De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

sEPTIMA REPETITIO

culus essicit, ut ea vox cui adiicitur, subiecti, & altera praedicati locum obtineat: articulum veroia, adiici corporis nomini: qua de causa oporteat ipsum subire locum subiecti. Verum cum in omni propositione subiectum sit, cui nonnihil attribuere, & de quo aliquid assimaare volumus, liquido apparet Christum in Coena sua de pane potius, quam de corpore seo aliquid affirmare voluisse. Accepit enim ab initio , non quidem corpus suum , sed panem, velut materiam &elementum , ad quod verbum suum mox accessarum erat, ut fieret sacramentum. Panis igitur elementum est, & primum initium Coenae Dominicae: Corpus autem non initium eiusdem est, sed persectio. Ac cum verba factis Christi respondere debeant, debemus ea interpretari, ut ei potius aliquid attribuant, quod prius subiectum fuit, nempe pani, qui prior sumptus est, &cui corpus accessit, quam corpori, cuius adhuc nulla erat intentio, & de quo non panis effectus est, sed de pane corpus.Deinde non potest indicare, nisi aliquid externum, quod Christus manibus gestabat,& quod iubet accipere & edere etiam exterius,uti demonstrabat. Quid tum significabit, Corpus Christi est hoc' An corpus Christi est panis materialis, quem prehensum a Christo, mansisse in eius manibus, & demonstratum omnes volunt aduersirij, ne pateat accessiis Transsubstantiationi 3 Non dicitur Christus solum cibum aliquem manibus cepisse, sed panis materialis exprimitur: quem ideo demonstrari placet omnibus aduersariis: nemo vero concesserit panem materialem attribui & afirmari de corpore Christi. Quae vero comnexio aut conuenientia est, ut accepto pane materiali, & ostenso ac porrecto,

Christus testetur corpus suum esse vere Hocὶ id est, cibum spiritalem Ex quo

antecedente in textu dependebit talis cibi demonstratio, cuius antea in textu nulla fit mentio, ac ne quidem suspicio λ Quod vero garrit de articulorum vi ad in- uertendam propositionem, nugae sitiit. In his enim, Hic est filius meus, Hic est haeres,Non erat ille lux, articulus in Graeca lingua, filio ,haeredi de luci praeponitur:

nec tamen propterea invertuntur, filius meus est hic, Haeres est hic, Lux non erat ille. Quod autem ista, Deus erat verbum,immutetur in hanc, Verbum erat Deus, ex materia subiecta accidit, D. Ioannis narratione, quae attributa verbo diuino enumerat. Sed contra in locutione de Coena, res stubiecta, &ordo rei gestae declarat, non corpus Christi, sed panem subiici, cui adueniat & attribuatur corpus Christi. Aduersari j ut par pari referant quod nos remordeat, in nostris redarguunt quoque incertam expositionem huius particulae Hoc ) cum plerique ex Patribus videantur pro pane accipere, de quibus suo loco respondebimus. Alij vocant individuum vagum substantiae, alij propositionem identicam esse iudicant, alij ad panis speciem redigunt Proculdubio tali pronomine demonstratiuo substantiam significari adiuncta probant, sed quinam sit, ex ipso non distinguitur neque definitur. Ideo per se ostendit substantiam, neque restrictam ad panem, neque ad corpus Domini, sed adhuc indistinctam, ac nonaum cuiquam propriam. Ob id appellatur a nostris indiuiduit vagum,& incertς cuiusdam singularis substatiae: sed quaenam sit illa sic confuse ostens quod additur praedicatu explanat. Qua de causa Hoc non designat nisi corporis substantia,& reddit propositione identica, cuius subiectu idem importat quod praedicatu, sed non adeo distincte & expresse.

Neque Hoc refert proprie species aut accidentia, quoniam substantiam indicat,sed illa connotat ex re subiecta, quonia declarat hanc substantiamcontentam sub pro-POsixi accidentibus quae cernutur, esse talem, nempe corpus Domini. Idcirco Omnes nostri in Transiit Ustantialitatis sententiam descendunt,eamque per Hoc par ire Cula confirmant:sed in ea explicanda, Gramaticorum smplicitate no fuerunt Contenti

622쪽

tenti .Percontantur insuper adue sari j, quo in momento temporis per verba Christi fieri aut ollendi panis transformationem credamus: An cum pronuntiatur Hocὶ an demum tota Christi oratione prolata: ut si prius fatearis, inserat Christi sermone couersionem no fieri,cum iam facta sit:si Postcrius admiseris, concludant pronomine Are panem adhuc existentem demonstrari. Egregium sane & vetustishmu Sophiastarum contra omnes naturarum trans nutationes ratiocinium. Cum Chrysostomo

respondemus,Christum rem simul cum verbo conficere,& in articulo temporis mpus omne peragi,atque in instanti conuersionem accidere. Ideo sicut omnia, qui in momento temporis geruntur, solent esserit tanquam facta, ne si actio exprimatur, temporis successo simul notetur: ita corpus esse dicitur, non fieri, ut momentanesi opus esse ex illis verbis significetur. Hoc operantur verba Christi,ut contentum sub

accidetibus,quod prius erat panis,cuadat corpus Christi .Propter Hoc) neque pMnem proprie,neque distincte corpus Christi designat, sed colentum sub his speci bus,quod fit corpus Christi, & redditur. Deinde quoniam Christi locutio rem factam potitis,quam fieri enuntiat, Hoc significat quod prius erat panis, & manet secundum solas species,esse corpus Christi. Istam expositionem de Ambrosio mutuatur noster Thomas.

EX PATRIBUS PRIMAE ECCLESIAE CONFIRMA

tur Transi, antiatio. C A P. 8.UONIAM Patrum planissimas de Transsubstantialitate sententias peruertunt & deprauant adue saris, visum est rationes Patrum p ' tius indagare & proponere,quam nuda verba tantum cosarcinare, ut qui laetit eotii mens & intelligentia,ex eorum intentione quam lex verborum sono planius cognostatur. Principio ad consectione .ia . huius sacramenti ampliscant Ireneus, Ambrosius, Nisienus, Chri-sostomus,Damascenus,& Augustinus vim diuinae omnipotentiae,& benedictionis siue sermonis diuini, quo condita sunt uniuersa,& essecta transformantur, & de pri- 'Vstina sua natura mouentur,in aliamque tras onutur. Quis autem illos ta rudes atque

imperitos duxerit,quin probe teneret frustra de omnipotentia &efficacia diuini se a 'ia in monis ac benedictionis agi, nisi iam sibi liquere crederent ex scripturis de transfor 'matione naturet facta in Eucharistis,quam oporteret propter ficti disti cultate & admiratione referre ad omnipotentia & coeleste benedictionem,sive sermone,qui effecta praestat omnia quet Deus mandarit & dixeriti Propterea Ireneus ex Eucharistia Chiiltu probat Dei creatoris veru Filiu,ipsumq; rerum coditorem est e cu patre, qui ut granu in spica, & eadem in frugem conuertit,ita aquam in vinu,& panem in ca nem suam traduxit.Ex eadem Nilenus, Ambrosius, & Chrisostomus suadet, Chisti sermonem operatorium este, S: substantiarum commutatorium. Adhaec praeter Irencum Cyrilli duo , Hierosolymitanus & Alexandrinus, Gaudentius Brixiensis

Episcopus, Nistenus, Ambrosius, Chrisostomus, Damastenus & Theophylactus,

conserunt opus commutati panis in carnem Domini,& vini in sanguine, cum sub- statiis quς ex nihilo,aut per aliarum in ipsas transitione extiterunt, quemadmodum

accidit in prodigiis AEgypti a Mose editis, & rupe in aquarum riuos diffluente, igne

sacrificium ab Helia oblatum absumente, aqua in vinum mediis in nuptiis transeunte,& panum multiplicatione,tanquam minori miraculo ad faciendam fidem &praeparandos auditores ad ilia maiore & excellentiore suscipienda& amplectendarem facta transmutationem. Quona vero pacto cohaereret illa coparatio, si pani no

623쪽

sEPTIMA REPETITIO

adueniret realis de substantialis mutatio sicuti coceditur in his euenisse, quibuscum consertur de aequiparaturi Praeterea Iustinus Martyr,Nissenus, Emssenus, Damasse nus, Theophylactus, atque alii, tam vere panem in carnem Domini verti asserunt, quam verea Christo comedente conuertebatur in proprij corporis substantiam,& a nobis quotidie per clam in nostra transmittitur.Deinde Iustinus,Ireneus, atque alij citandi capite ad argumentum adueclariorum de duabus naturis in Christo,ita per Spiritus sancti de diuini verbi operationem ex pane fieri carnem Christi contendunt, ut per eandem ex illibatis singuinibus virginis matris filius Dei esse matus est caro. Atqui hic intercessit realis ac substantialis sanguinii in camem vivitacatricem traductio de proinde eandem exigi necesse est in Eucharistic mysterio,aut non tantum claudicabit,sed inepta erit comparatio. Adde Ireneum,Ambrosum, Emissenum, Gelasium, atque alios nonnullos cesere sic corruptibilem panis creat tam in immortalem euadere substantiam,quemadmodum vetus homo noster abit in nouum hominem & transfiguratur : ubi quidem non manet pristina prioris ii minis,quatenus vetus est conditio, cum acquisitione noui, sed ille quicquid habet, interne, deponit, de in nouum commutat: quod idem fieri in pane ipsa analogia& conformitra postulat.Insuper Patres,quasi omnes rimulas, quibus elabuntur a uersatij,studeant obstruere,affirmat panis naturam non manere,eamque in corporis Dominici naturam & substantiam transformati,ne qualitate tenus aut panis usu fingamus mutationem,illam coerceri. Eisdem quoque locutionibus concipiunt iastam mutationem,quibus scripturae solent rerum ac substantiarum alternationes es ferre. Declarant etiam nequaquam tanti esse accessionem corporis Dominici ad

panem,Vt propter ipsam panis tam commendatae mutationis nomine dignus sit. I nbaptismo quidem de in aliis sacramentis accedere dona Spiritus sancti ad terrena in lementa non dubitant sipe affirmare:sed propter illam accessionem nusquam fatentur aquam fieri Spiritum sanctum, aut in illum conuerti,aut ex aqua ipsum confici, atque alia quae ex proseta de pane inculcant.Proinde statuerut aliam in eo fieri m ratione,quam per adiunctam nouam gratiam,aut substantiam. Deinde licet arctior copula intercesserit inter hominem 5e verbum in incamatione Christi, quam inter

carnem de panem manentem esse possit,Patres tamen negarunt admittendam verbi in hominem,aut hominis in verbum transmutationem,propter coelestem illam senis nius cum altero copulationem. Quado vero ipsis obiiciebatur,Uerbum caro factu est, quae locutio ex phrasi scripturae mutationem unius ad alterum redolet,eam sunt interpretati per additionem dc assumptionem unius ad altem , de non per conuersionem: quoniam scripturae nonnumquam ita loquerentur in huiusmodi accessi ne unius ad alterum quemadmodum scribitur Christum fictum esse peccatum de maledictum,quoniam ipsi fuit i Putatum de impositum.Nusquam tamen propter huiusmodi assumptionem concesserunt Patres vllo pacto hominem trasisse in Deu, aut peccatum in Christum mutatum fuisse: inad pedibus ac manibus haec genera di cendi aversantur in talibus mysteriis, cum eadem tamen libenter de consulto adhibeant de confirment de pane in Eucharistia. Ex quocertum colligitur ab ipsis, non nudam aut puram annexionem panis cum corpore credita Histe, sed veram ac sub-GUM 'U' stantialem ipsius in carnemDomini demutationem.Non omittam ex sententia Amia' ' a ' gustini istam panis de carnis Dominicae consubstantialitate,siue substantiarum coe- 'm xistentiam, sapere Manichaeoru haeresin, qui Deum sarmentis, de singulis alimentis deuinctum & alligatum sorianiatent,quem a se per rerum esumvinculis solvi dicebant, de Catholicis obiiciebant idem ab ipsis statui de carne Domini, cum illam in Pane aut cum Pane a se comedi praedicarent ita ut Deum impatiatum nobis exprin

624쪽

DE TRANS SUBSTANTIALITATE. 1ρα

brarent,quemadmodum ipsis Deum insarmentatum nostri obtrectabant. Ad eam recriminationem purgandam Augustinus inficiatur panem naturalem a nobis edi in sacramento, cum quo sit caro Christi,sed pane qui si consecratione mystica, non qui nascitur. Vnde Tranil ubstantialitatem stabilit, ut tollat consubstantialitatem p nis naturalis & corporis Dominici, quam Manichaei mentiebantur a Catholicis pom. ni. Augustini verba sunt:Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem. circa panem & calicem,nescio.Noster autem panis & calix non quilibet quali pro- .pter Christit in spicis & sacramentis ligatu, sicut illi desipiunt,sed certa cosecratione mysticus fit nobis,non nascitur.Proinde quod non ita fit,quamuis sit panis & calis alimentum est resectionis, non sacramentum religionis. Vobis autem per Fabulam. vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur,adhuc ligandus vestris visceri bus, &soluendus ructatibus. Quomodo ergo comparas panem & calicem nostr . & parem religionem dicis errorem longe a veritate discretumὶ Ne vero Caluinis aesectamentum ab Augustino dici pro pane signo corporis accipiant, contra eundem faustum defendit rite adorari, nec inter creaturas haberi, aut pro Cerere & Baccho coli, sed pro pane, qui fiat Christus vere & Deus. Postremὁ sic fulgurant Patres, &tonant in asserenda Transsubstantialitate, ut eorum fulgorem nec ferre,nec ullis symentis & contortis explicationibus obnubilare possint, coactique fuerint Luther, ni ex Apologia Confessionis Augustanae authoritates Patrum tollere omnino, quibus saluis agnouerunt sibi non fore integrum Transsubstantialitati reluctari, que-

admodum proximo capite enarrabitur.Nunc conclusionum positarum ex Patribus confirmationi incumbamus. - DΕ prima Irenei textus est: Bonumest&illud, quod per conditionem a Deo in M. 3aa. i. - vinea factum est,&primo bibitum est vinum. Nemo enim illud vituperauit ex hisis qui biberunt,sed & Dominus accepit de eo:melius vero,quod per verbum copen-- dialiter ac simpliciter ex aqua ad usum eorum qui conuocati erant,factum est vinu. - Quamui s enim possi Dominus ex nullo subiacente eorum, quae sunt conditionis is praebere epulantibus vinum, & esca implere esurientes, hoc quidem non fecit. A is cipiens autem eos, qui a terra essent,panes,&gratias agens,& iterum aquam faciensis Vinum, ostendens quoniam Deus, qui secit terram, &iussit eam fructus facere, &- constituit aquas,&dedit fontes, hic & benedictione escae:&gratiam potius inia

is uissimis temporibus per Mihi suum donat humano geneti, incomprenensibilis peris comprehensibilem ,& inuisibilis per visibilem,cum extra eum no sit, sed inuisibili

is exiliat. Postea subiungit Ireneus contra eosdem haereticos: Quomodo constabit eis IA. . . .

- eum panem, in quo gratiae actae sunt,corpus esse Domini sui, & calicem sanguinis is eius, si non ipsum fabricatoris mundi filium dicant,id est,uerbum eius, per quod li--gnum fructificat, defluunt sontes, dat primum qui de foenum, post deinde spicam,

., deinde plenum triticum in spica3Praeter allata in capite de verborum formula, Am-- brosus ad eandem conclusionem demonstrandam scribit:Probemus non hoc esseis quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit,maioremque vim esse be-- nedictionis quam naturae,quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Virgam te--nebat Moyses:proiecit,& facta est serpens Rursum apprehendit caudam serpentis, - & in virgae naturaro reuertitur. Uides igitur prophetica gratia bis mutata esse natura M&serpentis A virgae. Currebant AEgypti flumina puro aquarum meatu :subitδ dein fontium venis sanguis coepit erumpere. Non erat potus in fluuiis: rursus ad Pr - phetet preces cruor cessauit fluminum,aquarum natura remeauit. Sitiebat populus - Patrii, & tetigit Moyses petram, aqua Je petra fluxit.Numquid non praeter natu--ram operata est gratia, ut aquam vomerct petra, quam non habebat natura ZQuod

Cc iiij

625쪽

SEPTIM A REPETITIO

si tantum valuit humana benedictio, Vt naturam conuerteret,quid dicimus de ipsa consecratione diuina, ubi ipsa verba Domini salua ris operanturὶ Nam sacramen-- tum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Helis,ut ignem de coelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut species mutet e-lementorum De totius mundi operibus legisti,quia ipse dixit &facta sunt, ipse mi- dauit,& creata sunt.Sermo ergo Chri isti, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt,in id mutare quod non erant Non enim minus est nouas re-bus dare,quam mutare naturas.Haec tam lonsa recitatio exemplorum ostendit auia

thorem Ambrosium ait Melanchthoὶ sensisse panem non este tantum signum, sed

naturam panis mutari. Non sum ignarus ab aduersari iis rapi ex libro quarto de sacramentis verba ista Ambrosij: Si tanta vis est in sermone Domini, ut inciperent esse Aquae non erant,quanto magis operatorius est, ut sint quae erant,& in aliud commu- tentur3 Ex quibus colligunt, manere panem qualis erat,& mutari in aliud quod in seia

suscipiat. Sed Ambrosius semetipsum interpretatur illo libro de his qui initiantur

mysteriis,quando ait, Sermo ergo Christi,qui potuit ex nihilo facere quod no erat, non potest ea quae sunt,in id mutare quod non erantΘN5 enim minus est nouas re- bus dare,quam mutare naturas. Vbi innuit se comparare mutationem quae si in rerum creatione,& in Eucharithiae constitutione,in eoque discrimen collocare: quod in illa mutatio ex nihilo prodeat,in ista Vero ex re exissente quet non aboleatur,ut ita ex nihilo fiat corpus Christi: sed natura panis existens mutatur in ipsum,ut iam non maneat quae erat,sed mutetur in aliud quod non erat. Ideo quando conficitur Eucharistia,sunt quae erant:verum ea consecta,iam non sunt quae erant,sed in aliud c mutantu sicut quando fit creatio,nihilum subest: attamen ipsa expleta, noua nat

in existens in illius locum succedit &nilulum cum ipsa non perdurat. Eam lacte mentem Ambrosij docent adiuncta, quibus panem desinere non semel repetit,

quem natura formauit, & panis transformationem confert, non solum cum mutationibus in aliqua natura factis, sed cu rerum naturis inuersis, Jc in alias transpostis. Lanfrancus ait, inpletisque codicibus Ambrosij ita legi, Quanto magis operat rius est, ut quae erant, in aliud commutentur. EMIssENus cum Ambroso eandem sere sententiam dicit, & magnam lucem affert eiusdem interpretationi. Ita scribit: Ergo sicut ad nutum Domini pmcipientis repente ex nihilo substiterunt excelsa coelorum, profunda stuctuum, vasta terrarum, ita parem potentiam in spiritalibus sacramentis verbi praebet virtus, ei seruit estectus. Quid mirum autem est, si ea quae verbo creauit, possit creata conuertere Imb iam minoris esse videtur miraculi, si id quod ex nihilo agnoscitur

condidisse, iam conditum valeat in melius commutare. Require quid ei possit esse dissicile,cui facile fuit visibilia & inuisibilia voluntatis imperio sustentare.

Efficaciam sermonis Dominici ad transmutandas creaturas panis de vini,Chrys stomus & Damascenus etiam aequant verbis, quibus condita sunt uniuetia, de vim acceperunt commigrandi in aliud, quemadmodum illo capite de forma verborum citabamus. Ibidem recitauimus quantu Gregorius Nisenus tribuat sermoni Chri sti ad panem & vinum in camem dc sanguinem transferendam. Avcvs TINus sane panis in carne Domini cornutationem, siue quod ex se gibus terrae accipitur,& prece mystica consecratur,recenset inter opera Dei S: Spiritus cincti,quibus veliant ad nutum creaturra,& in varias Armas ducunt siue mini sterio hominum,aut spirituum, siue per se, nullo interueniente instrumento: atque Vt id probet,ait, Nec linguam Pauli,nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos,nec signa literarum conscripta pelliculis, corpus Cnristi

626쪽

. At sanguinem dicimus,sed illud latum quod ex frugibus acceptum, de prece mysti .. ca consecratum,rite sita minuis ad salutcm spiritalem, in memoriam pro nobis Do-- minicae passionis. Quod cum ner manus hominum ad illam visibilem speclcm pemia ducitur, non sanctificatur,ut sit tam magnum sacranactum, nisi operante inuisibili ater spiritu Dei:csim haec omnia, quae per corporales motus in illo opere fiunt,Deusis operetur, mouens primitus inuisibilia ministrom, siue animas hominii, siue occulta iotu spirituit sibi subditas seruitutes: quid mirum, si etiam in creatura coeli & terrae, maris & aeris,facit Deus quae vult sensibilia atque visibilia, ad seipsum in eis sicut o- portere ipse nouit, significandu & dena onstrandum, non ipsa sua, qua est,apparentea substalia,quae omnino inc5mutabilis est,omnibusque spiritibus,quos creauit inte--rius secretiusque sublimior. Legat locu qui volet,& examinet, atque Eucharistiam inueniet conferri cum sumniis miraculis Dei per se,aut per creaturas editis, per rerum conuersiones, & alternationes in alias naturas, neque numerandam esse inter

pura signa quoniam spiritus virtute & verborum aliter immutatur, qua alia signa. Ne quid reticeamus, Petrus Martyr &alij Cingliani atque Caluin istae, assen- r. η-tiuntur Patres admirari Dei omnipotentiam in Eucharistia, sed renuunt illam ver-

sari in naturatu translatione & immutatione,sed in instituendo sacramento ess caelsigno rerum coelestii S earum collatione: Lutherani vero in diuinarum rerii cum terrenis clementis applicatione,& coniuctione. Dcinde idcm Pseudomartyr cum

suis negat ab Ireneo requiri in filio Dei omnipotentia ad Euc haristia constituenda, ex textu a nobis prodii et sed tantum doceri,inde agnitu fuisse situ Dei creaturam authoris,quia ab ipsius creaturis non abhorruerit, sed ad sua sacramenta adhibuerit. Contra Ambrosi testimonium, utrique & Cingliani& Lutherani aiunt libros, ex quibus sumitur,non fuisse ab illo scriptos: In ipsis dici, pani gratia addi, tantum vocari corpus,& significari panem manere id quod erat, etiali mutetur in aliud: partem adductorii miraculoru ab Ambroso, retinere substantiam pristinam,& si qua

sint de natura couuersa,non conuenire Eucharistiae,quoniam in illis ut in il a , non manerent accidentia: Et ideo censent Cingliani illa exempla induci ad panis sacramentale mutatione docenda,& esse argumeta a maiori ad minus. Nos paucis respo- demus, no tantum a Patribus,omnipotetiae mentione seri, ut cuique liceat in eum

usum,que velit, pertrahere, sed exprimi quod adhibeatur diuina virtus, quae valeat rerum naturas creare,& in alias transferre, quae in vicissitudine diuersarii formarii, quas terrae fruges subeut,& quae apparuerit in miraculis a Deo & Christo editis per substantiarii transmutatione:&additur expresse hoc idem fieri in pane & vino.Fritigeret aute nimium Irenei argumentu, si ex solo usu rem conditaria a mundi opifice inferretur Christus filius opificis. Sed Ireneus tria docet,Creaturas bonas esse,& a bono Deo prodiisse,ac minime cotrario Christo nostro,imb ipsius patre:& probat ex eo,quod Christus no sit aversatus Euiusinodi creaturas, & quod se filiu coditoris, pari & aequali cu patre ad creaturas immutadas potentia praeditu ostenderit in multiplicatione panu,&aquae conuersione in vinia, & panis trallatione in suu corpus. Certe ut uno in textu miraculii conuersae aquae in vinii aequiparat conuersioni

tritici in spica, S: aliis naturalibus reris alternationibus, ita alio in textu ad eundem finem illis et quat opus Eucharisti & in transformatione panis consistere arguit ab exemelis illis naturalibus,& a miraculo mutatae aquae, cuius loco Eucharistiam, ut opus simile, substituit, & a virtute creationis de Dominij ad inuertendam creaturas,quam filius in Eucharistia,& in aqua vinum facta exeruit,&pet quam se verum filium Dei conditoris omnium ostenderit. An quicquam clarius pro Transsilbstatiatione ab ullo scriptore dici potuiti Libros Ambrosio quos vocant in dubium,

627쪽

sEPTIMA REPETITIO

agnouit Augustinus, de ad vel bum locum hunc de cffcacia verbi diuini ad pani

transformationem declarandam transcripsit ad literam, sicut annotabitur, cum satisfit aduersariis obiicientibus panem nominari in scriptura, etiam post conse- crationem. Proximam vero de eisdem censuram sere Melanchtho, tante conetur tr. - o. ipsis abuti, quando ait: Ego hos libellos video non admodum di isti miles esse alio-runt Ambrosj scriptorum. Et in rosteriore citatur Graeca figura,

a iis , more Ambros ij, sed ut non sint eius, quia sic satis confuse scripti sunt: Ay-

paret tamen circiter illa tempora natos esse. Recensetur enim vetus mos, quis

obseruari in baptisandis his, qui grandes natu recipiebant Euangelium: de tantum duorum sacramentorum ibi mentio fit, Baptismi, de Coenae Domini, &c. Lectio sane ipsius Ambrosii tam est dilucida, ut caeciores talpis fassuri sint, non apud illum tantummodo corpus Christi vocari, aut significari, sed insuperesse: oc ita pani gratiam addi, ut iam non sit panis quem natura formauit, sicut expresse loquitur, & iam exposuimus , quomodo ea quae erant, mutentur in aliud. Sit ita sane, ut inter exempla, quaedam afferat, in quibus pristina substantia perstet salua, non tamen in ipsis consistit, sed quibusdam gradibus progreditur ad excellentiam & efficientiam diuinae benedustionis 5c verborum Dei explicandam, neque prius desinit quam plura congerat, in quibus natura de substantia variauit, de cum ipsis panis Eucnaristici mutationem confert de componit , atque amplificat. Sint igitur argumenta Ambrosj a maiori ad minus, quando creationi aequiparat panis de corum quae sunt, in ea quae non erant mutationem: affert tamen alia, eaque plura, quae ducuntur a pari causa ad parem essectum, te a minori ad maius, quoniam non quiescit in rebus quae subeant mutationem salua substantia: sed potissimum in illis insistit, quae amissa propria natura,in aliam conuertuntur. Reddetur postea ratio, propicr quam in hoc sacramenti .d n to supersint accidentia, quae in aliis miraculis cum natura tolluntur. Ioachimus N. Vadianus ut textum ex Augustino allatum eleuet,& miraculum mutati panis inte

uenire in Eucharistia neget, ait illic ista subiungi: Aliquando ad significationem

assumpta species, aliquantulum mansura est, licui potuit ille serpens aeneus cxal-tatus in eremo, sicut possunt de literae: vel peracto ministerio transitura est, sicut panis ad hoc factus in accipiendo sacramento consumitur. Sed quia haec hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tanquam religioso possunt ha- bere, stuporem tanquam mira non possunt. Duo colligunt inde aduersatij, de pa- nem manentem peracta pietatis celebratione consumi, de miraculo sacramentum carere. At si penitius consideretur Augustinus,duo tradit in sacramento secernenda: id quod oculis subiicitur, de ad significandum adhibetur de retinetur, appellat communiter speciem, de rem quam etiam vocat subst.intiam vel naturam sub illa specie latitatem dc existentem. Nam toto illo libro distinguit signa, ut alia sint idipsum quod sensibus offerunt,alia vero nequaquai illorum in numero humani tatem Christi ponit,columba, linguas de ignem, de ipsum Eucharistiae panem. Proinde recte quide scribit ipsum quoad visibile specie consumi, sed minime quoad id quod fit beneductione operante inuisibiliter spiritu Dei,sicut loquitur. Satis id etia-

code in textu declarat, cum inquit, Infantes non nouerunt quod in altari ponitur, de peracta pietatis celebratione c5sumitur,unde vel quomodo coficiatur, unde in usu religionis a s sumatur. Et si numqua discant experimento vel suo,Vel aliorit,de num-- qua specie illam rem videat,nis inter celebra tiones sacramentorii,quando offertur & datur, dicaturque illis aut horitate grauissima,cuius corp' de sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specieDominu apparuisse oculis mortaliu, d de laleer

tali μ

628쪽

DE TRANS SUBSTANTI ALITATE. 19

- tali percusso liquorem illum,omnino fluxisse. Hic Augustinus clare diuidit in sacra mento speciem,& rcm: illam vocat hoc quod oculis hominu apparet, cuius res nihil aliud esse credi debeat quam Dominus ipse, corpus eius & sanguis, qui in panis exteriori forma &specie cernantur oculis mortalium: quod siciri & addisci ibi a fidei de diuini sermonis authoritate potest:&illam specie, in qua appareat Dominus, ipse recte dixit consumi, sed non re theciei,id est, Dominum ipsum,sive corpus eius &sanguinem. Tantum vero abest, Vt AuSustinus miraculum a sacramento depellat, quod cum maximis, quae Deus & Angeli in creaturarum mutatione operantur,co: paret: sed ratione explicat, quare hoc iam non videamur pro miraculo habere, quia nimirum ipsa consuetudine vilescat,& admirationem atque aestimationem amittat, quia vulgo a sacratis hominibus fiat. Non enim quia ab hominibus aliquid perficitur, propterea miraculum non celctur: sed quoties in usum abit, miraculi stuporem perait sicut Angelis quae per ipsos obeuntur munera, opera & obsequia, non put tur este miracula, quae cum nobis occurrui, praedicamus tanquam supra naturaprodigia,quoniam illis sunt assueta & vulgaria,sed nobis ratiora. Econtrario Vero sacramentum altaris re vera quidem miraculum est supra natura, propter creaturae panis

insignem mutationem, etiam ipsis Angelis stupendii magis & prodigiosum quam nobis, quoniam opus hoc ipsis inusitatu, quod hominibus efficitur quotidianum. - Hoc est quod ipse Augustinus suo textui subiecit in haec verba: Itaque illa quae per Angelos fiunt, quo dissiciliora& ignotiora, eo mirabiliora sunt nobis, illis autem

tanquam suae actiones notae atque faciles. PORRO ad probationem secundae conclusionis,Ireneum &Ambrosium iam legimus paria statuere miracula,conuersionem aquae in vinu, me is in aquam, Virgae Aaronicae in serpentem,quuialium aquarum in sanguinem, & panis ac vini in com' pus & sanguinem Dominicum transtation me de genere mutationis, quae fiat in pane,ullus locus ambigendi relinquatur: de eoque scriptorum Christianorum mi

rus consensus est. . .

- CYR1LLvs Hierosolymitanus scribit:Aquam aliquando mutauit in Vinum, Cina. .

- quod sanguini est tropinquum, in Cana Galilaeae, sola voluntate:& non erit dignusia cui credamus , quod vinum in sanguine transinutarit Si enim ad nuptias corporeas is inuitatus,stupendum miraculum operatus est, cur non multo magis corpus & san-- guinem suu filiis sponsi dedisse confitebimurὶ Quare omni cum certitudine corpus - & sanguinem Christi sumamus... CHRYsos ΤοMVs: Cur non in quinque panum miraculo quaesierunt, quinia modo eos in tantu auxit: Quia res ipsa tunc docuit, inquies. Ergo ex eo & haec cre- - -- dere oportuit ei facilia factu esse. Propterea id prius fecit miraculu, ut per illud nonis amplius essent increduli his quae postmodum diceret. Ecce Chrysostomus mut tionem in quinque panum substantia antecessisse tradit,ut fides adhiberetur maiori mutationi futurae in panis & vini natura atque essentia. Alibi cum Ambroso expreo se docet ipsam absumi a corpore Domini, sicut holocaustu Heliae ab igne coelesti,

quemadmodum antea exposuimus. - GREGORI Us Nissenus,cum ageret de hoc negotio, ait, Miraculi non obliui- is niti Moso.

is scar illius,quo dura & solida lapidis natura in aquarum conuersa mollitiem,potus sitientibus facta est. - GAUDENT 1 vs Brixiensis Episcopus: Ipse igitur naturarum creator&D '-- - -- minus, qui producit de terra panem,de pane rursum quia & potest,& promist j cs6.. cit proprium corpus. E lui de aqua vinum fecit,& de vino sanguinem suum. xograph. - CYRILLvs Alexandrinus:Quomodo summis cruciatibus digni non erut,qui

629쪽

rerum omnium opiscem Deum ita contenunt,Vt in operibus eius Quomodo d, cere audeant,quem totius sapientiae largitore esse non ignorant,quem omnia posse scriptura nos docuit Si vero tu, o Iudaee, quomodo,etia nunc clamas, hanc tua im

petitia ego quoque secutus,libenter quomodo de Agypto exiuisti, rogabo, quo

modo in serpentem virga Moisca fuit conueri quomodo lepra manus affecta, v- no momento temporis in pristinum statum restituta iterum ruit: quomodo in natu- ram sanguinis aquς transierunt: quomodo e lapide sontes aquarum fluebant. Quare is

credidiste Christo potius vos oportuit: & si quid arduu videbatur, ab eo humiliter iapetere, quam veluti temulentos exclamare, Quomodo potest hic nobis dare o nem suam ad mand ucandum s .i MΑxi Mus Taurinensis: Qubd aquae nouo sunt ordine in vina mutatae, nouitat ' populi praelibati,est sacramentum. Mater de desectu poculi suggerebat et,qui vene

rat totius orbis gentibus nouu salutis aeternae calicem propinare: Quod ait,Nondum

venit hora mea illam nimirum gloriosissimam passionis suae horam,atque illud re

demptionis nostrae vinum,quod vitae omnium proficeret,promittebat. It Cambes . PRO tertia conclusione facit Gregorius Nisienus per ista dicta : Dei ver bum ita naturae humanae coniunctum est, & corpus nostrum assumpsit, ut eius in naturae non aliam nouam constitutionem adhiberet, sed solitis eum rebus aleret, in& sustentaret,nempe cibo & potu. Cibus vero erat panis, quemadmodum & no- ster,ut iam dictuna est.Sicut autem qui panem videt,quodammodo carnem videt humanam,quoniam panis in corpore existens, corpus euaditura diuinum illud comispus, panis nutrimentu accipiens,ide quodammodo erat cum illo cibo, ut diximus, in In eius corporis naturam immutato. Qtiod enim carnis cuiusque proprium est,id e- tiam illi conuenisse confitemur Nam & corpus illud pane sustentatur. Quamobrem recte nunc etiam Dei verbo significatum panem in Dei verbi corpus credimus i

mutari.

DAMAscssv s Illud discere non est alienum,quod quemadmodum natura- l ter is per cibum,& vinum & aqua per potum in corpus S sanguine comeden iis bibentuque mutatur,nec fiunt aliud corpus praeter id quod erat prius,sic propo- sitionis panem & vinum per inuocationem & aJuentum Spiritus sancti, ratione na- turam superante, in corpus & sanguinem Cluisti transnautari, nec esse duo, sed vonum atque idem fieri. THEOPHYLAC Tv s:Nec dixit,Panis quem ego dabo, figura est carnis, sed ,

Caro mea est.Transformatur enim panis arcanis verbis per mysticam benedictione& accessionem Spiritus sancti in carnem Domini:& ne quem conturbet,quod cre dendus sit panis caro. Etenim in came ambulante Domino,& ex pane alimoniam admittente, panis ille qui manducabatur, in corpus eius mutabatur, & similis fiebat sanctae cius carni, & in augmentum & sustentationem conserebat iuxta humanum morem. Igitur de nunc panis in carnem Domini mutatur. INTER Misy A quarta conclusione,quod ad quintam attinet,Patres mutationem panis & veteris hominis in nouu atque incorruptibile etiam corpore dupliciuter conserunt. Primo, ut ostendant non magis Deo impossibile tane transformare, quam homine creare & reparare. Vtraque haec simul in eu fine allegant Ambrosius& Emissenus,& uterque exprimit, quorsum adducat duo illa ad probandam panis

conuersionem. Deinde collationem talem applicant ad effectum qui consequitur, quod sicut paniis communis in veram camem naturaliter per cibi concoctione traiectus,nutrit, vici,auget,& in suas proprietates trahit corporis substantiam,ita panis communis in veram Christi carnem benedictione transatus, suis proprietatibus

imbuit

630쪽

DE TRANS SUBSTANTIALITATE.

imbuit corporis nostri corruptibilem substantiam.In cpiem usum disputat Cyprianus, Iustinus, Emissenus,Gregorius Nissentis, Gelasius S Ireneus: sed duorum posteriorum textum diligentius suo loco expendemus. Omnes interea ponunt,substantialiter panem immutari peream res immutandi omnipotentiam,qua creantur omnia,' impius iustificatur, & corpora nostra ad incorruptione instaviatur,& tam vere quam panis vulgaris in aliam substatim decoquitur, antequam possit corporis subitaliam mouere,& suis qualitatibus assicere. Pctrus Martyr atque alij ad uem sarii tergiversantur,nobis quidem per Eucharistiam mutationem aduenire,sed non in ipsa panis substantia. Atqui Patres nullam agnoscunt in nobis mutationem seri ex pane sumpto,sive naturali,si sacramentali, nisi prius mutationem substantiale panis ipse subierit. Non enim panis naturalis vim habet immutandi corpora nostra ad vitam temporaria,nisi a propria natura & substantia decesserit: nequc sacrame-

talis promouebit eadem corpora ad incorruptionem, secundum analogiam traditam a Patribus,nisii naturam &substantiam aliam a propria induerit. - CYPRIA Nus: Panis iste communis in carnem & sanguinem mutatus,procu- , rat vitam & incrementum corporibus: ideόque ex conlucto rerum effectu fidei A nostrae adiuta infirmitas, sensibili argumento edocta est, visibilibus sacramentis in- .esse vitae aeternae effictum, & non tam corporali quam spiritali trasitione nos Chri- sto uniri. Et nos quidem cum caro essemus & sanguis, corrupta & infirma corpo-- ris animaeque natura reformari non poteramus,neque ad similitudinem Dei reue isti, nisi morbo inueterato imponeretur malagma conueniens, &in curatione de-- speratae infirmitatis contraria remouerentur contrariis, de similia similibus conuenirent .Panis iste, quem Dominus discipulis porrigebat,non e figie, sed natura mu-- latus, Omnipotentia verbi factus est caro, & in persona Christi humanitas videba- tur, & latebat diuinitas. Ita sacramento visibili ineffabiliter diuina se effudit essen-- tia, ut esset religioni circa sacramenta deuotio, & ad veritatem cuius corpus sacra-- menta sint, pateret accessus, usque ad participationem spiritus, non quod usque ad consubstantialitatem Christi, sed usque ad societatem germanissimam eius haecia unitas peruenisset. Hic Cyprianus tria praestat eleganter. Exigit in pane natu rati &sacramentali naturae in carnem mutationem , antequam operentur. Distinguit inter utrumque, quod sacramentalis mutatus in carnem, e giem pristinam retineat, non autem naturalis: Sc quod hic corpus quidem nostrum manducatus & co- uersus immutet,sed corporaliter tantum, d carnali incremento: sacramentalis vero

animas & corpora nostra spiritaliter reficiat, augeat,& instauret, atque Christo co dunet. Tertio, cur Christi caro in panis effgie praebeatur, explicat, nempe ut esset hominibus malagma &emplastrum conueniens: at propter effectum spiritalem &supernaturalem,nostris animis & corporibus impartiendum opus finite ait, diuini essentiae in susione etiam in ipsum sacramentum costatum ex panis effgie & natura carnis Christi, ut fieret diuina operatio,sed modo corporco,ssensibili, ac nostrae infirmitati conuenienti. Cum Cypriano ad eundem scopum collimat Gregorius Nissienus,quado scribit: - Deus seipsum impertit per carnem quae ex pane & vino constituitur, fidelitimqueia corporibus conii gitur,ut ea coniunctione cum immortali homo etiam immor-- talitatis particeps fiat. Haec autem tribuit virtute benedictionis in illud corpus, rorum quae Videntur, naturam mutans. Cum Cypriano fine negat facramentum profuturum corporibus nostris ,nisi panis prius eisceretur caro:& modii indicat, quo fat, nempe per naturarum commutationem, ex verbo Dei & benedictione.

Hoc quod isti subobscurius tradant, Emissenus paucis verbis dilucide pronuntiat

rationem,

SEARCH

MENU NAVIGATION