De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

691쪽

inhabitantem de immanentem diuinitatem, de in ipsa ac per ipsam operantem, hesmanu aes de caro Christi adorantur. Hanc adorationis causam persequitur Athanasii his verbis: Qui fieri potest, ut corpus Domini undiquaque sanctissimum ab Archa gelo euageblatum,a Spiritu sancto formatu, iculumque Verbi Dei no sit ador, bile cum verbum manu sua corporea febricitates sanauerit,humana voce mortuos excitauerit,manibus in cruce proteiis,principes aeris prostrauerit, & viam nobis ad accitum strauerit-Ergone qui templum vilipedit,vili pedit & dominum qui in teplo est, qui disgregat verbum a corpore suo, gratiam nobis in eo datam non reprobat3 Quapropter ne ide5,quia corpus res creatitia est, Verbum quoque rem esse creatitia censeatis, neu quia verbum res creatitia non est, corpori eius obtrectetis. Idem demonstrat Eusebius ex Prophetia Iacob de Iuda,quod laudandus esset a fratribus, . manus in tergum inimicorum iniecturus, adorandus a filiis matris suae. Quae suum inquit)in Christo finem consecuta sunt, quo tempore,dum miras Virtutes & pro- digiola miracula ederet, admirationi erat, de laudabatur a seis discipulis de AposΙ lis, quos etiam fratres vocare non grauabatur. Hunc, inquam, fratres illi miracula-rum gratia, tanquam virum mirabilem duntaxat, ab initio laudabant, unum alia quem de Prophetis,ut est verisimile,suspicati. At eius actiones, omnem fidem superantes,intuiti ante Se post, & in ipsa cruce,de morte huius setculi Domina,tum vero a illum esse Deum credentes adorauerunt,oc completum est illud, Adorabunt te fili j Patris : omnes videlicet qui in coelo sunt Angeli spiritus inseruientes,ac diuinae potestatis, necnon in terra degentes Apostoli, de post eos, quicunque per ipsum iani de solo vero Patri Drole addixerunt, qui ubi Deum verbum Claristum esse didicerunt, tum se illum, ut Deum, adorare confessi sunt. Nec Ambrosius de causa ista reticet, sed urget. Si negant incarnationis dominicae adoranda mysteria, in quibus quςdam velut vestigia diuinitatis expressa, dc vias quasdam verbis coelestis aduertimus, legant, quia de Apostoli adorabant eum in carnis gloria resurgentem. Trinitatis claritatem viderunt Apostoli, cum Dominus Iesus diuinitatis sui luce in monte fulgeret: viderunt,& in faciem prociderunt. Putasne illos, vel cum prociderent, non adora se,cum fulgorem diuini luminis oculis corporalia bus sustinere non postent, de splendor lucis sternet aciem visus mortalis obduceret3Aut quid aliud tunc temporis dixerunt,vidcntes eius gloriam, nisi, Venite,

adoremus, de procidamus ante eum3 Damascenus suo more eandem causam similitudine illustrat. Ut gladius igne micans, ubi ignem Z flammam recepit,v-nus etiam est: sic Christus unus&vna persona post incarnationem. Vtique gladium flammarum attingere non audeo , non propter ferri naturam , sed ignis cum ferro coniunctionem : sic situm Dei Verbum carni coniunctum veneror de adoro, Vnaque camem, non propter carnis naturam, sed propter Dei verbum carni coniunctum. Regem, una cum purpura adoro,purpuramque propter re-gem veneror. Atqui regis de ves his non est hypostatica coniunctio , nec intermi-- nata, nec sempiterna, qualis contra in Christo Deo nostro. Creaturam itaque ad rari, colique non oportere cum Patribus concedimus , sed quae creatura tantum sit, Se quatenus creatura. Credimus autem hominem Christum adorandum, quia

nec diuinet naturet , nec diuini suppositi expers sit, cuius gratia totus adoratur Christus, Deus, de homo. Lignum quidem urit, non quatenus lignum, sed qua cassio. Mortale imaginem Dei suseipit, non qua mortale , seu rutione mortalitatis, sed quatenus intelligentiet de rationiis capax.Ita Christus existens quidem homo, seu in sua humanitate adorationem non tant admittit,sed in tantum requirit, ut quisquis ipsi non reddiderit, reatum incurrat ςt mae dam

692쪽

DE AD ORATIONE.

32Gnationis, ut ex Augustino audiuimus. Non tamen ei redditur ratione immanitatis, ubi hisia . seu quatenus homo, aut creatura, sed quatenus diuinitate in ipsa sua humanitate ' Cm , praeditus est,ac plenus. Idem de carne dicendum,eam existentem carnem de creaturam,adorationem quidem excipere, sed non quatenus carnem, sicu ratione carnis,

sed qua diuinitati unitam,& ab ea inhabitatam,totamque completam, Occupata, d assumpta viviscam esse 5e adorabilem. Idem de anima sentiendum & sanguine, rebus quide peraeque creatitiis, sed peraeque etiam creaturis non puris, utpote ab increato verbo in unitatem personς susceptus diuinitati indiuulse coptilatis. Si vetaro rogetur,quid Christus,quatenus homo,seu de ratione humani; naturς debeatur, quid carni,quid animae, quid sanguini ex propria natura: utique dulia respondebitur ex proprietatibus naturae, de hyperdulia, ex sibi parta humana ac creata summa perfectione, quam habet, quatenus talis creatura ascendit in fastigium, quod assequi potest ulla creatura: non tamen consistendum intra hunc honorem, quia tametsi natura humana salua sit & inconsesse, nihilominus existere diuinum & incrca tum in Christo obtinet, atque ipsi immanentem naturam diuinam, quibus de causis una 8c cadem latria,qua filius 3c diuinitas ipsa coli & adorari necesi e est. Caeterum positis his de concessis, Caluinus saltem ambigit, an ullo loco corpus Christi diuelliqueat a diuinitate de anima, ac seorsum ab illis consistere: atque an tale

corpus extet, de percipiatur in Coena , cum seclusa diuinitate subtranatur me Pet mis-rito adoratio, & dicatur a Christo, Hoc est corpus meum, non autem diuinitas mea.

Nos asserimus citius & facilius humanitatis partes in Christo separari, quam humanitatem, aut corpus a diuinitate, quoniam in passione anima a corpore reccost, nusquam vero diuinitas ab anima vel a corpore. Asserimus illam ab his ne quisedem posse seiungi, ut corpus & anima Christi maneant in rerum natura, aut ut ullo pacto sermo de Eucharistia a Christo habitus, verborum significationem retineat. Nam animae Christi & eorpori unicum existere personae diuinae datur, eis, ct vide non proprium. Ideo ab illo auulsa, non habent quo se substentent vllo loco mcc- smile est de veste, cuius fimbriam attigit mulier : si quidem erat aduentitia, &adhaerens Christo, suum interea proprium existere conseruans, in quo conser- m- , .uabatur a Christo deposita: non ita Christi caro, quae nullam propriam existen k tiam praeter communem diuinitati de humanitati in Christo nanciscitur, per quam si separaretur haereret in rerum natura. Quod si corpus in Coena D mini a diuinitate relinqueretur, falsia esset oratio Christi, affirmantis suum

esse corpus. Quamuis enim remaneret corpus, non tamen remaneret cor

pus Christi, & filij Dei, cuius suppositum & existere perdidisset , dc in eius vicem aliud inuenisset, exueretque ita non solam adorationem , sed vivificandi facultatem , omnemque excclientiam : ita ut caro talis vere non prodesset quicquam , sicut Christus admonuit, nec quicquam aliud esset quam commune corpus , dc communis caro , ut toties Ephesina synodus de Cyrillus Alexandrinus Nestorianis obiectant. Nec iuuat, si vestis Christi de crux Christi appellentur , de honorentur , etiam semotae ab eius persona, quoniam suum existere, quod tenebat in Christo, non mutarunt, quamuis propinquitatem suae existentiae ad Christum amiserint: nec quandiu Christum contigerunt, pari Sc eadem ratione dicebantur esse Christi, qua corpus iesi attribuebatur. Nam

illa propter solum contactum de operationem eius esse censebantumhoc autem no

ob id solum,sed multo magis ob unam de eande existentiam, quam & no aliam habebat corpuscum filio Dei. Sin disiunctum, iudicatur nihilominus pertinere ad Christit,longe alia ratione id illi arrogaretur,quam cum adunatur filio Dei mec ide

693쪽

NONA REPETITIO

iure putaretur corpus, quod non idem existere retineret: nec par honor & ven ratio, nec virtus illi tribueretur. De animae & aliorum concomitantia cum comis 'elistae pore Christi, alibi disputatum est,nec ad praesentem quaestionem quicquam facit. Quamobrem recte Diuus Ioannes Nestorium, Caluinum , atque alios soluentes filium Dei a sua carne, inter Antichristos numerat, ac totius Christiani simicapitaliores hostes. Omnis spiritus inquit) qui confitetur Iesum Christum incarne venisse, ex Deo est. Et omnis spiritus, qui soluit Iesum, ex Deo non est,

&hic est Antichristus: de quo audistis, quoniam venit, & nunciam in mundo ei A:- clL Recte Nangi angenus ex sententia totius Ecclesiae pronuntiat: Si quis sanctam camena , nunc exutam & abiectam , diuinitatemque corpore spoliatam is esse, non autem cum parte assumpta, de esse, & venturum esse dixerit, praesen-tiae illius gloriam non cernat Vbi enim nunc corpus fuerit, nisi cum ea natu-ra, aqua assumptum est Sicut Caluinus, ita olim argutabatur Nestorius. Chri-stus dixit, Hoc est, non diuinitas mea, sed corpus meum. Caro Christi comeditur, μ& diuinitas comedi non potest. Ergo caro Christi diuinitatem non habet. Respondemus cum Alexandrina de Ephesina synodis, &cum Cyrillo, non dictum a Christo , Haec est diuinitas mea , sed Hoc est corpus meum , siue diuinitatis meae , cum aliud corpus vivificandi virtute non polleat, nec a diuinitate submoueatur in Eucharistia, tanquam ibi subiaceat communis, & non si ij Dei ca- Io, nec verbum esibile esse queat per se, sicut nec patibile, sed per carnem, nec vivificare nisi per eandem. Quemadmodum ergo diuinitas non est est bilis, nisi per carnem , ita nec humanitas est adorabilis, vel vivificatrix , nisi per diuinitatem. Ideo ubique illas connecti oportet, & maxime in Eucharistia, Vt mutuas dent operas, & suas vires exerant. Contra argutias Nestorij & Cal- iae σ- - uini, Alexandrinorum & Ephesinorum recta sic fertur desinitio. Necessarib lin

quiunt in & hoc adiicimus. Annuntiantes enim sicut secundum carnem mortem unigeniti filij Dei, id est, Iesu Christi, &resurrectionem eius,& in coelo ascensionem pariter confitentes incruentam celebramus in Ecclesiis sacrificii seruitu-tem : sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, & sanctificamur, participes sancti corporis &pretiosi sanguinis Christi, omnium nostrum redemptoris effecti,non ut communem carnem percipientes,quod absit, nec ut viti sanctificati,&verbo coniuncti, secundum dignitatis unitatem,aut sicut diuinam possiden-tis habitationem,sed ut vere vivificatricem,&ipsius verbi propriam factam. Vita e- nim naturaliter,ut Deus existens,quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse profitetur.Et ideo quamuis dicat ad nos,Amen, amen dico vobis, nisi mandu-- caueritis carnem si ij hominis, & biberitis eius sanguinem,non tamen eam, ut hominis unius ex nobis, existimare debemus Quomodo enim iuxta naturam suam

vitiis catrix esse caro poterit 3ὶ sed ut vere propriam eius factam, qui propter nos filius hominis est fictus & vocatus. Alibi non semel hanc definitionem produ-xi, sed de hic cogor iterum afferre , quoniam aperte Nestorium & Caluinum

redarguit, diuidentes in secramento diuinitatem & carnem megatque carnem so- re si h Dei,aut aliam,quam communem, si talis admitteretur diuisio, aut virtutem

carnis Christi, quod est vivificare , habituram. Eadem Ephesina synodus unicam conformat Christi & hominis adorationem , ne inquit diuisionis vlla species inducatur. Eiusdem Ephesinae synodi Cyrillus propugnator Theodoreto Nestoris anti opponit. Quamuis Christi corpus nostris sit consubstantiale na--

tum enim est ex muliere in proprium tamen si ij Dci. Quia autem vita secun-dum naturam verbum est, quod est ex patre,vivificatricem declarauit carne suam:

694쪽

DE AD ORATIONE. 327

- Et hac ratione facta nobis est benedictio vivificatrix .Et corpus affumptum ex mu'-liere ubique suum vocat, Caro inquiensὶ mea propter unitatem: de hanc myste

- rij habeat rationem, quod dictionem hanc propriam posuimus, dicentes, Si qui

- non fatetur Domini carnem vivificatricem, de propriam ipsius, quod eis ex Deo in verbi, imo non magis vivificatricem, quia facta est verbi, anathema sit. Postea

- Hispalense concilium recte conclusit : Si diuinitati Christi humanitatem quis de-- mat, siue humanitati diuinitatem detrahit, Chrillum sic rilega infidelitate, de blas-- phema praedicatione dissoluit. Ne quidem scparabilem in sacramento ante Ephesi-- num Concilium Hilarius ita disputat: Si vere verbum caro factum est, de nos vete- verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter, hoc est, per naturae veritatem, nedum per voluntatis concordiam, manere in nobis existi

mandus est, qui & naturam carnis nostrae iam inseparabilem sibi homo natus a sumpsiit, de naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento tribuit. Paulo ante citabamus ex Leone Papa, Verbi & carnis indissolubilem copulam. Nicolaus, Episcopus Methonensis , sua aetate narrat, de refutat Nestorianorum - de illa diuisione repetitam fuisse haeresin , ne adoraretur Eucharistia,& eam toti μὰ isto.' Catholicae Ecclesiae aduersari proclamat. Pane & vino ait rebus afluetis, arrabo--it nem vitae aeternae fieri volens,iis suam diuinitatem coniunxit, dicens, Hoc est corpus . meum, Hic est sanguis meus. Propterea ei credentes, ita offerimus panem perfe-

ctum, vinum, siue corpus Christi, quod persectum etiam post passionem per- mansit de integrum, de a diuina vita inseparabile, plane quale primus ipse noller- ac magnus Pontifex de sacrificiis, de vissima suis discipulis tradidit : civi ab initio

suis oculis verbum intuiti sunt,esque ministrarunt, de Catholicae Ecclesiae ab ex- tremis ad extremos usque terrarum limites tradiderunt. Libera, Domine, per hanc' misericordiam tuam aS hac impostum de dementia eos, qui non recte confitentur, quem consecramus panem de vinum, corpus perfectum de sanguinem pretiosum esse Christi tui. Eam uniuersalis Ecclesii et coaluisse consensionem contra introductam a Nestorianis in Christo, de eius sacrificio diuisionem, circa tempora Synodiis quint , sexta illa in Trullo in suo proaemio declarat, hoc textu: Vbique diuini verbi si is cultus de adoratio lege sancitur, totus perfectusque ossertur, Deusque cui sacrifica--tur, Scqui participatur,ad corporum simul de animarum acquisitionem,eos qui sint eius participes, deificat. Quin etiam Rabini panem propositionis ideo facienim nominari ascriptura tradiderunt,quia in sacrificio a Messia relicto duet superessent sub-st uati et, diuinitas ipsa,atque humanitas. In Milia Ethiopum, pro causa adorandi corporis Dominici in Eucharistia, exprimitur,Credo, credo,credo, quod diuinitas non sit separata ab humanitate, ne hora quidem, neque per ictu oculi. H c cius sunt, qui dignus est honore de reueretia. Separatio quidem diuinitatis ab humanitate fieri potest, non in rerum natura, quasi caro illa ita existere possit, sed in animi abstractione de contemplatione: quemadmodum de Christus ipse ad Caperi itas erudie- dos ea subtilitate teparat,cum est,Caro non podest quicquam, iritus est qui vivificat,attribuens per abstractionem animi carni suam proprietate, de spiritui suam, non. quia utrumque seorsum extare vel operari doceret,imὁ utrunque coadunari ostendit breui hac clausula: Uerba que loquor vobis,spiritus de vita sunt, non nuda caro scilicet,qualiter in se considerari potest, sed spiritu de aeterna vita tota imbuta.HanC separationem vocat Damascenus, Uilia N ἱ-- id est , diuisionem secundum cogitationem .Postremὁ Caluinus contra cocomitantiam de adorationem

quaerit, an corpus Christi existat totus Christus, dc haberi debeat in pari pretio& cultu. Certe quoniam plenitudo diuinitatis habitauit in Christo corporaliter,sive

Ii iij

695쪽

NON A REPETITIO

in eius carne, unumque cum ea existere diuinum possidet,per eamque operatur mnia, fit ut per sinccdochen Christus totus eius caro vocetur,&quodammodo sit: quoniam nihil Christus est, aut habet,quod no carni communicarit,ut immaneat

ipsi, et ipsum agatur. Idcirco ipsemet, quod sibi toti conuenit, indifferenter succanti ascribit, &se& carnem pro eodem ponit, Veluti hoc in textu, Ego sum panis

vivus, depanis quem ego dabo,caro mea est. Qui manducat hunc panem,habet vita Cy Di. . in aeternam. Et,qu i maducat me,ipse vivet propter me, Ibi Cyrillus sic habet: Qui car- - ' nem manducat, vitam habet aeteritam. Habet enim haec caro Dei verbum, ..1siod naturaliter vita est. Propterea dicit,Quia ego resuscitabo eum in nouissimo te. Non enim ipse alius est quam caro sua. Non id dico, quia natura non sit alius, is

sed quia post incamationem in duos se diuidi filios minime patitur. Ego inquit qui

homo factus sum,permeam carnem in nouissimo die comedetes resuscitabo. Pro- ι, ιι s a. pterea Hilarius scripsit,carnem & sanguinem accepta & hausta id esscere, ut & nou nisi . in Christo,& Christus in nobis sit:in eamque sententiam licet phrases Patrum colligere , ex allatis in disputatione de sanctorum communione, & carnis resurre- u. chione. Sic Ambrosius ait in illo sacramento, Christus est, quia corpus est Chri-- - m. Et cum celebranda est oblatio, tunc vlioue paratus assiste, ut edas corpus Do--ax ' mini,esu in quo remisso peccatorum est.Suscipe autem Dominum Iesum tuae me- tis hospitio: ubi corpus eius,ibi Christus est.Sic Chrysostomus concionatur,non se-- mel a nobis hic totum Christum capi.Quoniam igitur adunata est caro filio Dei,&propter breuiter allatas rationes,quicqui1 est Christi, in camem eius redundat, nihil Christo debetur, quod non carni applicetur, ita ut propter candem existentiam,

unam&eandem rem esse iudicentur,&affirmentur. Postrem3 non adoratur cor

pus , quasi Christus sit,sed quia eius est, ita ut quicquid corpori fiat, Christo seri

non dubitetur. Et ridicula est argutia, si quis brachium regis, vel pedem percusserit, dicat se regem non percussisse,vel laesisse,quoniam neutrum horum rex esse di-

AN CARO CHRISTI ET CORPUS

randum in Eucharistia. CAP. 4

N T I Q A M Ecclesiam Catholicam nemo Christianus ausus fuit de idololatria insimulare, propter Eucharistiae adorationem. Soli Pagani crimen hoc intentarunt,a quibus ferebantur nostri in pane& vino Cererem & Bacchum colere,Manichaei non improperabat Catholicis venerationem Eucharistiae pro idololatria: sed sicut illi Deum singulis creaturis immixtum & irretitum profitebantur se dorare, ita a nobis Christum pani & vino, ac sarmentis alligatum honorari obtrectabant. Interim constit iam tum summae venerationi habitam Eucharistiam, nec adeo proflignum hominem inter tot hqreses prodigiosas vixisse,qui venerationem plana pro idololatria duceret Nestoriant,opinor, primi extiterunt,qui sicut anthr pophagiam in Eucharistia asserebant,ita de anthesopolatria,id est, de hominis ad ratione , coelum & terram suggillabant, quemadmodum Cyrillus est. Quinetiam usque ad posteriora secula plures dubitarunt de manducatione camis Dominicae in Eucharistia, quam de eius in eadem adoratione, quemadmodum testantur verba isti Petri Venerabilis. Si ad honorandum, si ad adorandum tantum-- modo daretur, qu stio non esilit. Sed quia etiam ad manducandum datur, non-potcst nos Vt illos quondam non mouere. Quod enim honorari, quod adorari de-

696쪽

DE AD ORATIONE. 328

- beat,fidelibus omnibus certum est: quὀd autem comedi,quia comestionis ratio no- videtur,admirabile, & super omnia stupendum est. De idolo panis recentiores Be

rengarianos suspicor priores Ecclesiam accuseste, quibus Valdenses atque alij profi

cientes in peius successierunt.Narrat enim de Iudς is nescio quid tale Nicolaus de Lyara,& Averrois iactatur dictum ex Commentariis in Metaphysica Aristotelis, quoniam Clitistiani Deum suum, quem adorant, manducant, sit anima mea cum Phulosophis. Deuentum est ad nostra tempora,in quibus tria hominum genera idolo latriae crimen nobis impingunt: quorum Luttierant plerique concedunt corpus &tinguinem Domini in altaris sacramento adeste,non tamen ibi adoranda, quia nullo verbo Dei praecipitur, sine quo cultus omnis idololatri & hominum figmento in putatur: tum quia panis illud corpus assectetur, nec creatori ibi seruiatur, quin una cum illo seruiatur creaturae panis. Sacramentarij, quoniam filio existimant panem& vinum inania esse sacramenta, vacua came Christi & linguine, sibi videntur iure nobili idololatriae notam inurere,& idolum panis abominari.Terti j mediastini, qui claudicant utroque pede, carnem Christi in sacramento aiunt se omni honore &veneratione prosequi, no tamen ipsum sacramentum,seu quod oculis apparet, una& eadem veneratione amplecti.Nos autem nec pudet, nec poenitet, totum adorare

sectamentum,quoniam ibi Deus singulariter adest in Christo,Filio Dei, & homine: quoniam ibi singulariter caro & sanguis Christi, ac totus ipse, praesentem se atque existentem praebet: quoniam panis hic & vinum diiudicari dcbent esse corpus &sanguis Christi,nec quaedam separatim ab illiis creaturet, sicut postea fusius declarabitur. Ex Dei, Christi eius,&carnis ac sanguinis Dominici praetentia singulari,infernmus necessariam singularem adorationem conra Lutheranos: Vicissim ex p cepta,& perpetuo ab omnibus Christianis singulari adoratione sacramento exhibita, concludimus Dei,Christi, S camis ac sanguinis Dominici peculiare praesentiam in E charistia contra Sacramentarios:atque ex conuersone panis de vini in corpus & singuinem Domini: sicramenti, seu rei exterioris unicam cum interiore adorationem, ut vicissim ex panis de vini admirabili adoratione, illorum in carnem de singuinem Domini conuersionem. Interea deprehendemus Aduersirios idololatriae affiniores,

quam nos Vtrique sane,cum rclicta verborum Cluisti simplicitate, de proprietate, sui sellae interptaetationis idolum & figmentum adorant, omniumque Christian rum, qui hactenus fuerunt,relsioni prς serunt.Deinde sicut olim Manichaei, ita utriure illi aduersiti j gloriantur nullam a se externam adorationem adhiberi, de aras accrificia gentilium este atque idololatrarum, non Christianorum.Nos autem liben-- ter Augustini responsum reddimus,quod Manichiis dedit.Paganis inquit vos vul--tis esse meliores, qubdilliaris, delubris,simulachris,uictimis, incens Deum colenia dum putant. Vos autem nihil horum iacitis: quasi vero non sitius sit vel lapidi, qui - quoquomodo est,aram constituere, & victimam offerre, quam id quod omninois non est, in deliramento phantasnatis adorare. Ad hic Lutherani quidem, si sub signis Christum adorant,periculum adeunt idololatriς,qua seruitur creaturς pari cultura cum creatore,cum in signis,in quibus Christum adorant, una cum ipho constituant panis & vini substantiam,in quam sub signis existentem fertur saltem externa adoratio,sicut in Christum ibj pr sentem:& quamuis animo substantiae illae interna adoratione discerni queanti tamen sertasse non ab omnibus talis distretio in secto adhibetur,& sitiem opus exterius de se aliquam suspicione de idololatria relinquit, propiusque ad illam accedunt quam nos,qui removemus panis de vini substatiam, ne cum adoramus quod subest signis, illam ibi existentem cum substantia corporis

Dominici adoremus,aut adorandi demus occasionem.Sin se alienos ab adoratione

ii iiij .

praesentia se nis in Esuhaia

ex praesi a

697쪽

ianira Ioanne

NON A REPETITIO

responderint,tametsi corpus sacramcnto assciatiantur inesse, tum speciem pessimam idololitriae committiit, quam A postolus in Philosophis insectaturi qui cum Deum cognouis ent non sicut Deum glorificauerunt,aut gratias egerunt,sed evanuerunt in cogitationibus suis,furtumque faciunt honoris diuini,&lacrilegium, reique sunt corporis ac sanguinis Domini, non diiudicantcs, nec honorantes corpus Domini Hoc genus idololatriae incurri ab his, qui carnem Christi ibi adeste persuasum habent , & non adorant,inter Lutheranos doctiores V vestphalus & Martinus Cenini cius docent, quorum prior sic loquitur:Non idolum aliquod colimus, non panem adoramus,dum peragimus sacram Coenam,& sanctissima carne& sanguine Christi redemptoris nos pasci credimus,sed adoramus Chri lium Iesum Dominum & Deu a nostrum,secudum verbum & promissionem praesentem. Idololatria Deo fraudem facit,honores illi suos denegat,&confert aliis:fraudi etiam contumeliam iungit.N-terius tellimoniam ad caput de ritu adorationis externae differimus. Porro Sacra- metarios tanto grauius hoc idololatriae crimine laborare adiungimus,quanto pluribus contumeliis & iniuriis sacramentum a nobis consecratum,& in nostris Ecclesiis repositum,insectantur,calcant, de pessundant. Quin etiam comperi utur longe propius quam nos ad idololatriam inclinare, ut capite De sacramenti adoratione ex Vvesiphalo recitabitur Nullo loco acerbius inuchuntur in Lutheranos, quam cuab ipsis audiunt Christum praesentem in sacramento, non adorari: quasi nihil aliud id sit , quam Christum ignominia assicere , demargaritum Domini proculcare. Contra quoties de adoratione Eucharistiae nobiscum expostulant,cum Lutheranis perorat, ne quide ibi prς sentissimxi coli oportere, quia nec iubeamur,nec ibi statu tur ut adoretur. tanta est Aduersariorum inconstantia & peruersias, quam spo

ctandam paulo poli proponemus:in qua videas illos percelli spiritu verti sinis, & mentia illa,quaminfiigi scribit Apostolus his, qui cum cognouissent Deu, no sicut

Deum glorificauerunt,ut evanescant in cogitationibus suis .Ne vero omnia permisceamus,contra Lutheranos hoc capite agemus,alio contra Sacramentarios & Mediastinos acturi.N unc ostendemus verissime sanxisse Tridentinos Patres, ut si quis dixerit in sancto Eucharistiae lacramento unigenitum Dei filium non esse cultu LM triae etiam externo adorandum,sit anathema. Ex disputatis liquere arbitror,Deu Patrem ac Spiritum lanctum ubique adorandum in spiritu & veritate: ed potissimum ubi illustriora ac certiora singularis sui pret sentiet ediderit testimonia. Est etiam planum,nusquam prςsentiorem esse Deum, quam in came Christi,nec alibi abundantius omnia suae sit disse,ob Idque mereri eandem cum diuinitate adorationem, ubicunque inueniatur.Cur enim aequaliter existenti uno in loco atque in alio non aequalis in hoc atque in illo impendetur adoratio Propterea statim primo momento incarnationis dicitur, Eladorent eum Omnes Angeli eius. Ioannes ex utero matris in eius necdum nati adorationem gestit erumpere. Infanti, atq; etiam in stabulo iacenti,Magi enaensi longum iter sestinant adorationem,ac diuina munera offerre. In via a leproso & Canan ania templo a caeco natonia nauta vectoribus: in Galilaea ab Apolloli:sin Iudaea ab omnibus, quibus innotuit quis esset: in cruce a centurione, latrone,ac creaturis omnibus adoratur. A tentatione etiam Eaemonibus eius ador tio indicitur:Vade retro satana: Dominum Deum tuum adorabis,&illi soli seruies. ac pol eca cogutur illi,Vbiciique occurreret, tremere,atque ad ipsos inseros ipsi doscendenti ce)ere,ac genu sectere. In coelum vero ascenaens, festiua veneratione ab Angclis excipitur, ibiaue residens ἱ Stephano visus, ab Angelis ac beatis omnibus prcsciis indesinenter colitur. Cur in sola Eucharistia habitans non adorabitur Sir spondetur, non illic sedem delegisse, ut ibi adoretur,nec eo fine institutam Eucharistiam

698쪽

stiam,vt in.ca honoretur, sed edatur,nec certe incarnatus est, nec crucifixus, ut gloria ornaretur,nec miracula operabatur, ut venaretur laudem&adorationem: sed

contra incarnatio & crucifixio ad omnem abiectionem,ignominia & maledictionem,& operationes ad salutem hominum pertinebant. Sed tam potes est Deus, ut infamiae finem in gloriam verterit, & adoratione de maledicto excusserit. S ed nec inglorij status tepore, Christo exhiberi adorationem scriptura usquam prohibuit, aut improbauit, aut eos qui dedita opera non exhiberent,excusauit: quoniam interim dum Christus aliis defungeretur officiis, ratione suae personae semper ipsi debebatur adoratio. Sic Eucharistia quidem fuit relicta, ut in ea praesens manduc retur corpus δc sanguis Christi : sed interim diiudicare oportet, cuius corpus sit de sanguis, ac reddere iustam aestimationem &reuerentiam. Nec tantum est illa propo ta, ut edatur corpus Christi, sed ut annuntietur mors Domini, & pretium

eius,& in compensationem saltem curvetur omne genu. Ideo etiam institutio Eucharistiae maiorem exigit de praesentia Christi adorationem, quam ullus locus, aut res, in qua unquam se praesentem praebuit. Quinetiam causis omnes praecipuae adorandi alicubi Christum confluunt uberius in Eucharistia, quam in ulla re,vel sede. Quo familiarius & propius versari cum hominibus se ciebatur, quo se humilius erga ipsos demittere,quo plura & diuiniora ipsis conferre,eo sua sponte homines diuinitatis Christi gnari & conscij, in eius adorationem seruentius proruebant. Hae causae potissimum quoque excitarunt omnes ad singularem Christo exoluendam adorationem. Sic Helisabet,eiusque filius Baptista, quo propius ad se venire Christum in matris utero senserunt, toti sunt effusi in eius venerationem. Sic idem Ba- ti,t.i. .

in ptista proclamat: Ego a te debeo baptisari,& tu venis ad me Sic Petrus,Exi a me, in Domine, quia homo peccator sum. Atque iteru, Domine,tu lauas mihi pedes. Et, - Non lavabis mihi pedes in aeternum. Sic Centurio, quo magis aduentantem videt Christum, ain pro eius honore excusit ac testatutandignitatem. Sic qui erant in naui se proiiciunt ad pedes eius,perspecta operum magnitudine, quia venti & mare obediut ei. Sic mulieres&Apostoli de eius resurrectione facti certiores, atq;omnes aliquo insigni beneficio affecti, rutatur in ipsius adorationem. Sic Thomas in vo- ..cem prorumpit, Dominus meus & Deus meus. At concessa Christi in Euchariastia praesentia, quid praesentius illo potest haberi, quid humilius,quid potentius, quid diuinius, quid nobis coniumstius, quid intimius, quid amantius, quid ad iuuandos homines efficacius 3 Toti fiunt in his causis declarandis, & amplificandis, conserendisque Patres nostri, ut in nobis pietatem,ardorem, atque adorationem, erga sacrosanctam Eucharistiam instam mei. Inter quos Chrysostomus nos ad Ma- ,

gorum exemplum non semel prouocat: Origenes, Eusebius Emissenus,& Epipha- MILI ιnius ex Centurione excitant: Cyrillus Alexandrinus cum Thoma comparat: Augu- αήC. . stinus 5: Gregorius Nanziangenus Petri Zachei & Centurionis imitationem com mendant. Si se oculis Christus ingereret, nullus fidelis Christianus cunctaretur ado- Emisi. h..3. inrare. Se fide conspiciendum in Eucharistia sistit, manu, ore, corde amplectendum& capiendum. Quin etiam rogat ultro sibi in nos aperiri aditum. Accipite sin--.1.Lquit edite, Hoc est corpus meum. An ipsi Zaclico, publicanisque aliis ac meretricibus ingratiores & deteriores, nullam honoris vicem rependemus 3 At omnis cultus aiuntὶ nullo Dei verbo expresso constitutus ad idololatriam refertur, nec iubemur Christum in Eucharistia venerari. Sed nec iussi sunt Christo proni seruire omnes ιι M.

illi, quos recensuimus ipsi adorabundos procidisse: sed nec cuiquam homini singulari pactum mandatum legitur de Christo adorando, vel interdictum, nec quisquam de delata ipsi adoratione sine praecepto redarguitur. Sin generalis iussio

699쪽

NON A REPETITIO

de Dei & Christi cultu omnes illos immunes ab idololatria secit, cur non eadem circa Eucharistiam valebit Veris lima ex scripturis colligitur, tanquam regula, ut quoties aliquid per sepium ac licitum in genere praescribitur, nusquam fere de eodem condi praeceptum in particulari, cum passim generalis mandati ratio locum & vim habeat. Deus praecepit honorare parentes : susscit nos Ie me ex isto parente natum, ut obliger ad ipsius honorem, Ubicunque fuerit, nec e pectare debeo nouum praeceptum, ut patri meo hic aut alibi inserviam. De iugandis proximis in necessitate lex lata est: nihil opus fuerit noua lege pro meo

consanguineo, aut pro occurrente particulari necellitate. Sic obedire magis bratui iubemur: temporis vel loci singularitas non exigit singularem flanctionem. Do minum Deum tuum adorabis, &illi soli seruies: in genere imperatur. Quoties Deus obuersatur mentibus nostris , aut se alicubi manifestum facit, non egemus nouo imperio ad ipsum adorandum. Hoc cum probe animaduerterent do

ctiores illi Lutherani, V vest phalus & Martinus Cenanicius , imo & Caluinus, illam tanquam vanam de necessitate praecepti particularis respuunt exceptionem. Prioris textus est: Quid praesentem Christum in Eucharistia adorare prohibet 3 Aut ubi Ecclesia mandatum habet Christum non alibi, nisi desinito coeli loco, adorandi 3 Cemnitius vero ista habet: Constat Dei adorationem nec loco, nec tempori alligatam : semper ergo & ubique adorandum Christum. Quem si in Cama suis peculiari modo praesentiae &gratiae adesse, sicut ibi vere& substantialiter exhibeat vescentibus corpus & sanguinem suum, vere & ex animo credimus quod fieri non potest , nec dcbet, quin eum fides in ea actione praesentem veneretur & adoret. Sic Iacob, Moses, & Helias absque peculiari quidem mandato ut iis Deum locis adorarent : sed generali ut ubique, certiores facti sub externis eum& visbilibus symbolis vere adesse , 5 peculiari eis gratiae modo ibi se patefacere , quem ibidem praesentem esse credebant, adorabant. Caeterum non ita urgemus generale mandatum de Deo colendo , & quae de Christi carne adoranda superiori capite uniuersaliter disseruimus: quasi scriptura nihil pa ticulariter loquatur de venerando Christi corpore in Eucharistia. Scio quod Dauid cecinit, Exaltate Dominum Deum nostrum , & adorate scabellum pe-dum eius,quoniam sanctum est. Propitiatorio templi Mosaicia Iudaeis applicari scimus, antea quoque Patres aliquot nominaui, qui de Christi humanitate inteo 'pretarentur: neque ignoro ab Hieronymo, Cassi odoro atque Euthymio, de cruce, in qua Christus pependit, intelligi. Demus cohaerere omnes illas expositiones, nec esse a sensu Spiritus sancti alienas. Nulla tamen aptior seligi potest, quam quae accipit scabellum pro terra & humanitate Christi, quae colitur in Eucharistia sacerdotum ministerio. Nam David adorationem scabelli describit, quae per sacerdotes sat , cum illi versiculo hunc statim subiiciat: Moyses & Aaron in sacerdotibus eius , & Samuel inter eos qui inuocant nomen eius. Fateor quidem ad literam de arca & propitiatorio capi, cui Deus praesentior quasi in Idebat, &in eo adorabatur per sacerdotum ossicium. Nihilominus si quidnam significaret indicaris, nulli rei accommodatior fiet significatus, quam humanitatis Christi ab arca & propitiatorio repraesentatae venerationi, quae per manus sacerdotum perficitur in Christianorum Ecclesia. Eo conducit, 'uod arca ipsa, in qua erat Man-

na,figuram propriam gerebat Eucharistiae. Nomitu igitur, si Ambrosius & Augustinus, atque alij paulo post citandi, praeceptum illud de adorando stabello pe

dum Domini ad Eucharistia potissimum reserunt,nec inueniunt,in quo alio terra adorari proprie inter Christianos cognoscatur. Adoratione internam atq; externa

carnis

700쪽

DE AD ORATIONE. 33o

eamis Dominicae in Eucharistia etiam Apostolus seuerissime commendat, nec ob aliam causam disputationem de Eucharilii et veritate suscepit,quani quod indignius

celebraretur Coena Domini,nec satis attenderetur, quid contineret,& quid honoris 'mereretur.Duo proponit,ex quibus adbibendam adorationem necellario sequitur. Diiudicari vult animo & exteriori prosellione es le corpus Domini, atque eiusdem mortem annuntiari. Exigit itaque internam praeparationem, dispositionem, ac venerationem, dignam corpore & sanguine Domini, quς sane verissima est adoratio in spiritu de veritate:ob id imperat,probet seipsum homo Exigit Sc externam, qui internae respondeat,& sic ait, De illo pane edat,& de calice bibat. Ac ne quis internais suiscere putaret sine externa,subiungit: Qui manducauerit,uel biberit indigne reus is erit corporis & sanguinis Domini. Et,Iudicium sibi manducat,& bibit,non diiudi

is cans esse corpus Domini Causam indignitatis de culpae ex natura obiecti de rei mettiatur,nempe ex dignitate corporis Domi Hi, cui omnis honor, puritas, ac reuerentia,

sicut Deo , conuenit. Quandiu vero res illa perstat in Eucharistia, siue edatur, siue non, tandiu suus honor de cultus debetur, nec in esu peccatur, nisi propter existe tiam,& praesentiam talis rei, quae non pro sua dignitate contingitur, & honoratur. Deinde non satisfit Apostolo, si digne attrectetur, & sumatur corpus Domini: sed

petit Domini mortem annuntiari & commemorari, ut ostendamus in actione D minum gloriae crucifixum este, passionem eius extollamus, & adoremus, non tanquam pu ri hominis,sed Dei,ne si corpus eius praesens,&passionis monimentum, liqua spurcitia contaminauerimus,vel ignominia affecerimus,mi teneamur cum Iudaeis corporis de sanguinis Domini,seu mortis illati Deo.Fuit enim duplex Iud ora peccatum,quod corpus Domini indigne Deo cum omni irreuerentia tractauerint, de quod mortem eius, non tanquam Deo inflictam aestimauerint, de honorarint. Duplicem illam causam adorationis postea ex Hieronymo audies. Quod dixit Ap stolus, Probet seipsum homo,Cyprianus quadam paraphrasi elucidat,ut cum timo- - re dc tremore sumamus Eucharistiam, quod est vere adorare. Ob id Augustinus ia- scripsit,Nemo manducauerit, nisi prius adoraueritmon quod probatio aliquid am- 7' - plius non requirat, sed adorationem complectitur ex discretione corporis Dominuis ci,atque alia,quae ad decorum huius corporis,& dignam manducationem pertinet. Apostolum eo spectare etiam Basilius admonet. Qu rit enim, quanto cum timoreis sit sumendum corpus Christi. De timore respondet ab Apostolo scribi: Qui mam 7 - ducat oe bibit indigne, iudicium sibi manducat & bibit. Falsum est itaque, quod

Valdenses ac Petrus Martyr exaggerant, nec in Prophetis, nec in Evangeliis, nec in

Epistolis,nec in Aetis Apostolicis ostendi de praescribi ex verbo Dei Eucharistit Ddorationem. Omnes enim scripturae preteipiunt adorari carnem Christi, ubicunquest,&Dauid mandat, atque Apostolus expresse de diuino honore rami Christi in Eucharistia conferendo agit. At Apostoli inquiuntὶ vel primi Christiani non legu- turde adoratione fuisse saliciti,cum illi mensi; accumbetes de manibus Christi Em ..charistiam gustarint,& isti perseuerarent per domos in fractione panis, nulla adora- nyiis.cioniis interposita mentione. O mnis illorum argutia meris innititur negati uis. Mei

se quidem accubuerunt Apostoli,quasi & in lecto nequeat perfici vera adoratio, de unicus eius habeatur ritus. Quin potius cogitamus solum Iudam de indigna perceptione a scriptura notari,nec ex natura rei , nec ex doctrina Pauli, sine veneratione diuina Eucharistiam rite celebrari, nec ad eam accedi, ut certo coniiciamus, qu

modo digne in illa Coena se gesserint Apostoli. Quin recordamur omnes esse reos corporis de sanguinis Domini ac mortis aeternae,qui ad Camam hanc,quasi ad coinmunes epulas,sine delectu corporis Dominici, & alterius cibi irruerunt, neminei

SEARCH

MENU NAVIGATION