장음표시 사용
611쪽
id praedicaret issa scriptura, Dominus creauit me initio viarum suarum. Patres C tholici negant huiusmodi locutionibus naturalem filij Dei aut essentiam,aut generationem indicari, sed accessoriam & aduentitiam, non qua simpliciter extitit, sed qua talis, nimirum caro & homo esse coepit. Ad haec si penitus Patres considerentur, facile iudicabitur non ab illis temere scribi, creare,coficere,& formare corpus,nec solum per ista nouum consistendi modum ostendi,sed rationem denotari, qua talis modus contingat, ut pote per subiecti panis transeuntem substantiam in
carnis Dominicae naturam, perinde ac si recenter editam, quemadmodum res nou solent produci a Deo ex aliaru corruptione,aut conuersione. Proinde Creandi ve
bum, & alia usurpantur a patribus in mysterio incarnationis & Eucharistiae frequetius ad nos i ram de conuersione naturarum confirmandam sdem, quae facta est in incarnatione ex purissimis sanguinibus immaculatae virginis in veram carnem, &in Eucharistia fit ex pane in eandem Christi carnem. Nec mirandum, si verba istaministris & sacerdotibus etiam attribuantur. Satis est enim Patres non tantum semel filisse prosessos hic Dei potentia , verbis, & ex persona eius omnia transigi, homines vero tantum ministrorum locum tenere, ut omnium quae aguntur,
aut horitas & proprietas reseratur in Deum : Idque ut declaretur amplius verbis ran 'fis proprie ipsi competentibus,res tota explicatur Ludit Petrus Martyr, quasi conficiae μέμ- μι corpus Christi a sacerdotibus significet ipsum interfici, cum versum illud ex Do nato in Eunuchum Terentij iudicet esse stadiatorium. Qua in significatione certe apprime conuenit Petro Martyri & Caluinistarum ministris, qui gladiatorum more per nostras Ecclesias grassati sunt, & corpus Christi verum, quantum in ipsis fuit,& mysticum,quod est Ecclesia Catholic immaniter consecerunt, & tot pios sacerdotes trucidarunt, non aliud ob crimen, quam quod ex Christi mandato compus cius quotidie pro pace Ecclesiarum consecrarent,conficerent,aut effectum οὐ serrent atque administrarent. Postremδ sabsannant nos aduersatij,tanquam verbis nostris Christum quasi lunam coelo euocemus & deducamus, ipsumque iubea- uiuiis Eiam, mus ad nos illabi Sc descendere. Non negamus Graecos in suis Liturgiis precari ad-
' uenturia & descensum corporis Christi & Spiritus sancti, & in Optato, Athanasio, Clius o stomo S: Gregorio Magno similia loquendi genera reperiri, sed ita tempe- ratibb.6. rata & expolita, ut facile appareat ab ipsis ista adhiberi ad exprimedam veris limamhι- 52. corporis Christi in ipso sacramento praesentiam singularem,aut efficaciam ac virtu-ma.PL,-- tem potius,quam loci,in quo resideat corpus Christi, mutationem. Propterea nec
ab huiusmodi verbis abhorruit Caluinus, quando ait carnem Christi ad nos penem. Em. h. .3 trare,Christum ad nos usque descendere, & spiritu suo illabi in corda nostra,sicutii: ἐ, α Qui ct transferri in coelum optamus, & in nostra Liturgia oramus oblata ' sacrificia in sublime altare perferri. ntum vero abest,ut detrahamus coelo corpus G τη- M. Christi,ut Chrysostomus de Basilius Liturgiarum authores, atque alij in aliis Rep t.- titionibus citati, pro miraculo proponant corpus Christi in eodem temporis arti-
mois. culo,&coelo insidere,& manibus hominum c5trectari:Tantum,inquam,abest, ut - eliciamus e coelo,tanquam Iouem,Christum, ut nostri Theologi causam necessaria CL,ima, constituendae Transsubstatiationis hanc esse explicent, ne dimoueamus coelo Chri-- 'R' iturn, qui adesse in sacramento nequeat, nisi per descensum, & per motum de ap- p Opinquationem loci ad panem, aut per conuersionem panis in ipsum, ut antea probatum fuit. Qua de causa Lutherani veniunt grauius & iustius quam nos accusandi, cum praesentem Christum faciunt in sacrameto per motum corporis de cc
lo,a non per creaturae in ipsum conuersionem.
612쪽
DE TRANssVBSTANTIALITATE. 1υ DE SENSU VERBORUM CHRISTI, HOC EST COM
A L v i N v s nos exagitat magnis clamoribus , quas orationem Lb. . lapis. Chrilli, Hoc est corpus meum, interpretemur, Hoc trai abstantiatur in μ' 7 corpus meum.Sed nemo nostrum edoctus est in Ecclesia Catholica tam stolide scripturas peruertere:& licet id conaremur, fortasse Cinglius, Caluinus & Beeta nobis suffragarentur cupidius quam vellemus,a quibus Lutherani obtundutur, quasi effugere nequeat, aut declinare transsubstantialitatem, si Christi sermonem ad literam exponant: &paulo ante ex Bera citabamus,Panem fieri corpus,au In corpus mutari,phrases esse
veterum Patrii, quae niterentur hac authoritate fili j Dei, Hoc est corpus meum. Nihilominus Est in sua genuina significatione relinquimus cu tota locutione, & interi inprobamus his verbis conuerti pane in corpus Christi,& conuersum declarari,iam- . etsi conuersonis modus expressis literis & syllabis non explicctur, sed fictum enutietur. De essicacia horum verborum copiose disseruimus: nunc de ipsorum significatione&demonstratione agamus. Ante omnia ne recedamus a methodo quam
tradui scriptura: de Eucharistiae sacra meto,credimus hac oratione Christi non plus monstrari& exhiberi, quam esset pollicitus. At nusquam panem naturalem pro--Q. misisse cum corpore legimus: propterea nec per i Hoc demonstrari pane credimus. Quod quaeso, Euangelium proferetur, ubi panis & vinum, aut a Christo aliquando promissum, aut in coena datum, aut ab Apostolis manducatum ac nobis traditum recenseatur.Si enim ut aqua in veteri substantia post consecrationem baptismi manet, sic panis & vinum in priore natura post benedictionem verborum coelestium consistunt,debuit & promissio non minus de pane & vino fieri, quam de Dqua baptismi facta est: & comminationem eandem non recipienti panem & vinii, oportuit apponi,quae non loto aqua baptismatis apposita esse cognoscitur. Ac, ut
dictum est,Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non intrabit in regnii coelorum: ita dici oportuit, Nisi quis comederit panem, & biberit vinum in meam commemorationem, non habebit vitam in semotipso. Vt dictum est, Qui crediderit. baptisatus fuerit saluus erit: sic dici debuit, Qui crediderit, & panem ac vinum cum corpore meo biberit, saluus erit. Ut in ipsa baptismi collatione dicitur,Ego te baptista,quod utique significat, Ego te lavo sic debuit in coena Domini dici, Ego te
pane de vino cum meo corpore pasco in vitam aeternam. Vt in baptismi exhibitio ne,aqua nec nomen accipit nouu,nec tanta cautione custoditur, ut guttam aliquam illius in terram cadere nefariu putetur: ita oportuit nec panis vinsque nomina mutari,nec sellicite adeb caueri, ne mica sorte in terram caderet.Sin haec omnia longὸ aliter se habentisi &promissio,& comminatio,non de pane aut vino,sed de corpore & sanguine Christi solo facta est. Si dictum est, Operamini cibum, qui est opus
Dei, ut credamus in eum quem ille misit, quem cibum tota Trinitas &ante aduentum Christi fidelibus dederat,& iam tunc dabat,quando Christus adhuc turbis loquebatur. Sed si praeterea dictum est, Operamini cibum permanentem in vi tam aeternam, quem filius hominis dabit, non tantum pro vobis in cruce, sed ad esum. Si explanandi gratia adiectum est, Et panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. Si comminatum est, Nisi manducaueritis carnem si ij nominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis Si promissio facta est, Qui manducat meam carnem, & bibit meum sangui-1.cm, habet vitam aeternam. Si confirmationis causa additur, ne Christum para-
613쪽
bolice locutum putaremus,ut D. Chrysostomus annotauit, Caro mea vere est ebbus, de sanguis meus verὸ cst potus. Si effectus manducationis huius patefactus est, Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, in me manet, de ego in eo. Si panis hic qui Christus non minus vere manducandus sipnificatur, quam Iudaeorum patres,Manna in deserto manducauerunt,id cff, non solo corde, sed etiam ore. Si qui hunc panem manducat, Vivet in aeternum,ac propterea dici nopollit,panem triticeum aeternae salutis causa simul manducadum esse. Si in his omnibus nihil prorsus de pane & vino commemoratum est. Si cum ad ipsam coenam ventum est,panis quidem & vinum sumebantur, sed neque a Christo data, neque ab Apostolis accepta leguntur,sed totii hoc quod tradidit Dominus,esse corpus iusi& sanguinem clamat:quae haec impudentia vel Dominum in promittendo bui oblintrina,vel in praestando minus veracem profuerisNonne cum promissio praecessit, ac praestatio postea subsequitur,sic unam cum altera conferre & comparare debemus, ut utramque alteri lucem afferre statuamus In panibus miraculum factum est, S: in coena mirabile opus de pane Dominus secit: ibi aspectabile propter incredulos, hic inco spicuum propter fideles. Ibi de panibus ad sermone de carne & sanguine itur hic post acceptum panem operatorio sermone pronuntiatur, Hoc est corpus meum. Ibi dicitur, Dabo:hic,Accipite. Ibi, Caro mea:hic,Corpus meum. Ibi,Nisi manducaueritis & biberitis hic, sanducate & bibite. Ibi, duodecim soli cum Christo te- manserunt: hic, Soli duodecim cum Christo discumbunt. Ibi, unus ex duodecim Diabolus appellatur: hic, Satanas intrauit in unum ex duodecim. Volumusiae panem de vinum maducari,quae neque ibi promissa neque hic data dici possunt3 Vox autem Hic est in aut si oc est quando promissionem antecedentem consequitur,ex- 'Ma - hibet & representat idipsum quod promissum erat. Qui Petrum in iudicium sisti -- promittit, tum demum a vinculo quo tenebatur,liber & solutus est,cum prasente in iudicio Petrum exhibens, vere dixerit, Hic est Petrus. Hoc idem factum fuisse
videmus a Deo in filio suo unigenito,quem cum Prophetis S Patriarchis si pe promisisset, tandem exhibens eum,ait, Hic est filius meus dilectus, in quo mini con placui, ipsum audite: quassi dixisset, Hic est ille quem iam inde ab Adam promisi venturum. Nonne impudentissimus haberetur, si quis alium hominem praeter s-lium Dei, per vocem patris ostendi affrinaret, cum ille dixerit, filium hunc suum,
ac nullam praeterea nominauerit personam. Eodem plane modo, cum Christus pluribus verbis carnem suam in cibum,ac sanguinem in potum promisisset, tandem liberans s dem, ait, Accipite, comedite, Voc est corpus meum, Hic est guis meus. Panis vero & vinum, ut neque sunt promissa, neque dum in sua natura manent , pars aliqua veri corporis & sanguinis Christi sunt, sic neque post eiusmodi promissionem exhibita esse putemus. Illa enim ad hoc erant neces laria,ut de his fieret corpus & sanguis, no autem ut cum his, aut in his fieret. Qismadmodum enim inter promissionem de aduentu Christi factam, & exhibitionem ipsius, id interiectum est, ut de Maria templum sibi ac domum sapientia aedificaret, neque tamen cum Christus ad Iordanem exhiberetur,simul cum virgine Maria exhibitus est: ita omnino inter promissionem carnis comedendae, ac praestationem , interuenerunt panis & vinum, non ut simul cum carne exhiberentur Ad vi de illis caro fieret. Aitcnim Dominus, Hoc facite in mea comemorationem. Facere autem significat, nomodo agere, aut conleplari, sed etiam ex Basilio opus aliquod, postquam operari quis deicerit, post se relinquere. Postquam aute Deus, perfectis coelo & terra, quieuit ab omni opere quod patrarat,non sere totu aliquid prorsus de nihilo creas, sed omnia quq secerat valde bona, prudelissime gubemas ac perscies:ia inde ab illo tepore,
614쪽
pore, siue naturalis siue miraculosa Dei operatio inciderit, numqua id unde quippiam fit in priore natura manet. Cum aute Christus post accertum panem & vinii,
dices, Voc icorpus meum,Hic Uinyis meis, subiecerit, Hoc facite in meam comemorationem: quid aliud facere , quam ipsum corpus & languinem iubet3 Idcirco Dionysius, atque abi, propter hanc Dei ius isonem dicunt sacerdotem diuinis lima consecrare. Quyd si clarum estChristum iussisse,ut corpius desanguis suus fierent,noviique iussit illa de nihilo fieri.Cur alioqui illa facturus, panem & vinum velut operationis materiem sumpsitZ Cur ait Ambrosius, De pane fit caro Christi-Si ergo ex pane & vino corpus & sanguis fiunt, iam illa manere panis & vinum minime pos. i iris I sto enim pacto corpus & sanguis Christi de illis non fieret omnino, si id unde et Vis
serent,non mutaretur: fieri autem iubentur,atque ut fiant, nillil aliud praetet Panem& vinum accipitur.Ex illis igitur cum fiant,manere illa unde fiunt,in priore lubst,tia non possunt:quia nec terra mansit,quae facta est Adam, nec os quod factum est Eua,nec sanguis Mariae qui factus est Christus,nec alia quae in scriptura eam habent inter se analogiam & conuenientiam.Sed hactenus ea de re satis. Iam propositionem Christi excutiamus, Hoc est corpus meum quod pro vobis datur, an significet panem esse corpus Christi,an non nisi corpus Christi sine panis sub stantia propria demonstret. Scholastici, Sacramentari j, S: Lutherint,infinitis prope modis digladiantur de intelligentia pronominis Hoc. Sed omnium opinionibus sepositis ex analogia simi, cis R. , lium, quae iacent in scripturis,pergamus quid verum sit,inquirere. Expressae sunt in scripturis istae: Hoc nunc os ex ossibus meis, & caro de carne mea: Iste est panis, que vobis dedit Dominus ad vescendum: Hic est sanguis testamenti, quod mandat ad vos Deus: Hic est filius meus dilectus. Certe in istis pronomina demonstrativa saltem non indicant rem, cui adueniat id quod existere affirmatur. Hoc in primo no innuit costam Adae. Hic in secundo non designat Hyssopum: ncque in tertio sIHὶ ε .cς.
aliud subindicat,quam panem expressium,de quo quaerebatur MaHu,quid est hoc Respondet Moses plana phrasi,Iste est panis.Nec in quarto exemplo Hic ὶ designat
immaculatum sanguinem virginis. Cum ergo etiam istis tanquam prorsus similem Iocutionem Christi, Hoc est corpus meum, comparent doctiores Germani, cur Hod a M. Cense.
enunti abit panem aut aliud subiectum praeter aliorum moremi Deinde scriptura ex- It a
planat huiusmodi assertiones per adverbia demonstrandi, ut nullum aliud subiectu iam is in istis comminiscamur. Qiu denim a patre dicitur,1 ieest ius meus dilectus, a filio 2 matri repetitur,Ecce filius tuus:&quod a Mose scribitur , Ecce sanguis testamentiae I, 1 quod mandat ad vos Deus, D. Paulus vertit, Hic evin uis testamenti: neque dubium est, quin phrasis linguae Hebraicae pronominibus demonstrativis demonstrandi adverbia permutet, ut nari , id est, Ecce, pro illis frequentissimum habeat ut discamus non rem diuertam declarari, sed omnino eandem. Ac credibile est Christum, cum loqueretur lingua Hebraica, essitum esse, Ecce est corpus meum, quod transatum suit Graecorum more,uoc est colpus meum uin ut idem utraeq; locutiones pro sus ostendant. Praeterea regulam Philosophorum hic valere volunt doctissinu Lu- Ut cir se. therani,neque etiam Beeta potest reluctari,qua docetur talia esse subiecta, qualia relinquuntur aut describuntur a suis praedicatis. Ex ea pronomen demonstrativum
Ηοcὶ in verbis Christi,non potest denotare, nisi id quod pro nobis datur. Sed nec
panis nec corpus Christi cum pane data sunt pro nobismon igitur pronomine Hoc significatur talia subiecta. Huc pertinebunt quς de articulorum ossicio in prima r petitione attulimus. Insuper si Hoc) adiective,ut in similibus locutionibus, accipititur, nec panem nec vinum demonstrabit,sed ipsum corpus: quoniam Grica lingua panis & vinum masculine pronuntiantur, ια mιέ. . . quibus non respondet
615쪽
' is fiuc Hod neutro Fcnere posituriaeque ceric comuniter in scripturis reperias res aliter demonstrari,quam existant in suo genere. Substantive vero quominus si oci capiatur, impedit oratio de sanguine, quae habet, Hices rivis meus, &,Hoc poculunouum est testamentum,ut in prima disputatione egimus contra Beram. Apost lus quoque cogit adiective semcre, & ad corpus referre, cum ait, rim ου Hoc meum est corpus ubi s Hoc meum) ita coniunguntur, ut iacile appareat vir que debere ab eodem nomine regi. Unde si pronomen Hoc Jad substantiam panis pertineret, etiam pronomen Meum ad eandem panis substantiam referri deberet. Dicit enim Λαβω id est, Hoc meum:utique illud suum esse dicens, quod perpronome Hoc demonstrat: quasi dicat,Hoc non aliud est quam meum corpus. Pronomina demonstrati ,ait Hilarius,cum agit de, Hic est filius meus dilectus, nominum habet in se virtutem:ideb proprietatiis significatio est,ubi Hic est,dictum elle auditur,& Meus est. Hunc ego, inquit,tanquam indice digito ac verbi significatione contingo,qua dico & Meus est,& Hic est, & filius est. Itidem & proprietatis significacio,vbi δί, hoc est, lictum este auditur, de Meum est: proprietat itq; significatio est, perinde ac si diceretur Hilari j iudicio proprium est corpus quod aemonstro. Te tullianus quoque pronomen ad corpus retulit, sicut Hic est, ad filium, ut in priori
quoque repetitione recitauimus.Nonnulli citant,tanquam a Cypriano in qui oulda exemplaribus scriptum fuerit, Hoc est sanguis meus sed vetustiora,&plura, S: castigatiora ex eplaria eius reclamat,& locus in quo pro Hoc est corpus meum, ait, haec est caro mea. Augustinus etiam tradit Christum commendasse ipsum corpus suum, quando dixit,noc est corpus meum: ita Vt Augustinus ibi ponat pro eodem, Hoc corpus, ILlud corpus,& Ipsum corpus. Pr. aeterea sit Hoc panem connotat, res non tantum absurda effertur a Christo,sed impossibilis omnino,ac ne quidem in Dei omnipotentia sita: quandoquidem manifestam repugnantiam includit res diuersas & disparataselle easdem,aut de se mutuo affirmari, ut sunt panis & corpus Christiuaec panis ma
gis re vera dici potest corpus Christi si simplici, recto ac proprio scnere dicetiloquimur,quam potest ei ic aut dici aqua, vinum, lapis,aut quidlibet aliud a se plane
diuersum. Et certe longe euidentius constat,corpus Christi non es le panem, quam collet non es le meum Vel tuum corpus,cum ad illius corporis naturam multo vicinius accedamus, quam panis ipse. QDd sit relicto proprio & naturali sono verboru& sensu confugitur ad metonymicum siue sinechaochicum,ut panis hic sit corpus Christi,quia contineatur in hoc pane,iam proprietas verborum vera & genuina noretinetur,quam Luthermi crepant & iactant, & via Sacramentariorum figuris ste nitur, ac quoramlibet hominum commentis Christi sermoni assuendis, ubi semel eius proprietatem violaris. Aperte enim ad tropicum & figuratum sermonem perti net, quando res continens accipit nomen rei contetae: sicut ad tropu pcrtinci, quando signum accipit nomen rei signatae. metsi discrepent in eo,quod cotinens rem contentam praesentem habeat,signum vero etiam rei absentis signum esse fossit, nihilominus conueniunt , quod deserta verborum naturali ac propria significatione, utrique m metonymicu sensum & figura deflectui. Proinde tam longe absunt cem mani a simplici sono verborum Christi, quam Cingliani & Caluinaliae, quamuis in contrarios errores diuaricentur. Postrcino sicut Sacramentariorum glos lemata prope iam infinita in tam pauca verba Domini, Hoc est corpus meum,quod pro vobis datur, fidem amiserunt, ita Germanonam varietas in explicada particula Hoc nostram de Trans substantialitate corroborat fidem Initio quidem Lutherus recte sensit oratione Christi panis substantialem mutationem comprehendi, sicut ultimo capite huius libri dicem us.Postea multis locis,quos Heli devergenses coaceruant, conten . dit
616쪽
DE TRANS SUBSTANTIALITATE. 18s
dit per Hoc panem significari,& proprie affrinari vult panc esse corytis,ac ne qui--dem dici,In pane est corpus. Sic enim scribit libro de captiuitate Babylonica: Cre o de firmiter no modo corpus Christi esse in pane scd panem esse corpus Christi. Sieis enim me seruabunt verba, ubi dicit, Accepit panem, gratias agens fregit, & dixit,ia Accipite, manducate: Hoc, id est, hic panis quem acceperat, corpus meum. Et Paulus,ia Nonne panis quem frangimus, participatio corporis Christi est. Non dicit, In paneo est,sed Ipse panis est participatio corporis Christi. Quod autem in Gr co & Latinois pronomen ad corpus refertur, facit similitudo generis: sed in Hebraeo,ubi neutrumo genus non est,resertur ad pane ut sic liceat dicere, Hic est corpus meum : quod & ip- se usus loquendi & sensus comunis probat,subieetiam scilicet monstrativit panis,&ώ non corporis,dum dicit, Hoc est corpus meum. Inscripsit etiam librum De defensioneis, verborum coenae,& ait: Haec eo scribo,ut nostri habeant quid respondeat Sa-
cramentariis irrisorie interrogantibus, ubi sit scriptum in sacris literis, quod panis sit corpus Christi Simulant hanc simplicitatem, ac si id nusquam legissent. In libro
. vero contra coelestes Prophetas ita concludit: Cum nullus fidei articulus nos haneia particulam excipere & eximere cosat, aut quominus panis sit Christi corpus impe- diat,verba simpliciter accipienda sunt,ut sonant, de nequaquam immutanda, sta tuendumque panem iste Christi corpus.Annotat etiam Consessio Tigurina,a Luthero nominatu panem krmia is , carneum scilicet,Vt qui corpus impanaret, & panem incarnaret,ac panem sebstati aliter esse corpus Christi desenderet. Heildebetagenses addunt, Paulum Eberiim,Scimecceru,Brentium, atque illos quatuordecim Sueuicos parochos,authores Syngrammatis cotra Oecolampadium cum Magistro Luthero, Hoc pro pane interpretari,& accipere. Verum ne Lutherus ipse, nec illi Sueuici, in eadem semper perstiterunt sententia sed, ut omnes sere monent & asserunt Germani, senior factus Lutherus,non putauit panem proprie, aut substantialiter, sicut verba sonare ipsi videbatur, esse corpus Christi, sed per synecdochen, cuius nominatim meminit:& illi Sueuici aiunt, In, vel, Sub pane commanducari corpus, quemadmodum pillula ovis commixtae absorbentur. Non sibi itaque costitit Luti erus,neque ipsi Sueuici, cum ex illo audiuerimus,no idcm sonare,aut efflarre, Panis est corpus,&, In pane est,corpus: neque certe pro eode haberi debet, aut potest,
panem esse aliquid ,utpote carne,& carne resertum esse, aut suffarcinatum. Propterea recte Palatini contra V virlembergenses contendunt nou esse literalem sensum
sermonis Christi, uod in pane suum corpus adsit, cum id non dicatur, sed panem esse corpus. Ex Lut seranis alij assentiuntur Palatinis, quod panis proprie dici corpus
non possit, ct quod siue hoc modo,siue in pane corpus esse eloquamur, recedatura proprietate verborum:ob eamque causam negat per Hoc pane demonstrari: imo nobiscum sentiunt solii corpus ostendi,ut propria & naturalis fiat oratio. In his fuit , ι jι Bucerus, Matthias Illyricus,atque alij, qui digito quidem ad sensum, a manuti protensione a Christo designari opinantur, sed quod interius latebat, tantum verbis fuisse declaratu. Illyricus post alios aliter rursu interpretatur, Hoc est corpus meum, partem unam dutaxat rei ex pluribus compactae separatim definiat: quemadmodii in rebus compositis licet asserere rem una ex ipsis, altera praetermissa: ut proposito candenti ferro, libere possumus efferre, Hoc est serrum, vel seorsiam, Hoc est ignis: ut demonstrandi nota rem alia non significet,quam quς subsequentibus verbis explanatur, tametsi res alia cohaereat. V vinem bergenses mire sibi plaudunt contra Pa- . latinos de alia tanqua noua explicatione & argutia: Nam cum isti ponerent tanquacosessum a Luttieranis, Christu dixisse, inopanis est corpus meum, de ex eo linqua sundamento concluderent,Christi sermonem aliter quam litera haberet, intelligendu,
617쪽
otii a proprie & ad literam comprobari nequiret,sed apertissime absit rati & falsum
in esset: Vvirtembergenses ut ruinoso fundamento tota Palatinoru & Sacramentario-
tum stricturam inniti planum facerent, insciati sunt Christum dixisse, aut Euangelistas scripsisse, Panis est corpus meum . qua inficiatione sic attonitos reddiderunt Patalatinos,ut clamarim contra tolletes principia non esse arguendum, aut disputatione ulteriorem progressum habere non posse. V virlembergenses conina,ne viderentur ineptam aliquis crmonis Dominici expositione comminisset,etia e trivio & medio foro petebant similia dicedi genera&ex epla.Populariter enim prolatis vasculisse
mocinamur, Hoc est vinum,quia in ipsis contineatur:traditis locialis proloquimur, Hoc est argentu: productis cunis & saccis enutiamus, Hic est insens, Iris est avena, Quia rebus illis externis illae latitantes praebeantur praesentissimae Eisdem postea Moib illic Vuirtebergensibus, Matthiae lilyrico, de Valentino Ery thraeo non satis visa est sicci- ' is ista subtilitas,nec sacramentorum analogiae & naturae cogruere, quae GTTl non unicam rem descrunt,aut exhibent, sed duas coadunant & comonstrant, cum, in Eucharistiae materia non appclletur a scraptura panis nude&absolute, sed panis laic ut tot si sacrum cibum,& partes sacramenti comprehendat. Qua de caula retrina ctarunt prior E suam sententiam,& per Hoc neque corpus neque panem innui pu-
ό μ tauerunt sed totu cibum pane & corpore constantem: & sacramentale nuncupant locutione ac demonstrationsi. Consesso Vviri Ebergensis logius aberrat,vi audeat, Hoc est corpus meum,coserre cum locutione Mechielis de ciuitate descripta in latere, Ista est Hierusalem: cum tantum laterem Ostendet et similitudine urbis depictum:
Quasi Christus sol si pane intellexerit prae se serente aliquam corporis sui similitudinem. At si ex simili formula verboru sequitur sinitas intelligetia, Hoc est corpus meu, per Consessione V viri embergicam no probabit corpus Christi verum ineste pani, ted corporis in pane nuta extare simulachru,sicut urbis Hierusalem in latere atque ita dum student ossicere Trans sub tantiationi ex Ezechielis loco,Cinglianis patrocinatur potiusquam Transsubstantialitati inc5mode int,cuius causam hoc loco co-tra Lutheranos & Cinglianos assu.Si enim demonstrativit Hoc ponitur,sicut Issa apud Erechiele:utique Hoc nihil aliud suggeret & subindicabit, quam corpus ipsum sicut Ista apud Ezechiel si nihil con notat quam Hierus te. Quod aute corpus in praesenti pro similitudine corporis capi nequeat, in aliis Repetitionibus a nobis copiosie disseritur,&ex probata Transsit statialitate panis omniti coniciatu obtinetur. Alij addictiores Luthero,& Catholicoru Transsubstantialitati iniquiores,profitentur, Panis cst corpus, non spurata esse,sed propriam S genuina proposition G,
nec proposition si quae occurrunt inscripturis metienda aut examinadam esse proprietatd ex regulis & scolis Dialecticom,sed ex altiori Philosophia, quam Christus in operibus suae omnipotentiae de coelo ad nos detulit, cuius plurima in scripturis exenipla dedit Post Heshusitu Martinus Cenanicius ista scribit: cusando duae res siue - ρψ substantiae diuina ordinatione peculiari modo uniuntur, & praesertim quando resiat '' ecelesti, & inuisibilis cu re terrena & visibili adest usu venit in scriptura,quod tunc
altera predicatur de altera.Ita scriptura explicatura unione humanς & diuinς natu-rae in Christi persona no dicit,In hoc homine est Deus,sed,Deus est homo, S , filius hominis est filius Dei vivi. Nec necesse est altera natura, vel humana,vel diuinam, Quia disparatae sunt,an nihil ari,vel transibbstantiari, ut propositioni quae ad regulas praedicabili ii ii 5 congruit tua constet veritas, sed tantum significatur umo duarum ianatu rarsi,quia praedicatio non est vulgaris, sed inustata & singularis: quia ipsa vivo iano fit ratione aliqua naturali huius seculi,sed est supernaturalis, coelestis & diuina. Denique mirari non desino aduersario iuvertiginosum spiritu. Initio Sacranactarijri impor-
618쪽
importunius exigebant a Lutheranis,ut producerent scripturam aliquam,quq pane nominatim Armaret este, aut vocaret corpus Christi .Pollea quali armis commutatis, Lutherani morosius initant, ut Palatini expressis literis & syllabis euincant per '--- Hαὶ panem subintelligi, aut diserte alicubi in scriptura tradi panem esse corpus Christi, quoniam iii eo confiteret omnium Sacramentariorum asylurn. In ea diu adiatione solutum fuit&dimissum colloquium Mulbrunense inter Comitis Pa- tini & Ducis V vitembersensis ministros. Quantobrem colligamus a nullis p nem statui, quin planam, simplicem de rectam sermonis Dominici proprietatem
, eruertant.Deinde animaduertamus a nullo panem seruari,nec pure atque perfecte Meruari poste, sine panis in corpus ipsum conuersione, quin aut carnem Domini prorsus a sacramento ableget, aut ita praesentein faciat, ut cogatur scripturis vim afferre,aut praeter ipsas cominisci multa,pluresque absurditates incurrere. Audis Diios oratione Christi cum triuialium rerum Sc forensitum proprietate comparare:
alios nedum a forensi genere dicendi seiungere, sed ab omnibus naturae legibus soluere atque eximere, &nihilominus nescio quam sermonis diuini proprietatem illi tribuere:alios in varias figuras contorquere:ab alitis censeri, Panis est corpus meli, raedicationem esse naturalem, ab aliis metaphysicam &supernaturalem, ab aliisynecdochicam, ab aliis metonymicam signi & signati: ab Illyrico vocari mysticam&sacramentalem, per quam de sacramento duabus rebus constituto asseritur pars una esse altera , quatenus est in cbmposito,& ipsum connotat:ab eodem
Illyrico & Erythrco partim appellari,&partim negari esse identicam, quoniam idede eodem, corpus inquam unitum pani, de pane unito corpori dicatur: sed quia Armatio fit per disparataes rerum formas, panem & corpus,quae absolute dc cxtra mysticam ac sacramentalem unionem de se mutuo nequeant enuntiari, propterea iudicant non prorsus este identicam. Ista vero omnia sine expressa scriptura cuduntur, nec sunt in oratione Christi simpliciter intellecta, Hoc est corpus meum, nec in similibus contentis in scriptura habent apparentia, aut verisimilitudinem, sicut ex allatis antea perspicitur: sed nec apte postulat rei de qua agitur accomm dati . Physica enim illa de vera commixtio panis & corporis iam ab omnibus . damnatur, ne corpus Christi iliapanetur: per cam etiam sint litudo de ferro candenti excluditur,quia ignem de serrum, panem & corpus comiscet in eodem subiecto. Facete Palatini insectantur Uvirtembergenses in colloquio Mulbrunens. quasi verbo Dei destituti, Christum cauponem, aromatarium, aut pharmacop
tam faciant, ex eo quod putent ab ipse dictuim cum panem monstraret Ad porrigeret dixisse Hoc est corpus meum: tanquam si caupo dicat, Hoc eli vinum , demonstrando dolium: aut si pharmacopola iactet, Hoc est crocus, quando siculos aut pixides promit. Licet quidem harphoses sintvstatae, S omnibus ex usu notae,non tamen sunt propriae, sed metonymicae, neque sunt in scripturaru mytheriis assuetae: neque parnis de saccus, aut doliti, aut pixis corporis Christi, neque in scriptura de pan quicquam quod ad id accedat, repcritur, neque illae locutiones effectivae sunt rerum quas enarrant, uti est ista Christi asseveratio , Hoc est corpus meum. Fallum insuper est, dolia aut sacculos interim dum eiusnodi enuntiationes pros runtur,indicari .Quis enim admonitus hoc esse vinu existimabit sibi venditioni exponi dolij subitantia, aut eande se mercari,aut ipsam sibi etiam ad sensum per hanc declaratione innui Se magis ridiculos praebent,qui his similitudinibus abuthitur,ut doceant totum compositum ex pane & corpore, per Hoc significari.Nam de cunis Zc infante vere nequit & proprie dici, Hic est infans,neque cunae ullo pacto propriae sunt infantulis, neque doliu est vinu,nisi per meram synecdochen, aut integra me-
619쪽
tonymia partis pro toto,aut continentis pro contento.Multὁ minus vero per Voc' compositum illud ex pane & corpore intelligi probabunt, quam panem purum. Bene quidem constat, quod aliquid nominarit suum corpus: de ex eo quod nonnu- quam vocetur ab Apostolo Paulo,panis hic , aut ille,non sine aliqua probabilitatis specie multi colligunt, Panem a Clintho vocitatum & demonstratum esse suum corpus:sed nusquam de compositis fit expresti aut tacita mentio. Adhaec si compositum de pane & carne est proprie corpus illud, quod a Christo esse praedicatur, ist-tur compositum ex pane Sc carne fuit traditum pro nobis, de sanguis cum vino fuit effusus pro nobiis, siue corpus,quatenus est in pane,fuit traditum, de sanguis, quat Azc nus est in vino, fuit profusus speciem porro pietatis potius prae se fert, quam verit tatem, allata distinctio sacrarum, secramentalium, & diuinarum propositionum, a regulis naturalibus & dialecticis: quasi liae non fuerint a Deo in natura institutae, tametsi a Philosophis adnimaduersae,aut quasi illae veritatem aut falsitatem non ita beant , sicut istae, ab eo quod res ita est,uel non. Ideo scriptura regulas etiam phialosophorum in affirmationibus & negationibus obseruat. Extant quidem in scripturis, Verbum caro factum est, Deus est homo rin quibus naturae disparatae com-ia' . meant inter se,&de se mutuo ac proprie affirmantur: sed id non fit contra Philoso- non simila phom axiomata, quae patiuntur, imo iubent naturas ipsas de suis suppositis verissis me praedicari. Quemadmodum rite dicitur,Petrus est homo,siue habet natura humanam,&Petrus est niger aut doctus, siue nigrore aut doctrina praeditus est: Eo e
isto quoniam in Christo unicum suppositum, siue persona, sue subiectum fili j
Dei, duas naturas sustinuit,diuinam de humanam, ideo recte, proprie ac naturali ter proloqui debuit scriptura, Verbum caro famam est, Homo est Deus, Deus
crucifixus est, Homo est Dominus gloriae: quia non tantum naturae ipsae,sed eam
proprietates in eodem , &ab eodem subiecto sussultae sunt. Propterea Ephesini concili j Patres camem fili j Dei edi in Eucharistia ponebant, quod negabat Nest
rius,quoniam Deum hominem factum,aut esse non credebat, neque quae hominis essent, pertinere ad Deum, ex eo quod putabat distincta ac diuersa suppositati 'minis de Dei, S sacramentaliter siue habitudine quadam, ac connexionis vinculo tantum, Deum sectum, &esse hominem. Conueniebant quidem Ephesini P tres & Nestorius in eo, quod coadunatio sacramentalis, seu habitudo & connexio suppositorum inter se non sufficeret ad-naturarum diuersarum de disparatarum reciprocam S mutuam affirmationem & proprietates communicandas: sed quoniam inueniebant in scripturis, de se inuicem dici Deum & hominem, eorumque proprietates,recte concludebant Ephesini id fieri nullo modo,nis per existentiam duarum naturarum in eodem supposito. Idcirco propter unitatem suppositi asserebant alternam illam hominis & Dei fieri assimationem, ut quicquid uni competeret, auteri posset attribui, assensuri alioqui Nestorio, nisi sensissent maiorem requiri co
dunationem inter naturas disparatas, ut una dicatur esse altera, quam praesentiae. At iam omnium aduersariorum confessio decernit non fieri personalem unionem panis de corporis Dominici, ne corpus de Deus impinentur, Jc suscipiant omnia attributa, quae in panem cadere possunt, a quorum commemoratione etiam amres Christianae abhorrent. Attamen ut Lutherus errorem contra Transsubstantiationem a Berengario cepit, cum illo debuit & impanationem retinere , ad
sermonis Christi tuendam rectitudinem , qui impinationi bene quadrat, sed non substantiarum diuersitati. Ideo Berengari j error sibi magis consentiebat, quam Lutheri. Quicquid vero Germani conantur compingere de Spiritu
sancto de columba , de statu Christi ac spiritu , de arca foederis de Deo quasi
620쪽
DE TRANs SUBSTANTIALITATE. 19o 'quasi scriptum sit columbam, &ssatum, esse spiritum, & arcam Deum, propter
assistentiae arctissimum vinculum: nequaquam nobis videntur patia cum Christi sermone, Voc est corpus meum. Doceant Cluisium columbam, & linguas igneas, Sc statum, per benedictionem, de aliorum verborum cssicaciam disposuisse,& mutasse, ac flatim asseruisse, Hic eth spiritus sanctus.Doceant expresse in scriptura columbam, aut linguas, aut statum, vocari Spiritum sanctum. Imo scriptura cauit, ne ex ea sucum facerent, & diuersitatem inter haec & spiritum declarauit, cum inquit, In specie columbae, & Sicut columbam ratque alia interseruit, quibus illa ab aliis, quae recta sunt &absoluta, discernat. Nec dubitatione caret, an columba, status & ignis, verae extiterint substantiae, an tantum accidentia ac species visibiles. Ac profecto miror Germanos Augustini obliuisci, a quo scribitur a ex prosesib locutiones illas discrepare a verbis Christi de Eucharistia, &res ita τ α disserre, ut in illis signum non sit omnino id quod significatur, at in Eucharistia signum sit idipsum quod signatur, propter benedictionem pani aduenientem: ob Idque de illis non legi, uti de Eucharistia, Hoc est corpus meum. Non aduem mist,ustarisamur unuin cum alio rite coniungi, de multa inter se pluribus modis componi, &vnum in alio seu per aliud commonstrari. Non repugnamus, quin multa de se .st..-- mutuo assirmentur apte etiam, siae hypostatica naturarum substantialium vitione, sed quia aut proprietates accidentarias in uno aliquo subiecto habeant colliga tas, quibus varia nomina sortitur subiectum: negamus autem eo progressum fieri, ut unum demonstretur esse aliud in natura & substantia, nulla interiecta naturae v nius mutatione. Hoc ipsum est quod controuertitur, &quod ex Philosophorum
atque Ephesinorum Patrum placitis euicimus fieri non posse. Itaque ut quodam quasi compendio disputationem subiiciamus oculis , negamus in scripturis inueniri, panem esse corpus Christi: negamus id vere & proprie dici posse, cum una natura nequeat esse altera prorsus diuersa, & cum panis & corpus Christi affirmari non debeant in eodem supposito residere, nec manentia in duobus distinctis possint de se inuicem dici, nisi per tropum & figuram, quoniam naturae rationi, & scripturis aduersatur quam maxime. Quapropter panis proprie esse, aut fieri corpus Christi non potuit nisi per conuersionem in corporis substantiam, neque propria esse potuit Christi oratio, si dixisset, Hic panis est corpus meum, sed esset figurata. Alij pronomen Hoc Jetiam in alias demonstrationes pertrahere studuerunt: Carolstadius, ut ostenderet corpus, quod mensis accumberet: Alij, in quibus sunt Biblia Geneuae impressa, Hocὶ pro adverbio loci capiunt,ac si diceretur, In hac actione Coenae est corpus meui Ioannes Alasto Hon pro hac actione tota Coenae intellexerit. Sed omnes isti refelluntur a Luca 5 Paulo, de a Matthaeo de sanguine. Nam declarant rem monstrari a Christo, quae ve setur in cibo&potu, ac substantiam quae in eo consista vinpia alid trahatur demonstrativum. Lucas enim de Paulus dictum a Christo sunt, Hoc poculum, seu haec potio: & Matthaeus, Hic est enim sanguis meus: ut corpus δe sanguinem monstrari significent, quae inesse & potu dantur, non autem quicquani aliud enuntiari. Reselluntur etiam ex allatis de illo pronomine demonstrativo. Postremo Ioannes Langus in Apologiam Iustini Martyris ad Antoninum Pium annotationeS conscribens, non modo narrat, sed etiam approbat Valentini Cratoaldi praeceptoris sui nouam & hactenus inauditam opinionem de demonstrativo illo pronomine:quod ita iudicabat ordinandum Corpus meum est hoc,id est,panis &cibus coelestis qui de coelo descendit: sicut apud Ioannem dicitur, Caro mea vere est cibus. Ibidem Langus hanc rationem opinionis reddit: qui ain Grςca lingua ari,
