De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

rationes

Macari

SEXTA REPETITIO

candi tamen de cancro non habeat Voluntatem, & communicaturus satisfaciat l, cErymis & orationibus,& confidens de Domini miseratione, accedat ad Euchari stiam intrepidus ac securus. Sed hoc de illo dico,quem mortalia peccata non grauat. Cui annectitur de Hilario Papa .Si non sunt tanta peccata,Vt excommunicetur quis, ianon se debet a medicina corporiis & sanguinis separare. Quapropter recte pronun- tiat Innocentius tertius,hoc sacramentum venialia delere, & cauere mortalia. Ad

haec,quoniam Christus,atque eius passo,non tantum propitiatio est pro culpis &peccatorum reatu,sed satisfactio pro poenis, 'uisquis digne,& cum in qua decet pietate ac seruore Chrillum ac pallionis esticaciam per sacramentum hoc reipse sibi applicat, sicut propitiationem, ita satisfactionem eiusdem quodammodo vita sibi accommodat.Propterea Chrysostomus bene ac breuiter perorat. Adimus inquiti aut nos a tormentis gehennae Vendicemus, Ut peccatorum indulgentia impetremus, ia& intolerabiles poenae dist oluantur,ut coelos & quae ibi sunt bona, c5sequam .P stremo sicut consultius cauetur malum, & venienti occurritur , quam praesenti vel inueterato medicina paratur: ita Eucharistia virtutem maximam subministratia a ceda peccata & euitada: quod Christ ' his verbis declarat, Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaueri no moriatur in aeternum. Duobus autem modis id operatur,peccatorum stabella S incitamenta repcllendo, restinguendo,ac debilitando, ut sunt daemones,eorumque administri,&innatus nobis cocupiscet tiae stimulus,quem retundit: deinde robur &adiurnentum carnis praesentis virtute nostrae imbecillitati dic fragilitati accumulat,ut peccatis & eorum authori valeat resi

stere. De hoc David pro Christianis plurimum gloriatur in Psalmo,Dominus regit me,&nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. Si ambulauero in medio

umbrae mortis,non timebo mala,quoniam tu mecum es,Domine. Wrga tua, de ba-culus tuus,ipla me consolata sunt.Parasti in conspectu meo mesam aduersus eos qui-

tribulant me. Quod hic dicit est Cyrillus Hierosolymitanus tale quiddam est. Ante tuum, Domine,aduentum daemones hominibus mensam pol tam & diabolicam contaminata facultate parabant: sed postquam tu aduenisti,parasti incospectit meo melam. Quid aliud significat,nisi mysticam illam & spiritalem meum, quam Deus -'nobis proposuit,illi aduersariam,quae nobis antea parabatur a daemonibus, & cum iaillis communione habebat, haec vero cum Deo3Adeo in hoc Psalmo scripta cosm-tire cum Eucharistiae participatione iudicarunt Patres , ut nullus sere reticeat, & in iaprimiti Ecclesia caneretur Psalmus ille,quando catechumeni a baptismo ad altare iadeducebantur, quemadmodum apud Ambrosium est. Quanta vero sit armatura Eucharistia contra daemones & peccatum,ab Ignatio monemur. Festinate ait in se quenter accedere ad Eucharistiam & gloriam Dei .Quando enim assidue hoc ipsum agitur,expelluntur potestates Satanae, qui actus suos conuertit in sagittas ignitas ad peccatum. Chrysostomus vero ita probat.Hic mysticus sanguis daemones expellit, ia& procul esse facit:ad nos autem Angelos vocat,atque Angelorum dominum. Vbi namque sanguinem Dominicum viderint,daemones quidem fugiunt, concurrunt- autem Angeli Hic surguis effusus omnem terrarum orbem alluit.Si figura ipsus ta-- tam habuit virtute,& in Hebraeorum teplo,&in media AEgypto super liminaribus ainunctis,quomodo veritate ipsam diabolus quaeso non timuerit. Ambrosius idem iactarius Uirmat, ac scribit: Cum hospitiu tuu aduersarius viderit occupatu coelestis fulgore praesentiae, intelligit locu te tametis suis per Christu esse interclus infligi et, recedet, & tu noctem sine ulla offensione transibis. Qua de causa apud Palladium- Macarius A gyptius mulieri a Daemone obtellae post curationem declarauit, id illi accidisse,quod diutius abstinuisset a communione, quodque quinque hebdom

552쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. uc

dis non accessisset ad intemerata nostri seruatoris sacrameta Nec solii in Eucharistia a nobis recepta d mones fugat,sed illata locis,quos de mones insessat, etiam abigit: sicut capite De circumlatione Eucharistiae annotamus. De viribus Eucharithiae in - concupiscentiae aculeum Cyprianus traditaHaec ebrietas non accendi sed extinguit ora, . heccatum: in hoc vino non cit luxuria, nec mouetur ad ludum post hunc potum la--1ciuia Cum pluit obliuio cuncta carnis ludibria, mira sunt quae senti , magna quae videt, inaudita quae loquitur: quem Agnus iste Paschalis inhabitat, cuius anima; i- meri huius sortitudo hilaritate inexplicabili laetificat & delectat. Denique quantu illa valeat contra omnem tentationem internam,atque cxternam a Diabolo, vitiis,&persecutionibus,idem author confirmat, cum in eius finem factain Eucharistiam, eamque necessarib cuicunque etiam peccatori poenitenti administrandam tempore. persecutionis,&indiscrimine mortis suadet: sicut in Concilio Niceno faciendum postea decretu fuit. Quos inquit excitamus & hortamur ad praelium, non inermes & nudos relinquamus,sed protectione corporis & sanguinis Domini muniam': & cum ad hoc fiat Eucharistia,ut possit accipientibus esse tutela,quos tutos esse cotra aduersarium volumus, munimento Dominicae saturitatis armemus. Nam quomo do docemus, aut prouocamus cos in consessione nominis sanguinem suum fun- dere,si eis militaturis Christi sanguine denegamus Porrd ut ad id veniamus, quod secundo loco proposuimus necessarium ad vitam tuendam, sicut panis communis ait Cyprianus in quem quotidie edimus, vita est corpori sum panis ille supersub stantialis vita est animae,& finitas mentis, Christi vitam cum carne eius in nobis ii, B, bitare& vegetare ficiens,ad gloriosam & beatam immortalitatem nobis conferen- με dam, nosque Deo reipsa consocians,atque alia in nobis operans,quae in Repetitione quinta, capite De manducatione corporali,disseruimus,ad quae non attingit spiritalis manducatio.Nec soldm in anima vitam & vim suam ad dona supematuralia exerit,sed etiam in corpus & carnem nostram,quam nutrit ae fouet aa incorruptione: interea miras actiones in ipsa anima ac corpore nostro cxercens,ita ut crcbro ac pure vel centes Eucharistia iam nec sibi nec mundo vivant,sed Chri tho,toti extra sepositi,& in alios viros mutati,nihil appetentes eorum quae supra terram sunt, sed in coelum anhelant,& vitam alterius saeculi degere incipiunt,cuius gustum & arrabonem intra se sentiunt spiritu illuminati, voluntate & charitate in Deum ac proximum seruentes, nonnumquam & oculis corporis supra hominem cementes, atque ita corde ardentes in coelestia,ut ad eorum desiderium illachrymentur,sicut in historia dum. rum discipulorum,quos in die resurrectionis suae pauit Christus Eucharistia sensibiliter, perspicitur. quod annotant Augustinus,atque alij,citati in repetitione Sub altera specie. De his vero eleganter ista Cyprian. Vident haec sacramenta pauperes c Chri lii, S hoc uno contenti semulo, omnes mundi huius delitias aspernantur,&- possidentes Christum,aliquam huius mundi supellectilem possidere dedignantur. Esurientes & sitientes iustitiam ,cum saturati fuerint,vide quid agant, intellige quae is loquatur: quam sancti odoris sit,quicquid illa eructat plenitudo. Verbum bonum,

is mores compositos,affectus pudicos,sensus pacificos illa interior sinceritas ubiqueia diffundit: ita ut post odoramenta ista, gratiae huius comparticipes discurrant,& m tutis ad inuicem affectibus complectantur, de quibus unus est panis, unum est co is pus,& omnium unum cor,&anima Vna,viri Christo adhaerens, c tera omnia qua-- si sementata respuens,in unius azymi sinceritate ictatur.Panis iste Angelorum,o . ne delectamentum habens, virtute mirifica omnibus, qui digne &deuote sumunt, is secundum suum desiderium sapit,& amplius quam Manna illud eremi implet de s - tiat edentium appetitus, & omnium carnalium saporum irritamenta, & omnium

553쪽

sine pumptioneri r qui tim

SEXTA REPETITIO

Oxuperat dulcedinum voluptates. Vide quomodo his, qui Christi commemorat passionem, intra sacra os scia, quasit pcr quosdam canales, de interioribus fontibus egrediamur torretes, de super omnes delitias lachrymis nectareis anima delectetur: quantam suauitatem animae inquirenti, ubi sit Deus suus, suspiria contemplationis iaciiciunt.Non illos imbres Procello tempestius deponunt: ros matutinus est, de coelestibus stillans, & quasi unctio spiritus mentem deliniens. Gemitus illos pietas excitat:&inter diem de noctem retro de ante se assectio intuens,inter data condem- nata se diuidens gratias agit tam uberis beneficii largitori:& le fanatam & sanctifica- tam agnosces,stetibus se abluit,& laclirymis baptilat. De iisdem Chrysostomus ista verba iacit: Haec est salus animarum noli rarum, hoc abluitur anima, hoc adornatur, hoc instam matur. Hic sanguis effusus est, de coelum fecit accessibile:& sicut auro li- quescete,sive quis manum, siue linguam immittat, eam statim aurcam reddit, ita N: haec proposita pretiolam reddut animam. Quando co i iis Christi tibi propositum Asuerit,dic tecum, Propter hoc corpus non amplius cinis & terra ego sum. Propter in hoc coelum,& quc in eo sunt,bona,me accepturum spero, immortalem vitam, An- gelorum sedem, Christi consuetudinem. Ipsa menta animae nostrae vis est, s luciae in Vinculum,fundametum,spes,salus, vita nostra. Si hinc hoc sacrificio munici migra uerimus, maxima cum fiducia sanctum ascendemus vestibulum, tanquam aureis quibusdam vestibus undiq; contecti .Et quid futura commemoroΘDum in hac vita sumus,ut nobis terra coelum sit, facit hoc mysteriti.Et vos Incacaciae alo, & me v bis exsibeo, omnibus de suturis spem optimam praebeo. Qui in hac vita ita se no-bis exhibet, multo magis in futura.Nec vero sola illa spiritalis ac lupernaturalis vitae de Eucharithia experimenta interdum produntur in corporibus nostris, sed insuper alia contra daemones, & contra vitae huius caducae corru Ptione. Nam per Eucha istiae applicationem de corporibus solent daemones eiici,sicut in secunda Repetiti ne,& alibi, producimus exempla,&post illius manducationem homines diutius sine alio cibo vitam duxerunt, & in grauissimis morbis ac dcsperatis sanitatem recoperarunt. De Erone recitat Palladius,quod saepe non nisii post tres menses cibum ca- .pcret, conten Pus communione sacramentorum. Idemque in vita Ioannis Anach

rctae repctit, per tres annos hunc nihil comedisse, sumentem dominico die soldiri Eucharistiana,quam ei Presbyter afferebat Theodoretus vcro narrat,Simeonemi iunio quadragendiali confectum,vix a Basso Presbytero spirantem inuentum, nec loqui nec moueri potent mihilominus ab eodem illi,cum os humectasset, oblotam fuisse Eucharistiam,per quam confimratus statim c5ualuerit,&surrexerit. Nec dissimilem euentum Gregorius Nantianetenus de Patre videtur commemorare: nec mirum quidem. Etenim si propter indignam sacramuli participationem Apo- .stolus praedicar,Cori tithiis morbos ac mortalitatem ingruisse: cur non per dignam susceptionem bona valetudo ab Eucharistia restituetur,si ita expedire iudicarit Do minus 3At obiiciunt Aduersari j si Eucharistiae ea vis est insita contra det mones,Vitia de peccata,necnon ad eximia illa dona obtinenda, cur non suppetunt ista omnia his,a quibuscunque deglutitur,ct cur dcteriores, ac moribus impurioribus exr rimur iacerdotes, atque alios plerosque, quo lapius communicantὶ Cur diabolus multos occupat,atque in vitia & peccata grauiora inclinat & impellit vehementius

statim a communione, alios morbum corporis,vel etiam mors repentina corripit Iam prius causis attigimus.Aut enim antecedunt communionem, aut concomitantur,aut sequuntur. Sol vitae author, necat multos, quos malis humoribus affectos inuenerit: ut non mirandum,si caro Christi vivifica,vitae contrarium effemina insti

gat bis,qui male disposita de praeparati,ausi fuerint ad eam indigne accedere. Sed det

554쪽

DE VERITATE EUCHARISTIAE. 21

his copiose in Repetit. quinta, capite De indignorum usu. Deinde ut quis probationi & praeparationi antecedenti satisfecerit, interdum in ipsa comunione descit, vel interius vel exterius non ita se gerit,ut appropinquantem Deo decet. Haec duo genera indignorum, qui male multantur a Christo propter irreuerentiam,&cuin Iuda traduntur Satanae, Apostolus perstringit ad Corinthios. Tertium genus est

eorum, quia communione redeunt ad peccatorum vomitum,vel non cogitant, nec curat de vita in melius commutanda, propter acceptum de corpore Christi beneficium, vel solliciti ido diuitiarum, & curae huius seculi eos transuersos agunt, in ipsisque suffocant verbum &impulsum Christi habitantis in nobis, ut in his meditemur, vel degustemus de suauitate cibi dati. Nec sibi deest Diabolus, qui circuit,quaerens quem deuoret,diligentiusque excubat,quo ' gligentiores viderit, &violentiorem impetum facit,ut reditum sibi in nos aperiat: tumque habet locum Christi admonitio .Cdm immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca G- rida,quaerens requiem,& non inuenit.Tunc dicit,Re ertar in domum meam, unde is exivi. Et veniens inuenit eam vacantem, scopis mundatam, & ornatam. Tunc va--dit &aslumit septem alios spiritus secum nequiores se, & intrantes habitant ibi, o de fui nouissima hominis illius peiora prioribus. De his omnibus praeclare Cypria- ., nus inquit: Qui verbo tenus corde sicci,& mente aridi, sacris se interserunt,uel etia- participant donis, lambunt quidem petram,sed inde nec mel sugunt, nec oleum, nec aliqua charitatis dulcedine, nec spiritus sanisti pinguedinc vegetantur: nec sie- iudicant, nec sacramenta diiudicant: scd sicut cibis communibus irreuerentes sa--cris utuntur muneribus,& dominicae mensae in veste lutulenta se ingerunt impii-- denter,quibus melius erat mola asinaria collo alligata mergi in pelagus, quam illo--ta conscientia de manu Domini buccellam accipere. Tu si templum spiritus sin-- isti intra te sacrarium Dei deturbas & foedas , si cum calice Christi de caliceis D moniorum communicas,contumelia est, non religio,iniuria, non deuotio. Ido

.lorum seruitus, & horrcnda abominatio, velle simul Baalfamulari, & Christo. Abi retro cum faccellis tuis, qui lucris inhias, & mercedes sectaris e qui opu-- lentus in Sion quotidie crapularis : qui in lectis eburneis recubas , & in strati s festiuentatis lasciuis: qui vestiris mollibus, & in terra suauiter viventium versiris: is cuius manus plenae sunt sanguine, cuius lumbi discincti sunt, & sine baltei discut cris ligamine. Non est tibi pars in sermone isto: quia quod Dei est, auseta Deo, Jecimaginem Dei consecras idolo. Pauperes quidem spiritu ad hoc mysterium eli- stit, & diligit spiritus sanctus, & eorum qui pompatice & gloriose sacris se ait oribus ingerunt, obsequia detestatur. Quocirca Eucharistia non tantum medetur vitiis & peccatis ex vi interna, seu opere operato, ut loquimur, sed ab ipsis animum atque omnia corporis membra cohibet de deterret, ex consideratione dignitatis eius & excellentiae, atque ultionis diuinae, quae nobis imminet, nisi animum & corpus digna Christo habitacula apparauerimus, aut si post Chri--stum hospitem illa vitiis & flagitiis prostituerimus. Plerumque versatur in illa Madmonitione Chrysostomus. Hei mihi sinquitὶ quot ad calutem nobis vixi in Nos corpus suum effecit, nobis suum communicauit,& horum nos nihil a m ciis auertit. O tenebras & profunditatem magnam o indolentiam: Quae stirsum sitiit - inquit sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Et post haec omnia quidam in pecuniarum curam gerunt, 'ludam gloria ambiunt: ab aliis alij capiuntur cupi-- ditatibus. Attendamus nobismetipsis dilectissimi,& cum aliquid turpe dicere vo-- luerimus,aut nos ab ira abripi vidcrimus, vel aliquopiam eiusmodi vitio, cogite--mus quibus facti digni, & sit irrationabilium motuum correctio talis cogitatio.

res omnia me

555쪽

contemnocti

s EXTA REPETITIO

Et lupi sumus agnum comedentes Tanquam oves pasti, more leonum diripimus. Hoc mysterium non rapina tantum, verum &ab omni vel tenui inimicitia atque auaritia purum esse iubet. Est enim pacis mysteriis: hoc pecunias acquirere no per- mittit. Si enim ipse sibi propter nos non pepercit, quid meremur pecuniis parcen- tes,& animam negligendo, pro qua ipse sibi non pepercit Z Nullus itaque Iudas ae- cedat. Nullus Simon hanc mensam petat. Consideres, ct in mensam tibi sensibilem appones,Coenam Dominicam. Animum dirige ad discipulorum vigilias in illa fata iacta nocte. Audisti sacros hymnos, vidisti nuptias spiritales, regia in mensa discubui- Ili, impletus es spiritu sancto,simul cum Cherubim in choreis suisti, socius factus es supernis potes latibus. Noli tatam laetitiam abiicere,noli thesaurum effundere, noli.

te cbrietati dedere, dec.Cogita quid manu capias, nec Vnquam ullum verberare au- deas. Cogita quid manu capias,& ipsam ab omni auaritia & rapina liberam conser-ua. Reputa quod non tantum manu capias, veriana 3 ori admoueas,&linguam cu-stodi a columellis,mundam a turpibus verbis, blasphemia, periurio,atque aliis om-nibus huiusmodi. Rursum animaduertens, qubd post manum & linguam cor susci-pit horrendum illud mysterium, ne unquam in proximum sumas dolii, sed metem tuam ab omni malitia mundam conserua:sic oculos,sic aures munire poteris.Quo-- modo enim non est absurdum, post mysticam illam vocem e coelis delatam, a Che-rubim dico, meretriciis cantibus,& sraelis inclo ius aures inquinare Z Quomodo no extrema poena dignu est,oculis,quibus arcana vides, horrcnda mysteria,his me- . retriccs spectare, ea mente adulterium exercereὶ Mensa spiritali frueris, me a regia, -& rursus luto te inquinas 3 Corpus unguento ungis, & rursus sectore reples. De-nique sicut Eucharistiae perceptio corporalis sine spiritali perdit potiusquam com - modat, ita spiritalis participatio sine corporali, aliquando ad salutem non sussicit, quod in hac Repetitione disseruimus: quin etiam Eucharistiae omisio aliquando mortem parit. Ad id probandum iam ex Palladio de muliere energumena historia protulimus: δ ex cod n alia confirmat de Ammona presbytero, qui offerens Deo acrificium,vidit Angelum stantem a dextris altaris,& signantem fratres accedentes ad gratia,& scribentem in libro eorum nomina. Cum autem non assuissent aliqui in synaxi,vidit deleri eorum nomina, qui post tres dies sunt mortui. Inter utramque vero manducationem quanta sit distantia, Bernardus ipse claris & paucis verbis ostendit Cupio ait eum qui dilexit me,& tradidit semetipsum pro me, quibuscu- que brachiis vicariae dilectionis amplecti: sed oportet me & Agnum manducare Paschalem. Nisi enim manducauero carnem eius, & bibero eius sanguinem,nonia habebo vita in memetipso. Aliud est sequi Iesum aliud tenere, aliud & manducare. Sequi salubre consilium, tencre & amplecti solemne Uudium, manducare vita beata. Caro enim eius vere est cibus,&sanguis eius vere est potus. Panis est Dei, iaqui de coelo descendit, & dat vitam mundo. Quis status gaudio siue consi-lio absque vitaὶ Nempe haud aliud quam picturae absque solido. Ergo nec hum ialitatis exempla,nec charitatis insignia,praeter redoptionis sacramentii sunt aliquid. Sciendum vero est solam sit iri idem manducationem carnis Christi duplicem in- ueniri. Unam seorsum a sacramento, quando in se ac per sic considerata caro Christi fide apprehenditur, Christo inserimur,de quo modo Christus agit apud Ioa nem, ab eoque inchoari disputationem dc esse carnis suae. Alteram quando in eandem carnem fide ac feruore serimur non per se & absolu te sed ut subiacet sacram to,atque ita Augustinus accipit, quando scribit spiritaliter edere Christum qui in nocentiam ad altare apportarit:& patres nonnulli ac Tridentinum concilium des niunt id esse spiritaliter non solam Christi carnem eder sed sacramentum, seu carnem

556쪽

DE VERITATE EUCHARISTIPE. 118

nem in sacramento. Posterior spiritalis manducatio prior persectior est quia ex in tori confideratione & apprehensione bonitatis ac cnaritatis diuinae erga nos procedit quae mouet animum ad ardentius amandum Christum, ipsique praesenti in sacramento, fide atque omni assectu inhςrendum. Supra utrasque vero perceptio re lis sacramenti cum spiritali perscctionem nanciscitur tum ex opere operato propter rem contentam & institutionem:tum quia ex nobiliori & practantiori animi acti ne profiscitur utpote ex maiori dilectione in Christum quem praesentem pure conatur amplecti ,eidemque reipsa uniri, tum ex vehementiori deuotione in ipsum sacramentum. Idcirco primi Christiani quotidie erant persevcrantes in oratione αfractione panis ac scuti refrixit clamos &abundauit iniquitas, paulatim in dAuet dinem abiit quotidiana sacramenti participatio.

REPETITIO SEPTIMA DE

TRANS SUBSTANT.I ALITATE PANIS IN

COR PVs ET VINI IN SANGUINEM.

DE TRANS SUBSTANTI ATIO NIS OPPELLATIONE,

τιο tempore credi coepita Christianis,ae doceri.

C A P v T I. Vos REs Ips A offendit, languent&nauseant cir- 'capugnaes perborum,& ut veritati tenebras ossundant, de appellationibus litigant,&importunus rixatur. Hoc iam expertus Apostolus,futurum familiare haereticis admonet,&Ecclesia per experientiam quoque verum esse I d Timol. 6. per omnes aetates cemperit. De Transsiabitantiationis voce omnes adueclari j quiritantur,eamque detellantur, subi. Gran.

tan uana exoticam, barbaram Sc prodigiosam atque imperitorum hominum arbitrio confictam, quς nouum ac nuperum dosma de panis transitione in carnem Domini,a quadringentis annis post D. Bernardum, ut Caluinus putat, inuexerit. Nos in iis L autem tuemur nihil innovatum ab Ecclesia hac in re, quod primis Christianorum seculis non fuerit secundum scripturas creditum,neque actum, quod antea iure, ac ductu Spiritus sancti nonas lueuerit agi,quoties gliscerent aut obstreperent pericu--lost contentiones. Quin.vero bene ac sapieter actum sit,iae quidem Caluinus potest ZA. i. mini. -- inficiari,qui se ait expertum, S quidem s pius, quod quicunque de verbis perian, iacius contra Ecclesiam litigant, urant occultum virus, ut magis expediat eos ultro - prouocare,quam in eorum gratiam obscurius loqui, Ex quo iudicet ipse atque alij

557쪽

s EPTIMA REPETITIO

Transsubstantiationis hostes, quid opinionis & existimationis de ipsis concipe

re debeamus, & an sit ςquum ad eorum clamores, Transsubstantiationis nomen abolere .Sed ut ex antiquitate inpetantur,& oculis subiiciantur quaecunque postulit contra concilium Lateranense, & Transsubstantiationis nomcnclaturam ab ipso

proditam,ac noua vocabula per Ecclesiam introducta, dici, & quicquid vicissimi inobis responderi, breue inter Athanasium & Arrium audiatur colloquium c ram Probo iudice ethnico habitum.Lcisto Nicenae synodi lymbolo Arrius subiecit 'M ' b ' Peruides,virorum optime Probe,istius decreta concilij in suggillationem Apostoli fidei, ausu temerariae assumptionisfuisse conscrip a. Quid enim opus erat nouum hoc Homousion vocabulum antiquis dogmatum regulus inscriὶ An non enim A apostoli,vel eorum discipuli,atque omnes per ordinem successistas, qui usque ad ilia n. . GL fere fud tempus viventes iii Christi consessione, Homousion vocabulum ignorabani3 Vt quid lioc Apostolicae fidei superadiicitur verbum,cuius nec Prophetae quidem, nec Apostoli ulpiani faciunt mentionemZQu illud, quaeso,nomen est, sine quo fides integra esse non possiti Vnum enim e duobus in hac causa sequi necesse est. Si vera est Homousii astertio, ita erit Apostolorum pridicatio,quae sine hoc nomine longa per tempora floruerat. Si vero Apostolica fides huius nominis expers, vera est,sicuti & est, haec sine dubio silia erit,quae antiquae fidei nominiti nouitatem adi .cit.Reuolue cuncta noui Testamenti volumina,virum alicubi Homousion inditu paginiis poteris reperire. His Athanasius primum ita sitisficit: An nominis tantum a

ossenderis nouitate,an etiam ipsius rei Virtutem,quae hoc est sortita vocabulum, re-- fugis3Quoniam res antiqua nouum nomen accepit, non vocabulo nouo novet retia virtus accessit: Hoc utique requiro,Vtrum res,quq antiqua est,simul a te cu nominis- nouitate danetur3Probus vero iudex interiatus est ita: Quae ratio flagitabat, ut res an-tiqua nomen acciperet noua Z Nuquid enim, priusquam huius nominis vocabulii sortiretur, sine nominis proprietate mancbat Athanasius respondit:Ecclesiasticae semper moris est disciplinosi quando hqreticorum noua doctrina exurgit, contra is

insolentes quaestionum nouitates, rebus immutabiliter permanentibus, nominum is vocabula immutare,& significantius rerum naturas exprimere, quς tamen existen-cium caularum virtutibus congruant,& quς magis easdem antiquitus fuisse demo-' . strent, non ortus nouitatem mensurent. Et ut quod dico,planius fia utor exemplo Humbis κώ-- in ipso Christianae pr dicationis initio.Omnes qui credebant Domino nostro Iesu a. μυ- ' Christo, non Chri itiani,sed discipuIi tantummodo nominabantur. Et quia multiis

nouorum dogmatum authores extiterant, doctrinς obviantes Apostolicae, om - - - nes sectatores suos discipulos nomitiabantaiecerat ulla nominis discretio interve-

ros filiosque discipulos, siue qui Christi, siue qui Dosit et , siue Theod ,sive Iudς-

-' cuiusdam, siue etiam Ioannis sectatores,sed omnes Uno discipulorum nomine ce

sebantur. Tunc Apostoli conuenientes Antiochiam, sicut eorum testantur Acta, omnes discipulos nouo nomine,id est, Christianos appellarunt,discernentes a communi Alsorum discipulorum vocabulo. Hanc ergo aS Apostolis traditam nouis W- tendi nominibus formam Ecclesia tenens,contra diuersos hcreticos,ut sinet fidei ra tio postulabat, diuersis edidit nominum nouitates.Denique nouum Innascibilitatis. nome patri Ecclesia imposuit. Cum enim Sabelliana hqresis genitum ex virgine pa trem voluisset asserere,ingenitum contra hanc confitendo Ecclesia tradidit patrem.

Vtique in diuinis scripturiis ingenitum nusqualegimus patrem. Potest ergo Sabel lius luamaudaciam in huius calumniet obvertere quςstionem,& simili,ut tu, pro 'positionis gcnere uti, quo dicat, Cur diuinis scripturis sine ullo prospectu pudo ris violentiam facitis, profitendo iunascibilem patrem, quod scriptum ostendere'

valetis:

558쪽

DE TRANssVBSTANTIALITATE. Σ1'

valetis Ruris vos ipsi, qui Sirmio conuenistis, hanc religiosae consessionis fidem - de filio statuistis, Deum eum dicentes ex Deo, lumen de lumine. Ostendite mihi. virum in authentico symbolo,quod Apostoli tradiderunt, hoc scriptum legeritis.

- Sed contentus sum,cum ibi scriptum non fuerit, saltem mihi de Prophetis legatur, is de Apostolorum literis ostendatur, quis has vocum tulerit nouitates.Item,similemia patri filium, multis & creberrimis conciliorum vestrorum decretis statuistis. Exu r-- gat nunc Eunomius, qui dissimilem confitetur, de dicat,Vbi hoc legistis, ubi hocis reperistis Z Vtrumne pater aut filius hac de se usus est voce Z Ergo tu A rri, qui meis hodie tali constringis articulo, ut Homousion proprie positum in scripturis o--stendam, aut facere contra insolentes &fiirtiuas haereticae intelligentiae prauit istes quaedam confessionis nomina non temere praesumpta, sed ex consequenti ra--tione collecta, fidei aut horitatibus suisse inserta,ita ut tot nouorum verborum re--ligioso intellectui extiterint absolutiones, quot suerint quaesitae vel subministratae - perfidiae occasiones,&c. An aliae nobis intenduntur lites de querimoniae de re ac nomine Transsubstantialitatis , quam quae hic leguntur ab omnibus haereticis, aduersius Ecclesiam Catholicam intendi 3 Accusantur Lateranenses Patres, quasi fidei articulum fabricarint, aut vocem effnxerint, neque in Propheticis neque in Apostolicis literis , neque in sumbolis expres Iam aut traditam. Ab ipsis nihil commissum ante omnia dicimus, quod non commiserint, de facile sibi permiserint aduer- ..iaruis nasisvij. Quae enim extat sectarum confessio, in qua non inserantur nonnulla doDI maia , nusquam ad verbum in scripturis collocata , de vocabula nusquam in ipsis comperta Z Principio Lutherani articulum de Eucharistia in Augustana consessione ita conceperunt: Quod corpus & sanguis Domini vere adsint, δίdistribuantur vescentibus : de improbant secus docentes. Animaduersis Cinglianorum subtilitatibus & cautelis , qui se simularent non admodum rcfragari huic articulo , tanquam suae opinioni minime contrario , in Apologia , ad horum technas de effugia praecludenda , articulum in haec verba conscripse--runt: Decimus articulus approbatus est , in quo constemur , quod in Coenaia Domini vere de substantialiter adsint corpus de sanguis Christi, de vere ex hi -beantur , cum illis rebus quae videntur , pane de vino , his qui sacramentumia accipiunt. Quemadmodum igitur ad detegendas de cauendas Cinglianorum astutias, adverbium Substantialiter, neque de re Eucharistica a scripturis prolatum , neque in ipsis ullo loco positum , excogitarunt, de tanquam sacrum ac verae fidei symbolum, valere atque in authoritate esse voluerunt: quid peccauit Ecclesia, si Transsubstantiationis dictionem , ad declarationem veritatis,

de haereticorum expressiorem condam nationem atque consutationem, in usum

Christianorum deduxit 3 Post Berengarium erant, qui clam eius opinionem uebant. Erant alij, qui sibi videbantur acutiores ac meliores, cum Berengari jauersarentur haeresim , nihilominus rixas serebant de modo , quo caro Domini consisteret in Eucharistia : de iam liberius ac longius extra limites a Patribus fixos efferebantur : ita ut nonnulli de senderent panem in nihilum redigi, alij cum carne commisceri, alij cum eadem copulari de coniungi: alij etiam audebant panis conuersionem in carnem Domini improbare de resellere. Qui fidei Catholicae partes tenebant, ferre non poterant has nouitates,neque sol sim in Bereng rium sed etiam in alios acrius de asperius inuehebantur. Visum est Ecclesiae quaestiones has compescere,quibus paulatim fides antiqua conuelleretur, S: Berenga

559쪽

sEPTIMA REPETITIO

mnis obloquendi ansa & occasio praeberetur. Ita rem habere facilὸ colligitur

ex Innocentio tertio, Lateranensis synodi capite ac praesule, & ex libris eorum qui contra Berengarium seripserunt. Nihil itaque noui designauit, aut aperessa est synodus illa , sed veterum conciliorum exemplum , ac veteris Ecclesiae morem est secuta. Trans substantiationis vero dictionem non temere usu pauit, sed imitata est Nicenos Patres , quos non puduit consubstantialitatem illis cum patre , & consubstantialem ipsum cum patre pronuntiare : quae certe Voces tam parum inueniuntur in scripturis , quam ipsa Transsubstantiatio. Quemadmodum a nobis , a Nicenis exigebatur, ut huiusmodi vocabula promerent ex scripturis. Quatuor in summa ab illis responsa video, quae Ath anasius libro De synodis Arimini & Seleuciae late persequitur : Licere Ecclesiae per

emergentes occasiones noua nomina cudere, nec quicquam hac in re sibi E

clesiam permittere , quod non liberius audeant eius au uersari j : similia consubstantialitati in scripturis legi, ex quorum imitatione fas sit istud producere, tanquam in scripturis contentum, tum quia fuerit a suis antecessoribus usurpa-2 ἡ ' tum, Ut ab Origene, & aliis quos allegat. Pro tertia ratione, post Athanasium , , ra Marius Victorinus Aser , Arrianos in hunc modum repellit. Nomen Substan--

crimim in tiae sorte non est positum in sacris scripturis , sed sint denominata a substan-titia. - tia. Vnde enim deductum rari quam a substantia Da nobis panem Hum. Quoniam Iesus vita est , & corpus ipsus vita est : corpus autem panis , sicut dictum est, Dabo vobis panem de coelo. Significat ergo eri, ex ipsa, aut ia xu.L in ipsa substantia, hoc est, vitae panem. Sic rursus Paulus ad Titum episto-la, populum αλουων. circa substantiam , hoc est , circa vitam consistentem populum, vocat. Non hic disputo , quam bene Uustorinus hos scripturae lo-cos interpretetur : tantum insisto ab eo Homousion defendi, quia quam- uis non extet in scripturis, in ipsis tamen similia contineantur. Quid vetat pari ratione , quominus transsubstantialem panem , siue micaelis, dicamus non esse alienum a scripruris, quoniam illa alia eiusdem compositionis & declinationis in ipsis legantur λ Nam Latini consubstantialem purioribus Ecclesiae seculis dixerunt: & quotquot magni viri prima illa aetate in orationem Dominicam conscri erunt, panem 'λύσπι verterunt in supersubstantialem , quorum nomina edentur libro secundo, capite primo. Quapropter Lateranensis synodus tot iustas causas habuit inducendi Transsubstantiationis vocem , quam ad imitationem scripturae tam venuste conflauit, quam alij consubstantialitatem. Etsi authores non habeamus in promptu, qui ante Lateranenses ea fuerint usi, non defuerunt tamen sortasse ipsis, quorum aemularentur diligentiam e vi non deest Cyprianus , qui a consubstantialitate non abhorret, cui Transsubstantialitas - .n. ian congruit. Neque desunt Tertullianus , Eustachius Antiochenus, Ambrosus, e brari,in Emusenus , atque alij , qui substantiam transfigurari, transmutari, transso ia ianuis mari in argumento Eucnatistiae , aut incarnationis fili j Dei, sine dissicultate pronuntiant: quod uno Transsubstantiationis nomine plenius de luculentius ex-zo. primere Lateranenses studuerunt. Graeci Latinis praeluxerunt, ac viam praemonstrarunt ad innovanda vocabula , quibus naturam ac substantiam panis conue ii in carnem Domini manifestius declarant. Theophilactus μα- χείου est, id est, transielementari, non dubitauit de pane dicere , cui trans substantiari proxime accedit. Porro quid esset ipse Transsubstantiatio , ante Lateranenses iam

QMUu ' si Christiani definierant. Apud Theodoretum agitatur quaestio , an in Christo

560쪽

DE TRANS SUBST ANTI ALITATE. ico

s o diuina natura transierit inhumanam,an contra. Degeneribus mutationum tra-μ 'ist. Octatur, & orthodoxus haercti cum rogat, quodnam genus mutationis suspicetur accidisse in duarum naturarum coadunatione in Christo:an quod una ex ambabus / facta sit, an quod una deleta, altera remanserit: an quod una alicri cohaeserit, an quod utraque qualitates proprias vicissim permutarit Z Haereticus respondet: Non dicimus esse deletam naturam , quae astum pia cit, sed tantum mutatam in iub- stantiam diuinitatis : dicimus mansisse diuinitatem , humanitatem ab ipsi ab sorptam esse ac deuoratam. Postea similitudinem & probationem talis conuerta fionis ex Eucharistia sumit, tanquam ex re Christianis nota & vulgari. The doretus quidem praefatus initio Dialogi , pro ratione cui sitque haeresis temporandum esse stilum , & adhibendum medicamentum , quod unicusque aptum& conducibile videatur , dcridet merito humanitatis a diuinitate. quassi cycl

hicam deuorationem : non tamen audet nesare communem atque popularem

fuisse fidem, & doctrinam de panis conuersione in camem Domini , aut ut ii uam & falsam siue haereticam accusare & reiicere: sed ut argumentum similitudinis, cui haereticus fidebat, perimeret, subtilius conatur aliud genus nWtationis substituere , quod sat per accessionem carnis ad panem , salua huius substantia:&de hac interpretatione , tanquam noua ac paucis cognita gloriatur: ita ut inde facile deprehendatur, illam aliam ab haeretico allatam panis mutationem, fui si e communiter ab Ecclesia creditam. Transtubstantiari igitur panis, aut , ε ς ' γ' liud dicitur , non cum ab alia re assumitur , sed cum absumitur , non cum perit, sed cum in aliud transit, ut cum vapores in radios solis aut ardorem, & cibus in nostiam carnem. Interest tamen , quod in sole virtus est in mutatione vaporum absumens: sed in conuersione ciborum virtus est varians & immutans potius quam ablorbens. Ideo Transtubstantialitas panis similior est vaporum, quam ciborum transitui & immutationi. Ac sicut generatio naturalis, propte ea quod illic forma permutetur , transformatio recte dicitur : ita quando i ta substantia transit in aliam , significanter Transsubstantiatio nominatur. Ex illa vero apud Theodoretum concertatione satis perspicitur, non nouum dogma Lateranenses confinxisse , & in Ecclesiam recentius intrusisse , cum fateatur ex aduerso nouum dogma ac nouam esse intelligentiam mutationis quae

fit in pane , eam quam ipse assert de accessione camis ad panem , S additione. Ex his etiam , quae de I reneo & aliis primis scriptoribus proferen ius, tantum inualuisse de Transtubstantialitate fidem in Ecclesia planum fiet,

.ut ex ipsa , tanquam ex inuicto principio , Patres haereses confutarim, & prae- subiis raras .cipuos fidei articulos confirmatim : sicut Christum este filium Dei omnis'

tentis , de omnium conditoris , qui creaturas ad nutum verset, δ quo velit agat : ut ipsam quoque in argumentum diuinae omnipotentiae & verborum coelestium ostentarint: ut candem cum prima rerum creatione , & admirandis operibus, quae Deus per substantiarum alternationem fecit, contulerint : ut ipsam denique tam fide sintamplexi, quam alia quaecunque eximia religionis Christianae capita. Illam vero se omnes didicisse, & acceptile profitentur ex his verbis Chri isti, Hoc est corpus meum , Hic est sanguis meus . Qua de causa quotquot ante Lateranensem synodum libros de Eucharistia ediderunt contra haereticos, Transsubstantialitatem, ut rem ab omnibus atque omnibus,seculis creditam & receptam conanaeiadant. Inter hos Lans rancus author non poenitendus,co telo tanquam acutissimo Berengarium serit. Reliquum est, ait, ut fidem sanctae Ecclesiae, atque opinionem tuae sectae compendiose expoliamus. Credimus igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION