De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

PRIMA REPETITIO

' bborat diligentiuς in tradendis ritibus de ipsa manducatione,quam de iugillatione. . - Et certe si eodem die agnos scxcentos occidisset poresus, quos vel omnino non s - degustasset vel saltem non instituto ritu manducasset, nemo eos agnos Paschalese; nuncupasso. Igitur Christum oportuit, non tantum pati, & occidi ad agni Paschalis mora. ' exoluendam figuram,sed comedi,cum lex in agno de verbis Sc suis ceremoniis ex elius commonefaciat de esu Christi, quam de morte,ut sit Pascha nostium. Cur enim Christias per solam mortem erit Pascha, cum agnus per solam necem hoc non

reportaret cognomentum, sed ex esse- Quod si ad agni Paschalis implendam figuram, non sati s fuit Christo occumbere spiritaliter, scd corporaliter vitam debuit profundere, quomodo satis crit ipsit in mandi spiritaliter, ut persciatur quod in agno Christi figura, tanquam praecipuum, lex commendatλ Christias agnus occisus est ab origine mundi,sed fide tenὐs de spiritu:nec ea occiso potuit agni Iudaici explere veritatem, nisi re ipsa & vere agnus verus ille consceretur & necaretur. Itidem manducatus fuit ab origine mundi, sed fide tenils ac spiritu: &multo minus talis manducatio potuit exhibere veritatem agni Iudaici, & Paschatis adimpletionem, quam spiritalis occiso: quandoquidem ratio Paschatis,& agni Paschalis, non pronis. ii prie in mactatione agni constitit, sed in esu quadam ceremonia praeseripto. Ch istus ipse Pascha in esse versari, verbis hila pronuntiat,desiderio desideraui hoc Pascha manducare vobiscum. Dico enim vobis,quia ex hoc non manducabo illud, lonec impleatur in regno Dei. Apostolus etiam Christiam appellari nostrum Pascha ex ipsa manducatione satis innuit, ciὶm inquit, Etenim Pascha nostrum immolatus est Christiis. Itaque li, is , id, est, solemni ritu epulemur in azymis sincerit iis & veritatis.Sed quid esset edendum,significauit,cum Christum Pascha nostrum

immolatumrraedixit. Quod si spiritalis, inquam , manducatio sussceret ad perficiendam Iudaici Paschatis significationem, multo ma is spiritalis Christi occiso

sufecisset, cuni ratio Paschalis non constituatur proprie, & maxime in occisione, sed in ipsa ceremoniali Δ externa manducatione ac vera. Facessunt uobis negotium aliqui de tempore institutae Coenae: quas Christus non potuerit apponere corpus suum loco agni Paschalis, nisi post mactationem & passonem. Respondemus in agno syra, antecessisse mortem, quoniam cili communis caro, nisi mortua, nequiuit ab homine:sed carnem Christi vivam de viviscatricem credimus cx cius singulari potentia dc praerogatiua nos edere, cui mors tantum est domina-Vii ex m- ta, quando & quandiu voluit. Respondemus Christum quasi mortuum habitum v sui sic,& sepultum, ideoque a Magdalena perunctiim:atque alia nonnulla per antitio. . DU- cipationem dicta fustaque,cum dici & fieri ratio postularet, & Christi natura non g' - repugnaret: alioqui si edi nisi mortuus non posset, vel non deberet, neque ederetur post resurrectionem, nisi iterum moreretur. Respondemus agnum oportuisse edi ante inuasitum Angeli, de egrestum de terra AEgypti, eόque pacto decuisse Christit in antequam transiret de hoc mundo ad patrem, comedi,& qua hora vetus Pascha sine capiebat, eadem notium inchoari fuisse aequis limum, atque ita rhtioni consciat eum,ut passoni Christi Coena anteiret. Tata verbest conuenientia inter Cinnam dominicam, & esum agni Paschalis, ut Caluinus in Exodum si tua agni si ramentum csse Coenae nostrae analogum, eiusdemque prorsus de rati nis Se finis. Certe utraque fuit quaedam sacra Coena & mystica: & ex contextu -- Euangeli larum cognoscitur, Eucharistiam institui, partim per allusionem quan--τηir sit 5 . dam, altim peroppositionem ad Coenam agni typici & Paschalis, nec non ad volcri Testamenti promulgationem,ut ex collatione rerum, verborum, ac rituum Ariam. Vcrix ipsa magis eliciatur & eruatur. Certe utraque suit quaedam sacra Cinna, ac

62쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. io

vesperi peracta: utrobique foedus inter Deum & homines sincitur imbique signi-

sicatur redemptio populi ex seruitute: utrobique agnus, sed illic pecudis,apud nos agnus Dei offertur Deo sacrificium, & hominibus in estim, ad certi Dederis confimmationem. In utra e Cinna sunt quatuor Pignora, externoque modo adhibita, quibus celebratur foedus & testamentum. Illic fuit panis azymus, corpus agni Pascalis, vini haustus, quo Coenam Pas halem conclusam a Christo Lucas ostendit. Adfuit quoque sanguis sacranaenialis, sed postibus illinitus, quia nefas erat Iudaeis sanguinem sumere. Hic in nostra Coena similiter,non tantum panis, sed & corpus Christi agni exhiberi debuit, & cum illo vinum & sanguis. Vtraque Coena non tantum unius cuiusdam memorabilis facti commonitorium habet, sed citam praesentis benefici j ex ea victima progredientis applicationem continet. Vtra uc requirit c lebrationem eius facti, ut cuius memoria est instituta, S: quas quandam sistem nemrecitationem verborum verba quoque ipsa utriusque sacramenti sibi inuicem corresponderunt. Mandauerat enim Dcus,vt peragendo ac comedendo illa victimam, patresfamilias dissererent de ea, docerentque liberos seos, qualis ille panis azymus ac potus esset: cuius victimae illae carnes ad comedendum propositae: cuius ille can-

uis, qui postibus illiniretur, 'vive finis aut usus illius sacrae Coenae esset.Sic Procul-ubio Christus de more exhibens illam Ccimam typicam, dixit Apostolis , hoc est

corpus agni Pasthalis,& hic est sanguis icitameti in illo agno. At ea Coena perfecta,& co sacramcnto antiquato,cum nouum substituit, per antithesim dixi Iam no est corpus illius agni, sed corpus incum, quod pro vobis datur. Iam non est sanguis postibus illiniendus, sed cit sanguis meus noui Testamenti, qui pro vobis effunditur. Conformitas rituum in utroque Paschate& scedere, ac vicissim differentia de dissonantia rerum,quae verbis exprimitur,satis arguunt, corpus & sanguinem cum

panis & vini speciebus populo tradi,ut nouum Pascha & nouum Tcstamentum vere ac proprie intelligantur institui,& veteribus longe praestantiora surrogari. Quod si spiritaliter tantum, S: per fide Christus perciperetur in Eucharistiae Coena, quemadmodum placet aduersariis, si ne quidem locutio, qua instituitur Eucharistia, aliacst quam sacramentalis,& cadem qua dicitur agnus esse Pascha,quid aliud Christus egit in Eucharistia instituenda,quam operam perdiditὶ Si sic est,nec rerum nec verborum figurae deserunt, nec noui Testameti, nec noui regni Christus in Coena initiu fecit.Quid enim Eucharis hia ager aut prae se fert,quo Coena typica & figurativa agni excellat, siue quoad re,sue quoad sermonem Z Certe Christus atque eius passo signiscantius & expresses per agnu assimi, eiusque sanguine postibus illulitum repraesentabantur, quam per aridum panem,aut vinum purum: & Chris hi caro spiritaliter pro mensura fidei tam participabatur in maducatione agni,quam pro caJemmesina participatur spiritaliter in Eucharistia:& sermo Christi in tua Coena danda, ab aduersariis non alius esse defenditur, quam quo agni Iudaici maducatio & Coena comprehcnditur, quoniam in utraque aiunt esse parem locutionem sacramentalem. Quorsum e o spectauit en cratus antea apparatusὶ quorsum Paschalis agni' si perfunctorie praemansus cibusZAn ementiemur Christum imitatum Calcide- scin hos item, qui coenam dubitam & opiparam, multis in speciem ferculis instructam, cum exhibuisset Alexandro, interrogatus unde illa deliciarum copia ingenue

constitus est ex suilla carne constare omnici, quae ingeniosa coquorum ars ita variarati An nihil aliud intereste putabimus inter Coenam paschalem & Eucharistiam,

quam Vervecinae carnis δ panis varium ac diuersum condimentum 3 Quorsum ab

imo Christi pectore prodiens ista Christi conteitatio, desiderio desideraui hoc PD

stha manducare vobiscum antequam patiar i Numquamne Pas halem Coenam M

63쪽

c ran e Thema in Guna me.

PRIMA REPETITIO

gni cum discipulis ceperat, aut quam ola causam haec postrema maiori desiderio erat expetenda, si alterius longe augustioris & dignioris non fuit praeparatoria3 Quod si de vero Paschate hanc sententiam interpretamur, illud in figura tantum manducare uis tam ardenter desidcrarit Z Desiderauit inquit Emissenus mandu care hoc Pascha: id est, nouum inysterium noui Testamenti, quod tradebat discipulis, quodque plures ante cuna Prophetae de iusti cupiuerant cdere,quomodo cuia plerunt videre quae nCn viderunt. Erant allis in promptu fgurae carnis dominicae: has nec videre,ncc maducare dcsdcrabant, sed ipsum Christi corpus,&Christum ipsum. Non ad umbram, sed ad ipsam lucem contendebant. Quomodo ergo Cluillus typicum agnum concupis ccrct,& non ipsius veritatem Neque vero tanti fuit veruccina Iudaica ait Thrtutianus ut delectare, S: magno desiderio Christum afficere potuerit: sed professus cst inquit) se concupiscentia concupivisse edere Pascha suum, S acceptu na pancm, ac distributum discipulis, corpus suum essecit. Itaque veteriis Paschatis complementum, & translatio in nouuna,& huius substitutio, ciusdem cum veteri opposita & facta a Christo collatio ac descriptio, ad ipsumque praemisi a singularis quaedam dispositio, fatis arguunt, utrunque Pascha re& sermone rem declarante differre ac dii crepare,& nouo Paschati Curisium aliter incnc, atquc sumi,quam in veteri adesset, S silmerctur. De nouo Tcllanaento pro . ximum caput disputabit,& de nouo rcgno dicetur libro secundo de transubstantialitate, ubi Christi clausillani de geniminc Vitis excittimus. Hic etiam sinit accommodanda, quae de natura sacramcntorum Veteris legis de nouae suo loco conferemus.

EX VERBIS CHRISTI, UVIBVS EI CHARISTIA

instituitum 5 ex inchoatione ac proprietate nori testamenti. C A P. 8.

O c loco repeti debent capita dc benedictione,& de significati ne huius orationiis, Hoc cit corpus meum, quae libro primo de transsiibstantialitate tractabimus. Historia vero constitutae sacrosanctae Eucharistiae sic habet: Coenatibus illis accepit Iesus Panem,& benedixit, si te gratias egi ac fregi deditque discipulis suis, dicens, Accipite, coincillic: hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem. Et accipiens calicem, gratias c-git, do dedit illis,dicens Bibite ex eo omnes. Hic est enim ibinguis meus notii Te--. . stamenti, qui pro vobis ci funditur in remissionem peccatorum:sue,Hic calix no- c. mani uum est Testanae tum in meo sanguine,qui pro vo obs funditur. Ante omnia ausi' ' sunt aduersui j t cxtum ipsum multis mouis corrumpere Ex verbis transtiui, & ἰυa irri reddunt verba absoluta. Impudenter tanquam notum & consci- Lia. - sum ponunt, Christo dici, Panis hic est corpum meus, de ita ipsius verba sonare:& in ea ad scripturam facta additione sitndamentum iaciunt omnium fallaciariam, se , r i. .l. quibu Cinnam dominicam per s.cramentales regulas de locutiones, quas confin- gunt,Violentius opprimunt, S Lutheranorum oculos quas cornicum configunt. scd nec textus ita habet, nec patiun uir scripturae, cx quibus translatus cst,ut ita ha-bcru pDisi, quemadmodum in translubstantialitatis disputatione probabimus Α- , in iij multi, modis contorquent pronomen hoc, de quibus videbitur etiam libro de

. n.4 ri pii transsubstatialitate. Deinde Berariis Q kimci ire latine reddit, Hoc ei sanguis meus ..., is ' noxii tostamenti. quasi ori indicet vinum aut poculum, & non sanguinem ipsum: i n. dtquc δd e. un verit clo,nouam quidem,& hactenus inauditam, se impelli ait Lu-

64쪽

Dg. ERITATE EUCHARISTIAE. H

cae textu,qui fert, mrim in recor, id est, hoc poculum. Egregia sane, de Theodoro Bera digna argutia,sed quae in authorem retorqueatur tacillime. Si enim apud Lucam demonstrat -πι--,stiae poculum, cui assigitur, quare non demonstrabit Σωά.siue sanguinem, cui simili ps rasi annectitur ξ Deinde cium eadem locutione dixerit Moyses, .lora mi; . αής. quod BGalatine ait, Hic est languis Testhi iamenti, quod mandulit vobis Deus, quare non transtulit, Hoc est inquis Testamenti cum languis hyssopo contineretur sicuti vasculoZAut si Moyses hoc genere dicendi nihil aliud voluit ostendere, quam sanSuinem ipsusn, cur codem pro si is stilo Christus existimabitur vasculum, aut nescio quid aliud praeter sanguinem indicasseὶTertio, poculum pro vase,aut vini putione, non potest esse nouum Testamentum, neque tessera noui Testamenti,quod exigit sanguinem filij Dei. Ideo

non aliud quam ipsemet sanguis designatur per poculum, ut paulo post ostendetur. Beza rursum audet violentas manus textui Euangelico afferre,de des furcismo Lucam Euangelistam instimulare,quia scripserit, Gmἀ M ADG Gή- Q ιμ- μα--km c Ur est,si cpoculum nouum testamentum in meo sanguine,quod pro vobis conditur. A udet, inquam, BcZa Lucam accusare, quia re tutem,quod pro vobis effunditur, ad poculum,& non ad sanguincm: cum vasculum, inquit Beza,aut vinum contentum, non fiterit pro nobis effusiam,sed ipse sanguis. Atque adeo non veretur textum ipsum contra fidem de consensum omnium exemplarium, sicut fitetur,interuertere, atque articulum relatiuum G cu particis io .Q, O Otia nominandi casu in is luna dativumτω ἐκ onm vi immutare,ac dicere, ii sanguine meo pro vobis effuso,sive qui pro Vobis funditur. Prius Cinglius in epistola quadam deprauarat idem relatiuum,d exposuerat, Quatenus pro vobis effundetum quasi articulus is qui substantiam dicit, signis caret modum. Quo co- cesso non tamen tolli posset substantia, chim ille modus, si abstantiae essem requirat, ut hoc capite differetur. Nec solidin audet Beeta contra fidem omnium exemplarium textum vitiare: sed cum scribat sibi causam non videri,cur Lucas usurparet

soloecophanes,nihilominus audet Lucam emendare,& eius textum vertere , ac si usus esset soloecisino. At recte Lucam elocutum suis te,conueniunt omnia Euange

liorum exemplaria, cpiae ita habere agnoscit Beza. Euthymius quoque ita legei dum profitetur, docetque eadem phrasis ab eodem Euangelista adhibita in ista

formula corporis,Hoc est corpus meu, ' διων Iubj ,quod pro vobis datur: ubi relatiuum G refleetitur ad demonstrativum rimoseis, sicuti sit in locutione

poculi: de id certe Euangelista consulto fecit. Rucmadmodum enim Paulus ait, Hoc est corpus meum quod pro vobis stangitur, κλώu, rivbi aliquid de proprietate panis, utpote frangi, coryori Domini attribuit:ita contra Lucas aliquid de froprietate sanguinis potioni ascribit, nempe pro nobis essundi: ut pane de poculum post consecrationem ea facta esse ostendat,quorum proprietates induunt,& qui bus suas vicissim impartiunt. Quod vero scribit Beeta, cotra aequum audere se Omnia exemplaria corrigere ex unius Basili) loco,tillitur, aut impudentissime sellit. Non enim Basilius asserit ita legi in Evangelista, ut placet Beetae, aut citat eam lectionem tanquam ex Euangelio, sed explanat sensum textus Euangelici, in quo poculum effusum pro nobis, denotat sanguinem qui in poculo pro nobis etiam

effunditur. Ridiculum est ete remisit, a Caluino de Bera pro vasculo capi, ut ex Ve biis Christi metonymiae suae inducendae rimam aliquam inueniant, eamque cisciant probabiliorcm, de trMissubstantialitatem magis ineptam: quasi vasculum as seramus in Chrilli singuinem conuerti.Sed quis nescit, 'ο -ῖυον graece, de pocu tum latine,iam potum complecti, quam vasculum: Lucas de Paulus, ne erraremus r

65쪽

PRIMA REPETIT 1

ad potionis,& non ad vas culi significatum pertinere, suo modo per articulum rolatiuum elucidant,hoc poculum quod pro Vobis estunditur.Lucas in eadem nocte Christum Petro dixisse narrat, Caliccin quem dcdit milii pater,non vis ut bibam

illum De cratere, , quidem Cilumus aut Braa isto in textu auderent in

terpretari. Sed quid aliunde subsidia quaerimusi Apostolus Paulus in ipso Euchari

stiae nestolio hanc litem dirimit, cum est, m πωτγω, a Calix cui benedicimus, nonne comunicatio sanguinis Christi est. An intellexit vasculum benedici,ut fiat corpius Claristi, ac non potius totum ipsum Poculum itaque potionem enuntiat,sive vini ante benedictionena, liue post illa, sanguinis dominici. qua in seniscatione Lucas de Paulus se accepisse declarant, cum illud effundi pro nobis addunt.

Postremo Bera praeter morem suum abituaci ab cxprimendis articulis, toties compori de sanguini Domini affxis, ne cogatur fateri, quod ex emphasi & excellentia denotan venun Christi corpus & sanguis demonstretur.sed stitim de hoc amplior disputatio habebitur. Hactenus de corruptelis illatis Euangelistarum textui de lite-raemunc de verborum significatione ac de re pcrgamus cognoscere. Christus dixit, Accipite, S: comedite: quae verba sinit aliquid exhibentis & largientis. Quid ergo

detur, videndum est. Si sensus externi rogentur, non poterunt aliud respondere, quam dedisse Christum suis panem & vinum. Et si muta quadam actione totam rem peregisci, non immerito diuinationi daretur locus,& materia disputadi,quidnam essct si apra panem de vinum. At cum disertis verbis mentem suam in ista munificentia de largitione declarauerit, quaeso quis mortalium neglectis Christi verbis audiri debetὶ Accipite, edite, Hoc est corpus meum quod pro vobis datur. Audi doni declarationem.Hanc si in alienum senium de verbis contrarium detorserim, ut neges verum Christi corpus ab illo donatum,quod se donare asseruit,ex verborum sono S textu nil ait certo colliges citendum aut accipiendum, quam a Galeno celebratum prouerbium, Cape nihil,& serua bene:siue, Accipite quod non est, S: edite.Deinae ab oratione Christi cxpugamus primum verba, quae Catholicam fidem adiuuant de tuentur, cuiusmodi deputo, Benedixit, dc, quod pro vobis datur, do Sanguis noui Testamenti qui pro multis essunditur in remissionem peccatorum: Rclinquantur vero ista omnia, Accepit Iesus panem, ac fregit, deditque discipulis fiuis, de ait, Accipite, de comedite, Hoc est corpus meum: Bibite, hic est sanguis meus: Dispunctis aliis, adhuc credibilior longe maneret Catholicorum sententia, plano de simplici verborum sono comprehensa, praesertim nullis aliis scripturae locis refutata: imo potius communi hominum de verborum signiscatione iudicio,& scripturarum communi loquendi usii, ac Christi apud Ioannem de praebenda came lda in esum fusto protrusto comprobata: sicque abunde ad profligandos Sacramentarios suisceret,a quibus inusitata scripturis omnibus corporis dominici signiscatio fabricatur.Non placci Caluino, figuram puram corporis tantum a Christo nobis dari in Cama: quoniam inquit non dicitu Haec est figura corporis mei, sed,hoc est corpus nacium. Verum nec dicitur, haec est cilicacia sola,aut fruinis, aut quid aliud corporis mei,ut valeat opinio Caluini, testerius, fingentis aliud ex ve bis Christi praeterquam corpus ipsum. At reponantur suis locis quae fuerint ablata, nihilne lucis,nihil explanationis afferent ad demonstrandam de confirmandam C

tholicam religionem 3 Prima inter nos versatur controuersia, Quodnam corpus

situm Christus a se tradi intellexerit, & in qua re nobis ipsum porrexerit. Nos Chtholici credimus, in specie panis idem corpus manibus Christi exhibitum filisse, quod cruci est affixum. Imprimis, ut in specie panis donatum corpus euinc mus,ocnedictionis,sive gratiarum actionis verbis, aliisque firmamentis nitimur,&

66쪽

DE VERITATE EUCH ARISTI A.

persuademur, quae in libris De trans substatialitate a nobis ponuntur,&in isto sparguntur: sed maxime hic agitur de corporis propria intelligentia, eiusdemque praesenti demonstratione in ranis specie,atque cxnibitione.Inter nos conuenit, varie in scripturis corpus Christi legi,& inueniri. Primum enim significat corpus natum de Maria virgine. Deinde, corpus mysticum , & coetum si delium renatorum in Christo.Tertio, veritatem Euangelia figuris de antiquis umbris respondentem: ut ad Colossenses scribitur, Nemo vos iudicet in cibo & potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum at corpus est Christi. Adde quartum, si placet, pro qualitate & proprietate corporis dominici,aut gratia & merito ab eodem corpore effluente: quae tametsi significatio naturalis comporis acceptione includatur,attamen per me liceat cuiuis aistinguere. Eo sensu Apostolus negat iam cognosci Christum secundum carnem: eodem picrisque videtur apud Ioannem commendari cibus de esses carnis dominicae . Ad resistendum verbo Dei expresso, d funditus abolendam Eucharistiam, Sacramentari j in duobus peccant.Nam cum in Coena aiunt edere corpus Domini nihil aliud esse quam uniri Christo per fidem, de fieri per candem membrum corporis eius: tum corpus capiant oportet pro mystico,& non naturali, quemadmodum uberius dicetur, quando ventum fuerit ad rescin & corporalem manducationem carnis dominicae, &sermo habebitur de esii spiritali per fidem. Rursuin cum verba Christide Coena explicant,nouum significatum nusquam in scripturis repertum imponunt corpori Christi, de suadent pro figura, siue pro sacramento ac signo naturalis corporis accipi : de hunc significatum in institutione Coenae omnibus alitu praeserendum vi de violentia exigunt. Astutiores Caluinis , de Petrus Martyr,simulant aliquando se non ita interpretari Christi corpus,sed nobiscum pro naturali a se intelligi. Verum omnem fucum detrahit fundamentum, cui superstruunt doctrinam

suam. Clamant omnes,& scribunt, cx communi ratione sacramentorum oportere nomen rei signatae attribui signo, aut contra: atque ideo panem vocari corpus

Christi,id est, corporis signum, de sacramentum, ob eamque causam corpus in oratione Coenae dici pro corporis symbolo: atque ad cum significatum rei tinent exempla,quae passim occinunt, Agnus est phase,Circunciso est foedus: coque tendunt omnes authoritates Patrum,quibus abutuntur, & quibus nituntur interpretari, Hoc est corpus meum,pro, Figura corporis mei. Et certe in ista oratione, Panis est corpus meum, quam a Christo prolatam & intellectam Lutherani & omnes Cingliani atque Ctaviniani colendunt, oportet corpus sumi in naturali signiscatione, aut symbolica de figurata. Ne concedant panem esse corpus Christi naturale,aut tale inesse pani, abhorrent Cingliani de Caluinistae a naturalis corporis intelli sentia: ideoque symbolicam corporis saniscationem amplectantur necesse estu ed de his copiose disseruimus in nostra rei ponsione contra Apologiam Beetae, in qua profitetur ingenue Christi sermonem sic enucleandum, hoc est symbolum Corporis mei,quoci quidem corpus pro vobis traditur, ita ut ipsi corpus a Christo pronuntiatum symbolum corporis indiceimeque profecto salua haeresi Caluini, na aliter exponi potest,siue ad fallendum enuntietur,hoc est symbolice,aut metonymice,aut mystice corpus meum verum, siue aliter quod in idem recidat. Nos autem indignum facinuς designari ab illis docemus,quod nouum, & nusquam inscripturis lectum & exprest ina sensuna cor ori Christi assingant,& pro naturali enserri in institutione Eucharistiae ex certa scripturarum methodo probamus. Iterum dicimus, nusquam in scripturis occurrere, corpus Christi absolute positum,

nisi pro substantiali de naturali. Saepe quidem in sacris literis panem inuenias pro

ris Chri t. ia cales. a.

67쪽

PRIMA REPETITIO

1 e .u Christi corpore: apud Hieremiam scribitur, Mittamus panem in lignum eius:&saepius in eo sensu apud D.Ioannem, sed nunquam legitur corpus Christi pro pane. Praeterea hanc imbiberunt Apostolia Domini spiritu scribendi facilitatem, visere, quoties vocabulum aliqvoci multiplcx,aut sentcntia ambigua incideri breue aliqua explanatione ad proprium sensum alligent & accommodent. Aliquot exempla antea produximus potissimum ex Luca, qui consillio aliis cautiorvidetur& exactior. In institutione Cinnae, propter corporis Christi multiplicitatem, ne imprudentes multas significationes permiscercmus, aut unam pro alia arriperemus, apparent Euangelistae voluisse Unam & certam per adiuncta designare, in qua iuberemur acquiescere:omnes cnim C primunt, Hoc est corpus meum,quod pro vobis datur. Mirari soleo D. Pauli in secernendis illis corporis Christi diuersis a ceptionibus diligentiam.Si sermo trabetur de corpore naturali, ita depingit,ut fal-- ι - li nemo possit. Misit Deus sestὶ silium sutim factum sub lese, natum de muliere:&, flectus est ei ex semine David sccundum carnem. Si de corpore Christi mysti-- L .st i CO facienda sit mentio, nominatim ne labamur, indicat. Adimpleo inquit ea quae desunt passionibus Christi in carne mea,pro corpore eius quod est Ecclesia. Hoc ad elucidandum quo in sensu caperet, corpus Christi apposuit, nequis opinetur dimidiatum fuisse Christi in corpore naturali supplicium,quod expleret in suo Apostolus. In Eucharistiae tractatione,quoniam corporis nonacia facile trasserri poterat, fortasse iam tum de propria sua significatione tr serebatur a Corinthiis, ea cum Luca adiicit,quae non sinunt aliud quam corpus naturale intelligi. Narrata Christo pronunciatum, Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur:atque alia addit, quae sequenti capitc persicquemur. Certe si tantum sacramentum voluisset Christus in Coena tradere,non crat designanda cius aliqua singularis significatio: quoniam Coena sacramentum & signum est cffcax corporis Christi, non tantum naturalis,sed mystici,& effectualis, Ut sic loquar.Sed ut occurreret adue sariis di non nudum aut ciscax di intaxat sacramentum tradi conuinceret, sed ipsum verum corpus naturale,addidit ea, quibus coirus hoc a tantum sacramentali corpore secernitur. Hic obsecro paulisper consiliamus. Quis patienter audiret

aut ferret, si quis de naturali Christi corpore interpretari vellet Iocum illum allatum ex epistola ad Colossent ubi Paulus ascripsit, Quod est Ecclesia, ut significaret se de mustico δε non de naturali corpore loqui Z Quis vicis lina aequiore animo

serret,ad mysticum corpus & fgurativum rapi in Canae constitutione, ubi Lucas ct Paulus adiunxerunt ca, quibus naturale ac proprium corpus Christi describitur. Insuper cavis est articulorum,ut insigniciat ductionisi significatum,cui apionu-tur, & ab aliis tanquam excellentiorem eximant &distinguant: Tune es ille Αἰ-neas: Ioannes non erat illa lux: Ecce ille agnus Dei,qui tollit peccata mundi: Vbi B ra haec annotat, ο ι. id cst, ille agnus. cui articulus adiunctus, ut ex Chrysosto. &Theophilacto Erasinus obseruauit, emphasin habet, non modo dignitatiis, ut atypico agno S: caeteris viistimis legalibus secernatur, scd etiam relationis: reuocat enim mentem in Prophetias Esaiae & aliorum. Ad istam vero locutionem simile in Christi sermoni de Eucharistia, Hic est filius meus ille dilectus, ait idem Beza,arti culum expressi, ius hic vidctur ciscena phasis maxima, tum ad distinistionem ab liis filiis, tum ad dignitatis eius commendationem. Rectissime duplex articuli officium rccensuit. At cum non semel, sed quater apud Euangelistas & Paulum inueni uti sim m ας Hoc est illud corpus meum in bis legatur, etsi, et, Ii μου. Hic est ille sanguis meus: cur temere articulus aut sustra toties repeti δ inculcari existimabitur Praeteriri non dubet unum iota, aut unus apex a lege.BeZa tamen articulo

68쪽

DE VERITATE EVCHARISTIAE. 13

rum obseruantissmus,toties inquam repetitum αἰ articulum silentio tegi quoniatat illa particula adulterinam eius de corpore interpretationem iugulat. Ab inuito tamen aut imprudente Veritas erupit. Nam apud Lucam & Paulum articulum ita exprimit, Hoc poculum est nouum illud testamentu non meo langit ine: iuia sor-talle in testamento non adeo ossiceret haeresi, atque in corpore & sanguine. Vir tus magis ingenue fassus est horum articulorum efficaciam. Quo clarius linquit)ia omnia liquescant,ad ipsa Christi Vcrba redeamus, corumque vim ac pondus pau-- lo diligentius excutiamus. Clarc enuntiat Christus, non solum, Hoc est corpus

.. incum,sed addit vi ricta , quod perinde valet ac s i dicat, hoc est illud ipsum corpus meum quod pro Vobis traditur. Hanc enim vim habent Graeci articuli. Consequitur igitur, aut verum Christi corpus pro nobis traditum, & fmgninem qui effusus est, vere in specicbus panis & vini adesse, aut si quid aliud demonstrabat Christus,esse illius ipsum corpus verum & sanguinem, ac pro nobis tradi & effundi in remissionem peccatorum. Hoc posterius quam sit absurdum, vel cogitare

nemo non nouit. Quapropter articulus nusquam omissus, quoties demonstratur corrus & sanguis in Eucharistia, de duobus nos admonet:Primum, vi corum significata separemus a mystico & typico, siue quocunque alio corpore & finguine, de excludamus ab ipsis quascunque figuras & umbras, quas comminiscuntur aduersaris, ut augustissimum sacramentum re excellentissima priuent. Dcinde, Vt cogitemus illius corporis de sanguinis dignitatem de eminentiam, neque coga mus ea in ordinem cum alitis corporibus de sanguinibus, ex horumque lene ac proprietate de illis omnino iudicium seramus, sed aliquid eximium reseruemus, quod aliis minime sit commune. Pro tertio articulorum ossicio docent linguae

graecae periti, quod subiuncti pronominibus demonstrativis, assigantur rei quam ipso pronomine ostcndere volumus,&quod vere sic praestent articulos,id est,quod

arctius connectent de alligent tum praecedentia, tum sequentia, cum voce cui at tribuuntur. Hoc sane cernitur in exemplis a Bera commendatis: Hic est ille filius

meus dilectus, in quo milhi complacui: de , Ecce ille agnus Dei qui tollit peccata

iniundi.Inde vero duplex error Bezae reuincitur: unus, quo vertit, Hoc est san-puis noui Testamenti: quas irim aliud demonstret quam sanguinem, cui articulus quasi reserens demonstrativum coniungitur: dc alius, quo corpus nominatum in enuntiatione Christi, pro symbolo corporis vult collocari: cum seques relatinus articulus is, siue,quod pro vobis traditur, non tantum antecedcias corporis nonae, sed eius demonstrativum & articulum respiciat ac referat, dc cum sequentibus ex ossicio articuli constringat. qua de causa oporici corporis vocent articulo insignitam, verum de naturale Christi corpus delignare, de a pronomine demonstrativo ostendi, cum non aliud quam ipsus verum de naturale corpus rcferatur pro nobis fuisse traditum. Bera omissionem articulorum iure a se factam csse deflendit,quoniam satis ex circunscriptione subiuncta, Quod pro vobis traditur, innotesceret quodnam enci corpus, de quale. Contra vero Matthias Illyricus obiicit emphati caes illa circumlocutiones non solere subiici , nisi post antecedcntcs articulos, ut in ipsis quoque exemplis a Beza annotatis perspicitur: Ecce ille agnus Dei, qui tollit peccata mundi: Hic est ille filius meus dilectus, in quo misi complacui : ideoque ait corpori postpositam descriptionem exigere potius expressionem articuli, atque ita ex aniculis &ex adi unctis verisimum ac naturale corpus a Christo suille demonstratum de exporrectum: ut mirum sit inueniri, qui audem , aut etiam possint, eius verba alio contorquere. Adhaec appositio ista, Quod pro vo-

bis datur, excludit locutiones, quas aduersari j proserunt tanquam similes cum ista,

69쪽

PRIMA REΡETITIO

Hoc est corpus meum: in quibus numerant, Haec est victima transitus, Petra erat Christus. Nam quemadmodum textui Mosis & Apostoli inserta vocabula, indi cium faciunt has locutioncs figuratium csse, ita additamentum, Quod pro vobis datur, innuit orationem istam, Hoc cst corpus meum, propriam esse, ac minime translati iam siquid cm figura, aut sacramentum, aut iola effcacia, seu fructus eo Draulis. . poris dominici non fuit pro nobis traditus. Hoc est argumentum, quo Tertullianus Marcionem consutat, qui figuram corporis, seu nescio quod corpus panaceum ex verbis Christi,uti faciunt Sacramentari; & Lutherani, quos quasi nunc viueret vetus ille author,ita serit: Si corpus sibi finxit panem, ergo panem debuit tradere pro nobis: faciebat ad veritatem Marcionis, Ut panis crucifigeretur. Cur panem corpus suu in appcllat,& non magis peponem,quem Marcion cordis loco habuit,non intelligens tiguras corporis praetcruste: Quinetiam allusit Christus ad veteres hostias, quaere vera ad edendum tradebantur, sicuti re vera offerebantur. Quamobrem significatur tam vere exhiberi corpus Christi ad esum, quam vere pro nobis esset oblatum. Quinctiam, Quod pro vobis traditur, confirmat planissime idem corpus praeberi tam vere a Christo in edulium, quam esset sacrificatum

ui cruce: quoniam in mensa sacrificiorum cadem caro apponebatur re vera in e-sum,quae offerebatur in sacrificium, ut latius circa finem huius capitis repetemus.

Insuper orationcm Christi instituentis Eucharistiam, in sua simplici & propria significatione sermonis retinendam esse confirmatur ex co, quod mutata una vocula in tropum, siue ea sit verbum sest) siue corpus, siue tota locutio, necesse est totum prope textum Coenae inuertere. Nam ubi aduersatij, Hoc cst corpus meum. Hic est sanguis meus, in tropicum sensit in de absente corpore & sanguine transtulerint,necellarib coguntur etiam transformare illa verba, Accipite, comedite, bibite, in Credite,aut sipiritaliter percipite, & in alias peregrinas atque violentas metaphoras & interpretationes,Vt sunt, In corporemini,vmarnini, f)c in coelum eum late: succum & dessuuium, aut nescio quid abstractum de substantia carnis meae haurite, de apprehendite fide. Sin omnia sere vocabula contenta in Coenae historia, proprie, & de exteris actionibus etiam ab aduersariis capiuntur, ut Panis, vinum, accepi fregi dixit,accipite, comedite, bibite: cur ergo quae s uni potis lima, ut est demonstratio corporis pro nobis traditi, a suo genuino & proprio significatu trasnferetur ξ praesertim cum alia illa omnia, verba,& etiam panis nomen, ab aduersariis in Ioannis sexto capite aestinaciatur pro impropriis & translatis: carnis vero & sanguinis voces in naturali sensu explicentur Z Egregie Bera contra Hcshus sum comminiscitur,Accipite, comedite, bibite, si ad panem reserantur, proprie accipi, sed si ad corpus & sanguit in Christi applicentur,figurate dici, pro communicare, &s de coniungi corpori & sanguini Domini. Aliquando in solutionibus contra

Matthiam Illyricum ait, se non venire ad sacram Coenam manducationis causa, sed ut eam dudum factam obsigneti ita ut illi, Accipere, manducare & bibere, idem significet quod obsignare dudum acceptam incorporationem, & communicationcm cortoris dominici. Quis vero dcdit illi ius sic eadem verba sacrosancti Testamenti,semel & uno modo tantum in textu posita, triplici diuersissimaque significatione torquendi ξquis non videat indistincte & indifferenter ipsa a Clitis load id totum quod ostendebat declarabat, clita relata 3 quis non rideat Accipiendi

verbum, si ad panem reseratur, pertinere ad os : sin autem ad corpus aut sanguinem applicetur, spectare ad aureimcum ista nequeant secundum aduersarios accipi a nobis,nis per sdem, quae acquiritur di mouetur ex auditu Z Certe accipiendi mandatum resertur ad modii dantis,ut eo scilicet modo capiatur corpus & sanguis,

70쪽

quo datur. Atqui nihil hic dari signiscatur, nisi de manibus Ch xkm- Totum igitur

quod accipiebatur, de illius manibus prodibat. Si ergo corpuι ς Vm in i pia Coena sumebatur, de manibus eius erat accipiendum, de edenduino: ς cordQ. enim quia dabatur manibus, ideo non dabatur spiritalite, imo qui 'tiae dabatur,caro cra spiritalis, ideo de manibus Christi erat corporaliter de . ςr suscipienda atquc edenda. Propterea caro illa erat,atque cit, uoties rit Cinna, in panis ac vini sorma, & in manibus sacerdotum atque accipi cntium. Αι n ulta rcflant, quibus nuda de absoluta acyropria verborum Domini intelli etia comprobatur : sed ea peνi debent ex Apostolo Paulo, de quo hoc libro dicteremi y , si ex capitibus nostrarum responsionum, quas suo loco si ibiiciemus ad figurari. 'm

inenta,quae verbis Domini conantur assuere aduersarij. Quando premuntur Δ PQ celluntur nonnulli callidiores ex ipsiis, horum verborum Christi fulgore, per b. simulant minime a se vocari in controuersiam illorum significationem, aut vo ri -- corporis dominici demonstrationem sed de modo contendere, quo corpus attri- buatur pani,& quo accipiatur atque edatur,quem internum piritalem, de per sola εsdem fieri opinatur.Nos autem modos illos ab eisdem verbis Christi penctere cre- c se ii. dimus. Rem sane externam, panem nimirum de vinum Christus manibus preliedit, & aliquit operatus est sua benedictione, quod rebus prehensis accessit, siue per harum mutationem, iue alio quouis modo. Quid vero esset, quod de re prehensa e secisset, aut ei addidisset,dilucide elocutus est, Hoc est corpus ineu, Hic est sanguis meus. Non dixit, Hoc est coelumcmpyrcu,unde petatis coii'us meum aut, do vo- bis coquis meum,ubicunque fuerit: scd ipsi impraesentissimum ante donatione de- signat,& ex eo quod porrigeret accipiendum,tam expresse praedicat, quam Potcst omnino exprimi. Praeterea iussi accipi&comedi, quod manibus ipse praebebat: sed quid esset,no reliquit cuique per coniecturaes aut somnia desiniendii, cum ipsemet omncm sustulerit dubitatione,& dubitandi occasionem, asseverando, Hoc est corpus meum.Tam cui denter ergo modus manducandi corpus Clu isti, externo ritu & actione,in panis s i sceptione & esu declaratus est, quam hoc cile corpus verit simu Christi, quod ipse externa administratione exhibcbat. Ac ne quid de eo ambigeremus,non fuit contentus prosteri,Hoc est sola tis mcu,ne aliud verbis osten

di,& aliud Apostolis praeberi putaremus: sed addidit, Quod pro vobis datur, siue distribuitur & exhibetur in panis specie. id enim significat δε vis, quod Apostolus reddidit per frangitur, siue qui locus sane dissicilis est, sed proximo capite elucidabitur,& innuere quod hic attigimus,probabitur. Adhaec Caluinus atque alij concedunt nobis praecipi in Coena manducationem corporis dominici: quoniam non tantum dictum sit, Hoc est corpus meum, sed, Accipitc & mandu-Cat corpuS meum, aut,Do vobis corpus meum.Vertim antea, quic nam sit, & ubis demonstratur Hoc est corpus ineui ut sicut ex illis verbis praeceptum de manducando amplectimur, ita ex istis praesentiam eius in re consecrata & tradita rcuercamur, nequc aliunde quaeratarus, ut praecepto in Coena facto pareamu7, quod non contrahitur ad internam manducationem per fidem, scd per verba Domini ad ex-rcrnam in paratu specie extenditur solam insuper manducationem internam, S persidem non institui, aut imperari, satis inde liquci, quod nemo hactenus potuerit id ami mare, milii coactus sit verbis Domini aliquam vim inferre, ipsaque repugnantia a proprio naturali intellechii per figuras additamenta & glossemata pleruncatae inepta de absurda abstrahere. Textum vero dum violant de perueriunt, faciunt ut ii . telligendo nihil intelligant, de sumendo nihil sumant praetur aridum panem. Nani cum nequeant libi amplius polliceri quam verbis con-c ij

SEARCH

MENU NAVIGATION