De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

s EXTA REPETITIO

qui permanet in Vitam aeternam: non quia improbet sollicitudinem & laborem a de victu quotidiano, ut olim ad suae pigritiae excusationem nonnulli textum alleches ιό- Sabant, sicut Chrys stomus recitat, sed quia maiorem curam haberi voluerit de sua Ioam ij nritali alimento, quam de corporeo & carnali. Solet autem scriptura ea phrasi uti, quoties homines videt addictos plus aequo minori & inferiori bono, praeterito digniore. Itaque cum Augustinus illius stili scripturam enarraret, quid mirum, si pari dicendi genere sensum expressi Z Adhaec familiare est omnibus, cum unam

rem seorsum tractant,quae tamen alteri sit annexa, proprietates illius per remotionem aliarum,quae alteri conueniunt, describere ac distinguere.Cum i*itur in sumptione unius Eucharistiae varia ac diuersa maducatio exerceatur, recte ad ipsa spiritale secernendam & declarandam, realis & corporalis esses proprietates ablegatur ab Augustino mon propterea tamen illae aliae maducationes negantur,quin una cincurrant. Denique quoties plurium actionu unus est scopus & finis praecipuus, quo neglecto sectamur inferiores, ipsisque immoramur doctori incumbit a leuioribus illis nos auellere, & ad summu atque praestantissimu nos reducere, ut nihil praeclare actu putetur ab eo,qui in minoribus illis substiterit. Ita Christus se gessit in capite Ioannis cum Iudaeis, & proeter has causas non solus Augustinus, sed Origenes,

Cyprianus,atque alii aliquado sic consueuerut spiritale manducatione extollere,ut cam solam videantur agnoscere:imΘ dc aliquando alias reiicere: nihilominus benepe spectis de collatis eorum scriptis, cuique manducationi suum locu relinquut &tuentur. Profecto ex Cypriani sermone De coena Augustinus apparet multa gene- . ra dicendi circa Eucharistiam decerpere, quibus abutuntur Aduersii': veluti est, mone C tria- de quo controuertitur, qui apud Cyprianum sic iacet: Defaecatis animis carnis-

edulium non est horrori, sed honori, potuque sancti ac sanctificantis sanguinis spiritus delectatur. Haec quoties agimus,non dentes ad mordendum acuimus,sed fide sincera panem sanctum fragimus de partimur,dum quod diuinum de humanitia est, distinguimus & separamus,itemque simul separata iungentes, unum Deum &..hominem fatemur. Hic Cyprianus,quemadmodum dc Augustinus, spiritalem co-- templationem fidei circa Christum in sacramento seorsum describit, a qua corpo- ratem dc realem manducationem distrahit,ut illam explanet, sicu i corporalem cintra in sacramento non semel etiam separatim perstringit:veluti cum ait Dominum usque hodie hoc veraci simu & sanctissimu corpus suum creare, & sanctificare, de benedicere,&pie sumentibus diuidere: Et lege esum sanguinis prohibere, Euangeliu praecipere ut bibatur,ac nos linguam intra eius vulnera figere. De utraque vero maducatione mixtim scribit nos Christi sanguine interius de exterius iubricari, a que alia plura. Vrget autem maxime spiritalem pluribus verbis, quibus fine & fructum sacramenti exasgerat. Eadem plane methodo de fac ramento docet Augustianus,ita ut Cyprianu sequatur,non solii in in omnibus generibus dicendi,de quibus rem litigant Aduersari j,sed in forma docendi: atque inde certo detur c5iicere, Sermone Cypriani de coena ante Augustinii fuisse editum nomine Cypriani,cuius Augusti-Ο- nus ad modii studiosus filii Hic cu Cypriano in comendada spiritali sumptione frei, quenti ius Versatur,propter allatas causam:aliquado quoque solam reale de corporale mi esu. 1 . t agit,Vt cum prohiberi in lege sanguinis esum meminit, de cotra in Evangelio permitti & mandari ex eodem Cypriano sumit: ac iudicat eum qui no audet quotidie c5municare,sic honorare corpus de sanguine Christi, quemadmodii Ceturio Dominum honoraui dicens,Domine,no sum dignus:Eum vero qui quotidie com nicat, ita honorare,quemadmodii Zachetas,qui cu gaudio ipsum cxcepit in domu

532쪽

DE VERITATE EUCH ARISTIAE. 1 6

Christiani dominicum corpus intraret,quam exteri cibi. Quae omnia Utique, velint nolint Aduersari j, de corporali sola sumptione ad verbum diculur,ac de oris & de-tium ac totius corporis praeparatione.De utraque Vero perceptione conluctim loquitur, cum exprimit,mediatorem Dci & hominum Christum Iesum carnem sua nobis maducandam,bibendumque sanguine dare,eaque nos fideli ore atque corde et, 'o

suscipere: quamuis horribilius videatur humanam carnem manducare, quam perimere hominem,& humanum sanguinem potare, quam fundere:&cum distinguit edendi modos, quos postea repetemus: necnon cum nominatim de spiritali cum Uia corporali ita monet:Videte,fratres, Panem coelestem spiritaliter maducate, innoce- - tiam ad altare apportate. Peccata cisi sunt quotidiana , no fuit mortifera: antequam m/ηώωuoneis ad altare accedatis, attendite quod dicatis, Dimitte nobis debita nostra. Si dimitti,, - dimittetur tibi Securus accede.Panis non venenu est. Aliquando in cohortando ad saspiritalem seorsum multus est: quasi ad solam: quia sine ipsa alia nihil prodest,& sine di a G.

alia, ipsa sola maximum fructum affert. Quemadmodu ergo Christus saepe Pronu- - M intiat, fides tua te saluumsecit, non suta sola ad salutem sit instituta, sed quia sine ipsa

alia nihil conferunt,&sine aliis ipsa sola interdum plurimum coducit: eodem pacto, quoniam se habet spiritalis manducatio ad resem,non minandum, si totus effectus Vtibuitur ab Augustino, S aliis Patribus plerunque, cum tamen non intendanti statuere,vel aliam excludere. Ad probationem aliorum trium consequetium argumentorum Aduersari j allegant ex Augustino ista:Nec haeretici nec indigni di- Π cendi sunt manducare corpus Christi,quoniam nec in membris computandi sunt - Christi. Ut enim alia taceam,non possunt simul esse &membra Christi, & membra' meretricis.Denique ipse dicens,Qui manducat meam camem, & bibit meum san guinem, in m manet,&ego in eo,ostendit quid sit, non sacramento tenus, sed re vera corpus Christi maducare,&eius sanguinem bibere. Hoc enim in Christo ira, nere,ut in illo maneat & Christus.Sic enim hic dixit,tanquam diceret, Qui non in

me manet,&inquo ego non maneo,non se dicat aut existimet manducare corpus

meum,aut bibere sanguinem meu . Et tuc erit vita Vnicuiq; corpus & sanguis Chri-- sti,si quod in sacramento visibiliter sumitur,in ipsa veritate spiritaliter manducetur, id 3. spiritaliter bibatur. Et huius rei sacramentum, id est unitatis corporis & sanguinis Christi alicubi quotidie,alicubi certis interuallis dierum inDominica mensa prςpa- ratur,& de Dominica mensa sumitur,quibusdam ad vitam,quibusdam ad exitum. Res verὐ ipsa cuius & sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitiit, qui- cunque eius particeps fuerit. Qui non Inanet in Christo,&in quo non manet Chii- stus, proculdubio nec spiritaliter manducat camem eius, nec bibit eius san linem, licet carnaliter & visibiliter premat delibus sacramentu corporis & sanguitiis Chri- sti,sed magis tantae rei sacramentum ad iudicium sibi maducat & bibit,quia immiseruus prcsumpsit ad Cluisti accedere sacrametum.Haec diluamus eo ordine quo proposuimus.Sciendum est sacramenta in triplici statu cosiderati,nimirum in statu com. sectionis, existentiae,& essicietiae,& ubique duabus rebus constare. In priori,forma

Verborum, & materia seu clemeto: In existentia, re externa & interna,terrena & cc

lcsti:In essicientia, causa & effectu, signo &signato Augustinus triplicem illum si, tum ex Cypriano etiam didicit,& deprompsit,& sacramentum ac res sacrameli,scuveritas, Voces sunt ambiguae&ancipitis significationis apud Cyprianum & Augustinum. Admonuimus antea corpus Christi de rei dictione, in scriptura& Patribus hesse pariter amphibola ac dubii sensiis. Ex qua ambiguitate imponunt Patribus, & MAE G iincautos fallunt.Sacrametum accipiunt pro solo signo & elemento extemo , & rem pro illa, qua in existetia constituitur integru sacramentu,& corpus pro solo corporem

533쪽

SEXTA REPETITIO

Christi naturalitq; in eo significatu aut horitates productas cote lunt intelligi, cum

aperte contra Augustinus illa tria ibi sic nolit,nec patiatur intelligi.Sacramentum enim usurpat pro integro sacranacto in sua existentia duabus rebus constato, terreno elemento,& corpore ac sanguine Domini, quod ita existens fit signum & sacram-tum,non iam rerum cometarum,sed alterius rei, quam significat tantum, vel etiam

efficit,nepe corporis Vcri Christi,quatenus visibile est in statu naturali,quod signiscat ipsum cxistens sacramentum, aut etiam corporis mystici sacramctum cst, cum revero utriusque corporis ciscitur rursus integrum sacranaciatum, non in exilientia,

sed in efficientia& significatione persecta: ita ut pro re tum habeat corpus Christinaturale, quatenus est visibile in statu naturali,& mysticum atq; omnes ei semis spiritales carnis Dominicae. Quod ita ponatur sacrametum,& res, S corpus Christi, in Augustini prolatis testimoniis, ex collatione aliorum mani selle constat. Imprimis exilientiam sacramenti duabus rebus conssatam ab illo ita describi, Pro cr in Sen-tentiis tradidit: Hoc est quod dicinatas,quod modis omnibus approbare contendi-mus,sacrificium Ecclesiae duobus conflare, visibili elementorum specie,&inuisibi-Pς ---ψ'- li Domini nostri Iesu Christi came&sanguine,iacramento,&re lac tamenti, id est in

Corpore Clarii ci.Sacramentum Vt cxistens & integrum lentit quoque Augustinus

Asia , i ab indignis sine fide suscipi. Egregium sane comminiscitur effugium Theodorus

BeZa.Cum enim legeret Augustinum assirmare eb indignis corp' Christi capi, Manibus inquit 1 acrametaliter &signo tenus. Sed testatur Augustinus ab ipsis integrii Dia i .is lacramentum fumi. Si manibus solis sumi interpretatur Bera, ergo etiam non sola σε si pars fac ramenti, id est,signum,manibus infidelium gestabitur, verumetiam altera Pars quς secramentu intcgrat,& res ei' est,ac vera caro Christi .Proinde non aberit a signo manibus apprehenso caro ipsa,&res sacramenti. Quid si Augustinus nominatim iuculcat,indignos cum dignis de eadem re lacranacti,& de ipsa came, quae s lus est inudi,participaret Textus est: Etiamsi iustus S iniquus,sicut Iudas & Petrus, ian.r pariter sacramenta communicent,nulla est participatio iustitiae cum iniquitate. Ex Vna quippe re Iudas sibi sumebat iudicium,Petrus salutem.Num mala erat buccella ia'. '' quae tradita est Iudae a Domino 3Α bsiit. Medicus non daret venenum: salutem medi-cus dedit, sed indigne accipiendo ad perniciem accepit,quia non pacatus accepit.Si iaquoties,ut volunt Aduersarij,de sacramentis agitur, nomen rei pro significata re &integrante sacramentum in sua existentia collocatur, habes ex eadem re Iudam &Petrum pallos suisse.Ergo pariter carnem Christi comedemt,si ipsam res lactam etiperpetuo designat. Ac ne repente mutata sententia rem pro signo substitui fingant Aduersari j,nota apud Augustinum ex eadem re haustam salutem a Petro, de a I uda damnationem mota non tantum dici oblatam salutem Iudae, sed ab ipso acceptam, quamuis ad perniciem: salus vero non ex solorum signorum acceptione sumitur,ut

nec in solis signis secundum illos offertur.Quod si Augustinus per rem sacramenti, seu bonum corpus Christi, quod asseuerat etiam ab indignis excipi, intellexisset i tum signum,sacramenti integri partem,vicistent Donatistae, a quibus obiiciebatura mali; non ministrari aut capi res coelestes, sed pura ac nuda elementa, tum in baptismo,tum in Eucharistia. Alia de Augustino ii nobis citata capite De manducatione indignorum hic adiungi debent.Nunc quaeritur, quomodo igitur Augustinustam clare testetur in allatis authoritatibus,non re vera,sed solum sacramunto tenus,

, corpus Christi ab indignis & haereticis comedi. Respondemus iam sacramentum' ab Augustino,& rei vocem, aliter capi,quam capiatur in ipsius secrameti existentia Confitetur enini expresse Augustinus,s minentum integrum & carnem Christi, aliarum rerum quas significat aut efficit esse sacramentum, id est signum & partem. integri

534쪽

DE VERITATE EVCH ARIST T. 1

ntegri sacramenti, quod integratur ex rebus illis quas significat, vel operatur. Sic se ri. enim loquitur: corpus Christi,res sacramenti,& sacramentum. Caro eius est,quam forma panis operta in sacramento accipimus,& sanguis eius, quem sub vini specie - & sapore potamus: caro videlicet carnis, S san suis est sacramentia sanguinis,carne

&sanguine utroque inuisibili, spiritali,intelligibili, signatur visibile Domini nostri. Iesu Christi corpus,& palpabile, plenu gratia omnium virtutu de diuina maiestate.

Hic integrum sacramentu in exilientia agnoscit esse partu sacrameli, quatenus in significatione versatur,ipsumque integrari, tanqua ex re, ex corpore eodem Christi,

quaten' in statu naturali extitit,& est visibile. Alibi eande Christi carne quatenus existit sub facrameto & signo panis,ex multis granis aggregato fieri ait: rursus signuta partem sacramenti,quod tanqua ex re integratur,ex unitate fidelium,& corpore .. Christi mystico. De illa sacramenti acceptione dixit:Huius rei sacramentum,id esto unitatis corporis & saguinis Christi,alicubi quotidie, alicubi certis interuallis diem,

- in Dominica mesa praeparatur. Rem eius vocat ipsam unitate,ut paulo ante allega--bamus. De cade cocludit alibi:Sacramenti partici Patione ac beneficio no priuatur, Eae a L. -

quado ipse,quod illud si cramentu significat,inuenit. ubi loquitur de participatione mystica per baptismu, qua quis Christo incorporatur & fit membrum corporis mystici, quod statim repetemus.Tertib apud Augustinu, caro Christi sub elemento,& perceptio totius sacrameti fit signit de pars alterius totius sacranacti, quod integratur tanqua re ex fructu & digna c5munione, seu ex participatione, non solius carnis sub Aemeto panis, sed virtutis eius spiritalis, gratia: S vitae,qua caro est praedita, & quam Augustinus vocat rem sacramenti in ea ratione considerati. Sic dixit, sic ramcto tenus,& no re vera comedi corpus Christi ab eo, qui no manet in Christo:& in quo Christus no manet, S: in veritate spiritaliter no manducare,qui vitam Christi no maducat.No ait simpliciter in veritate no maducare,sed in veritate spiaritaliter:&in his omnibus locutionib'interpretatur,ac citat expresse,Caro no prodest quicqua:spiritus est qui vivificat.Vbi ex mete A ugustini Christus docet carne sua duobus costare, carnis subflatia,& diuino spiritu. Vtergo Christus sine participatione spiritus negat re & veritate suc carnis,quc esset spiritalis, cui tum deesset sua proprietas, licet substantia comunis carnis poneretur: eo pacto Augustinus negat eius de carnis sumptione in sacramento,alludes ad Christi dictu.Sicut aute Christus

non it inficias veram esse carnem, ac vere sumi etiam sine comunicatione spiritus, sed negat vera csse suam carnem, de qua loquebatur: ita Augustinus non inficiatur

veram Christi carnem etiam in se spiritalem in sicramento percipi, sed manducanti ait non seri re vera corpus Christi, & carnem eius, nisi de spiritalitate eius parti- citetur. Eam csse Augullini intentionem patet ex fine expositionis de lese superius allatae ad illam clausulam, Verba quae loquor vobis, spiritus & vita sunt: ubi concludit verba de esse carnis intelligenda spiritaliter, id est, ut non solii inde ipsa carne, sed de spiritu eius pascamur,& vegetemur. Quod nisi fiat, & solius carnis

sumptione suerimus contenti,sine communicatione spiritus, tum quidem ait carnaliter verba Christi a nobis intelligi:& quamuis inse& in natura ipsius carnis verba sint spiritus &vita, non tamen ita sunt sumenti carnem sine spiritus participatione , nec illi est re vera caro Christi, & in veritate , qualis est in se &per suam naturam in ipso si cramento , sed non ei talis re vera succedit. Au--ma. -gustini conclusio illa sic habet: Si separatur a Christi corpore, non est mei n- 7

.. brum eius. Si non est membrum cius , non vegetatur spiritu eius. Spiritus cm.,so est, qui vivificat:Caro non prodest quicquam. Verba quae locutus sum vobis 'o spiritus & vita sunt. Quid est, spiritus & vita sunt Z Spiritaliter intelligenda

535쪽

s EXTA REPETITIO

sunt. Intellexisti spiritaliter 3 spiritus di vita sunt. Quod autem Augustinus vocat.

in his authoritatibus rem aut veritatem sacramenti, etiam nominat & vcritatu camnis Christi, quoniam carnem ipsam sub clemento de maducatione appellat sacramentum fidelium de signum, respectu finis quo ludit, devitae spiritalis, quam dignὸ

sumpta affert. Locutus est inquit nobis Dominus de corpore & saguine suo, quod Ane ly.a y corpus dixit esca, de sanguine potum, sacramentu fidelium, quod agnoscut fideles. Alibi eandem rem vocat effectum sacramenti, alibi vitae cinctificatione, alibi vir-26. Q in tu: em dc spiritus participationem: atque ibi mente sua planissime aperit, persect /q- que manducationem corporis Christi absblui exprimit, si no tantum ipsam carnem in ipso secrameto existentem delibemus, sed usque ad spiritus eius participationem penetremus, de eo spectare omnem Christi disputatione de carne & spiritu rursus ita cocludit:Totum ad hoc valeat nobis,dilectissimi,ut carnem Christi & sanguine non edamus tantum in facramento,quod de multi mali, sed usque ad spiritus parti. cipationem manducemus de bibamus,ut eius spiritu vegetemur,& non scandalis e- mur. Caluinus & Beza cludunt, quia in sacramento edi scribatur, quas signo tenus, in& non realiter. Atqui Augustinus in tota illa disputatione agit, non de participatione signi & spiritus Christi, sed de participatione verae carnis eius, & spiritus qui in ea residet: de toties iam citati imus secunὸum Augustinum, non tantum pios, sed de malos, non solo signo, sed toto & integro sacramento frui, de re ipsa sacra- . menti, qua constat in existentia. Deinde cum Augustinus distinguit inter bonos dc malos, non tantum utrisque communia facit signa de elementa, sed ipsam ca nem & sanguine: discernit vero, non quoad modii iliuersum accipiendi sacramenta seu elementa, sed ipsam carnem de sanguinem,ut paulo post iteru proferemus. Interea no renuimus a piis carnem de singuinem inlacrameto de signo, sed no vacua

carne illa,quod respectu sui effectus de significationis fit iterum solum signu de pars

alterius sacramenti, quod conflatur ex integro sacramento existente, tanquam ex

una parte, de suo fine atque effectii ut altera. Porro Augustinus distinctionem inter sacramentum de rem sacramenti muttiatur a Cypriano, qui secramenti finem eno. tiana rem sacramenti non dubitauit inscriberc.A quo de genera dicendi, de propea an Ibo. Omnem suam doctrinam de sacramento altaris Augustinus videtur ad verbum tra-stulisse, atque id ingenue profiteri, cum de pane ex multis granis compacto analogiam ex suis antecessoribus allegat. Cyprianus itaque author est manducationis in veritate pro effectit,quem etiam ita nuncupat,quam protendit usque ad participationem spiritus: δ inter dignos de indignos discrimen Ponit,non quoad praesentiam de absentiam, aut partici8ationem veram carnis in sacramento, sed quod digni de spiritu carnis Christi hauriant, non autem ind ni: atque ita in sacramento carnem relinquit in existentia , cum qua ipsum sacramentum rursus signum CD .m facit corporis,cuius rem esse Unitatem omnium constituit : quae omnia Augustini , dicta obscuriora magnopere elucidat. Cypriani verba sunt: Panis iste, quem Domi-nus discipulis porrigebat, non e figie,sca natura mutatus, omnipotentia Verbi fa-istus est caro: dc sicut in persona Christi humanitas videbatur, de latebat diuinitas, . ita sacramento visibili ineffabiliter diuina se insedit essentia , ut esset religioni a

circa sacramenta deuotio, de ad veritatem cuius corpus sacramenta sunt, lincerior pateret accessus usque ad participationem spiritus, non quod usque ad consubstantialitatem Christi, sed usque ad societatem eius germanissimam haec uni-atas peruenisset.Sacramenta quidem,quantum in se est,sine propria esse virtute non possunt, nec ullo modo diuina se absentat maiestas mysteriis: sed quamuis ab indi-arnis se sumi vcl contingi sacramenta permittant, non pollunt tamen spiritus cs-- se Participes, quoium infidelitas vel indignitas tantae sanistitudini contradicit.

536쪽

DE VERITATE EVCHARISTIA . 1 g

-In sine vero adiicit: Sed & nos ipsi corpus eius effecti, sacramento & re sacramenti capiti nostro connectimur,& vnimur singuli, alter alterius membra dilectionis muniturium pro inuicem exhibentes,communicamus charitate, participamus sollici- tudine,eundem cibum manducantes,& cu iidem potum bibentes, qui de petra spi--ritali prossit & emanat,qui cibus & potus est Dominus noster Iesus Christus. Ecce Cyprianus primum est panem carnem fieri, dc cum carne sacramento infundi diuinitatem seu spiritum,atque ita sacramento duplicem Christi naturam subesse, sicut est in Christi persona, ut adorari possit sacramentum, & per eius usum te itimum perueniatur ad participationem Christi in veritate,tam quoad carnem,quam quoad spiritum seu si uinitatem.Quamuis indigni audeant irruere ad sacramentum sumendum, non ob id tamen monet Cyprianus vel carnem, vel spiritum a sacramento se subducere , sed non ipsos potiri spiritu, quamuis integro sacramento fruantur, quod veritatis & Christi est corpus, quia panis factus est caro. Digni vero sacramento de re sacramenti, id est , spiritu de effectu pasti, capiti Christo annectuntur, & fiunt unum corptas cum ipso rege per contactum intimum carnis in sacramento , & spiritale. ac mysticum pcr participationem spiritus. Sursum ac deorsum misceant omnia dicta Augustini de sacramento Adue datij, nihil Dliud ex ipso reportabunt, quam prolixius disput. Ma, quae erant a Cypriano breuius protosita. Quoniam vero tempore Augustini Donatistae seipsos separabant ab Ecclesia,& interea accedebant ad Eucharistiam, huic detestandae separationi instastit frequentius, de urget verbosius, non poste in veritate & re quoad carnem & spiritum,in illa separatione Christi corpus recipi.Deinde quoniam mysticum corpus, ruod est Ecclesia, vocatur corpus Christi,& significatur ab integri sacramenti ma-ucatione,nec re vera participatur nisi in unitate spiritus, quonia nihil aliud est qua ipsa unitas, pius sermonem facit de hoc corpore Christi,cum est,sacrameto tenus,& non re, corpus Christi sine compage membrorum in Ecclesia,& mansione in Christo,non possideri aut sumi. Quin etiam verba Christi apud Ioannem ad huius corporis significationem extendit,quoniam continetur in effectia, quem de natu resis suae carnis esu Christus pollicetur, qui est manere & uniri Christo: Ideo saepe tradit non manducare re vera corpus CGristi, nisi qui praeter sacramentum ipsum de eitas essectu particeps fuerit,actum declarat ipsernet, non a se significari de com-poriis naturalis esu, sed mystici. Textus ita fert: Hunc itaque cibum & potum, Uaris. - societatem vult intelligi corporis & membrorum suorum, quod est sancta Ecclesia V ' / - in praedestinatiis, vocatis, iustificatis, & glorificatis sanctis & fidesibus. Si quis in manducauerit ex ipso, non morietur , sed qui pertinet ad virtutem sacramenti, non qui pertinet ad visibile sacramentum. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Cnristi non negligant esse: fient corpus Christi, si volunt vivere de spi-- ritu Christi. Exponens Apostolus hunc panem , ait, Vnus panis , unum cor-- pus multi sumus. O sacramentum pietatis i o signum unitatist o vinculum cha--ritatist Qui vult vivere, habet ubi vivat, liabet unde vivat: accedat, credat, in-- corporetur ut vivificetur : non abhorreat a compage membrorum , quod re-- secari mercatur : non sit distortum , de quo erubescatur : sit pulchrum, sit Ψ-- tum, sit sanum, haereat corpori, vivat Deo de Deo, nunc laboret in terra, ut pol L-ca regnet in coelo. Ex ista duplicis corporis Christi, naturalis S mystici amehib logia, struunt sere Aduersirij omnes suas fallacias de Augustino, qui sere semper de mystico scribit, cum tradit non re vera, sed sacramento tenus, sine Unitate corpus Christi non comedi: quod Aduedarij improbὸ ad verae & naturalis carnis Christi in sacramento existentiam reserunt. Corpus illud dignae manducationis.

537쪽

s EXTA REPETITIO

de vero & naturali corpore est effcctus,& ideo manducatio sacramenti ipsum fgurat & significat,&est eius signum seu sacranactum, quemadmodum ab Augustino

hic vocatur,& quemadmodii apud Ioanne no nuda maducatio carnis verae descimbitur & mandatur, sed etiam eius effectiis,ob id merito ab Augustino dicitur Christus praescribere,non solius suae verae carnis participationcm, sed mysticae.His ita discussis,luce meridiana clariora sunt tcstimonia, quae contra nos de Augustino Adue viri j obiiciunt. In libro De ciuitate Dei ait, haereticos & indignos non reve- g ra, sed sacramento tenus, edere corpus Christi. Vcrum est de corpore mystico, de quo Augustinus ibi ostendit a se sermonem haberi, cum inseri, edere carnem Christi nihil aliud este,quam manere in Christo,& membrum eius fieri. De eodem etiam nominatim se agere declarat,ctim in alia authoritate Eucharistiam unitatis esse sacramentum & signum, cuius res sit ipsa unitas corporis Christi. Sed nec reopuimus de naturali corpore omnia allegata de Augustino,ctiam renitente textu, cipi,& fatemur non ipsum corpus re vera nec in veritate percipi, nisi cum tactu &spiritalitate sua reci ptitur, qui, non recititur uti in se est Nin ipso sacramento, que- admodu explicant Cyprianus & Augustinus, tumq; participatur sacramento tenus,& no spiritaliter in veritate: sed negamus has, quas Adue viiij inserui cosequentias.

Ergo non est re vera in sacrameto,nec re vera simpliciter in sacramento sumitur. NaAugustinus a Cypriano edoct', postqua panis factas est caro,&existit sacrametum confectum, perpetuo tuetur manere in sacramento came illam etiam spiritaliter, id

est,cu spiritus diuinitate & esticacis vivificandi sumente:sed nisi perfide & charitate

apprehcndatur spiritalitas animo,sicut caro corpore,tu lumenti non existere spirit liter carne illam in sacramento defendit,tametsi in se taliter existat,nec manducari revera spiritaliter, sed solum ipsi sumenti indigne carnem inesse sacramento,&ab illo

sumi carnaliter,id est, sine fructu diuinitatis, & sine participatione spiritus. Hoc est quod in postrema allegatione Aduetiariorum Augustinus concludit: Qui non ma- i 6. net in Christo,& in quo non manet Christus, proculdubi ὀ nec spiritaliter mandi cat camem eius, nec bibit sanguinem, licet camaliter δ visibiliter premat dentibus sacramentum.Vbi spiritaliter & carnaliter non solum active opponit pro actioniar

bus spiritus dc corporis nostri,sed passi uehro carne Christi, & spiritu residente in ipsa. quod in sequenti Tractatu apertissime indicat, in quo explanat, Verba qui l quor vobiis, spiritus & vita sunt: ac docet spiritaliter intelligi, quando caro concipitur, & sumitur vique ad spiritus qui in Christi carne latebat participationem: carnaliter vero, cum caro Christi sine spiritus participatione degustatur. Et si enim inquiti in se tum spiritaliter intelligatur,& spiritalis existat, non tamenti- 'bi non sumenti usque ad spiritus participationem, sed carnaliter recipitur & intelia ligitur. Idcirco Adue satij omnia rapiunt ex amphibologia dictionum in alium

Ex AENUM' sci1sum,quam a Cypriano Sc Augustino sunt prolata,vt dictiones rei,veritatis,ca nys,& corporis,sacramenti,spiritaliter, S: carnaliter. Re cnim & veritate sacramenti se , amphibologice in materi, Eucharistiae Augustinus usurpauit tu pro came naturali ac vera Christi,qua cu elemella costat ipsa Eucharistia, ut etia hoc capite citauimus:

alias ponit pro spiritalitate in carne manete,alias pro camis illius vel spiritalitatis effectu, qui est vita&vnitas ac mansio in Christo, quod expressi s syllabis profitetur in Ioanne.Ex negatione alicui' significat' in scriptis Augustini coperta, omnes ab e de negari S tolli malitiose colligui Aduersa ij. Eande cotra eunde comittunt fati clam in dictione sacramenti, quasi semper pro nudo signo S: opposito carni Christi statuat,cum paulo ante produxerimus ex ipso, etia sacramentum integrii cx pane Mcame Christi conflatu, signum etia nuncupari,S rei alterius sacramentu.Spiritaliter quoquet

538쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 2 '

quoque 5 carnaliter calumniantur, quasi tantum active pro operationibus animi S corporis his utatur Augustinus, cum praeter hanc intelligentiain passive duas alias illis adverbiis soleat attribuere, ut spiritaliter rcm significet spiritalem & incorpoream in carne Christi habitantem, siue ex ea fluentem, aut modum spiritalem,insensibile,atque inuisibilem. De priori modo dicta eius allegauimus paulo ante: de posteriori vero scripsit,Non hoc corpus quod videtis, manducaturi estis, nec bibituri sanguine,quem effusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentu aliquod vobis comendaui. Spiritaliter intellectum vivificabit vos. Et si neccsse est illud visi biliter celebrari,oportet tamen inuisibiliter intelligi. Hic &in Ioannem eade verba

a Christi explicat. Quod ibi dixit spiritaliter, hic ait spiritaliter & inuisibiliter i &quod illic carnaliter, hic repetit per visibiliter: ita ut ibi ostendat per adverbia illarem se signiscare,cum scribat verba Christi carnaliter intellecta,seu de carne Christi, spiritum tamen & vitam manere in se,sed non intelligenti, aut indigne sumenti. Vbi si carnaliter exponeres pro visibiliter, ne caro quidem tum intelligi pollet esse spiritus&vita in se, cum ista non sint conspicua. De re emo apud Ioannem, & de modo in Psalmo, Augustinus spiritaliter in diuerso sensu locauit, atque innuit,ca nem Christi spiritaliter duobus modis manducari cum non sola caro illa participa--AI' tur, sed eius spiritalitas, &caro illa inuisibili modo de insensibili per se de in se edi- δε- streis

tur:carnaliter contra edi,cum ipsa caro editur, & cum sensibili modo,non in se sed in sacramento editur. Qq irca in Psalmu illum ratiocinatur optime non ededam carnem,quatenus conspicuam,ut cruci suit affixa, sed quatenus spiritale & inuisibilem in se, propter verba quae loquor vobis,spiritus de vita sunt. Recte autem addit, quicquid dictum fuerit a Christo de manducatione sensibili,id pertinere ad sacramentu quod Christus comendabat, quodque visibiliter erat de carnaliter celebradum ac manducandv. Regerunt Aduersari j, per Augustinum ab indignis tantum visibile sacramentu recipi,& visibiliter ac carnaliter delibus sacramentu ipsum corporis de sanguinis Domini premi,certoque inde perspici non nisi signa & elemen-

tu,quod oculis cernitur, sacramenti nomine ab Augustino vocari. Nos contra animaduertimus Augustinu cu Cypriano in huiusmodi disputationibus no opponere elemcta panis de vini,seu signa corpori de carni Domini, sed carne ipsa de sanguine in signo visibili,& spiritale carnis diuinitate, & gratia inde pro manante, carnemq; opponere spiritui & spiritali rei,non elemcntu carni. Solet etiam aliquando Ausustinus Christum visibilem in sacramento statuere,quia sub visibilis sacramenti specie oculis mortalium appareat. Certe Cyprianus panem carnem fictum vocat visi- via C triabile sacramentit,cui diuina se insundat estentia, & in quo spiritalis atque iuuisibilis

diuinitas carni se adi Disceat,ipsuque ita ex caruc de clemento compactu sacram ctu A seisin mcoparat cu Christi humanitate, quq suis accidetibus vestita,sub allectit hominum cadebat, & spiritalitate quae carni existeti in sacrameto inest, cu ipsa diuinitate quae hi

in Christo latebat. Augustinus nusquam fere a verbis Cypriani recedit.COparationem de Christi incarnatione aemulatur,&in sacramento ait Christum sub panis ac vini accidete & specie oculis apparere mortalium,uti sub accidetibus carnis pc et mora. catricis alibi tradit apparuisse in statu naturali. Propterea quoties de sacramento consecto disputat,quicquid agitur circa fac ramentu, in carne ipsam redudare fatetur, in ipsoque opponit carnem Christi, eiusde spiritui S diuinitati. Idcirco inquit Christit in sacranacto carnaliter, quaten' re & modii significat,ac visibiliter dentib' premi, & comedi, nec quicqua relinquit quod possit percipi per fide de chari tatem, qua spiritus participatione qui in carne Christi est. Pro eode ponit corpus Christi in sacramento, dc sacramentum corporis Christi, quoniam una phrasi utitur in uno .

539쪽

s EXTA REPETITIO

P 'o- tu loco, & altera in alio: neutram vero opponit realitati carnis, sed tantum carnis spi---zz ritalitati, quae sine fide & dignitate non pertingitur.Non distinguit vero utramque

maiai flum- phrasin per diuersitatem rerum quae recipiantur, sed per diuersitatem proprietatii& modorum, atque ait, quod in sacramento visibiliter sumitur, utpote ipsa caro Christi per fidem & unitatem, in veritate ac vere spiritaliter in eodem sacramento sumi, seu sacramentum corporis & sanguinis carnaliter de visibiliter dentibus premi extra unitatem,sed non spiritaliter carnem illam in sacramento, seu sacramentucarnis sumi. Ista duo ab Augustino non opponi,videlicet sacramentum & carnem Christi, & inter opposita non constitui naturarum & substantiarum in se existentium diuersitatem, sed unius carnis Christi diuersam proprietatem & disserentes modos illam percipiendi, quos res non dubitat nominare, quia rei appellatio ad modos & proprietates extenditur, facile ex aliis ipsius locis conuincetur,in quibus eandem quaestionem de manducatione indignorum exagitat. In eisdem enim Co-t a. mentariis in Ioannem scribit: Carnem Christi&sanguinem non edamus tantum UM 'U' in sacramento,quod faciunt multi mali, sed usque ad spiritus participationem. ubi clare distinguit sacramentum non a Christi corpore,sed a vitae sanctificatione, de ospiritus participatione. Non repeto toties iam inculcatum sacramentum integrum ab indignis recipi,&solum effectiim in ipsis desiderari. Alibi modos minutatim secernit, ubi ait: Multi vel corde ficto carnem illam manducant, de sanguinem bibunt,vel cum maducauerint δ: biberint,apostatae fiunt. Numquid manet in Chri- sto aut Christus in eis: Sed profecto est quidam modus manducandi carnem illam, de bibendi illum sanguine,quomodo qui manducauerit & biberit, in Christo ma-net,& Christus in eo. Non ergo quocunque modo quisque manducauerit carnem Christi,& biberit eius sanguinem,manet in eo, sed certo quoda modo: quem mo- dum utique videbat, quando ista dicebat. Prosectὰ Augustinus hic signorum non meminit, nec carne ab illis seiungit vel distinguit etiam in manducatione indigno - rum, sed eiusdem carnis variam sumptionem discriminat: modos vero illos alibi

declarat,vi unus ratione rei quae manducatur,& signi sub quo manducatur, sit carnalis & visibilis:alius ratione proprietatis quae in carne est, & ratione modi,quo in se considerata caro editur, sit spiritalis, non desinat tamen esse carnalis & vili bilis, tum ratione rei quae caro est, tum etiam modi quo editur per elementum & signia:

sed insuperest manducatio spiritalis ratione iam dicta, quae locu non habet in ma- ducatione indignorum,a quibus etsi caro spiritalis in se di in se inuisibilis sumatur, non tame spiritaliter, ut dicit rem & proprietatem a diuinitate carni Christi insita, vel actione animi & spiritus nostri. V t autem denotat modu,quo caro per se existit in secramento, &in eo est inuisibilis etiam secundu Augustinu potest concedi ab indignis capi spiritaliter de inuisibiliter: quibus non repugnat ab eisdem recipi carnaliter & visibiliter pro modo carnali & visibili, sed non ratione ipsius carnis,sed

ratione sacramenti,per quod modo carnali&visibili comeditur. Postremo memo- rami tm riae mandari debet,Cyprianum,atque eius aemulum,necnon alios, ut Hieronym v, more scripturae tam commendare spiritalia, ac spiritales modos, ut prae his δι sine δε Disa his reales alios videantur nullo pacto agnoscere, quamuis interea vere intercedere fateatur Sic Christus solum tactum H morrouisae spiritalem per sdem approbauit , ac se sensisse contestatus est, quasi alij ipsum non attigissent,cum tamen realiterat urbis coprimeretur.Ita Cyprianus scribit: Dixerat fine hui' traditionis magister, quod nisi maducaremus eius carne,& biberemus eius sanguinem, non haberemus iavitam in nobis: spiritali nos instruens documento, δc aperiens ad rem adeo ab - . di tam intellectiam, ut sciremus, quod mansio nostra in ipso,sit manducatio de po--

540쪽

DE VERITATE EUCHARISTIA . 13o

-tus,quasi quaedam incorporatio subiectis obsequiis, voluntatibus iunctis, affecti-- bus unitis. Esus igitur carnis huius, quaedam auiditas & quoddam desiderium man is di in ipso, per quod sic imprimimus,& eliquamus dulcedinem charitatis,ut i reatis palato nostro de visceribus sapor dilectionis infusus, penetrans & imbuens omnesis animae corporisque recessus. His verbis facile putaretur Cyprianus non aliam man

ducatione quam spiritalem credidisse, nisi ad praecedetia recurratur,post quae subiicit perfici, S: omnibus suis numeris absolui realem manducatione, ut est instituta a Christo,per mansone in ipso, eoque ex sua institia tione reale icdere & perfici, ita ut mansito sit persecta,& consummata maducatio,&snis ac scopus csus realis. Nec proprie in mansione manducationem ipsam veram constituit,sed huius finem, &nanc esse quandam auiditatem & conatum ad mansionem: atque ita ex Cypriano exponedu est, quod dicitur ab Augustino,comedere carne Christ esse in ipso manere: praesertim cum adiunga non simpliciter esse idem quod comedere carne, sed quod spiritaliter carnem comedere:quia videlicet, quemadmota Cyprianus illustra spiritaliter edere sit via & modus manedi in ipso,eoque tanqua ad ultimu scopum collimet 5: snectet tota disputatio & institutio de manducanda Christi camel ob Idque est conlummata manducatio, & tanquam sola commendatur. Ad eum sensum Hieronymus haec loquitur: Omnes voluptatis magis amatores quam Dei sanctificari ait in hortis & liminibus,quia in mysteria veritatis no valent introire, & ωλιο. .M. medere cibos impietatis,dum non sancti corpore & spiritu nec comedunt carneia Iese,nec bibunt sanguinem eius de quo inquit,Qui comedit carnem,& bibit san

guinem meum,habet Vitam aeternam. Etenim Pascha nostrum immolatus est Chri- . stus, qui non soris,sed in domo una & intus comeditur. Et haeretici multas immo sani hostias & comedunt carnes earum,una Christi hostiam deserentes, nec come- dentes eius carnem, cuius caro cibus credetium est. Hieronymus quamuis de more scripturae pronuntiet indefinite, no negat absolute percipi carne ab indignis, sed eo modo & fine quo manducatio a Christo decernitur, quo cibus est dutaxat credentium,& eorti qui vitς aeternet compotes feri pollunt. Nam alibi eodegenere dicendi,quo in praesentia, asseuerat a nobis pollui corpus Christi, dii indigne ad altare - ου accedimus,& sordidi mundu sanguinem bibimus. Quocirca no ita ad vitium dicta ι Patrii resecanda sunt, sed ex animo dicentis ponderada.Restat videre, an aliqui Pa- trum existimarint non aliter nos per Eucharistiam refici carne &sanguine Domini, quam per baptismu de Euagelij praedicationem. Hi fere sunt textus, quibus abutu-- tur. Ex Orthene:Bibere dicimur sanguipem Christi, non solum sacramelorum ritu, ., sed etiam cum sermones eius recipimus,in quibus vita conssistit, sicut de ipse dicit,ia Verba quae locutus sum vobis,spiritus & vita sunt. Et, Nostis qui diuinis mysteriisa intereta consueuistis,quomodo cum suscipitis corpus Domini,cu omni cautelaocia veneratione seruatis,ne ex eo paru quid decidat, ne aliquid consecrati muneris di Uabatur.Reos enim vos creditis, si quid inde per negligentiam decidat. Quod si cir-- ca corpus eius conseruandu tanta utimini cautela,& merito utimini, quomodo pu-- tatis minoris esse piaculi verbii Dei neglisere,quam corpus eius. Ex Hilario citant: n L . iapGIia Non in circuitu conuiuij futuros ait esse,sed mesk.Mensa enim Domini, ex qua ci- 7

- bum sumimus, panis scilicet vivi, cuius haec est virtus, ut ipse vivens eos quoque .. qui se accipiunt,vivificet. Est & musa lectionum Dominicarum,in qua spiritalido--ctrinae cibo alimur. Ex Hieronymo: Porro quia caro Domini verus est cibus, & niti Omin sanguis eius verus est potus, iuxta anagogen hoc solum habemus in praesenti seculo is bonu,si vescamur carne eius,cruoreque potemur, non solu in mysterio, sed in scri-ώpturaru lectione. Verus enim cibus de potus, qui ex verbo Dei si imitur, sacra scri-

T iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION