides inuehat in rerii natura de existentia praesente ea quae absunt,ut ne quidem in apprehesione sua praesentia iudicet & credat. Nam fidei nec decet, nec potest subesse falsum: alioqui iam no fides est, sed opinio,& hallucinatio. Quod si apprehederet praeterita aut futura,aut absentia pro praesentibus,quae tame no ita se habet re vera, falleretur & er raret. Itaque res amplectatur oporte ut eas in natura & existetia coperit,nec actio

ne sua de apprehcsone, qua sola fertur in res sibi obiectas & propositas, quicqua in O

se impres,

476쪽

illis immutat, si non vult labi & decipi: multo minus valebit illarum existentia va-1ialem in ipsa contradicto ita smul vera ostcdere. Abraha ci edidit si iij Dei in carta

natione, S: fide ipsem asprchcndit, non praescnte,quia nondu acciderat,sed sutura, S: pro te fore quo sorct in rc tu natura: nec eam praesente sine errore cogitare potuit,per fide, aut sibi persuadere: quanto minus per eand cm potuit incarnatione ipsam In rei u natura prassini e offerre & exhiberetAt, inquiui Aduersarij, Apostolus desinit fide esse ἔλω μων. id est,substantia reru sperandarum,& argumetum no aprarentium: quam substanta interpretantur pro existetia reru quam fides operetur sic enim vertit Bera: Est aut e fides,illud quod facit ut extent quae sperantur. atque ex Graeco paraphraste citat,fide esse quanda substantia & cssentia rerum quae nondum extant. Sc d certe nec Bera dictionis allatae ab Apostolo vim assequitur, nec ea existentia relu speranda tu, quam Graecus paraphrasses attingit, caulam Aduersarioru adiuuat. Nec Erasmus,nec Philippus Melanilio, acutius perspexerui mente Apostoli,cum illa hypostasin, per fiducia expectantem verteriit. Apostolus ait, accedente ad D cu oportere credere ait fide credi aptata secula verbo Dei: quid

hic loci habet fiducia, cum tamens de opus sitὶNon ergo fides fiducia est,sed bene ex fide ac certa persuasione de assensu, qui adhibetur Deo & eius verbo,nascitur fiducia. Propius ad veritate Caluinus, cum fide hypostasin esse definit, ac fulcru cuipia mens innitatur &incumbat:sed errat in co,quod s de putet certa quanda ac secura posscssioncm eoiu quae nobis a Deo promissa sunt. Nain promissorum pos sessione fides cc stat, sed non in promissorii certitudine, siue sima persuasione &as. sensu Apostolus aut e per hypostasin ex prcssit significatu fidei apud Hebraeos quiabus scribebat. Apud illos Aemuna,id est, fides,a firmitate Ae soliditate derivatur, ac signiscatu accipit. Vnde in Exodo, sicut annotat Aben Esra,scribitur, quod cum brachia attolleret ad oratione Moses,manus eius essent fideles, id est, firmae atque eade etymologia Ioanes in Apocaly psit hortatur singulos: Esto fidelis usque ad mortem, id est, stabilis ac conifans. Sic Paulus ad Colossenses vocat σης. - Ουι. id est, soliditatem fidei in Christum, quemadmodum Bera recte transtulit, seu ut vulgaris interpres, fit manactum fidei id quod in epistola ad Hebrios hypostasis appellatur,id est,basis,fundamentum,ac firmamentu rem sperandarum, siue assesus, cui omnis nostra spes de diuinis promissis, tanqua solido & immoto fundamento, inlis rei S insistit. Ex qua phrasi scripsit Iacobus Postulet in fide nihil haesi-tans:& Augustinus solet dicere, Firmissime crede, ac nullatenus dubites. Hypostasis iaquidem plura significat,& pi cipue cuiusque rei existentia:sed quo minus in eo si-

gnificatu capiatur, impedit imateria cui applicatur. Fides enim etiamsi essiceret rerusperandatu existentia,no tamen est earum existetia, nec fides eas in lucem produci sed Deus ipse qui promist,& repugnat res sperandas iam habere aliqua existentiam proprie. Quanto enim magis quicquam de earu existentia statueris,tanto plus de proprietate rem sperandaru detraxeris,quaru propria existentia a futuro pendet, non a pr senti. ελ Iaso insuper,id est, redargutio,conuictio,probatio & demonstratio atque assensio,cum hypostas fidei attributus, etia declarat nihil hic agi de existentia reru qu et subsunt fidei,sed de eam certitudine certitudinisque funJamento de argumeto, quod solidissimu fides est. Nec fides potius sperandam rerum existe- tia,aut eius causa existimari debet,quam prς teritarum,aut adhuc existentium,quet omnes ςqualiter subiacent fidei, & fides pare vim erga omnes habet sine temporis discrimine. Si futurarum ergo prςberet aliquam existentiam,codem pacto daret deprςteritarum . atque absentium,qtiς adhuc existunt,& sola fide cognoscuntur. C terum demus fide dici & haberi existentia reru omniv,ad quas se cxtendit, quonia de GKcus

477쪽

DE VERITATE EVCHARISTI C. Lig

Graecus paraphrastes ita putauit quid fides apud Hebraeos sonaret, non animaduertatens,& hypostasii communiter apud Graecos exilientiam de essentiam denotare

intelligens, quod quia in aliquo sensu defendi potest, videamus in quo veritati consentaneum erit. Praeter actualem & substantialem rerum existentiam ac praesentiam, - -- quaedam iunt spiritales, analogicae, vel metaphoricae, quae non consistunt in re- ροῦ η .rum natura, se) in agitatione animi & fidei.Primam ponamus certitudinis, quae t tam faciat fidem de rei exilientia, quam si coram cerneretur oculis: imo quae nos de re certiores csciat, quam si manibus teneremus, & contueremur. Talem rei existentiam parit, ac sibi proponit fides, quae res quam credit, certius confirmatvcras esse, ac vere extare pro tempore suo, quam si sciasibus obiicerentur. Pr pterea scriptura res futuras, quae lub fidem cadunt, describit, Vel tanquam praeteritas, vel tanquam iam praesentes& cxistentes, non quia ita se habeant in rerum a natura, sed in certitudine & fide. Ex eo dicendi genere ita loquitur Apostolus: ub sti Deus autem qui diues est in misericordia, propter nimiam charitatem suam quaia dilexit nos, Se cuna essemus mortui peccatis, conuiuificauit nos in Christo,& conia resuscitauit, de confedere fecit in coelestibus in Christo Icsu: quae omnia nondumia sumus adepti, sed tum certo fore fide persuademur, ac si iam potiremur. Augustinus propter huiusmodi scripturas distinguit duplicem existentiam &praesentiam, MN.m μα' in re,& in spe,& illam quam fides affert, vocat in spe, non in re,ex Apostolo, qui ait, O ''. Spe salui facti sumus. Ea de causi fides recte hypollius rerum futurarum seu existetia exponi potest,non in re,sed in spe certa ac solida: & hoc est quod fides addit spei in crerum suturarum, nempe certitudinem de soliditatem tantam, ac si aduenissent &essent. Hoc est quod Apostolus alibi iubet nos tenere firmissimam spem tanquam

anchoram, ita ut eodem redeat, fidem esse existentiam in spe,& non in re, retia vcnturarum,& esse soliditate,firmitatem,ac certitudinem spei:quae Vtraque Vera expositio nihil sui tragatur haeresi Aduersariorii, qui student impetitis imponere,quali s- des absentes in re praesentem adducat,aut cora statuat cum fides nihilo plus de re in luce producat, quam erat,antequa haberetur ipsa fides, sed plus gignit certitudinis ac spei de rebus futuris de absentibus.Deinde quaedam es praesentia & existentia r

praesciatationis,per quam imagines & lineamcnta rerum absentium aut oculis aut , moi ianimis nostris imprimittur, aut proponutur,taquam in suo naturali statu essent. Ita a- rq micitia a Cicerone traditur tantam animorum consociatione deuincire, ut absentes cu--Mina

semper adsint,& mortui vivi appareant. Sic Bemardus est,animu intimius habitare, - dc pra inte esse, ubi amat,quam ubi animat.Sic Apostolus siccibit: Etsi corpore ab--sciis, tamen spiritu vobiscum sum Fides itaque,quaeperdilectione operatur, absentes res tanto magis S expressus iubebit adesse praesentes, quanto vehemetiori dii ctioni de charitati colungetur sed in repraesentatione latum, memoria,aflectione de ' i'

desiderio erit illa ex illetia & praesentia,non in re seu substatiali existetia Tertib fides

est oculus, non corporis,sed animi, non rerum naturalium, quae sensibus siue iud cio humano videri & capi postulat, sed supematuralium,&cam quas oculus non Vi dit,nec auris audiuit,& quae nec in cor hominis ascenderunt Excedit illa mundii, de intra Dei lumen, quo cernutur omnia, recipitur,atque ad ipsum attollitur. Idcὁ mutat quodammodo exilicre humanu, S: in quoddam exis here diuinu prouehitur: obsdque non inepte fides iudicatur hypostasis,seu existentia,quaenos constituit in este& existere rerum sperandarum supra naudum.Sicut ergo Deus omnia videt, omnia lustrat,& cuncta habet aperta cora oculis suis atque praesentia ita fides cuncta sibi a Deo rcutiata,suo intuitu supernaturali & lumine, cuncta hominibus non apparetia,

siue futura, siue praeterita, siue praesentia, speculatur, sibique essicit praesentia,non

478쪽

SEXTA REPETITIO

in re seu naturali existentia,sed in spe,vel solius speculationis,Visoniis ac contempla.'ημπι- ,- tioius existentia & praesentia, atque ita nominarur potius quam in re. Ac ne quidem fides res illas in sua natura S naturali existentia attingere potest: quanto nannus nostris animis praesentes importare t Deus enim ac beati soli res fidei subiecta, intuentur sacie ad faciem, seu in aperta rerum existentia & natura, pro tempore quo consistunt:Fides vero in speculo & in aenigmate, quadamque figura & umbra tantum prospicit: imo oblata rerum naturali pranentia ac visione,fides desinit ac perit, authore Apostolo.Demus igitur fidei & tertiam hanc sicultatem praesentandi res invisione aenigmatica ac figurata edea nec realis est, nec substatialis, sed tantum speculativa, 1 citatis,ac figurata existentia. Quasi vero fides sua speculatione res subitanis s ceret oculis, Petrus Martyr atque ali J audent pro praesciatia reali per sdem citare, A braham exultauit ut videret diem meum:vidit,& gauisus est. De visione & aspectu Ubi et solius fidei licet certe interpretari,sed non satis excellenter pro dignitate tati Patriam chae. Erat enim non solum patcr omnium credentium,sed & Propheta, sicut regi A- si g bimelech Deus indicauit. Quamobrem non sola fide perspexit diem Christi,sed lu- mine prophetiae clarius & amplius vidit,quam fide .Prophetae per excellentiam Vo-- cantur a scriptura vid crates potius quam credentes: quia quamuis infra comprehena . ' sionem &apparentiam,qua fruuntur cum Deo, Angeli & beati cognosceret, atque

intuerentur arcana Dei,& ita adhuc inter viatorcs & fideles numerarentur,tamen, deo supra alios fideles eorum mens,& nonnumquam oculus corporis,illustrabaturr rerum notitia,ut em videre,ac praesentes habcre, merito censerendur.Nam eorum

nimos & oculos spiritus diuina luce perfundebat, ius vi rerum intelligetiam & vi- εὐ Mι. s. is sione alsequebantur,pr6que tempore quo erant praesentes perficiebant. Nam cade Ora et virtute, rii inquam animis atque oculis,no propria existella,sed umbrae & libro 7. imagines obiiciebantur,quae rcs venturas delinearent. Ita Lachatias satisfacit quaere 7 R' ti,cur Prophetae de rebus futuris vaticinarentur,& loqueretur tanqua de praeteritis: Quoniam, inquit,corum oculis rcrum visiones obueniantur,sicut iam praesenti u. 2ritaiat: ab Addit Athanasius, ita Prophetaes res futuras contemplatos ut praesentes,nec potuisse in non videre quae fiebant,quemadmodum oculis non aliter cemimus,& aliter res fit,

z... o. sed sicut geritur, ita conlucmur, & contra. Quocirca Abraham vidit diem Christi fide,ut nonnulli Doctorum scripserunt,in quibus est Augustinus,sed non sola fide, imo manifestius Prophetiae dono,& spiritus fulgore, quo mens & oculus corporis

supra natura illustrabantur,ut idem Augustinus atque alij testificantur. Veruntamequantumuis a longe vere fuerint intuiti Prophetae res futuras, ut praesentes &existetes pro tempore quo erant si iturae,non tamen eorum fides aut visio prophetica resi' visis producebat in existentiam, aut praesentiam actualem,sed praesentes tarum eratri a. ' - in visione & speculatione,quoad rem vero ipsam & substantialem existentia, tantuin certissima spe.Nec solum aspectu ipso non adducebant in mediu,sed ne quide in

Veritate & existentia eoru oculis proponebatur,sed in umbra & figura,vt postea s mus latius explicaturi. Quapropter quodcuque viderit Abraham,&quantacunque maxima umbra,per illa visionem tame necCn istum, nec eius vllu mysteriu in praesentia & veritate exhibuit, ut re vera extaret.Nec igitur fides, nec Prophetia absentes

res promissas in praesentia praebc nisi insolacontemplatione,cognitione,&vmbra ac figura,& non in veritate. Quid ergo3 nihilne fides prodest, nic ad cognitionem, aut nihil offert & assert, quod praesens re vera possideatura nobis 3 Certe fides. t praeter notitiam res notas apprehedit,& iacit suas, sed iure ac merito, certaque spe, .a nondum in re:contra in re,non in sola spe rerum futurarum & non apparentiu eis tr tus arripit,liisque praesentibus nos potiri procurat & impetrat. De priori scribituri

479쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. hi

Certa bonum certamen sidci,apprehende vitam aeternat merito scilicet ac iure, & ia Traiad. ι certa spe, nondu in re. Ex posteriori modo dicimur per fidem in Christum accipere si. xemissionem peccatorum, gratiam,aliaque quae fidelibus conseruntur a Deo. Ex hissallacias consuunt Aduersarii.Nam quoniam iure, merito ac spe, per fidem Christus totus fit noster etiam actu, male colligunt, re vera carnem eius haberi praesente, cuna inde non magis habeatur, quam si nondu fuisset incarnatus. Sed quoniam rei θα- ηri. vox ambigua eli ad natura dataturale existentia rem, ad carum cilectus,&ad actua- ilem habitudinem,sive ius acquisitum ad rem,stuc in re, ludiit Aduersatij ex illa am- biguitate,& realem praesentiam,seu coniunctionem, seu possessonem, seu participationem nuncupant,cui subsit aliqua relatio actualis,non pure imaginaria,ad rem vel ptarterita vel futuram, Vci alias amentem,aut cuius in promptu de actu obtine tur aliquis cffectus Ne fallamur itaque ex realitatis perplexitate ,ataedere decet,quo in sensu quadrare postit Concludendum autem est,fiJem res subi antialeς non efficere pr lentes,nec nos illis coniungere reali existentia, sed solum in cena spe, vel istuali habitudine: Ideo a veteribus Christianis & modcmis semper negari per fidercalem praesentiam aut copulationem cum came Christi, id est, in naturali existetia, sed solum concedi in praeparatione, spe, vel alia habitudine effectus ad causam, vel repraesentatione,vel contemplatione, vcl alioqui quovis spiritali modo,seu actuali, seu tantum intellectuali,quiboes realcm,substantialem de corporalem opposuerunt, Irenaeus, Hilatius,Cyrillus, Chrisostomus,atque alij ad expressam distinctionem.

DE AMBIGUA ET INCERTA PER ADVERSARIOS

definitione manducationis stiritalis per fidem: quaenam sitim eamplam non in Cana

feri multis modis probatur. CAP. A. Is CVss Is vocabulorum nebulis , quibus verae manducationi carmis Dominicae tenebras offundunt Aduersari j, videndum tandem cst, quid sit ex corum sentcntia manducare carnem Chri sti spiritaliter per fidem in coena: atque an ea sola manducatio fiat, nec praeterea aliam Christus instituerit, cum Eucharistiam tradidit. Ea vcro mentis vertigine percelluntur illi,ut nec inter se,ac vix

unus secum consentiat in definiendo manducauonem illam. Modo nihil aliud esse μῶ os ii a decernunt,quam credere in Christum , modo quam communicare eius passioni- παbus, ut ex Augustino allegat:modd,quam spiritui eius & diuinitati communicare, mov. se,uis quasi caro non prosit quicquam: modδ, quam incorporari Christo,&cius carni perside:mod b, quam huiusinodi incorporatione iam secta obsignare:mod3, aliud at- - ω. que aliud comminiscutur.Priora tria opinati sunt Cingliani, posteriora ac multa alia ' Caluinus & Beeta prioraque improbant,tanqua non satis institutioni Coenae conue- -- nientia.Sic igitur Caluinus scribit: Sunt qui manducare Christi carnem,& sanguineis eius bibere,vno verbo definiui,nihil aliud esse,quam in Christu ipsum credere: sed in i is mihi exoressus ac sublimius quid videtur voluisse docere Christus p clara illa co-- cione,ubi carnis suae maducatione nobis comedat,nepe vera sui participatione nosis vivificari. Verii hoc inter mea & ipsem verba interest,quod illis maducare est dui istaxat credcre, ego crededo maducariChristi came aio,qui fide noster cfficitur,e -- 'luc maducatione, ibistumque & effectu fidei esse dico:aut si clarius velis, illis ni is ducatio est fides, nihi ex fide potius cosequi videtur.In verbis paruum, sed in re estis no mcdiocre discrimen. Bera fidem fungi ossicio dentium in esu spiritali fingit, ut magna dexteritate distinguat inter fide & spiritale actione,sicut inter detes & esum.

480쪽

At Cinglij definitio scripturae magis cosonat, de piis omnibus,qui spiritalem madi

cationem non esse effectu, sed fidei actu norunt: Ipsana vero nutritionem,&perspiritum vivificationem, ut fidei, ita spiritalis esus estectum esse. Nam Cluilius edere, credere,ce bibere, ut indifferentia permiscet, de Patres nihil aliud iubent, quam pie credere, ut spiritaliter quis manducet, sicut ex Cypriano de Augultino audiemus . . . ι postea Contras unda Opinione ide Caluinus haec loquitur Videamus quomodo w.ti . nobiis detur corpuS Christi. Quidam nobis dari exponui, dum participes cilicimur omnium bonoru,quae nobis Christus in corpore suo acquisiuit: dum fide, inqua, amplectimur Christum pro nobis crucifixum,a mortuis excitatum, coque modo effcaciter omnibus cius bonis communicamus. Qui sic lentiunt fruantur sane illo sensu. Ego autem tunc nos demum participare Christi bonis agnosco, postquam Christum ipsum obtinemus. Obtineri autem dico,non tantum cum pro nobis fa-ctam victimam esse credimus, sed dum in nobis habitat, dum est unum nobiseu, dum eius sumus membra ex came ipsius,dum in unam denique de vitam de subst tiam,vt ita loquar,cum ipso coalescimus. Praeterea audio quid verba sonent.Neque enim mortis eius tantum de resurrectionis ibae nobis Christus beneficia communi- cat, scd corpus ipsum,in quo passus cst, de resurrexit. Hoc est vere nobila dari incoe-na corpus Christi. Contra tertiam ab eodem dicitur. Neque illi mihi satisfaciunt, ' ' qui nonnullam nobis esse communionem agnoscet ,eam dum ostcndere Volunt, ianos spiritus modo participes faciunt, praeterita carnis de sanguinis mentione quasi . vero illa omnia de nihilo dicta forent, carnem eius vere esse cibum, sanguinem e-ius vere esse potum: Non habere vitam, nisi qui camem illam manducarit, de sim guinem biberit, de quae eodem pertinent. Quare si ultra eorum descriptionem soli-cam Christi communionem progredi conitat, quousque pateat, de sese proserat, paucis perstringamus. Dico igitur in coenae myisterio, per symbola panis de vini, Christum nobis vere exhiberi, adeoque corpus de sanguinem cius,in quibus om-nem obedientiam pro comparanda nobis iustitia adimpleuit, quo scilicet primum in corpus unum cum ipso coalescamus. Deinde participes eius substantiae facti, in- bonorum omnium communicatione virtutem quoque sentiamus. Caluino itaque manducari camem Christi in eoena, est per fidem cami eius incorporari, & ex ea si gere Vitam, ac beneficia accipere, tanquam fructum & cffectum manducationis sueccenae: Uerum non in eadem semper manet sentetia Nam plerumque asseuerat m ἀγμ d. 'od ducationem in coena spiritalem, de sacramentorum substantiam in eo consistere, ut nos ad Christum adducant, ad quod sequatur incortoratio illa. Verba sunt ipsius: ' Hic demum verus ac rectus sacramenti usus est, recta nos ad Christum manu duce- re Et m Catechis no docet sacramentorum cssicaciam esse communicationem iaca duri .c. Christi, Ut per ea uniamur Christo. In Harmonia vero asserit potione sanguinis D -- sanciti hoc foedus seu sicramentum, ut sit effinx.quod idem est ac si diceret,poti nem sanguinis spiritalem omnino essicaciam huius sacrametiantecedere. Proinde ex Caluino tantum abest, ut manducatio camis & potio sanguinis sit incorporatio in Christo, quod no est proximus eius effectus,sed antequam ad eum veniatur,plurimi interponuntur, ut est per ipsam manducationem camis seu sacramentum iri sum excitatio fidei,accessio ad Christum,de per eum ad patrem & gratiar thronum, a quo beneficia remissionis peccatorum atque alia impetramus propter Christum, tum demum illi inserimur, de manet in nobis,&nos in eo. Haec scri es recta eorum.

ruae sunt in coena per fidem spiritaliter, quae nec Caluinus potuit insciari Bera quia

em mordicus incorporationi illi,tanquam verae maducationi carnis,quae decreta sit in coena,insistit.Textus est: Christum manducare nihil aliud declarat,quam fide ia

SEARCH

MENU NAVIGATION