장음표시 사용
601쪽
ces, statim meminit verbi a Cluisto traditi , & illud esse ait, quod Apostoli sui; in
Comentariis prodiderunt, Hoc est corpus meum.Itaneus etiam, cum vno in loco P nem percipere vocationem Dei dixit Jct,ut fiat Eucharistia, in alio pro vocatione tu fecit verbum Dei,ac dixit, Panis percipiens verbum Dei Nec aliter fere Cyprianus totum Canonem appellat, quam precem. Nihil ergo mirum, si tali prece mystica confici carnem in sacramento,apud Augustinum de alios legitur. Sed sciri aequum est, cur Christi verba in precationem fuerint ab Apostolis redacta, &cum ipsis curali aes preces coniunxerint,quibus & Spiritus sancti inuocationi vim impartierint adessiciendum corpus Christi,sicut eiusdem proprio sermoni. Respondemus institu tionem Coenae,ac verba Cluilli duobus modiis efferri, aut tanquam lectionem, rei ve gestae &conscriptae recitationem,ut quaevis alia historia solet Sic prolata no sunt
operatoria,aut eficacia. Aliter enuntiantur cx mente S intentione proloquentis,ut
in rem subiecta exerant cam vim, S imprimant effectum, cui destinata sunt a Christo Deo nostro. Deinde aedification cli testari publice verborum illorum cilicientiam, virtutem de effectum,neque illis este insitum de innatum, neque a proloquente proficisci& emanare, sed ab eorum authore Christo,&ipsi ingenita diuinitate. Hoc est quod toties ex Augustino inculcamus, valere verbum,non quia dicitur,scd
quia creditur,nec prodeste sonum eius transeuntem, sed virtutem manentem. Pr
pterea ad illa duo coram & publice profitenda verba Christi consecratoria, a Graecis & Latinis inter preces & inuocationem diuini Spiritus depromutur, ut ostenda mus a nobis reuerenter applicari & pronutiari ad mirabilem illum effectum, neque nostris viribus aut verborum solio id conati, sed Christi institutione, ope, ac diuina omnipotentia. Talis vero ritus in consecrando obseruandi non alios authores esse IMM t. - . credimus,quam ipsses Apollolos, cum Apostolici viri Iustinus de Dionysius huius
meminerint,& Basilius,Ρroclus atque Innocentius tertius eudem ad Apos olos re-O M. aeq. tulerint, qui verba Christi in formam de canonem ministris conuenientem redeg runt. Quando igitur precibus fieri consectationem inuenitur, aut Spiritus sancti pera,aut preces magnum pondus habere ad sacramenti persectionem, aut alia dicendi genera occurrunt,interprctari oportet ex illo Veteri ritu, quo inter preces & inu cationem est mur vcrba consecratoria, quae ob id etiam nomine precationis & inuocationis a veteribus capi probauimus.Deinde cum verba ipsa non quovis modo effusa, nec suapte natura operentur rem sacramenti, sed cum ex animo rei subiectar applicantur,& virtutem mutuantur a Christo,ac sine his conditionibus non salper
verba sacramentum, non mirum si precibus de inuocationi persectio sacrameli imputetur,quoniam illas conditiones palam saciunt, quae ncces larib quidem requiru-tur, sed non necessari δ,sicuti illa verba praecipua, pronuntiantur,cum sati s sit ad op'sacramenti illam conditiones penes ministrum esse:sed ad publicam notitiam & ce titudinem ritu publico valde conducit illas manifestas reddere,vi sacramentum sat irreprehensibile, nec ullis calumniis subiaceat.Possunt etiam plurimum piae preces ad impctrandum fructum sacramentorum, & effectum eorum suscipietibus applicandum, sicut Augustinus hoc capite citatus disputat: sed non tanti sunt,ut si adsint,facramentum reddant: si desint, ipsum enervent, sicuti faciunt inquit Augustinusὶ certa illa verba Euangelica, sine quibus non potest sacramentum consecrari. Qua de causa Ambrosius ex contentis in Canone Missae, preces a Christi sermone ita fecer- δώ- . 4 sura nit de diuidit:Consecratio quibus verbis est, A cuius sermonibusi Domini Iesu. Na per reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo descitur, oratione petitur pro populo,
pro regibus, pro cancris. Vbi venitur, ut conficiatur venerabile sacramentum, iam is
non suis sermonibus sacerdos utitur,sed utitur sermonibus Christi Ergo cocluditὶ sermo
602쪽
. sermo Christi hoc conscii sacramentum. Augustinus interea dum benedicitur de vi .s, sanctificatur hoc sacramentum, orationes adhiberi est,ut fiat votum nostrum Deo gratum & acceptum, de Omnes unum corpus euadamus in Christo: ubi profectὁ preces distinguit a benedictione 5 sanctificatione. Sed nec ullae preces a verbis Christi seiunistae ad sacramenti confectionem possunt peruenire. Non enim sicuti iam toties repetimus, inuenta quorumcunque hominum,etiam Apostolorum, aequare debemus verbo Dei, ac sacramentorum, quae hominum vires superant, compositionem horum sermonibus de statutis subiicere. Bessario in eum sne in 'linc multas rationes afferti quae ex veterum disputationibus petuntur, de maximε eae Augustino contra haeres in Donatistarum, asserentium integritatem dc persectionem sacramentorum ratam haberi ex sacerdotum ac ministrantium dignitate ac probitate,non autem ex formae de materiae a Domino facta institutione .Fiducia imprimis collocaretur in homine de in eius fide ac precibus, pro diuinitatis opere quod est sacramentum. Eiusdem etiam sacramenti impar de inaequalis accideret constitutio, sicut preces pro meritis de praeparatione orantium sunt impares, atque ob id interdum hucorum plus virium haberent, quia s*pe viri meliores existat,d feruentius orant.Ne in eam perplexitate rueremus, ait Chrysostomus prouisum a Domino in Eucharistia, quae eadem sit omnino cum illa, quam ipsemet Christus in illa coena secit, quoniam eodem ipsius sermone nostra conaretur, sicuti δe illa, de
non nostro,ut aliqua differetia ex variorum hominum sermonibus statuatur. Deinde unicam normam uni sacramento conuenire ratio postulat:sed in Liturgiis G α- corum de Latinorum preces admodum discrepant dc variant. Nam aliae imperant fieri corpus Domini, aliae optant, ac breuiter tot sunt orandi genera, quot liturgiarum scriptores.Vnus vero est sacramenti coditor,qui unicum corporis sui sacrame-
tum unico dicendi genere fabricauit: quod tot Euangelistis religio suit in uertere. Insuper preces in Liturgiis antecedentes verbum Christi, me est corpus meum, sunt quam simillimae his quae ipsum sequuntur, Z tamen antecedentibus non alligatur
consecrandi potentia. Non enim creditur panem in corpus consecrari, antequam
audiatur illud Christi verbu. Cur igitur qui cciuam amplius nosterioribus Precibus
concedetur3 Propterea quocunque loco politae precati uculae numquam sibi arrogant huius sacramenti operationem, sed inuocant Trinitatem,omnium reru opificem,ut corpus & sanguis in sacramento,aut nobis, de ad nostram salutem fiant. At
inquiunt, prolato Christi sermone, Hoc est corpus meum, adhuc Graecorumhi turgiae precibus deposcunt efici corpus illud manguinem, ne iam fustum esse per verba
Domini causemur, od ne nihil istis attribuamus. Dicimus cum Bessarione, precationum naturam hoc ferre,ut omnia contexant uno filo, & uno spiritu essundat, quibus id quod intendunt impetrent,ac solitos cocludere de fine quem spectant,et iasi
iam ipso potiantur, antequam desinant. Ita enim seruor acceditur,ut impetu rapi
tur,nec remittatur,donec omnia animo concepta coram Deo expecu,rarit,quamuis fortasse ad primam vocem ipsum propitium & annuentem habeat : sed ex zelo vel timore, ne non assequatur quod desiderat, pilis id e postulat. Ita cum dixisset, Cum inuocarem,exaudiuit me Deus iustitiae meae: nihilominus subiungit, Misiere- re mei,& exaudi orationem meam. atque his exemplis resertae sunt scripturae. Prae terea late patet Augustini regula deprima rerum creatione,ubi quod semel factum est,femel dici non potuit.Nam cum altissimus ex scripturet testimonio omnia simul creaverit,id tamen uno verbo esserri & declarari non potuit, Moses per dies, quasi per partes, eius narrationem diuisit:quas quodam temporis curiculo res successu sent,quae Uno tamen temporis momento fuerunt conditae. Hoc idem Euangelistis
603쪽
in coenae descriptione cernitur cotigisse. Cu enim Christus simul benedixerit, ac di xetit, Hoc est 3pus meum, ac fregerit acceptum pane,smul uno verbo id dici nequi
iiit, licet inquam simul facti ini fueriti sed quadam dictionum serie opus fuit. Quid
mirum itaque si idem a Patribus factiteturΘNorunt uno puncto temporis, Trinit iis personas simul corpus Domini in sacramento operari, interueniente quasi quodam ministerio & instrumento verboru Christi,Hoc est corpus meum. Sed quoniam quod una fit, & semel ,exprimi nequit, per partes conantur assequi,& temporis successione. Inuocant itaque patrem&filium,huiusique sermonem in medio collocat, quasi commune trium personarum instrumentum:&postea de Spiritu sancto sub iungunt ad idem opus efficiendum,quod inquam non iaciunt, quas fiat temporis partitione, & successione, sed sciunt fieri a tota Trinitate simul in momento sata cramentalis verbi prolati. Attamen non potuerunt id declarare uno spiritu, aut una dictione, cum ea qua decet veneratione: ideo particulatim ad quamcunque personam suo funguntur officio. Deinde quamuis post Christi verba rogent fieri corpus Christi, si penitius inspiciatur, non intelligunt,nec petunt ut fiat in sacramento,sed nobis,uti etiam Canon Latinus habct: Vt fiat nobis,inquit,corpus & sanguis Christi Domini nostri: ut, inquam, nobis cedat ad salutem, & pro voto nostro: sat, inquam,corpus mysticum per naturale, ad quod valere preces Augustinus paulo ante dixit. Eam esse utramque intelligςntiam Liturgiarum patet, ex responso Graecorum in concilio Florentino. Nam quaerentibus Latinis, cur Graeci post haec Dominica verba, Accipite, edite, Hoc est corpus me , quibus sacramentum consci creditur, hac ctiam uterentur oratione, Fac panem quidem hunc honorabi iale corpus Christi tui, quod autem in calice est, honorabilem sanguinem si ij tui & , , , tisis, sancto spiritu tuo transmutante responderunt Graeci se firmiter credere, verbis it a. ι.ε milis Dominicis sacramentum fieri:seu quemadmodum Latini consecto sacramento, hac solent uti oratione,Iube haec perferri per manus sancti Angeli ini in sublime altare tuum: ita Graecos ista verba proserre, ut sacratissimum Christi corpus&sanguis peccatorum nostrorum remis boni, ac nostris animabus saluti fiat. Hoc in Litaturgiis ipsis Iacobi,Clemetis, Basilii, S: Chrysostomi aperte designatur,sicut etiam
preces valere significant ad mysteri j opificem Trinitatem prometrendam, cuius opera s t corpus Domini Nihilominus cum definiunt,quorum verborum instrumeto ad hoc opus tersciendum utatur sacrosancta illa et rinitas, non alia agnoscunt qua illa christi solemnia,Hoe est corpus meum,ut in fine huius capitis ex Basilio,Chrysostomo,& aliis Graecis recitabitur. Quamobrem recte censent illi, qui inuocatio
ni Spiritus ascribunt consecrationem, modo maxime necessaria apponant,nempe
illum sermonem Christi,quo virtus Spiritus panem immutatriaec quando precibus mysterium persci volunt,inepte faciunt,modo suum cuique ius attribuat, Spiritui virtutem,verbis instrumetalem actionem,S precibus utriusque applicatione:quae tria cum ad idem opus cospirent & coadunciatur,ipsum singulis iure potest deserti, sed unicuique suo in genere & gradu. Sed nec fuerunt a Cenicio tam acerbe redarguendi Colonienses Theologi,& doctis l. Episcopus Lindanus, quod institutionis commemorationem sussicere ad consecrandum negarint,& Basilium sint secuti,qui preces ad perficiendum sacramentum ex traditione Apostolica exegerit. Et si enim
institutio de contentis in Canone concedatur, non tamen nuda eius recitatio qui
. quam essiciet nisi verba illa efficacia adhibeantur & applicetur ad opus Eucharistiae perficiendum, quod Ecclesiae non nisi ex adiunctis precibus potest comprobari &innotescere. Quamuis autem consentiant omnes Graeci & Latini de prece Canoni inserta, & inuocatione,eique multum tribuant ad rite ac perfecte celcbrandum
604쪽
& peragendumsicramentum, nemo tamen est, qui non omne momentum actionis & operis sermoni Chrilli reseruandum confirmet: & rationes allatae rapite De 'benedictione,& in praesenti, conuincunt. A quocunque didicerit Magnus Gresorius, Apostolos sanctificasse Eucharistiam per orationem Dominicam, ab eodem deceptus fuit,cum ex Ayostolico Viro Iustino Martyre, de ex Basilio contra clarius sole elucescat.Sed fortaste est, quod ipsum fefellerit, seu alios a quibus accepit, quod cum ex praelanctificatis, siue ex hostiis asseruatis, fieret Missa, & oblatio , aliquando propter prementes persecutionum necessitates utique sola oratio Dominica,Cano nis ac precis loco recitabatur: quemadmodum etiam retinetur usus in die PassoniqDominicae,& hoc aGraecis sumpserunt Latini. Aut Gregorius intellexit,praeter ver- cetri 1. ba Domini no preces in Canone positas habuisse Apostolos,sed earum vice uti solitatos oratione Dominica: quod opinari etsi tolerabile videatur, nihilomui' ex Basilio& aliis iudicatur tanquam falsum.Sed ut tandem disputatio h c cocludatur, si institutio, si preces, si inuocatio, aut quid aliud esse de forma consecrationis ab ullo asseratur, dii tinctione opus est,cum esse de consecratione, aut de eius forma dupliciter legatur & intelligatur.Nam aliquando quam late patet Canon, de omnia quae a publica gratiarum actione inchoantur, nomine consecrationis, & appellatione forniae eius continentur:aliquando,ac proprie quidem,se a benedictionis censetur, quae opus de effectum in rem subiectam inducit: de pauca illa verba Domini talem nomenclaturam merentur. Nam cum sola ista effectum significent, eundem sola producunt. Alia dispositiones S antecedentia quae requiruntur ad effectum,important de denuntiant,aut consequentia, ideoque extra sermam propriam reputantur, nec eius complexu tenentur. Deinde dupliciter labitur Scotus,tum quod totum Can nem propriae mae adiudicat contra aequum& iustum, atque omnem antiquit
tem,tum quΘddubitandum suadet, an singularis illa Christi locutio, Noe est corpus meum,sit senicies & idonea forma, tum quod nihil periculi eue exis Emat, si ignor tur certa linius sacrameti forma. Si enim ignoraretur, quodnam esset, de quando fi rei sacrametum ZNeque sunt audiendi qui scribunt nesciri quonam pacto Chtistiis consecrationem expleuetit, quasi de hoc Euangelistae nihil egerint.Certe ridiculum foret Apostolos minuta illa, Accepit panem,benedixit,stegit, dedit,ac dixit, Hoc est
corpus meum,eaque tam accurate expressisse, Sc interea reticuisse quod eratpraecipuu,
quibus nimirum verbis Christus benedixerit, seu quonam pacto ibi effecerit co pus suum. Quicquid praeterea de lege ac more benedictionum attigimus, impellit ut credamus appositum fuisse benedictionis sermonem. Denique Patres non ob Di iam rationem contendunt, ex illa Christi locutione sanciri consecrationis lcgem, quam quod eadem ipse panem acceptum sacratit. Quapropter Innocentius tertius argutior est hac in re, quam par sit,cum a diuina virtute, qua etiam fatemur panem
corpus effectum a Christo, eiusdem verba,quae virtutis sunt instrumenta de enarratoria,secludit,& inuoluitur earumdem confutationum laqueo, quo opinantes incertum ,qua verborum conceptione Christus ad benedicendum effatus sit.Nec v erum prius Apostolos hausiste calicem ,quam Christus dixerit, Dic sanguis meus: sed
per praeoccupationem dixit Marcus, Biberuntex eo omnes: uti constat cx Matthaeo, qui ait Christum effatum, Bibite ex eo omnes, Hic est enim sanguis meus, ut annecti Ο-stendat. Nec mirum simul Christum benedixisse, fregisse, ac dixisse,apud Lucam, noe est corpus meum sed quod simul factum suit,simul dici non potuit. Pactum vero Ambrosii Calatini illorum haeresin sapit, qui nullis verbis opus esse aiunt adCoenam celebrandam,aut verba nihil proficere ad sacramentorum constitutionem. Relinquitur ut discutiamus nebulas,quas nostrae fidei Marcus Ephesinus atque alij obte-
605쪽
dunt. Aut significatio, inquiunt, huius clausulae Hoc est cornus meum attenditur, aut tantum sonus & prolatio.Si posterius non plum valent istae dictiones quam aliae quicunque ad corporis Dominici in pane exhibitione, & a quocunque pronuntiaret tur,tantunidem pollent,sii omne robur nanciscantur ex recitatione. Sin in propria si gnificatione capiuntur, pertinere aiunt ad panem a Claristo acceptum,& nihil asscsre panem prehensum a sacerdote. Quod si dici ex persona sacerdotis voluerimus,lndicarent ergo verba huius proprium corpuas,& non Christi exhiberi.Negant etiam formam hanc este conuenientem in sacramento,quoniam non in actione versetur, sicut ea qua baptismus irrogatur. Respondemus verba non intelligi neque usurparia nobis pro sono traseunte, sed in propria significatione, eaque valere ex instituti ne Domini & virtute : ideoque cx eius persona efferri circa panem propositum , ut ipsemet per ea nostro ministerio illum immutet. Hic nos legatione fungimur, &pro legatis nos gerimus,a quibus regum ipsissima dicta de mandata deseruntur, ec ex eorum ore ac persona recitantur, atque ita pacem interea vel bellum indicunt ac faciunt,ac si reges ipsi in praesentia eloqueretur. Ita Moses coram Pharaone ad eden
da prodigia, ita Prophetae plerumque personam Dei induunt,& praefati, Haec dicit Domulus, iam non suum,sed eius sermonem proponunt, qui sic plenius assicit, &multo certius operatur,quam si iidem ipsi met denuntiarent: eodemque modo interpretari verba Christi,quae in praem proserimus, nos edocuerunt Patres infra cintandi Porro non debuit actionis genere & stilo sacramentum hoc efformari, qu niam non in actione circa hominem suscipientem &communicantem primo consiliit,sed in panis de vini sanistificatione,eorumdemque in corpus de sansuinem couersione. Oportet vero discrepantium sacramentorum discrepantes este sermas de naturas. Calumniantur nos Germani, quasi de verbis institutionis multa prudentes omittamum: sed legatur diligentius noster Canon,& regula qua consecramus, & inuenietur de inllitutione plura .a nobis adhiberi,quam consecrationis necessiam ex gat,ac ne verbum quidem fere de institutione praeteriri. Rursum ab eisdem traducimur, quasi multa exotica de profana verbiis Domini assiuamus. Sed quoniam ista ad
ritus,quibus in Missa utimur,pertinent,prolixior disputatio de Canone Misset eo est
ρο&--- I vsT1Nus cum dixissiet sicratam alimoniam per preces sermonis Christi elle eiusdem corpus & sanguinem, subiicit: Apostoli enim in Commentariis suis, quae Euangelia dictitur,ita sibi Christum praecepisse tradiderunt. Eu accepto pane, cum gratias egisset,dixisse, Hocsciri in meam commemorationem, Hoc est corpus meum.Diuin sc etiam accepto poculo, cum egisset gratias, sic est singuis meus,sibiq; solis dedissse. I NΕvs frequenter quide scribit per ea verba scpe Christum consessum esse, panem esse suum corpus,& uno in loco exprimit, atque ait, Christum eum accopi se, qui ex creatura panis est, & gratias egisse, dicendo, Hoc est corpus meum: de panem S vinum percipiendo hoc verbum Dei, fieri Eucharistiam corporis&sai guinis sui. TER TvLLIANus: Panem coipus suum fecit dicendo, Hoc est corpus meum, de corpus Christi in pane censetur.Si quidem Dominus ait, Hoc est corpus meum. O R I C E N E s. Celsus, ut Dei ignarus, gratias daemonibus reddit, nos vero conditori rerum morem gerentes, pro eius in nos collatiis beneficiis, ubi de gratias diximus, oblatis panibus vescimur: qui utique ex oratione de precibus in sanctius quoddam corpus constantur,quod sane sanctiores hos reddit,qui mente integriore hoc ipso viantur. plicat alibi quae sint illae preces,&ait,Disce sanguinem verbi, de audi ipsum tibi dicentem, Quia hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissio-
606쪽
DE TRANS SUBSTANTIALITATE. 183
CYPRIANus. Significata olim a tempore Melchisedech prodeunt sacrameta,& filiis Abrahae facientibus opera eius summus sacerdos panem profert & vinum: Hoc est,inciput,corpus meum. Janducati erant & biberant de eodem pane,secundum serinam visibilem: sed ante verba illa cibus ille commodus tantummodo nutrie locorpori erat,& vitae corporalis subsidium ministrabat. Sed ex quo a Domino dictu est, Hoc facite in meam commemorationem, Haec est caro mea,O Hic est anguis meus: quotiescunque his verbis de hac fide actum est, panis ille substantialis, re calix benedictione solemni sacratus,ad totius hominis vitam salutemque proficit. CYRILL vs Hierosolymitantis. Deum benignissimum oramus, ut super illa proposita sanctum Spiritum emittat, ut panem quidem faciat corpus Christi, vinuvero sanguinem Christi. Omnino enim quod attigerit Spiritus sanctus, hoc sanctificatur&transmutatur.In alia Cateches,quod superiori dicto sit coniungendum, ait, Accepit panem,& gratias agens fregit,& dedit discipulis suis,dicens, Accipite, manducate Hoc est corpus meum. de accipiens calicem,agensque gratias, dixit, Accipite,bibite,ffice anguis meus. Cum igitur Christus sicafirmet, atque dicat de pane,quis deinceps audeat dubitare3E v s E B i v s Emissenus. Inuisibilis sacerdos inuisibiles creaturas in substantiam corporis sui te sanguinis, verbo suo,secreta potestate conuertit, ita dicens, Accipite de edite, Hoc scorpus meum. de sanctificatione repetita, Accipite de bibite, Hic est sanguis meus. Alio in loco scribit, Qui dixit tunc per se, modo dicit per suos mini stros, Hoc est corpus meum. de tanta est eius verbi virtus de essicacia,ut statim fiat quod
GRECOR I vs Nissenus. Corpus Christi naturale panis erat potentia, sanctificatum est autem habitatione verbi, quod in carne habitauit. Itaque qua ex causa panis in eo corpore naturali mutatus,in diuinam virtutem transiit, eadem de causa nunc etiam idem fit. Vt enim illic, verbi gratia sanctum essicit illud corpus, cuius firmamentum ex pane costabat, δe ipsum etiam quodammodo panis erat sic etiam hic panis, ait Apostolus, per verbum Dei & orationem sanctificatur: non quia comeditur,eo progredies ut corpus Christi euadat, sed statim per verbum in corpus mutatur,ut arctum est λ verbo,Hoc vi corpus meum. THEOPHILvs Alexandrinus.Non recogitat panem Dominicum, quo Saluatoris corpus osteditur, de quem frangimus in sanctificationem nostri, aut sacrum calicem,quae in mensa utique Ecclesiae collocantur,& inanima sunt, per inuocationem & aduentum sancti spiritus sanctificari. Et libro secundo ostendit, id fieri per verbum Christi, Hoc est corpus meum,cuius auditores non possint esse daemolies, quia corporis edendi non sint capaces. D E Ambrosio iam nonnulla produximus, plura producturi postea,quorum epilogus iste sit.Si tantum valuit humana benedictio,vi naturam conuerteret, quid Ἱicemus de ista consecratione diuina, ubi verba ipsa Domini saluatoris operantur Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conscitur. CHRYsos To Mus totus incumbit in asserendo praesenti argumento. Sacra
ipse oblatio, ait, siue illam Petrus, siue Paulus, siue cuiusuis meriti sacerdos offerat,eadem est quam dedit Christus ipse discipulis, de quam sacerdotes modo conficiunt. Nihil habet ista quam illa minus. Cur ita 3 quia non hanc sanctificant homines, sed ipse Christus, qui illam ante sacrauerat. Quemadmodum enim verba , quae locutus est , eadem sunt quae nunc sacerdotes pronuntiant, ita de oblatio eadem est. Non sunt humanae virtutis haec opera : quae tunc in illa
607쪽
Coena secit ipse, nunc operatur,ac perficit. Ministrorum nos ordinem tenemus.qui vero ipsa sanctificat,&transmutat, ipsi cst. A D E s T nunc quoque Christus,qui illam mensem secit, ille ipse nunc etiam omnat. Non enim est homo,qui haec munera facit, corpus & sanguinem Christi, sed qui crucifixus est pro nobis Christus. Figuram quidem adimplens, astat sacerdos, verba illa pronuntians: potestas vero & gratia tota Christi est. Hoc est corpus meum, ait. Hoc verbum res propositas transmutat. Nam quemadmodum vox illa, qua dictum est, Crescite,& multiplicamini,& replete terram semel quidem dicta est, semper autem fit, naturae nostrae vim praebens ad generandum: ita haec quoque vox semel dicta,in singulis aris ex eo tempore usque praesentem diem,& usque ad Christi aduentum hoc sacramentum integre perficit. I s Y C H i v s. Nisi Christus rogatus ore sacerdotum ipse venerit, & Coenam sanctificauerit, & initia uerit ea quae aguntur, nullatenus lacrificium Dominicum
Qui NT A quae additur, sermo est qui prolatus est ab ipse Christo super Do
minicum mysterium. Ipse enim liberat nos ab ignoratia, remouetque nos additus carnale quippiam & terrenum de sanctis arbitrari, sed diuine ea & spiritaliter accipi sancit, quoa Quinta proprie nominatur:quia qui in nobis diuinus spiritus &sermo quem tradidit, qui in nobis sunt, componit sensus: & non solum nostrum gustum Iroducit ad mysterium, sed & auditum & visum,& tactum & odoratum:ita ut niuit in eis minori rationi & infirmae menti proximum, de his videlicet quae valde superna sunt , suspicemur. Sanctificationem enim mystici sacrificij ,&a sensibilibus ad intelligibilia translationem sue commutationem ei qui verus in facerdos,vide licet Christo oportet dari id est,ipsi de eis miraculum cedere & imputare,quia ter
eius virtutem,& prolatum ab eo verbum,quae videtur,tam sanctificata sunt, quam cunctum carnis excedunt sensum. H I E R o N Y M V s ait ad preces sacerdotum,corpus a Christo confici,& panem, dicendo, Hoc est corpus meum,nuque corpus transfigurari. Α vGVsTIN vs. Memini termonis mei, cum de sacramentis tractarem. Dixi vobis,quod ante verba Christi,quod offertur, panis dicatur: ubi Christi verba d prompta fuerint, iam non panis dicitur, sed corpus appellatur. Diuini corporis consecratio a Catholica Ecclesia creditur, non magis a bono, non minus a malo sacerdote confici: non enim merito consecrantis, sed creatorisessicitur verbo. Credendum,Christi verbis sacramentum consci. Cuius enim potentia creata sunt ea quae sunt,huius certe verbo ad melius mutantur. Vocatur & caro Christi, quod caro continere non potest. Consciunt autem illud carnis verba, quae ipsius carnis Christi verba fuerunt. Ait enim, Voc est corpus
Alibi tamen seribit, prece mystica Si operante inuisibiliter Spiritu sancto, compus Christi ad eam visibilem speciem panis perduci: ut intelligamus non loqui pugnantia aut diuersa seriptores nostros, quando precibus aut inuocationi attribuunt quod Christi verbo fit: siquidem inter preces & inuocationem verbum illud operatorium adhibetur, ob Idque propter ipsum precibus inquam aliquando opus
AN VERBA CONSECRATIONIS, SPECIEM MA-
gia praebeant: e quibusdamgeneribus dicendi, quae calumniantur aduersari cap.
608쪽
28 N T E QUAM progrediamur ultra,cluamus maculam oportet,qua. Sacramentatij cie Lutheram conantur Ecclesiam Catholicam coiit, , minat c, quasi magi am quandam per verbum Domini, & crucis si-,gnacula in consecratione exerceat,& Christum quasi Iouem quen- dam Elicium colat, coeloque eliciat, aut deducat in panem: ex quo, nostri scriptores creati,colici,ineumq delabi, S descedere ad proces sacerdotum non vereantur asserere. Nihil certe morabamur Petri Vireti scurrilitatem, qua consecrationem,taquam veterum comoediarum magodiam, id est, magicam cantionem impudens canis discerpit. Nihil mouebamur de Caluini &Beetae maledicentia,cum ab ipsis potius quam a nobis magorum est cinamentum cudi de obiici in Coena videremus.Nam cum profitentur se sistere,& osterre collis Christi in ipsa Coena,&eodem momento tantum abesse a coenantibus, quantum coeltim a terra,quid aliud est quam nuptiarum epulum exhibere, quam Lamia Menippo Mmasio olim per magiam instruxisse fertur, quodque ad primum aspectum euanuit, de hiantes atque famelicos delusitλὰ re eli a Germanis nos laquam magos traduci, cum eadem nobiscum implicentur damnatione. Euocant enim e coelo Christum, si evocamus,cum de ipsius praesentia idem nos de illi sentiamus,& eodem Domini semmone utamur, ac de eiusdem efficacia, quoad existentiam carnis Donunicae in sacramento conueniamus.Tantum interest,quὀd illa alta pronuntient, quae nos submissa voce tacitamus verba:quod non tanti opinor, ut magos a legitimis Dei ministris secernat. Quicquid sane ad tollendam opinionem de magia pro se attulerint, id pro nobis facit. Brentius posteaquam ex ubiquitate priorem suam fidem irritam recit,qua per verba adesse corpus Christi in sicramento,quod antea non erat,asseuerabat,consecrationem tanquam magiam etiam contra Germanos insectatur: quod illi Bullingerus exprobrati Euocent sane Christum e coelo Lutherani oportet in panem , cum nolint ibi adesse per panis conuersionem in ipsum, sicuti nos credimus.
Non dubium quin Christus ipse, Apostoli, atque primi Christiani fuerint suspecti
de magia propter verborum formulas, quibus sacramenta administrarent, miracula perficerent, de suritates donarent.Has voluerunt imitari,& mutuari veri magi, quasi ex verborum praescripto effecta consecuturi. Sic illi Iudaei tentarunt d aemones depellere. Sic insignis magus ille Simon , quia ex baptis no & manus impositione cernebat Spiritum sanctum , citisque admirabilia dona per Apostolos effundi, quasi nescio quid artificii de latentis magiae, sermoni de gestuum actioni inesset, studuit id rescire, de addiscere pecunia. Sic Marcus eius disci Dulus , quasi non
aliter Christiani sanguinem in calice, quam per verborum illusionem eiscerent: ut haberetur illis excellentior, per magicas imprecationes, sanguinis speciem deformam p raebebat, tanquam Domini in Eucharistia sanguinem. Sic, inquit Origenes, populus Dei putabatur per inuocationcs maleficas victoriam de inimiciis reportare : quia precibus potius dimicabat quam viribus. Ideo rex Balachconduxit pretio Balaam , ut estet quasi amuletum contra Israelitarum fas in mentum. Ibi Origenera rationem reddit, cur populi precationes pro incantameniatis non potuerint aestimari, de ait: Nullus sanctorum spirituum obtemperat ma--go. Non potest inuocare magus Michaelem , aut Raphaelem , aut Gabrielem: multo minius potest inuocare omnipotentem Deum, aut Filium eius Dominum nostrum Iesum Christunt,aut Spiritum sanctum. Nos soli accepimus potestatemia mirocandi Deum patrem, S: unigenitum eius filium. Quamobrem non inconsulto
609쪽
Ω--ιος - Christiant,ut opinor,decreuertit, ut Gnsecratione exordiretur a precibus & inuo
ratione sanctis limae Trinitatis,ne de ma a nasceretur vlla suspicio, si nuda v erba &circumscripta efferrent: nec potuerunt stiam suspicionem melius remouere, quam cum totum se expectare a patre & filio & spiritu Lancto, masorum poti s vltoribus quam opitulatoribus,ostenderunt. Deinde creditum est sempercum Augustino, effectu, aut effici cladi vim, non prodire a verbora sono aut natura, sed a Dei omni potentis ordinatione atque institutione proficisci, qui c5mittit,comunicat,ac delegat virtutem suam, quibus placet vocibus & hominibus, nec illi quisquam potest iure dicere,Cur hoc facis.Tertio Chrysostomus,atque alij producti,expendunt be-v - nedictionem fieri verbis ex pectore & ore Christi depromptas, quae etiam nunc exsiae. persona ipsius profertiturine si aliena esstent,tanquam a Daemonibus inueta quisquainsectetur, & ne ipsis magiam imputet, quin eadem opera Christum Iesum eorum
authorem&praeceptorem de magia condamnet. Ac ne cuiquam mirum videatur,
verba illa tantam prae se ferre efficaciam,cogitet ex pleno sonte diuinitatis & potest iis,quae in Christo residebat,essivere, unde vim sibi insitam retineant. Quarto, ne quilibet temere in ipsa verba irrueret,liisque tanquam magicis a quocunque arripiantur,putaret opus,cui sunt consecrata,peragi,Dionysius atque alii agnoscunt,ut certis verbis,ita certis hominibus,Christum ministerium potestatis suae, institutionis,&sermonis credidisse, ne illotis manibus sacra attingant, quos ad hoc officium
seligit & destinat,ex iniuncta & impressa Apostolis, S ab ipsis ad nos per manuum
impositionem & alios ritus traducta spiritali quadam facultate, quam Sacerdotium nominarunt:de quo disserendi erit locus, cum ad sacrificium ventum fuerit. Postr uisil μὰλω mo,ne his quidem licet aut datur,verbis illis ad libitum abuti, ut quoties submu eo ς' murarint,aut effutierint,per ea praestent quae significant tum enim specimen magic ' si '' ' giquod dareiu ὶ sed non operantur, nisi rite creatus sacerdos adhibeat omnes proprias functiones hominis,animum videlicet,linguam & manum,sicut quodam lo-oria.Alex. in co Cyrillus Alexandrinus notar,ut animo intendat facere quod Christus iussit & instituit,& hac fide secundum Cyprianum & Augustinum manum extendat,ad age-V χωρ. se da quae Christus egit & linguam moueat addicedum quae Christus dixit.Ita catena' quadam e coelo propendete,omne donum optimum,& hoc singulare sacrificium, desursum est descendensa patre luminum, ἱ quo derivantur potentia&institutio
materiae, mae,ministri,actionis, & operis, oo eamque causam omnibusvim im- - st ' partit. Si quam ergo magiam hic exercemus,diuina sit oportet,a Deo instituta,& Mgendi atque efficiendi potestate coeli tils praedita. Sed Deo laudem & gloriam debitam retineamus, magiae nomen propter infamiam respuamus. Quo magis autem
confirmetur,omnia quae ex Deo sunt,hic esse efficacia,nihil vero eoru qui partic larite rexeunt ab homine,necessario requiri,duo homo ex se ad sacramenti adminia strationem potest afferre, fidem particulare,quam habet apud se detoto, seu de ali qua parte sacramenti, S intelligentiam eorum quae gerit. Quamuis neutrum horum in homine sanum esset de rectum, imo quamuis homo nihil omnino particulariter crederet,aut intelligeret,modb animo intendat exequi quod Christus praecepit&decreuit,& ea dicat atque agat quae sunt mandata, nihilominus sacramenta conscit de administrat. In eo consistit tota Augustini cum Donatistiis contentio de pede Chione ministrorum,cuius textum superius audiuimus ,cum de praedicatione verbi contra Caluinistas ageremus. Ex his nata est contra Ecclesiam de magia calumnia. Nam ad incantamentum accedit,qui quodam verborum praescripto, quae nec credit Mec intelligit,res supra naturam postas operatur. Quod certe verum est,si pactu& facultas a Daemone procedat:secus autem, si utrumque a Deo emanet. Nam tum
610쪽
res tota diuina est, licet hominis ignoratis ministerio geratur. Huiusmodivero fuerunt prodigia edita ὶ Mose coram Pharaone, quibus aliqua similia edideriit magi: quae non diuina miracula, sed diabolica de magica ludibria debuerunt nominari tametsi operum quae sicbant, saltem primorum, sertasse maior esset in Mose, ruam in magis ignoratio. Quamobrem prudenter Origenes admonet, ut Chri-iani assuescant ae scripturis diuinis multa proferre:quia quamuis non intclligant, probe tamen intelligantur ipsi ab Angelis , sicut a Daenaonibus magorum camis mina bene sentiuntur etiam ab ipsis non intellecta. sed satius fuerit textum Origeianis ascribere. Si creditum est ait in agentibus,quod quaedam carmina, quas prc- .cationes appellant, quibus istud est artis, ut nominibus quibusdam compellatis, is quae ne illi quidem , qui inuocant, norunt, ex solo vocis sono vel sepianturis serpentes, vel etiam de cauernis protrahantur abit rusi, saepe autem dc in corpo--ribus humanis tumores,aut alia huiusmodi, voce sola reprimere dictitur, interdumis etiam animae quendam sensus stuporem instigere, ubi tamen Christi non resti-- terit fides: quanto magis praecantationibus de carminibus validiorem & poten--tiorem ducendam credimus quamcumque illam scripturae sanctae , vel sermo--num, vel nominum appellationem Z Sicut enim apud infideles contrariae virtu--tes audientes illa vel nomina in carminibus vel praecantationibus adsunt, & exhi--bent famulatum, de dant operam in hoc, ad quod inuocari te ex illo vel ex il--lo nomine senserunt, eo magis utique coelestes virtutes de Angeli Dei qui no--biscum sunt, sicut de Dominus de paruulis Ecclesiae dicit, quia Angeli eorum is semper vident faciem patris, libenter de grate accipiunt, si semper verba script is rae, de horum nominum appellationes, velut carmina quaedam de praecantationes exia nostro ore promamus. Quia etsi nos non intelligimus quae de ore proserimus,illae .. tamen virtutes, quae nobis adsunt,intelligunt, devclut carmine quodam inuitatae, .. adesse nobis, deserre auxilium delectantur. Fatemur ergo virtutem,verba, institutionem dictorum de factorum in Coena, ac ministerij potestatem a Deo prouenire, de per ipsum omnia illa efficacia dc operatoria quae si ii monibus attribuerentur aut ab illis peterentur, aut ad ipsos referrentur, procid dubio non carerent incantationis nota. Nobis insuper nihil vendicamus in sacramentoriarii consectione, praeter vocis, manus, de intentionis externum ministerium. Si propterea de magia infamamur , gloriamur , quia propter Deum de obsequium eius maledicimur,ac libenter sinimus Caluini itas de Lutheranos , nc magi sibi videantur, Gigantum more bellare cum Christo, ac plus virium sibi arrogare in eius mysteriis,quam ipsi relinquere,cum sine sua singulari fide,aut intelligentia, aut attentione, aut concione, aut clara atque articulata totius institutionis recitatione nihil ab ipso fieri iactent. De eo vero,quod nos grauant inuidia, quoniam ex Cypriano, Ambrosio, de Augustino,aut alio, creari de pane corpus Christi, ex Ambroso ser- mari , & ex eodem atque Hieronymo, confici ore t .cerdotis efferimus, quasi creatura creatorem condat, aut saltem actum agat quandoquidem corpus Christi,tanquam nouum quid fabricare videamur. Respondemus verba ilha in scripturis de Pa- Iribus non senare rerum nouam efformationem, sed nouum modum existendit sicut apud Esaiam dicitur,Ecce ego creo nouos coelos, de nouam terram: δc apud Dauidem canitu Cor mundum crea in me Deus: ubi sela noui status acquisitio designatur. Haeretici pari subtilitate Catholicis facessebant negotium, ex eo quod si riberetur,Verbum caro factum est:&,Misit filium situm factum ex muliere:quas excarne virginis coepisset efflagi filiu ; Dei, aut in ipsum versa esset: sicut ex verbo Crcandi Arriani comedebant eundem initium de ortum duxisse ex tempore, quasi
