장음표시 사용
491쪽
sela: ob idque nusquam realem esum carnis illius & sacramentalem a Ioanis litera excludunt, imo praecipue de illo intelligunt & exponunt. Quae Lutheranorum co- -- muni enarrationi prorsus optosita ac cotraria est sentcntia: Caluinistis vero & Sa- 'mi - cranactariis in eo aduersa,quod hi de esu, qui in coena stscribi a Ioane facile coce-d ut, sed essem solum spiritale ab eodem tradi falso existimat. Recentio ru,qui in Ec- ρο ι .caclesia Cattholica decesserunt, communis consensio subscribit veterii antiquitati, & I Ecclesiae proponentis hoc caput Ioannis, tanqua pro Eucharistia scriptu, authoritati accedit.Non desunt tamen magni viri,qui trepidarui timore,ubi non erat timor, b & via Lutheranis contraria ingressi sunt. Hi enim pedibus ac manibus enituntur , ruri istis docere a Ioanne dicta omnia ad spiritalem manducationem spectare, nisi quoties 'μήν sere incidit disputatio de communione sub utraque specie. Tum enim obnixe so- ' lent contendere, utramque specie apud Ioannem exigi ,& de reali esse carnis tractari. Contra ex Catholicis valde eruditi frequentius suis in libris antiquam
communem de Ioannis capite Ecclesiae scotiuntur iidem & intelligentiam: nihil O - . U. δοά,
minus cu de comunione utriusque speciei lubeundum est certamen, quasi Ioannis - clausula, Nisi maducaueritis carnem si ij hominis,& biberitis eius sanguine, no ha-- bebitis vitam in vobis, quicqua pro illa faciat,malui totii Ioannis textum ad spiritalem sensum & esum torquere,quam ullam apparente specie illi comunioni relii quere.In his habentur Nicolaus ae Cusa Carginalis,Thomaes Uvaldensis, Ioannes Gerson. Longius prouehitur Cardinalis Caietanus, ut vix etiam spiritali manduc tioni locum uitam saluum faciat,&reali vehementius bellum inferat. Ruardus Tarper, Lovaniensis Decanus, te Ecclesia optime meritus, putatur sibi parum con- instare, ac tandem liberius ita pronuntiare: Caput sextum Ioannis trincipaliter &- proprie de sacramento Eucharistiae non disserit. Ioannes Hesset a Lotianio eri
ditiis admodum doctor, in libro De veritate Eucharistiae, Ruardi magistri dogma non tantum collaudat, sed studet stabilire. Pie magis ac vere Rossentis Episcopus
martyr,non dubitat hominem desertum, reiectum,ac reprobatum a Dco,qui diu- - sui misetius aut pertinacius defenderet, aut no esse Christi veram carnem & sanguinem in
Eucharistia,aut verba Ioannis minime ad ipsam pertinere. Duo libris singularibus editis, de hoc Ioannis Euangelistae testimonio fidem Catholicam propugnarunt: Gallice Gabriel Saconeus , & Latine Sandetus Anglus : ex quo multa , ac fere 'omnia, ut ex illo nonnulla, hoc loco repetemus,eoque resercmus,ut cuincamus a Ioanne , de sacramento Eucharistiae,& cie reali carnis Christi perceptione, quae in
illo fit, & non de sola spiritali per fidem, dictum ac scriptum esse: postea soluturi
quae contra producutur. Vt aute breuiter proponamus disputata a Chrillo de in
. gucatione apud Ioanne, quaeda pertinet ad comunem eiii hominu , quaeda ad rar' ticipatione diuinitatis quae in Chrillo habitabat, quaeda ad comunionem spiritale cum humanitate eius & passione, quaedam ad realem & substantiale cum spiritali perceptione & manducatione carnis illius, qua tum promisit,& in coena praestitit, atque in Eucharistia exhibuit. Verba ad hanc postremam pertinentia imprimis ista - sunt: Operamini non cibum qui perit,sed qui permanet in vita aeterna, quem filius Q ρο - - hominis dabit vobis: M ista, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita: 'aliaque omnia ad fine illius capitis.Principio naturale est apud homines, res magni momenti prius spondere ac pacisci, quam tradere:atque ita etiam Deus & Christus 1 . erga homines agere consueuertit Nihil enim sere unquam diuinitus alicuius preti jgellum est,aut mundo collatu, quod non praenutiarint Prophetae:&Christus momtem suam,resurrectionem,ascensionem & aduentu ni Spiritus sancti, omninoque
ista, atque alia eo libentius praedixit, quo magis inusitata discipulis videri poterat.
492쪽
Cum ergo valde in solitum cssct, ut carnem si ij hominis, aeternae vitae causa, in sacramento reipsa manducarent homines, consentaneum erat praedici a Christo, ne re noua & insueta horrerent de obstupescerent in ultima coena Apostoli,quem- Cis fio. 83. admodum Chrysostomus & Cyrillus admonent. Nusquam autem alias, aut salteiric 1M , is CX pressius, quam hoc loco promisisse Christum constat,ut opinor. Quocirca par
I - p 37. est accipere hoc promissum,de eadem carnis manducatione,quae exercetur in ca
na , ut pote de reali, essentiali,ac corporali. Alia omnia, quae in textu habentur, de ex eo colliguntur, huic intclligentiae & propriae verborum significationi maximopere patrocinantur. Ante omnia in naturali sensu accepta a Capertastis & aliis discipulis, verborum interpretatio non reprehensa a Chrillo, cum eam inuertei di ac mitigandi propter scandalum haberet iustam occasionem. Varie insuper c ,-
mendatus verus ac realis carnis suae cibus, S ratio cur manducari posset sines cada
lo,& deberet,reddita: Deinde diuersitas ac distinctio ciborii,quos Moses, Pater de Christus dederut praeter cli,quem ipse postea pollicebatur se donaturum Anconaoda quoque de absurditates, luet a flectantur de solo spiritali esu de sensu expositione: Postrem3,egregia concinnitas & couenientia dictorum & factorum hic a Christo cum dictis & factis in coena, facile quod credimus persuaserit,praesertim cum nus quam alias inueniri possit pollicitationis hic a Christo factae singularis ac genuina adimpletio. V t autem quod primum propositum est expediamus, regula ac certa
moderatio hic valere debet,quam in verbis examinandis obseruanda in prima Re petitione monuimus, ut primus locus merito detur magis propriae,magis recepta magisque eximiae cuiusque vocis significationi. Eis autem in rebus diuinis, uae tu intelligentia,tum oratione humana superat vix ulla oratio penitus,&omnino pro pria esste queat,tamc aliter quam humano modo apud hominci dici aut agi non potuit:ideo in rebus sacris illa oratio ex praeiudicio propria celienda est,quae ad communem loqvcndi consuetudinem proxime accedit. Christus apud Ioannem dixit, a Et panis que ego dabo,caro mea est,quam ego dabo pro naudi vita. Qui manducat
meam carnem, de bibit meu languinem ,habet vitam aeterna. Caro enim mea vere
est cibus, id sanguis meus vere est potus. Ex naturali verbo tu proprietate danda in cibu caro Christi promittitur,& maducaritum posse,ium oportere iudicatur. D natio rei corporeae,ut est caro apud homines de manu in manu fieri solet,& madu- omnes Δ.- catio carnis, aut alicuius cibi, proprie ac naturaliter oris ossicio exercetur. Omnes m vero auditores Christi eo in significatu verba accepertit,ta Capernariae detractores
Misis, A. eius oc inuidi , quam rudiores atque dubij discipuli,quam Apostoli costantes in Dde Priores murmurat: Quomodo potest hic nobis dare carne suam ad manducan-du-Medij retro abeunt, de scandalo conquesti: Durus est hic scrino, α quis potest eum audire3 Apostoli cur sermoni acquic scant,tametsi durus apparere , rationem reddunt Christo roganti, Numquid oc vos vultis abire: Respondit Petrus pro omnibus, Domine, ad quem ibimusi Verba vitae et ternς habes:& nos credimus, & c gnouimus, quia tu es Christus filius Dei, tui possis sine duritia de immanitate exple are sermone tuum ut sonat. Si non iudicassent aliter quam per solam fidem ex Ciar sti verbis carnem eius danda esse oc accipiendam,sine controuersia non adeo durus illis visus suisset sermo Christi. Neque enim litigabant, cum prius in te credi postularet, etiamsi non obedirent voci eius:nec minime credendi, nec murmurandi apparente arripuillent occasionem,nec Christus Apostolos interrogandi, an & ipsi vellent abire. Nulli enim, cum Christus intulit, Patris opus esse,ut in eum crederent, exhorruertit: imb audientes a Patre dari panem de coelo verum, mox dixerui, Domine, semper da nobis pane hunc:post carnis vero promissionem statim litigariit.
493쪽
DE VERITATE EUCH ARISTIA . 11 pEx quo planum fit,ipsses no in eo suisse deceptos, quod putarint Christum carnem
suam reipsa daturum ut manducaretur, sed in eo,quod nolebant credere recte dari posse,aut expectare quomodo ea daturus esset.Nec redarguuntur in suo murmure,
quasi non assequeretur verba illius, sed quia non eis crediderunt.Sunt ait quida ex. vobis qui non credunt. Bis quidem murmurarunt: primum, quia dixisset, Ego sumis panis vivus qui de coelo descedi: Deinde quia adiecisset, Panis quem ego dabo, ca--ro mea est, qua ego dabo pro naudi vita. Eorum querimoniis Christus diuerso mo do satisfecit. Cum obstreperent de filio hominis, prout is a patre datur Christus nihil aliud respondit, quam se panem vitae esse, atque ad se venire neminem posse,nisi Pater traxerit cu A ttractio vero Patris tota spiritalis intelligitur: Non enim corpora Pater, sed corda ad filiu trahit. Quapropter ex eo,quod filius in sola spiritali attractione orationem concludit, de sola spiritali manducatione ibi egit. Longe autem aliter se res habet, ubi Christus ad eos, qui de suo proprio dono suturo murmurabat,respondit. Iam enimnsi tantum aliquid spiritale intulit, qualis est attractio Patris, sed omnia subiecit,quae verborum suoru proprietatem, & vera ac realcm manducationem carnis suae confirmarent,& modum ac potestatem declararct, de quo
litigauerant. Nam qui post simplicem enutiationem,postea id in mediti affert, tuo sermo prccedens ad certam & indubitata significationem restringitur: quique idipsum quod proseri, iuratus asseuerat,& qui saepius idem repetit,causamque priorisdicti aster ac per similitudinem quandam animi sui sensa elucidat: id utique secisse animaduertitur, ut quod prius sua verba significabant, magis magisque confirma-- tum esse existimetur. Cum igiti ir Christus proposuisset, Et panis quem ego dabo,
- caro mea est,qua ego dabo pro mundi vita: videretque Iudaeos intellexisse de carne - sua in cibu capienda, adeo de priore dicto nihil immutauit,ut iuratus diceret,Ame, M Amen dico vobis, nisi manducaueritis carne filij hominis, de biberitis eius fingitu
nem, non habebitis vita in vobis.Non iliramento contentus,nomen carnis &m
ducationis saepius iterat, genere dicedi septem aut octo vicibus paululu immutato: ut merito liceat accomodare,quod Ausustinus cotendit,laborc & operatione manuu non aliter quam litera ferebat, intelligi debere,ob id quod toties Apostolus illa repeteret. Neque enim inquit aut uno in loco, aut breuiter dictu est,ut possit cu-Mulius astutissmi tergiversatione in aliam traduci, peruertive sententiam. Tertio - Christus causalem Coniunctione non frustra interseruiti Caro enm mea vere est cibin bus, de sanguis meus verὰ est potus: quasi dicat, Ne miremini quod manducandam esse asseram carnem meam,& potandum singuinem, cum caro mea vere sit cibus,& sanguis meus vere sit potus. Quo ex loco ita licet curantiquis Christianis ratiocinari: Quod vere cibus est, vere, seu in veritate, sicut veteres paraphrastice intem pretantur, comeditur. Sed caro Christi verὸ est cibus. Igitur caro Christi veia, seu in veritate manducatur. Vere autem manducare,apud homines qui ex corpore & spiritu consistunt, est & corpore & spiritu manducare,ut ita totus homo impleat ma-- ducationis ossicium. Postremo similitudinem hanc Christus attulit: Sicut misit me in vivens Pater,& ego vitio propter Patrem:dc qui manducat me, Se ipse viti et propter
- me. Hic manducatio Christi describitur qua qui manducat ipsum,sic debet vivere propter ipsum quemadmodum ille missus a Patre,vivit propter Patrem. Christus autem in carne missus, Vivit propter Patrem, non veluti particeps vitae per fidei, spei,aut per caetera Spiritus sancti dona, sed vita habet exiria Patris substantia naturaliter praesente,& corporaliter in carne sua habitate. Ergo ctiam expresse docetur, nos inanducantes Christum,uiuere propter irsum : non iam quia per fidem vivam participamus de illius carne extra nos agete, sed de carne corporat iter in nobis ita
494쪽
nente. Tolle hac corporale Christi in nobis praesentiam, eius similitudo plane claudicabit. Nam si nos Claristu sola fide ac spiritu percipimus, propter illu tantum ita
vivemus: statίmque inde Arrianus rite colliget, etiam situ a Patre missium non aliter quam fide ac spiritu propter Patrem vivere. Sin illud certum fuerit,silium in carne misitim, propter Patrem,non fide, sed substantia praesentem vivere, utique & illud constat,nos,dum Christum manducamus, non fide iam sola, sed etiam per naturalem filij substantiam nutriri ad vitam aeterna. Ex illa quippe substantia Christi, tamore quam spiritu percepta, fit,ut Christus alat nos, tanquam vere cibus, quia cibi M fri in natura est per corporalem praesentiam eum alere, qui ipsum reipsa capit. Ab effectis quoque Christus illam manducationem in textu probat, Z commendat: Qui omanducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam,& ego oresuscitabo eum in nouissimo die. Qui manducat meam carnem, Ac bibit meum visanguinem,in me manet,&ego in eo.Sed de his abunde tractauimus capite primo riRepetitionis quintae,de aliis quibusdam effectis postea tractaturi,quae a reali manducatione prouenire possunt, de non a sola spiritali. Quoniam modus ac potestas dandi illius esus angebat valde auditorum animos,explicantur his verbis: Sciens Ic-Miais talo sus apud semetipsum, quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis, Hoc vos Vt M scandalisit 3 Si eigo videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius 3 Spiritus - qui vivificat: caro non prodest quicquam. Verba quae ego locutus sum vobis, ta. - . spiritus&vita sunt. Hic sane de corporali ascensione loquitur & reali, ut vel ipso orei corporeae exemplo demonstraret se etiam de corporali quadam manducatione loqui, quasi innuat non mirandum carnem illam dari in cibum, quae non comunis caro sit, sed adeo diuina ac spiritalis,ut virtute inhabitantis diuinitatis ac spiritus ascensura sit in coelum, & inde cognoscenda alterius virtutis ac proprietatis, quam alia caro. Quemadmodum igitur ascensus in coelum superabat quidem vires natum grauis & corporeae, no tamen excedebat facultatem illius carnis diuinae & spiritalis: ita caro comunis nec potest revera sine horrore comedi, nec prodest quicqua: caro nihilominus unita diuinitati alia virtute pollet,ut edatur sine cruore,&omniuno prosit. Nam spiritus, id est diuinitas insta tali carni, vivificat, sine qua caro non prodest quicquam. Idcirco verba quae locutus sum vobis,ait,spiritus ac vita sunt,id est, spiritalia ac vitalia:de quibus sequenti capite fusius.Si tantum manducationem de illa quae fide fit,intelligeret, quid pertinuisset ad rem ascensionis exemplu)Quid enim commune corporali ascensioni cum sola spiritali manducatione 3 Sin de realicatitur,nihil aptius commemorari potuit pro potestate, modo incruento & fine, quam eius generis esse carnem,quς diuina potestate & qualitate sit persus quod in e 1 -ia ascensione patuit.Tertio loco proposuimus,ex discrimine panu &donorum,quae a. --mpre Mose, Patre,& Christo erogata Euangelista narrat, deprehendi necessarib verae illa lius & corporalis manducationis de carne Dominica promissione. Moses dedit pocin vim nem de coelo, sed non verum,nec qui veram vitam suppeditaret. Cum Manna tantuesset figura veri panis corporalis,tamen erat esca spiritalis .Priori modo, propter externam eius manducatione: posteriori vero, propter mirabile eius affectionem, vel
propter internam significationem, qua prouocabat Iudaeos,ut de Messa suturo perfide spiritaliter manducarent. Ideo duobus illis modis figura impleri debuit: Spiritali modo, cum re vera in Christu credimus,de quo dicitur in hoc capite:No Moy- ses dedit vobis pane de coelo, sed pater meus dat vobis pane de coelo Verum. Panis enim Dei est,qui de coelo descendit,& dat vita rnudo. Nec sic plane Mannae figura perficitur, quia tam corporalis quam spiritalis esca, ut erat Manna , solo spiritu,
495쪽
non omnino adimpletur. Exigitur ergo veritas corporalis cibi respondens Mannae, quatenus cibus erat corporalis, nec alia inueniri poterit, quam corporalis estis camis
filii Dei: qui obus resert utramque Mannae qualitatem pcrfectissime, si animo per
fidem & corpore comeditur,quemadmodum ut ita fiat datur,& ita sumptus anima& corpus ad vitam reficit atque alit, quod Mannae non licebat. Post Mosis panem Ioannes commemorat duplex Patris donum & panem: demissionem Fili j in carnem, & fidem cordibus infusam,qua participetur spiritaliter,utyrolixe cotinetur intextu. A filio vero quinque genera panum & donorum crogari nominibus recitam tur: Duo,quatenus Deus,& Operatur cum patre,cum quo & Spiritu sancto incam, tionis suae & fidei est author, qua credimus in ipsum incarnatum. Tria, quatenus Deus & homo, quorum primu locum tenet miraculum, quo de quinque panibus
tot populos pauit: in altero ded it carne suam pro mussi vita, ut quisquis fide passionibus eius communicarit,non pereat,sed habeat vitam aeternam. In tertio dicitur ea carnem,quam tradiderat in mortem, iterium collaturum in cibum, corporaliter vitiaque, ut in morte praebuerat. Ex hac distinctione panum S: donorum inter Patrem de Filium,& inter dona Fili j,necessari δ sequitur vltimum,quod promisit Christus,& quod nondum contulerat, veram esse ipsius carnem,quae vere, seu in veritate comedi deberet.Nam huius postremi doni polliciti talis interpretatio quaerenda est, qualis penitus non cadat in ullum Patris aut Filij aliud donum: quia si illud eodem
acciperetur modo,quo aliquod aliorum,numquam adeo distincte mccurate proponeretur,nec negaretur cum aliis datum prius. Dandum vero bis inculcatur, & a- datis secernitur. Operamini inquit cibum, non qui perit, sed qui permanet in vi-- tam aeteritam,quem Filius hominis dabit vobis. Eum ut separet ab alitis, tum a Moisitum a Patre, tum a se, ut Deo iam distributis, quos panes Moses, Pater,& ipse quatenus Deus,iam impartierint, enumerat: postea redit ad explicandum illum panem, quem Filius erat aaturus, ac subiicit, Et panis quem ego dabo, caro mea est, - quam ego dabo pro mundi vita.Et,qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet,d ego in eo. Et, qui manducat meam carnem, habet Vi- . in tam aetemam. Quae verba idem plane enuntiant, quod clausula superior. Illic enim dicitur cibus,quem Filius hominis dabit vobis: hic,quis ille sit cibus,exponitur P nis quem ego dabo, caro mea est. Illic operari cibum iubemur, hic manducare, quod circa cibum est opus & ossicium. Illic cibus permanere significatur in vitam aeternam: hic carnem manere in manducante, & vitam aeternam ingenerare declar, tur. Omnes sine appositae ab Euangelistis circumstantiae in talium ciborum differentia describenda plurimum conducunt ad postremi dicti declarationem. Quoniam Pater, Filius, ac Diritus sanctus, unus Spiritus sunt, competit eis nos tantum spiritaliter pascere,ob idque ipsis spiritales tantum cibi metito apud Ioannem attribuuntur.Filius vero quoniam spiritus est, & camem insuper assumpsit, decet ipsum spiritaliter quidem nos alere, sed non tantum, imo etiam camaliter, quia caro est. Ideo cum ae proprio cibo, quem singulariter daturus erat, agit, se Filium hominis H A Gnomi nat, ut indicaret se panem porrecturum, ut homines hominibus solent porri- ct i Ἀ- δεπgere:id esti non solo spiritu, sed corpore & carne, modo tamen diuino ac spiritali, quia non pura caro erat,sed spiritus de Deus.Deinde quem ministrat Pate Verus ci- ta . bus est,quemadmodum & quem Filius cum Patre etiam ut homo donat. Totum Christum,tam Deu quam hominem,uerum panem,Pater & Filius,quatenus Deus & homo,nobis distribuunt:sed quamuis ubique siti verus cibus,non tamen Vbique -μ-- est vere cibus, sed duntaxat cum carnaliter & corporaliter a Christo Deo & homi- ο -- ne praebetur.Nam sicut vera vidua dicitur,etiam ditissima foemina, quae viro ossi
496쪽
in est, non auicin Vere vidua, nisi quae viro ac caeteris adiumentis careat prorsus deserta:ita Christus ipse quoad diuinitatem & humanitatem totus,quantus est, verus est cibus, sed non vere cibus,nisi cum modum & proprietatem naturalem aliquatenus cibi naturalis retinuerit: quandoquidem quaeque res eo verius ac persectius cibus est, quo magis ad proprium csum naturalem accesserit, quamuis verius ac pers istius non sit alimentum. Sic Manna negatur verus cibus non tamen negari potuit vere cibus, quia in veritate & vero modo naturalis cibi sumebatur. Quam promi tebat Christus in eseam cantem suam,vcre cibum esse rinat: non quia verior es.set alimonia Z dignior,quam quae offerebatur a Patre, cum cIlet plane eadem : sed vi supra modum,quo a Patre dabatur,vere cibus este praedicetur,oporret ut ad in dum Z proprietatem cibi naturalis propius accedat:modus autem ille est, ut corporis ore excipiatur Hanc phrasin praeclare Chrysostomus examinat, cium est, Quid . . autem signat,Caro mea vere est cibum, Manguis meus vere cst potusZaut quod is est verus cibus,qui saluat animam,aut ut eos in praedictis confirmet, ne obscure loci ..tum in parabolis arbitrarentur, sed scirent omnino neces latium csse,ut corpus co-- mederent.Sic igitur,authore Chrysostonao, Christi caro vere cibus appellatur, ut cibus abique parabolis esse intclligatur. Qusd autem non parabolice est cibus, omnino comcdendus est reipsa, S modo aliquo corporali. Deus vero ac diuinitas non
est cibus absque parabola. Ideo Eplaestini Patres concedebant Nestorio,diuinitaremedi non poste,quia vere non ederetur,nisi quod editur proprie,&non parabolice, seu per quandam similitudinena,quo posteriori modo diuinitas edi facile admitte
retur. Quamuis ergo res eadem sit,quam Pater & Filius clargiuntur,discrepantia tamen est maxima ita modo, quia Pater dat Chrillum Deum & hominem in cibum tantum parabolice, ut pascat animam nostram ad eam similitudinem,'ua cibus p scit corpus nostrum:Filius vero,ut homo & Deus,dat carnem tuam vere ac proprie in cibum, modo naturali ore corporis capiendum. Quam significationem huius loci sequuntur Hilarius Curillus,Chrysostomus, atque alij,qui in veritate&reipsa,n turaliter,corporaliter,ac substantialiter, & non solum spiritaliter ac per fidem, camnem Chrilli a nobis comedi,ex ista phrasi Ioannis indubitanter asseuerant.Praeterea situ , ut homo duo dona connectit:Panis quem ego dabo,caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita Bis se daturum carnem suam pollicetur, semel nobis,atque i terum pro nobis,& prioriis donationis intelligentiam peti vult a pol feriore, cium v-tramque dedita opera coniungat. Itaque qui absque errore cupit scire, quo pacto prior donatio compleri .lcbeat, animaduertat quo pacto pol terior completa sit. Christus autem non spiritu solo, sed per interpositam ipsius rei subi antiam, implouit pol teriorem. Dedit enim atque obtulit Deo carnem suam reipsa ad mortem vique pro mundi vita. Promisit igitur eandem carnem, non spiritu solo, sed per inte positam ipsi is rei subitantiam a nobis manducandam. Nam quae ratio patitur, ut priorem donatione a polletiore separemus,csim posterior ideo sit adiecta,ut priore interpretaretur & exprimcret 8 Pan est quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. Ista quoque connexio habet allusionem ad antiqua sacrificia: cx qua etiam conuincitur necessiarib, eandem camem in substantia corporaliter a nobis comedendam, quae oblata fuit in sacrificio. Hostia pro peccato partim Deo offerebatur in altari, partim non solo spiritu, sed corpore a sacerdote & offerentibus edebatur Cluillus ergo sicut non spiritaliter duntaxat se litauit Deo sed in substantha,ita pollicetur carnis suae manducationem,non spiritalem solum, sed substantiale, qualis de re sacrificata fieri solebat. Qua de causa in codem sensu utramque oblatione promisit,& differentiae omnes a Iomae dispositae inter Mosem, Patrem,& Christa, atque
497쪽
atque inter eorum panes & dona, eo spectant,ut demonstretur a Christo caro promita in esum verum, naturalem & corporalem, ac non tantummodo spiritalem. Quartu autem de propositis ut persequamur, cohaerere non potest interpretatio, P squam Aduersari j student promisto Christi assuere, quasi de carne per solam fidem, isti. .E. ,. seu spiritaliter tantum,sumenda seratur. Nam ab initio mudi caro illa in cibum spi- is ι. his. ritalem per fidem percipi edum omnibus iustis exposita fuit,etiam antequam procrearetur,quia non iii aliquo alio salus costituebatur,praeterqua in Christo Deo de homine Ita ut ipsi Patriarchae cum gaudio viderint diem Christi. Nec verbu Dabo - pati potest,ut pro Dedi,aut Do, capiatur,cum adluxerit Christus, Panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita: ubi ex eadem fisura orationis , Dabo in priore parte qua in posteriore collocatur. Sed nondum dederat, aut dabat carnem sitiam in mortem pro inudi vita eo modo quo loquebatur. Spirital, ter quidem iam dederat, quia iic Agnus occisus suit ab origine mundi, nondum tamen realiter, quomodo se daturum spondebat. Quemadmodum igitur verba, Dabo carnem meam pro mundi vita,necessariὁ pertinent ad suturum tempus: sic & illa Panis quem ego dabo caro mea est. Scio quidem Latinos codices tatum semel legere Dabo, nec talis lectio damnari omnino debet: non tamen habet E clesia Dei talem consuetudinem, ut per Latinos codices fidem abroget Graecis, maxime quando utrique simul constare possunt. Etiamsi vero non bis exprimeretur Dabo, tame bis intelligi oporteret, quia lex sacrificiorum postulabat, ad quam alludit, ut prius non daretur de ipsis in esum populo, quam Deo oblatum fuisset. Adhaec nihil interesset non solum inter dona Patris & fiiij, sed nec inter dona filij,
quoniam uterque in textu praedicatur dedisse ac dare Christum incarnatum in cibum spiritalem perfidem. Frustra ergo ac de nihilo noua pollicitatio succedere cum re noua ac nouo fructu careret. Cardinalis Caietanus sperat se euasurum,
si concedatur Christum datum fuisse in spiritalem cibum ratione suae diuinitatis, sed non humanitatis, nisi per verba, Et panis quem ego dabo,caro mea est. Verum Christus non sola ratione suae diuinitatis,sed etiam humanitatis,ante istam clausu iam se panem verum & viuum antea pronuntiauerar,cum ait, Ego sum panis vitae, Qui venit ad me, non esuriet, &qui credit in me, non sitiet unquam. Sed dixi vobis, quia & vidistis me, &non credidistis. Patres vestri manducauerunt Maimna in deserto, & mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex is ipso manducauerit, non moriatur in aeternum. Quid est aliud,panem vitium de coelo descendere , quam verbum carnem induere de virgine 3 Qui descendit, ipse est qui ascendit sit pra omnes coelos. Quid est aliud,manducare ex pane qui de coelo descendit, quam credere in filium incarnatum, & ita per fidem de humana eius natura vesci Quomodo cumrane de coelo misso comparatur Christus, nisi ratione humanitatis,cuius causa descedit de coelo,& in terra visus λ& quis est alius, quem Iudaei viderunt, nec in eum crediderunt, nisi Christi caro, quam no agnose bant verbo unita esseZIdem Caietanus atque alij assentiuntur, innui prius donatione earnis Christi in escam spiritale: sed in illa posteriore clausula declari, eande camnem nouo modo tradedam in cibum spiritaliter per fide,nempe sub ratione passi nis ac mortis,ut non tantum fide complectamurChristu incarnatu,sed passum. H esane argutia in eade absurda cum superioribus reuoluitur. Explicatio sanὸ quaereda
est in hoc singulari fili j Dei dono,qualis penitus non cadat in patris,aut alteru eiust dem fili j Donum:quia si eodem modo plura accipi eda essent,nuquam adeo disti cte ac varie proponerentur:At si panem filij hominis,quem ipse nobis dedit in cruce, intelligimus spiritaliter per fidem, nihil singulare in filij dono inuenietur, de
498쪽
quo tamen sgnificanter bis dicat se nobis quendam peculiarem cibum daturum. Quamuis enim ratio, qua filius patri per mortem suam dat se in cruce pro mundi vita, sit valde peculiaris & propria, tamen ratio, qua per fidem vitiam velut crucifixus & mortuus, vel dum crucifigitur & moritur, nobis dat panem mortis sua non est illius personae aut naturae assumptae propria, sed una cum patre prorsus comunis est. Quocunque enim modo filius dat seipsum nobis,dum in cruce moritur, codem & Pater dat filium nobis, quia uterque dat eu in cibum nobis per fidem dccharitatem. Caeterum si nolumus dona Patris &siiij, quae in Evangelio clarissimδdistinguuntur, commiscere inter se & confundere, sic interpretandum est donum sith Dei, ut aliqua saltem ratione disserat a dono Patris: quod utique perspicue in sola donatione corporali carnis suae cernitur, in qua filius secundum assumptam
naturam Patre minor exhibet nobis carnem suam vere in cibum, quomodo Patet
non dat. Sed nec nouus esset modus & inusitatus, etiamsi sub consideratione passionis spiritaliter vesceremur carne illa , cum omnes Patriarchae & Prophetariam inde ab origine mundi carnem Christi etiam illo modo manducauerint. Licet insuper Patri nouo modo in cruce caro illa fuisset oblata amen si nobis no nisi pecfidem etiam sub ratione passionis daretur, modus manducandi Christum crucifixum per fidem nouus no esset, aut in summa filio Dei promittendus, cum omnes Patriarchar & Prophetae iam inde ab origine mundi illo modo carne Christi manducauerint. Denique cum eodem stilo & orationis filo dicatur, Et panis quem ego 'dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita: si prior donatio pro spiritali
duntaxat enarratur, quid ex textu coget nihilominus posteriore de donatione reali in mortem enarrare An non contra necessarium fuerit,ex duplici carnis illius oblatione in textu commemorata,priorem reipsa sibi quam in cruce & in cibo realiter compleri, sicut posterior in cruce completa fuit, & diuersum modum realem si tuere, quo in cruce danda erat caro, ab eo quo in cibum promittebatur Z Nunc restat videre,qua in re Ioannes innuat exoluendu promissum illud de esse carnis Nul-hbi certe comperietur, non dica comodius,sed omnino,quam in ipsa Eucharistia.
Apparet ab Euangelista introduci caput sextu contra haereticos, qui iam in ipsius senectit te irrepebat in Ecclesia Gnosticos dico ab Ebione & Cerintho prognatos, qui per arrogantiam aspernabantur mysteria Christianorum:tanqua Deo indigna esset sub elemeta sua dona redigere,atque ita hominibus impartiri, cum magis deceret id per solam fidem &spiritum praestari. Etiam negabant Christum vere carne induisse: ob id Eucharistiam,& eius oblationem nihili pendebant,quia non credorent esse carnem veram Christi, quemadmodum ex Ignatio Ioannis Euangelistae auditore Theodoretus recitat. Propter priorem rationem non solum ipsam Eucharistiam negligebant, sed baptissmum, sicut Irenaeus annotat. Vt in baptis res aquam vim coelestem infundi ad purganda peccata Ioannes monstraret, videtur
quintum suum caput scripsisse, &Euangelij scriptis ab illis editis addidisse narrationem miraculi de piscina Iudaeorum, & aqua quae diuinam virtutem imbibebat ad curandum hominem a quacunque detineretur infirmitate : ne miraremur, si virtute supernaturali baptismi aqua perfunderetur ad sanandum omnem peccati paralysin & languorem. Ut mederetur duplici errori de Eucha istia, etiam videtur statim subiunxisse sextum caput, in quo omnia sere diluit, quae contra carnis Dominicae in Eucharistia veritatem, praesentiam, & manducationem obiici
possunt. Miraculum de quinque panibus & duobus piscibus statim initio proponit,ut sicut ad probandam vim inditam baptismo miraculum de piscina illi assine si te protulerat, ita illud producit,in quo fiat per gratiam actione &verbu Christi Panis
499쪽
panis immutatio supernaturalis ad alenda tot hominum milia sine diminutione, ut ex tali operatione visibili & incomprehensibili fident faceret de immutatione admirabili quae fit in pane Eucharistiae per gratiarum actionem ac verbum eiusdem
Chrilli,ut mutatus in carnem ipsius tot seculoruna homines nutriat, sine carnis illius noui panis consaniptione. In eum finem editum hoc miraculum etiam Chri
stuς ipse ait: aeritis me,non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus,& siturati estis. Operamini cibum,non qui perit, sed qui permanet in vitam aeterna, quem filius hominis daturus est vobis. Idemque testincantur Iraeneus, Chrysost mus,atque alij, quos libro primo de trans subitantiatione producimus. Nec certe opus hoc ullam habet analogiam cum csuspiritali carnis Christi per fidem, cum nulla fiat cibi immutatio, nec de eius consumptione ulla subeste possit suspicio, ut
. est deesse carnis reali per Eucharillici panis mutationem. Vnde autem liccipsi acciti dat, & tanta virtus accedat, Euangelista subindicat: nimirum ex Chiilii, de sermo nis eius omnipotentia, atque cx proprietate carnis ciusdem, quae spiritalis plane est ac diuina, nec corruptioni subiacet. Nam Petrus pro omnibus videtur omnem
difficultatem expedire: Domine,ad quem ibimusὶ Verba vitet aeternet habes: & nos credimus&cognoscimus quia tu cs filius Dei. De carnis verb conditione Christus ait: Caro non prodest quicquam:Spiritus est qui vivificat. Verba quae loquor v bis , spiritus & vita sunt. Sed cur expresse Euangelista secramenti Eucharistic, vel Coemet future, non meminit Z Eadem prorsus ratione id factum sitit, qua nec baptismi in quinto capite expres lana mentionem sicit: eius tamen naturam ac virtu- pri si non
tem totam aperit, quod idem de Eucharistia in hoc capite prςltitit, ut apud popu- οῦ ἡ tum mystice ac subobscure de mysterus loquatur, quasi soli fideles essent intellecturi : quomodo de iisdem se loqui Apostolus testitur. Ac quamuis Christus
nominando panem camem suam , de pane materiali Euchartitiae proprie non acceperit, tamen nomen panis non frustra interpositum fuit a sapientia Dei. Mira
autem est inter hic dicta & secta a Christo , & inter Euchariabet instituit cise
cunilantias , correspondentia , de conuenientia. Principio tempus anni utrobique pessimile suit. Sicut Eucharistiam instituit vesperi in Coena ante diem fe- ι - - .cis stam Pasche , ita erat proximum Pascha , dies festus Iud orum, quando Chis stus ea fecit Sc dixit, quς apud Ioannem recensentur: nec longius spatium 'quam unitas anni inter duplex Pascha ex collatione scripturς inuenietur, ut anno vertente cum prςberetur Eucharistia , facilius promissi recordarentur Ap stoli. Deinde panum apud Ioannem acceptio, benedictio,& discumbentibus ficta distributio, imago quςdam putari debet eorum, quae pollea in Coena gerebantur,
maxime si verba utrobique secuta cum Achis prςcedentibus comparentur.Nam ut ex miraculo,quod circa panes egissct, cepit occasionem promittendi carnem suam in cibum,dicens, operamini cibum,&c. sic in Coena occasionem nactus ex mymo
pane conficiendi corpus suum, &ipsum sub forma panis distribuendi, utrobsque
transiens a pane ad carnem. In Ioanne scribitur, Panis, non quem accipiam, sed quem dabo,caro mea est. In Coena dicitur accepisse quidem triticeum panem &azymum, sed nullum alium dedisse quam carnem suam, inquiens, Hoc est corpus meum. Ibi promittebatur in cibum illa caro, quam daturus erat pro mundi vita: hic porrigitur in cibum corpus, quod pro nobis datur. Ibi proclamatur, Caro meavere est cibus,& singuis meus vere est potus: hic,Manducate,Hoc est corpus meum. Bibite ex hoc omnes: hic est enim Anguis meus. Illic, sicut turbis & aliis discipulis recedentibus soli duodecim a Christo non recesserunt: hic ut Coena , turbis
500쪽
exclusis soli duodecim cum Iesu discubuerunt. Illic unus diabolus appellatur post Coenam vero in cor Iudae Sacla uias intrasse narratur. Illic Pcuus se non abiturum, hic se nunquam dcferturum Dominum pollicetur. Haec omnia cum tam mirifice conspirent, ut nihil aliud prope interiit, quam quod in Coena id fiat & praestetur, quod in sexto capite Ioannis verbo promissum erat, & miraculo praefiguratum: ipsa profecto mutua Vtriusque loci collatio manifeste probat ea quae
apud Ioannem commemorantur,coniuncta esse cum Coenae dominicae celebratatione. Quamuis tot tantisque probationibus destitueremur , & cx proprieta te literae desumptis argumentis, sineremusque capitis huius multiplicem fingi interpretationcm,tamen merito ea caeteris esset praeserenda, in qua&plures,&mai res ingeni j, doctrinae, prauitatisque Patres consentirent. Ad quam ctiam interpror' ionem si usus&consuetudo insignium populorum S gentium accesserit, iam adeo certa & explorata merito videtur esse illa explicatio, ut omnino ab ea recedere non liceat. Etenim cum vel sola doctissimorum Patrum sententia, vel solus illustrium Ecclesiarum usus, magni per se ponderis & momenti esse debea quin haec duo coiuncta multo pluris facienda sint,nemo lanae mentis dubitauerit.Non solum vero complures, sed omnes fere Patres,tam Graeci quam Latini,sextum caput Ioat ni sunt interpretati de Eucharistia, non tantum in Homitiis, accommodando ad Coenam Domini, sed in illis Commentari iis, quos ita elaborarunt, ut summo studio, & multis precibus vigiliisque, & maiorum traditione, sensum literalem inuestigarent. Nec tantum verbo umplici haec de sexto capite assimarunt,sed necessit tem sumendi Eucharistiam inde collegerunt tam Cyprianus, quam Cyrillus, a que inde toto orbe dispetia ac primitiua Ecclesia, ut capite de Nisi manducat ritis, paulo post declarabitur. Imo Irenaeus, Hilarius, Basilius, Augustinus, Cyriuius,atque alij, & Generales synodi, Ephesina,& quae Generalium authoritatem obtinuerunt Alexandrina, & secunda Nicena, ex eo sensu, qui in caput illud Ioannis per uniuetiam Ecclesiam erat receptus, contra haereticos Valentinianos, Nestorianos, A rrianos, Pelagianos & Iconomachos disputarunt adeo, ut illam de E charistia intelligentiam tantum nuper quidam coeperint impugnare , cum olim ne quidem haeretici auderent contra hiscere, aut a quoquam fuerit cogitatum ad spiritalitatem solam transferre : adeo ut Hilarius ipse propter Verba Ioannis ii get cuiquam ambigendi locum relictum de naturali & corporali camis Dominicae esse , & tanquam atheum damnet, eum qui non credat Iesum Cluis tum Deum esse , quisquis aliorsum eius verba detorserit. Augustinus ipse rationem explicat, cur Ioannes historiam Coenae Dominicae cum aliis Euangelistis non de
scripserit: quoniam inquit; de corpore Se sanguine Ioannes plane alibi multo uberius Dominum locutum esse testatur. Chrysostomus de Cyrillus hanc ideo prius habitam ea de re fuisse concionem iudicant, ne in Coena horrerent Ap stoli ad tantum inusitati doni miraculum. Athanasiis Armat hic a Christo de mysteriis disputationem institui. Chrysostomus etiam Ioaeuiis contextum di stinguit, ut priora ad spiritalem alimoniam referantur, ab eo vero loco, Et panis quem ego dabo, caro mea est, reliqua ad camem & sanguinem in sacra mento Euclavistiae. Alij ex Patribus conferunt verba Ioannis cum his quae Guangelistae de Eucharistiae institutione narrant, tanquam de re eadem conlcripta. De sola spiritali participatione intelligentiam consutant, inquam, Hilarius , B silius , Cyrillus , Chrisostomus. Realem ac veram carnis dominicae a Nestorio consessam approbant & confirmant Ephesini Patres. Nam cum ille diuinitatem
elui non suDuci clamitaret , ideoque non de filio Dei scribi, sed de came filiu