De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

NON A REPETITIO

que non fuerunt ea submissione usii, nisi qui se inferiores aliis agnoscere ac prosteri voluerunt eam vero sibi exhiberi recusarunt, qui se aliis pares, aut minime superi res haberi studuerunt. Sic Petrus Cornelium ad pedes suos prouolutum erexit, di cens,Surge,& ego ipse homo sum.Sic Angelus Ioannem increpavit,Vide ne seceris. Conferuus enim tuus sum, de fratrum tuorum Prophetarum. Absit ut Apostoli Christo dilectus honorem Angelo,tanquam Deo,deferre cuperet: sed Apostolatus sui fasces ipsit tanquam praestantiori submittebat: quod Angelus a coaequali sibi Apostolo Christi non admisit,sed ad Deum solum,utriusque superiorem ac domi num , ablegauit. Itaque quoniam Deus in immensum & infinitum excedit magnitudinem & excellentiam creaturarum omnium,eminetque extra omnem comparationis gradum, adoratio a communi suo spnificatu & attributione secernitur,&singulariter ipsi tanquam propria accommodatur, solusque adorandus prςdicatur: quoniam, inquam, nefas est ipsi rem ullam aliam adaequari, vel cum ipso conseret.. Considerandum insuper honorem praestari duabus de causis, aut propter ipsius rei

alum sonori in se existentis naturam, aut propter persectionem, dignitatemque rei inhaerentem, vel accedentem, quae causam honoris afferat.Ita Angelos, ita homines veneramur supra alias creaturas, tum ob naturam superiorem, tum ob dona de ossicia ipsis at Deo collata. Eo pacto Deus venit colenam singulari & peculiati adoratione, imprimis ob naturae eximietatem , & incomparabilem sublimitatem , necnon obnaturae ipsius annexas virtutes, persectiones, & operationes. Propterea oble uare licet in scriptura, Deo soli adorationem reseruari, quoties de natura eius

agitur, aut de eius propriis dotibus &actionibus. Idcὰ damnantur Philosophi, quibus cum innotuissent visibilia Dei per ea quae ficta sunt, sempiterna quo- 24.- ii. que eius Virrus & diuinitas , cum inquam ipsi cognouissent Deum in natura dein virtute , non sicut Deum glorificauerunt, sed seruierunt creaturae potius, qua creatori: Et mutauerunt gloriam incorruptibilis in similitudinem corruptibilis hominis, & volucrum , & quadrupedum , & serpetium: breuiter Deo

P l oli tibi tam adorationem propter naturam ipsius, virtutem , & operationem singularem in creatione mundi, traduxerunt ad infimas & vilissimas creaturus. - . Ideo scriptura quoties meminit singularis illius adorationis, quae Deo tribuenda est, naturam eius sere attingit, &summam ac peculiarem actionem erga nos, ni-- mirum creationem. Venite ait David procidamus ante Deum, quoniam ipse fecit nos. Et Ioannes in Apocalypsi, timete Deum, date illi honorem: & adorate eum, ia ρομε π Α- qui fecit c um x terram , & mare, & fontes aquarum. Et,Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam & honorem, & virtutem: quia tu creasti omnia& propter Voluntatem tuam erant,& creata sunt. Legantur Esitas, Hieremias,

atque alij Prophetae: quoties causem Dei agunt, ipsique suam adorationem contra filsos Deos asserunt, totam disputationem in eo versiri licebit animaduertere. Quinetiam quoties tincti avertatur adorationem, perspicietur tum de ea sermo nem haberi, quae Deo ob creationem, vel ob aliud ab ipso solo profectum ire satur. Paulus &Barnabas non permiserunt sibi sacrificari, quoniam id honoris deseretur soli Deo creatori, ut ibi proclamat Apostolus: Viri, cur ista ficitis 3 Nos mortales sumus,similes vobis homines,annuntiantes vobis ab humanis conuerti ad auolina rari. Deum vivum qui fecit coelum & terram, & mare, & omnia quae in ebs sunt. Sic Petrus Cornelium coram se procidentem , quasi esset liberator, ac Deus ipse, a quo expectare salutem iussus erat ab Angelo,cohibuit,atque contra intulit: Nam& ipse ego homo sum. Sic Angelus noluit se adorari a Ioanne , cum futura annuntiaret, quae a solo Deo praesciuntur, & ministris Angelis vel Prophetis praedi-

672쪽

DE AD ORATIONE. 3ur

cuntur. Ob id dixit, Deum adora.Ita videas passim adorationem ad solum Deum referri, quoties offertur propter aliquid, ius potestatem vel excellentiam sibi soli

Deus retinuit.Quoniam vero Deus infra se ordinem creaturarum constituti,gradus

persectionum ipsis clargitus,& diuisitones gratiarum, ut etiam quibusdam potest rem concesserit filios Dci fieri, imo quasi Deos quosdam, & filios excelsos: singulis pro donationis mensura, honoris quoque atque adorationis portiunculas infra seia demensus est.Ecce,dabo inquit de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse, &- non sunt,sed mentiuntur.Ecce,faciam illos, ut Veniant, & adorent ante pedes tuos:

-&scient, quia ego dilexi te. Impenditur etiam creaturis veneratio duplici de causa - prius allata, ob naturae statum, & gratiae modum: ita ut quibusdam propter v- 2, ia trumque simul,sicut Anselis, ac probis, sanctisque hominibus: quibusdam pro- ρ pter sola innata dona , sicut Iehu praecepit impiam foeminam Iclabel honori. cae tradi sepulturae, quia de regum sanguine esset procreata: quibusdam contra, propter sola accessoria ampliorem honorem praebemus, quamuis in infimis& vilissimis flent creaturis, sicut Iacob fecit lapidi, quem erexit atque unxit, vocaustque Bethel, id est, domum Dei, ubi adoraret, quia singulari Dei conspectu eo in loco potitus siuerat.Sic coram arca lignea , & in templo , maiorem adorationem praestabant Iudaei, quam Angelis ipsis, ob Dei singularem in illis praesentia, tametsi nihil aliud sua natura existerent, quam lignum lapides &c

mentum. Porro, non solius naturalis vel acquisiitae excellentiae & Iersectionis gratia exhibetur cultus, aut honor, aut obsequium, seu seruitium: sed accedit tertia causa, quae est dominium aliquorum in alios, ita ut plus sit λαυε umquam αμοκω- &seruire quam adorare vel colere. Adoramus enim & colimus etiam alienos, quibus 1 non subiicimur ad seruiendum: sicut regina Saba adorauit Solomonem, &Dauid Ionathan: tamen nec illa Solomonis,nec ille subiectus erat seruituti Ionathae. Seruit autem nemo nisi domino suo. Sunt enim reciproca & correllativa Seruus& D min seruire&dominari.Seruire autem est se exhibere alicui subditum ac subiectu ad obediendu:&seruus dicitur,qursic subiicitur alienae voluntati, ut eum dicto obsequentem esse oporteat. Huius descriptionis author est Apostolus, ubi sic, habet:. Nescitis quoniam cui exhibetis vos seruos ad obediendum,serui estis eius cui obe--ditis,sive peccati ad mortem , siue obeditionis ad iustitiam. Vnde Seruire, non solum est obsequium praestire in hac vel illa re, sed est se exhibere seruum, hoc est subditum,& propterea subiectum ad obediendum. Alioqui non recte conclude--ret Christus, Nemo potest duobus dominis seruire. Non potestis Deo seruire &-Mammonae. Ex Apostolo quoque nemo seruit simul peccato & ius filiae , sed factus liber a peccato, seruus fit iustitiet: & seruitus in iure dicitur, qua quis subiicitur alienet voluntati, ut non sit suus . Quoniam vero sumus nos & omnia nostra Dei, iure creationis , iure naturet , iure adoptionis, titulo meri dominij, ωλι -- titulo possessionis antiquς, & titulo emptionis, siue redemptionis. Non enim ., ait Pctrusὶ corruptibilibus auro vel argento redempti estis, sed pretioso sat

-guine , quasi Agni immaculati Christi. Titulo insuper plusquam iusti commutationis. Commutauit enim mortem sui unigeniti pro vita nostra. Vnumdutaxat donationis titulum scriptura excipit. Quis enim prior dedit illi, & retribuetur ei-Sed nec ipsum nos Christiani excipere pollumus. Nos enim sponte propria donamus illi nomina in baptistio, sumbolo solenni nos asserentes in seruitute Dei Patris & Christi, renuntiantes mundo & diabolo. Qua late vero pateat eius imperiuin nos,scriptura explicat per Dauidem, ubi exclamat:Tua est,Domine, magnificentia, S: potentia, & gloria,atque victoria,&tibi laus.Cuncta enim,quae in coelo sunt,

673쪽

NON A REPETITIO

di in terra, tua sunt. Tuum, Domine,regnu,&tu es super omnes Principes. Tuae diuitit tua gloria est tu dominaris omnium: in manu tua virtus de potentia, in manu tua magnitudo, de imperium omnium: Ad haec dominium & imperium tam amplum, potens,atque oculatum possidet, testante Euangelio,vi nec folium defluat de arbore,nec ullus passer cadat super terram, nec tu capillum album facere possis, aut nigrum,sine voluntate eius:nec solum imperium habet vitae & necis in omnia vive-tia, sed omnia quaecunque vult, facit in coelo & in terra,& in omnibus abyssis, omnia potes in mortem & ipsum infernum, atque omnem denique diabolicae fraudis machinationem: ob Idque monemur timere eum,qui potest mittere corpus de anima in Gehennam, qui vivificat de mortificat,deducit ad inferos de reducit. Quoniam Dgitur omni iure omnia sibi vendicat, omnia potest, de omnis potestas ab ipso dimanat,merito Dominus omnipotens est nomen eius,merito solus Dominus habetur, Rex regum,&Dominus dominatium. Quoniam insuper agnitio talis Domini j diu uini necessario ponit existere maiestatem diuinitatis, perfectionemque& operati ne,quae sibi tale impertu vere arrogant,ideo apte genuina ac propria Deo soli debita adoratio Latria vocatur,id est,seruitus de cultus in recognitionem dominij diuini, tresque causam adorationis soli Deo debitae includit,non autem προ- αι iue ad rationis appellatio, quae nullo suo etiam eximio significatu omnes illas causas amplectitur. Ouod autem Latria,& non adorationem Deo particulare, & m xime ob Dominium uniueriale, commonstret, docet ChrisΙ', cum inuitaretur a S M-- , rana, ut ipsum adoraret, e potiundi imperij in omnia regna.Nam ipsum acriter repulit, ac respondit, adorationem quidem seu ne αὐ--, eminenter de excelleter Deo Geberi,quamuis non soli:ob Idque non ait, Dominum Deum tuum solum adombis: sed Latriam, S seruitutem,domini J Vniuersalis causa, de quo erat quaestio, non Satanae,aut ulli creaturae,sed soli Deo retinendam esse. Nec vero latria nudam seruitutem importar,sed timorem cum venerabunda subiectione.Sic enim praeter verbidi ,1 ,- etymologiam Christus Visus est interpretari, cum dixit, Timete eum qui pol habet potestatem mittendi corpus & animam in gehennam ignis. Et Salomon La- V h triam tota probὸ repudiando creaturam abusum expressit, Deu time, mandata eius -υ obserua. Hoc est, Omnis homo,seu perfecta hominis in hac vitata licitas. Qua de causi tib satis explicatur λαυ- l, per Seruire,nis addatur cu timore,ac tremore de simi Dic plicitate cordus, sicut Apostolus videtur quadam paraphrasi explanasse, tametsi des'. in seruitute hominum herili dissereret.Suo more Beeta ridet nostrorumTheologorum tanquam ineptam distinctionem,per quam scribunt latria,adorationem Deo propriam sonare, dosiam vero ad creaturas pertinereaeum tamen sinquit) utroque versi' . tio de indiffereter pro cultu Dei utatur Apostolus in eadem epist la. Profecto nouerunt nostri Duliam Deo conuenire, quemadmodum &Latriam: sed sonas te peccant in eo,quod Latriam Deo ratione solius diuinitatis attribui iud, cent, S: Duliam ratione domini jaeum Christus exposuerit Latriam proxime ex do minio oriri,sicut & duliam.Sed non aduertit Beeta in eo consistere discrimen, quod

Dulia generalior sit, quae cultum atque seruitium propter quodcuque dominium,& eminentiam siue summam, siue mediocrem, siue exilem signiscet: ob idque in

in nub. M.,. scripturis Deo rarius,sed saepius creaturis traditur.Latria vero quamuis apud profa-- nos authores,& apud Septuaginta interpretes in veteri Testamento pro creaturis re

dita seruitute inueniatur, tamen Dequentius in lege & Prophetis, in nouo vero T stamento semper legitur pro cultu &seruitute Deo propria. Idcirco ratio pos biluuit, ut quoniam Dulia Deo de creaturis communis ene poterat, inuenitur autem inrtus,nec satis proprie,Deo, contraque stequentius creaturis assignati, creaturis ipsis

tam δ

674쪽

DE AD ORATIONE, 317

tanquam propria a veteribus Christianis attribuitur, de Latria ex nouo Testamenato Deo tanquam soli propria reseruatur. Hanc differentiam aliis verbis idem sereis significantibus videtur innuisse D. Petrus,cum ait,Deum timete, regem honorifi- 1 M.L-cate. prius enim in Latria continetur,posterius in Dulia,& in timore Dei honor,sicut in Latria,Dulia includitur. Sed timor Dei di Latria aliquid sublimius honore de Dulia monstrant,& duo priora singulariter Deoicriptura applicat, posteriora vero creaturis semper,vel usitatius.Non igitur finxerunt nostri Theologi distinctio- aiamnem Latrias & Dulias, sed repertam in Evangelio vetustissimi Patres obseruarunt, de qua plerunque Augustinus sermonem habet, & eadem Nicena synodus secun- n luminisi. da amplectitur. Propterea quoniam unicum rcligionis opus externum soli Deo debetur, nec creaturis potest commune reddi,nempc sacrificium ipsum, quod Deo timia,M.to. li offeredum est in gratitudinem de recognitionem, tam creationis 'uam domini j uniuersalis, quia de manu eius suscepimus nos & nostra, ac rependimus illi sita de suis, ideo etiam in literis Euangclicis de Apostolicis Latrias nomine sacrificium saepe vocatur, quasi tessera, & externa protestatio illius adorationis, quae soli Deo est propria. Sic Hebraica litera Matthaei,quae circunfertur,pro Soli Deo semies,ver-227.

bum adhibet quod Sacrificare significat :& Apostolus ad Hebraeos pro sacrificio V 'γ' Lattiam non semel adhibet,sicut Cyrillus H ierosolymitanus ad Conciliu Ephesinu

incruentam Latriam de missae sacrificio proserunt. Nunc in uestigadum, in quo, 6c quibus actionibus consistat vera Latria,&diuina adoratio. Nam ex huius dissicultatis perspectione &intelligetia facile vera adoratio ab idololatria secernitur. Ante omnia sciamus, non omnem defeetiim a vera latria esse idololatriam:alioqui Iudaei in Mosaicis ritibus illius nisent ret,quae plana fit, cum alius fingitur Deus quas is s vel ei subiici de seruire destinata malitia detrectamus. Hoc enim Samuel pro idololatria duxit, aut cum loco Dei creaturam supponimus,& colimus. Latria vero manca vel falsi est, cum aberratur quoquo modo ab integro Dei cultu: ita ut omnis idololatria sit desectio a vera latria, sed non cotra. Edocti verὰ sumus a Christo iacere fundamenta prima verae adorationis ex natura Dei de nostra. Deus spiritus est, Deus veritas est: itaque adoratores quaerit in spiritu & veritate. Christus ubi quidem hoc axioma protulit contra Iudaeos & Samaritanos. Iudaei veram adora- 'stis uationem reponebant in externis, ut in templo seu certo sacrificiorum corporalium loco,& in umbris ac figuris. Samaritani etiam in externis, ut in monte Garisin defigebantur, & praeter figuras cum vero Deo idola commiscebant de colebant. Cotra Iudaeorum extema,spiritum & interiora pronutiat esse priora de potiora,quia pro

pius Deum attingunt:contra figuras de umbras veritate earum allegat, quae de Deo magis est consentanea. Eadem contra Samaritanos intendit: sed contra eorum idola vehementius veritatem opponit. Itaque cum mente proxime ad Deum accedamus , quia mens etiam ipse est, cum eam tanquam sibi compar habitaculum prius inhabitet,in eamque prius impluat sua dona,merito prima serri debet in Deum,ipsique serua fieri, ac subdita.Ad haec sola ipsa potest apprehendere de Deo,quis sit,&quantus,& quas ob causas seruiendum sit ei, de quomodo: eam ob causam ab ipsa pendet adorationis veritas vel falsitas, nec potest adorari Deus in veritate, nisi mens prior illi seruiat. Proinde ut iudicetur,an latriae veroque Dei cultui vacci homo,videndum ante omnia,quam animo impressam habeat de Deo opinioncm,veramne an falsam. Idololatria enim nomen sortitur a falsa imaginatione animi de Deo,aqua QME prodeunt omnia exteriora falsa.Non igitur Deus adorari vere ullo pacto potest,nis mes adorationi praeeat.Si detrahitur quicquam erroris opinione de Dei natura, aut

veritate ab ipso prolata, si quid contra falsi ipsi assingitur, si quid ipsi peculiare ac

675쪽

NON A REPETITIO

proprium ad ullas res alias transfertur & assuitur, etiamsi nihil coram hominibus Oxerceatur,idololatria est, aut falsa latria, quia non adoratur Deus in veritate. Sina falsitate de idolo animi si progressus in actiones externas,tantu dctegitur& proro-catur, idololatria. Cotra vero si os,corpus denique totu sacrificus& ritibus veris na- Det Operam, mens autem vagetur a Deo vel prorsus alic na sit, tum idololatria committitur, aut saltem non exhibetur vera Latria , quia non adoratur in spiritu Vbi enim simulatio est&hyrocrisis, ubi vox sine mente, operatio sine a sectu, ibi non potest no subesse falsitas. Igitur quicunque adorando,aut per hypocrisin quod non est ostentat, vel tantum voce, non autem mente orat, is non adorat in veritate, sed in falsitate. Sola enim labia adorant, mens vero errat a Deo, iuxta illud ex Esaia: Populus hic labiis me honorat, cor autem longe est a me. Igitur lucerna totius adorationis in veritate est oculus mentis. Si fuerit simplex tota adoratio, lucida prodibit: s nequam, illa tota adoratio caligabit, &in tenebris versabitur. Verum non suffcit mentem rectam habere cognitionem & c ceptionem,cum adorare non sit tantum cognoscere, sed seruire, ac subditum esse. Ideo ut adoretur in spiritu & veritate, Oportet animum ipsum addictum esse Deo,& se praebere obsequentem in omnibus, quae Dei naturae congruunt, ut iis se submittat. Deus vero, ut spiritus est & veritaes, ita charitas, ita si imma puritas, bonitas, persectio. Requiritur ergo bonitati, puritati, &persectioni summae,ut seruiat animus in sanctitate & iustitia omnibus diebus nostris. Hoc est quod toties ain scripturis clamat,Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Vt vere adorare nihil sit aliud, quam se Deo simillimum ess cere in spiritu & veritate, &omia iustitia. Deus enim ista est. Sin ad contraria diuerterit, se dedat auaritiae, libidini, ventri,& aliis vitiis, nemo potest duobus dominis & contrariis seruire atque obedire. Nemo potest seruire Deo& Mammonae. Sicut ergo, ut adoretur in vetitate ,. necesse est animum nostrum nulli falsitati vel errori subdi: & ut adoretur Deus in eo quod, Γ e ipse est,dccet macipari omnibus virtutibus. Propterea Apostolus vocavit auaritia,2 idololatriam, sicut de ingluuiei quia homo iam non seruit, nec 3btemperat Deo, sed illis creaturis.Deinde mentis est, non tantum D cum in se considerare, feci quantus sit cum aliis collatus, attendere, ipsique suum ius S locum retinere, ut in veritate adoretur. Operaepretium itaque fuerit in omnibus primas Deo dare fidei, spei,charitatis, honoris, inuocationis,venerationis atque adorationis meque in his ipsi vitam creaturam praeserre, aequare aut astaciare, ne cum sentibus vcl Samarisa. t tanis de idololatria redarguamur. Non enim illi placet gloriam siuam alteri conserre. Fidem, spem, charitatem, ex toto corde, ex tota virtute nostra niti decet in ipsum, sicut nos toti ab ipso solo sumus, ab eiu ue solius motu toti pendemus, totique subiicimurialiis vero nihil quicquam relinquendum, nisi proster ipsum,& quatenus praescripserit. Quapropter ut adoratio naturae diuinae respondeat,& in omni veritate sat, a spiritu inchoanda est, sed non intra limites spiritus coe cenda & con ludenda.Nam non solis animis ab ipso creati sumus, sed corpore: nec nosmetipsos latum de manu eius accepimus Ad omnia creauit, ac subiecit sub pedibus nostris: nec tantu dominatur spiritui nostro S corpori,sed omnibus quae co-didit.Qua de causia ei seruire atque subdi cogimur propter illas duas rationes, non solo animo & corpore,sed omnia ad eius nutu sunt conuertcda. Vetu ut in veritate fiat non ad libitum nostrum,sed ad eius praescriptum,aut saltem ad prς scripti coi Uenientiam,& non repugnantiam,omnia sunt in oderanda: tum enim de Dei natura de veritate nihil imminuitur, aut additur. Quisquis itaque senserit sola mente ad γ' randum Dcu,infidelis,atque ingrati animi moibo,cCntra Dei liberalitate, dominii,

676쪽

DE AD ORATIONE. 3 ia

& veritatem laborat. Nam externum opus sicrificisquod soli Deo ostertur in erea tionis &domini j recognitionem &gratitudine,ab Apostolo Latria vocatur: Quin& omnis cultus ac ritus exterior Iudaeorum, eodem nomine ab ipso nuncupatur,

tametsi totus etiam in secrificiis a persectione genuinet latriae in eo deficeret, quod magis fundaretur in rebus externis quam in spiritu,& quod no ad veritatem, quam Deus intendebat, perueniret, sed ad solam eius fisuram de umbram. Huic idem Atapostolus opponit totam Euagelicae legis dispensationem & oblemationem, tam in mandatis quam in secramentis:spiritalemque Latriam appellat, ut a spiritu,tanquain - ἱ fundamento, progredi ad dexteriora ostendat, & non in carne fundari.Nos sumus - inquit circumciso, qui spiritu seruimus Deo, & non in came fiduciam habentes... Sic alibi:Testis inquiti mihi est Deus, cui seruio in spiritu meo in Euagelio Mij eius. Ab eodem Apostolo Latria collocatur in corporis oblatione,&singulorum membrorum in gloriam Dei ossicio & functione. Sic Anna Prophetissa id eli, colebat Deum ieiuniis & orationibus, non recedens a templo. Omnia denique pera bona etiam in cibo de potu, quae cedunt in gloriam Dci,in Latria continentur. Tantum autem abest,ut in solo spiritu consistat,quod pars sit infidclitatis, nisi in D- ctionem prodeat, quoties ratio postulat. Qui erubuerit me est Christus coram h

- minibus,& ego erubescam eum coram patre meo. Qui non me consellus fuerit c istam hominibus, & ego non confitebor eum coram patre meo. Causeris, quantum voles, mentem inculpatam te seruare Deo, nisi profitearis fidem tuam exterius tem

pore de loco:aut si aliud habeas in pectore,&aliud in ore & opere, non solum nihil tibi prodest,sed laedit atque accusat miserrime. Corde enim creditur ad iustitiam,o--re autem atque cxteriori cultu consessio fit ad Elutem. In eo sequenda est diuinae naturae vetitas, sicut in interioti,ut nihil ei detrahatur,aut repugnans admittatur.Sequenda itidem est diuinarum iussionum veritas, ut ea perficiantur quae praecepit, eo modo & tempore quo praecepit, & ea caueantur quae prohibuit. Si ab ulla circunstantia deflectitur , aut idololatria est , aut saltem falsa Latria. Iudaeis umbras de figuras veritatis in Christo delinearat ad certum tempus , quamuis ad perfectam latriam non adducerent. Tamen quia Deus ita sibi seruiri iusserat, in nis vera latria,licet imperfecta, Iud i Deum adorabant, ut postquam tempus is rum statutum priteriit,iam ad siliam latriam redigantur, &diuinorum mandat rum , atque etiam rei, quam re repraesentabant,veritati aduersentur: Ideoque iam non vocantur ab Apostolo mandata Dei, sed hominum, ac fibulae Iudaeorum, devergunt ad idololatriam, qua Lbricatur Deus aliter quam sit.Ad eandem declinant Euangeli j tempore,qui sacramenta de Scrificia nostra pro nudis figuris ducunt, voritate signi ficata vacuis.Pugnant enim cum rei veritate,quasi adhuc vigeant Vmbrς,& non ipsae imagines rerum:pugnant cum Dei voluntate & verbo,quasi adhuc talis adoratio ipsi sit grata Se accepta. Deus in templo Hierosololymitano sine ulla diuinitatis forma & pictura volebat adorari. Quandiu stetit templum, quicunque eo ad adorandum perrexerunt,extiterunt veri Dei adoratores. Quotquot vero in m tibus & lucis,sicut in monte Garizim,&in Bethel,&alibi,aut in estigie vituli aurei, aut aliarum rerum, etiam Deo vero cultum adornarunt, in idololatriam prolapsi sunt, tum quia contra diuinae natur veritatem mentiti sunt, & creatur , tanquam Deo,ceruices submiserinat,tum quia mandatorum eius veritati reluctati sunt. Non icet quidem infringere mandatum, ex quo latu est,&quandiu duratmon peccat irtamen ,si ante eius costitutionem, aut post eius abrogationem contra fiat:imo peccatum est plerunque,si obseruetur post abolitionem: nec peccatur si quadiu durat, alia etiam non pretcepta adiungantur,modo ipsi mandato sint consentanea, & non

si tit.

677쪽

NON A REPETITIO

contraria. Ante decretam adorationcm Hierosolymis licuit Patriarchis &Issa Elitis ubique adorare &sacrificare, quemadmodum modo licet post huius mandati reuocationem, quia nihil iam geritur contra Dei veritatem. Post Christum natum, sublata circuncisione & Iudaici si ceremoniis , qui studuerunt obstinatius ci cuncidi, de ex lege Mosayca religionem componere, ostenderunt in Christi veri tatem. Populus vero, quando crigebatur tabernaculum, plura quam petebatur, obtulit quando esterebatur Arca cum Dauide, plura pietatis officia adhibuit, quam Deus minutatim iusserat.Talia passim in scripturis leguntur ascita fuisse a sancti; vitaris adorationis exercitamenta, quae ideo non habentur peccata, quia Dei veritati no fuerunt contradicentia , sed congrua, tametsi non expresse requisita. Adhaec sicut men rea fit idololatriae,si se morigeram de seruam praebeat alicui creaturae,aut contra Deum,aut non propter ipsum: ira quoque corpus ci actio nostra pari crimine tenebitur , si tali creaturae se deuouerit S allisarit. Postremo,quemadmodum in me te , ita in exteria is labimur & decipimur, si ordinem cultas de adorationis peruenimus, si seruimus potius alicui creaturae quam creatori, si alicui tanquam Deo inhaeremus,sii Dei instar aestimamus de honoramus:si quae Deo soli debentur, etiam exterius creaturae damus:s creaturarum quamque non tuo loco, ordine & gradu n turae vel gratic costituta est a Deo, etiam exterius Veneramuriaut propter aliam causam, quam propter Deum,aut in alium finem, quam ut glorificetur Deus in omni-bres , exteriora omnia peragimus, aut idololatriam committimus,aut in vera latria claudicamus.Nam sacrificans cuiquam,pr terqtiam Deo soli, morte plectendus est.

Quis enim unquam sacrificandum censuit,nisi ei quem Deum esse aut sciui aut putauit,aut finxit3 Sed nec templa, nec altaria, nisi soli Deo extrui postunt, & consecrari. Recte quidem in memoriam alicuius creaturς , vel beneficij accepti a Deo dicari queunt: sed ita Deum , ut authorem sancti & benefici j respiciunt. Reliqua omnia exteriora Deo fere & creaturis communiter impartiri licet. Si enim Christus claritatem, quam dedit illi Pater, non grauatur creaturis communic re, ut sint unum quodammodo, sicut Pater & Filius unum sunt:si dat secum seiadere in throno ei qui vicerit, sicut & ille vicit, & scdet in throno Patris, ut v dammodo diuinae essiciantur consortes naturae, conformes sit j Dei, de dicantur dij, ac fili j excelsi omnes: Si thronus, regnum, & ipse denique Deus, sanctis Ang lis de hominibus sunt communia: quare non templa Dei, altaria Dei, de cultus Dei exterior,erunt communia in terris, uno excepto sacrificio,quod offertur in agniti nem diuinitatis &Domini j incommunicabilis purae creaturaeὶ Excipienda etiam est in interiori & exteriori diuersitas & proportio, sicuti est in rebus distantia, ut Deucolamus propter se,& super omni arcinaturas vero sub Deo,& propter munera Dei.

Nam etsi lunt ait Apostolusὶ qui dicantur dij,siue in coelo, siue in terra si quidem

sunt dij multi,& domini multi mobis tamen unus Deus pater,ex quo omnia dc nos in illo, d viatis Dominus Iesus Christus, per quem omnia, S: nos per ipsum. Sedent quidem sancti in throno,& ante thronum, nihilominus seruiunt Deo die ac nocte:& qui sedet in throno,habitat super illos: ut in omnibus agnoscamus Deu S Chri stum summas sedes tenere, & a Patre per filium mediatorem omnia in alios fluere, ipsisque in omnibus alios subdi, de inferiores esse, eiusdemque inaequalitatis & imparitatis prosessio etiam in eodem genere cultus exigitur. Ad hoc pertinet sententia a Deo contra Cain prolata,secundum Septuaginta versionem, non tantum De

soli osserendum esse sacrisci ii,sed de opimis ut recta fiat partitio. Ita & in omni cui tu &feruitio communi Deo & creaturis, necesse est primas partes semper Deo tribucre,& lub illo cuique pro mensura donationis diuinae. Propterea sapienter nostri Theol

678쪽

DE AD ORATIONE. 3i9

Theologi commonefaciendi causa distinxerunt, non tantum cultu interiorem sed exteriorem,in Latriam, Duliam de Hypcrdullam: ut Latriam praeterea, quae soli Deo exolueda sunt, sacroruna aliorum rituum,& omnium obsequiorum, quae Deo& creaturis exhibentur, eminetiam inde pendentem Deo debitam significet, cau- iuusamque ac finem,propter quem aliis administrantur:Hyperduliam vero, praelian-μtiam quanda cultus de seruiiij infra diuinu, quae creaturae proxime ad Deum accedenti, aliisque poli Deum praelatae,congruat: dc Dialia promiscuam omnibus creaturis, tametsi imparem adorationem & seruitutem subindicet. Quapropter Latria non tantum comprehendit actiones cultus,quae Deo sunt peculiares, sed aliarum, quibus defungimur erga creaturas, inaequalitatem, ordinem, de causae ac finis in Deum relationem. Nam si perturbato ordine, de sine iusta cultus partitione ob- .sequimur, & honoramus creaturas, aut in ipsis quiescimus, vel innaeremus, non referentes causam& finem in Deum, tum idololatria quaedam exercetur. Sin autem quicquid honoris creaturis tribuimus, causam Deo acceptam agnoscimus, de ipsum in creaturis suis & donis venerari proponimus, in ipsumque restectimus, quod agimus , tum Latria in causa de relatione redditur Dco , de in actione Hyperdulia , vcl dulia creatura . Vnde scriptura statuit quidem honorandas esse creaturas atque adorandas, ac ipsis seruiendum: sed ne fallamur, sere semper de Deo simul monet. Adorangas quidem ait, quia Deus dilexit eas: tanquam beatas in omni generatione veneradas, quia secit illis magna qui potens est, de sanctum nomen eius laudandum Deum addit in virtutibus eius, de in s auctis eius. 6Quid vero est in virtutibus laudare,nis egregia eius facinora comm c dare, ornare, de venerari, quibus magnitudinem suam ostedit:quid laudare in sanctis quam ipsos extollere,&honore prosequi, ut ex ipsis glorificetur Deus,qui dedit tanta potestatem hominibus Parentes praecipimur honorare, sed in Domino, & quia iustum sit ac placitum coram Deo. Hortatur Petrus, ut subiiciamur omni humanae creaturae: sed interfatur propter Deum, siue regi tanquam praecellenti,siue aucibus, tanquam 'ab eo missis: quia sic est voluntas Dei, de quia omnis potestas a Domino Dco ch. Iubentur serui cu timore de tremore obedire Dominis carnalibus in simplicitate cor- 11b A. dis,sicut Christo,omiasque honore dignos existimare, atque ita facere voluntatem Dei ex animo,de cum bona volutate seruire,sicut Domino,& no hominibus. Quis Juis ita se gerit erga creaturas una eademque opera Latria utitur, de hyperdulia, scat ilia.Latria est,quatenus propter Deum & eius voluntatem ac Vcritatem ex animo

id fit,sicque adoratur Deus etiam in ipsis creaturis in spiritu de veritate. Hyperdulia est, si circa eximiam aliquam creaturam versamur: dulia vero, si circa quamlibet, cui hoc honoris & seruiti j impenditur. Interea vere solus Deus adoratur, ipsique soli seruitur:quia omnis noster cultus aut circa Deum solum occupatur, aut circa ipsum in virtutibus sanctis ac ministris eius , tanquam circa authorem des nem omnium. Sic enim scriptura tribus modis interpretatur aliquid ad Deum solum pertinere, aut cum duntaxat ipsi soli vere res competit, ut quod Deo soli sacrificandum ait: aut cum ipsi soli per se inest, & ab ipso pendet, diffunditur- rurique in alia, ut quod scribitur, Solus bonus, solus Dominus, solus sanctus, solus habere immortalitatem, de lucem habitare inaccessibilem: aut cum ipsi soli per se, dein summo conuenit, aliis verδ non nisi inferiori modo, ac perde propter ipsum, ut quod dicitur, Regi seculorum immortali, inuisibili, soli Deo honor de gloria. Tot modis soli ipsi seruiendum, solusque adorandus a Christianis praedicatur , tum quia sunt, quae ipsi soli postiant iuste attribui & osterri, tum quia alia ad ipsum spectant per se , de aliis per ipsum , tum quia omnia in lumino sunt illi exhibenda, aliis vero non nisi ab ipso de propter ipsum, de minori mens ara

679쪽

inconia

NON A REPETITIO

ac gradu. Videndum igitur, ne quis temere abutatur particula Solius, tanquam papsim in scriptura in adorationis vel cultus diuini materia siit exclusiua,quemadmodii eadem abutebatur Iulianus Apostata, de Arriant,ut a consortio diuinitatis cum Patre Filium eliminaret. Ista sertasse fusius,sed quorum usus fuerit in religione diiudicanda de moderanda necellarius.

DE ADORATIONE DEI IN CERTO LOCO.

E adorationis loco extiterunt pugnantes inter se haereses, quas nostra aetas renouat. Nam Pseudoapostoli a Seguello Parmensi de Dulcino Nauarrienti orti, clamitabant consecratam Ecclesiam noplus valere ad oradum, quam stabulum porcorum, nec discernendas aras ab haris, nec melius adorari Christum in templis quam in sylvis. Hos Hussitae aemulati,templum Dei late patentis asserebant ipsum mundum esse: coartare vero diuinam maiestatem, qui Ecclesias, monasteria de oratoria construunt,tanquam propior Deus in cis inueniatur. Contra Ualdeles, ut quam longissime adorationem ab Eucharistia remouerent, c5cludebant Deum in coelo eoque adorationis locum circumscribebat,quoniam scriberetur, Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem,quae est in coelo desuper,&quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra: Non adorabis ea neque coles: de quoniam in Euagelio moneretur, inuocare patrem qui est in coelis,de coelum coeli Domino destinaretur,ut terra filiis hominu. Aduersus hos posteriores Arati dictu valet ab Apostolo celebratum, Iouis omnia plena, nec procul agit ab unoquoque nostrum .ipsius enim genus sumus, de in ipso movemur,vivimus, dc sumus. Atque is ut infinita scripturarum oracula omittam , Dauid praeclare cecinit, Quo ibo aspi ritu tuo, de quo a facie tua fugiam 3 Si ascendero in coelum, tu illic es: si descen- dero ad infernum, ades. Si sumpsero pennas meas diluculo, de habitauero inex-- tremis maris. Etenim manus tua deducet me, de tenebit me dextera tua. Et di-xi, Forsitan tenebrae conculcabunt me, de nox mea in deliciis meis, quia tene-brae non obscurabuntur a te. Aristotelis est, ac veterum Philosophorum haere-- sis, contra diuinam prouidentiam, quam insectatur Iob, quasi Deus super solos coeli cardines obambularet. Sed quoniam coelum de terram implet, Domitisque est terra de plenitudo eius, recte David inquit, In omni loco dominationis cius be-nedic,anima mea, Domino. Christus vero adorationem Dei absolutam cum ipsius natura compones,sta tura post Malachiam Propheta praedicit in omni loco munda 'sore in spiritu de veritate: quandoquidem Deus spiritus, veritas, de munditia pers ct in omni loco resideret,no tantum in templo Hierosolymitano,aut monte Garisin. Quamobre quisquis alicui loco assigit Deum, dc Dei adorationem iudai sal:ob Idque Apostolus iubet viros Christianos orare in omni loco, leuantes puras m nus. Non locus linquit Basilius sed affectus seu intentio requiritur. Deum me-dio in mari Moyses exorauit Iob in sterquilinio, Mechias in lectulo, ad miseri-- cordiam prouocauit: Hieremias in luto, Ionas in Ceto, Daniel in lacu placa-uit, pueri in camino promeruere , latro in cruce , Petrus atque Paulus in car-cere. Igitur de tu , ubicunque fueris, ora. Iudaeorum, Valdensium, atque aliorum, qui coelo aut templo aliquo continent Deum , scriptura duabus de causis dam- nat hqrcsin: tum quia magnitudincm Dei in angustias redigant, tum quia ipsi,tanquam

680쪽

DE AD ORATIONE. 32o

qua indigenti aliquo, ut sit vel eopretii certum habitaculum definiant & extruant - quasi sine loco consistere nequeat,vel bene agere. De priori Esaias sic loquitur: Qua V.ια- domum idificabitis mihi Z coelum mihi sedes est, & terra scabcllum pedum meoru . . Posterius idololatris exprobrat Apostolus: Deus qui fecit inudum,&omnia quς ino eo sunt, ilic coeli de terrς cum sit Dominus, non in manufustis templis habitat, nee

- manibus humanis colitur, tanquam indigens aliquo. Quamulis autem Dei essentia& natura omnem locum impleat, tamque late pateat eius prouidentia ut adsit, audiat & opituletur: non tamen eodem modo atque aeque intime eius cssentia, pote 'sta, & prouidentia omnibus rebus & locis se commiscet, ac praei id est: ideo nec v- l. . nta, ἡνbique , nec qualiter par ipsi dcbetur adoratio & cultus. Longe differt asserere Deum ubique prasentem esse & colendum, atque et qualitcr rebus omnibus assi- stere Certe Christo homini diuina essentia haerebat intimius & penitius quam aliis creaturis quoniam ipsum solum sustentat in persona fit , & in unam cum illo per sonam conglutinat,ut homo existat in Deo, er ipsum subsistat. Ita sane, quo quique creatura propius ad cam connexionem accedit, Deum magis contingit, a

ctiusque sibi praesentem habet. Deinde sicut superiori capite disseruimus, non tantum spectatur quid adoretur, sed quorsum,& quae ratio adorandi. Atqui Deus non ubique diuinitatis suae & domini j ac potestatis paria edit acta, datque documenta, vel confert dona sua. Propterea ubicunque diuinae praesentiae, aut virtutis, vel potentiae sensibus mortalium apearuit, testimonium aliquod singulare conse-stim homines diuino spiritu affati, singularem adorationem ibi potius, quam alibi obierunt, & decreuerunt. Ex quo Deus Abrahς praebuit se conspiciendum, ibi Gm. ii. 33. t .seribitur aedificasse altare Domino, qui apparuerat ei, Δ inuocauit nomen eius,v cauitq; Bethel,id est,domum Dei, redibatque eo ad adorationem, quoties licebat. Quin quoties dicitur visus ab eo Dominus, toties leges ibidem ipsum,aut litasse,aut altare statuisse , aut pronum in faciem corruisse , quod adorationis fuit symbolum . Eodem instinctu patris exemplum aemulabatur Isaac. Iacob vero Mani vi- --sionem in somnio sibi oblatam considerasset, in hic verba prorupit: Vere Domi Τ -nus est in loco isto, de ego nesciebam. Non est hic aliud nisi domus Dei,& por-- in coeli: ipsique postquam ibi adorasset, nomen Bethel indidit, & a peregrinati ne rediens, eo ad inuocandum Deum se recepit. Moyses, cum Dei particulari i- , , , . aspectit vel colloquio fruebatur, sua sponte procumbebat. Petiuit idem non Aim

gelum sibi ducem dari, sed Deum ipsum, qui quoties in columna nubis se ostendebat, tabernaculo foederis insidens,toties populus,licet non iussus, perfores papilionum suorum vetius tabernaculu adorabat. Quin etiam Deus ipse locos sua peculiari pr sentia &gratia consecratos vetuit illotis pedibus,ac sine veneratione calcari. - Moysi denuntiauit,cum ad rubum ardentem sellinarer,Ne appropies huc: luc cal- κω. 1. iaceamentum de pedibus tuis: locus enim,in quo stas,terra sinista est. Hoc ide Iosue Dss .. repetiuit audenti fidentius cum Deo congredi de colloqui. Interminatus est populo diram necem,si propius montem contingeret,aut si sine sanctificatione ac praeparatione oculos in molem attolleret, ubi editurus erat inconsuetu prς sesitis ac potetiae spectaculum:cuius causa Moses montem instar templi posito altari lacrauit, ibsque Eo. 19.M 33. statuita populo adorationis sacrificium fieri. Deus insuper, quemadmodum in me- ιλ- ς - -

dio populi sui selegit locum, ut specialiter poneret ibi nomen suum, & habitaret, ita' specialem ibi adorationem de cultum exegit,vicissimque ibi clementius quam alibi cum populo egit, ibsque vota & sacrificia oblata gratiora habuit. Ac ne quidem i. -- toto in tabemaculo illo & templo pariter se praesentem monstrauit,sed quasi adyta Se penetralia diuinitatis iuet intimius in parte templi habitantis secreuit, san-

SEARCH

MENU NAVIGATION