De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

701쪽

NON A REPETITIO

ratius ad salutem edere posse, quam domuerit,nec peccare qui adorarit,sed quirit adorare, quemadmodum apud Augustinum cstaeum quo Apostolos in dueeste carnem Christi,& prius adorasse potius decet nos cocludere, quam omnes illos cum Iuda intrepide & irreuerenter buccellam illam deglutisse,atque ita diab H in cordibus suis aditum,sicut Iudas iccis c. Quin etiam potius contemplamur retierentiam,timorem, ac tremorem,quam prae se tulerunt Apostoli in tota illa nocte

qua tradebatur Christus, sicut &in lotione pedum, ad Christi dignitatem & ma

gnitudinem expauescunt, & se infra omnem creaturam coram illo demittunt.Tum eius dicta praeter morem animis infigunt, cumque omni obseruantia attentionem praebent: postea iniecto scrupulo de traditore futuro,omnes videas suam conscientiam ex plorare,ceriatim suam fidem at ue animum erga Dominum testari, venera que abundantius,quo longius conabantur proditionis suspicionem a se rem uere. Quanto cum terrore & pauore,atque admiratione &summissione audiuisse a Christo credas, Hoc est eo smeum,quod pro Vobis datur.Accipite,comedite: cum eos ad lotionem pedum a tanto Domino conspicias trepidare, de ad scelus proditi

ius incertum stupere3 Excellentia Domini & dignitas,quam habebat sibi persuasam,

ad tantam humilitatem & venerationem illos adigebat. Eadem dignitas an non inuitaret ad maiorem in sumenda Eucharistia adorationei quanto plus est pasci ca ne Christi, quam ab ea pedes lauari,& ipsam intra se, atque apud se prodere & coim spurcare,quam extrat Arbitror Euangelistas imitatos pictorem illum,qui cum Gricos proceres lamentantes oculis subiecisset in mactatione Iphigeniae,& ad patrem venisset, obuoluit eius caput,ut in stuporem prae magnitudine doloris versum p tius significaret,quam luctum eius exprimere postet.Sic Euangelistae in enarratione

nocti; illius destribui Christum & λpostolos quodammodo certasse inter se de di

lectione, humilitate,ac veneratione:sed cum ad summum dilectionis& humilitatis, atque honoris caput venitur,totum siletio cotegunt, ut ad voce, Hoc est corpus me

nihil Apostolos prae stupore potuisse proloqui intelligas Porro primi Christiani an

non reuerenter doctrinam Aeostolicam audiuerunt,& in precibus se gesserunt3 Anergo dubitandum, quin hoc sacramentum ab Apostolis diffributum magno cum horrore & honore fusi eperint Quod cum ab eo more destiuissent Corinthij, ira- cude Apostolus ipsos increpat,&ad pristinam verorum Christianorum in his mysteriis religionem reuocat.Iam no est inquitὶ Coenain dominicam manducare propter irreuerentiam, qua ipsam polluebat. Quod si ea religio in AchisApostolicis non declaratur, quid mim,cum nulli ritus nec celebrandae nec sumendae Eucharistiae distincte recitenturὶRursum aduersarij de impietate praeceptum hoc & adorationem exagitant.Nefas clamant praecipi vel leuissimam idololatriae occasonem ,quam maximam ex adorationiis in Eucharistia mandato dari de induci conqueruntur: quandoquidem si quis impurus sacerdos verba cosecrationis omittat, vel loco vini aqua

se dat & consecret,vel non intedat per verba Christi essicere quod ipse instituit,& nihilominus pro corpore&sanguine Domini populo proponat sua mysteria

dorada,adorabitur pura creatum. Certum autem videtur Deum noluisse, ac multominus praecepisse,velicuissimae idololatriae periculum. Aliis placet tacitam semper subesse conditionem,utpote si rite ac debito modo administrata fuerit consecrario: ita Vt nulli,aut pauci, hac in adoratione peccent,omnibus hanc utique coditionem tacitam,vel saltem habitualiter ut loquuntur Scholastici) habentibus. Quod inde nranifestum fit. Nam si ad oras rogaretur,quid ficeres, si scires no bene obitam cosecrationem, non dubium quin ingenue fidelis responderet, equaquam adorarem. Verum cordatiores alij absolutam adorationem hic requirunt. Alioqui si sub co ditione

702쪽

DE AD ORATIONE.

ditione adoraretur Christi caro in Eucharistia nihil non sub conditione a Christia- mst δε ει-no in religione agi oporteret. Adeundi, venerandique sub conditione essent Episcopi, presbyteri,atque alij omnes ministri,si nimirum legitime baptisati, ordinati

rite ac legitime baptisarent,consecrarent, absoluerent. Haec cnim ac sii milia pendet ex intentione,tum ministri, tum suscipientis.Is error, eaque sinio sacerdoti verteretur grandi flagitio & sacrilegio: fideli tamen simpliciter credenti, blitoque modo veneranti, cultus fieret innoxius. Hominibus enim humana susticit certitudo. Sic

Iacob nihil obfuit, quod ignoranti pro pacta Rachele Liani alteram filiam Laban

pater substitu it, nec in suppositae concubitu Iacob adulterium Vci incest una commisit, quia bona fide credidit se commisceri cum pacta uxore Rachele. Ita nec arto- latra iudicandus est, qui adorat Christum in pane non consecrato,quem putat bona fide consecratum. Ita nec periculose errat,qui falsum fratrem & simul'torem fidei habet pro fideli,atque hac ratione honorat:quia non impietatem hypocritς, sed fidem, quam in eo esse putat,honorat. Pulcherrime Augustinus. Opus est inquit in πι diiudicare atque dignoscere, cuna se Satanas transfigurat velut Angelum lucis, ne auia . 6α- fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus coq)oris fallit, men tem vero non moueta vera rectaque sententia, qua quisque vitam fidelem gerit, - nullum cst in religione periculum, vel cum se bonum fingens, ea facit, siue dicit, quae bonis Angelis congruunt: etiamsi credatur bonus, non est error fidei Chri--stianae periculosis, aut morbidus. Cum vero per haec ad aliena incipit ducere,

- tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna est necessaria vigilantia. Hactenus ille. Argumentum autem aduersariorum si quid momenti haberet, aeque valeret contra adorationem Christi cum hominibus conuersantis. Si enim aliquis derisor Christi , his qui vel Christum de facie non nouerant, vel caeci erant, dixisset, Petro transeunte, Ecce Christus transit: & illi adorassent vociferati, Miserere mei, fili David: numquid hi Petrum adorassent 3 Non, sed Christum , quem praesentem esse existimassent, & in quem cor & mentem conuertissent. Postremo ne nullum non moueant lapidem Aduersarij, ex eo quod sine exceptione exigamus carnis Dominicae adorationem, ubicunque fuerit,& maxime

in ipsi Eucharistia: erit etiam adoranda in sacerdote& fideli, imo& in bruto animai , liam absorbuerit. Quin potitis ex praecepto fi- ο- dei nos obligari volunt potius in homine fideli, quam in ipsa Eucharistia ado rare: quia digniore modo ut dicebant Valdenses consistit Christus in homine, r. b.ripia.

quam in sacramento , cum in hoc sit, ut eum sumant fideles cum reuerentia. Nec ita nos delirare oportet saddit Oecolampadiusὶ vi ta licius pani coniunctum corpus Christi putemus, quam Prophetis Spiritum sanctum , quem tamen in il lis non adoramus. Posteriori obiectionis parti respondimus capite pri mo,&eidem Rossensis his verbis satisfacit: Nemo nouit quae sunt hominis, ni-- si spiritus, qui in ipso est. Quamobrem nec certo scire de quoquam alio postu--mus, an Christum gerat in suo pectore, nisi forte per reuelationem id cuipiam 't - innotuerit.Caeter u per verba Christi rite prolata,quisque certus esse potest,Christit in cacramento praesentem esse. Quare tuto licebit, eum sub sacrameto adorare. Et si

de quoquam certi fuerimus,quὀd Christu haberet in pectore, quid prohiberet,no

homine dico sed Christit in eo adorare. Priore vero obiectionis . parte Gabriel Biel Ndis suisis ita soluit: Ante sumptione a sumete adorandii corpus,post,gratiar u actionibus pro C - - accepto beneficio vacandii. Vbicunque aute creditur esse, ibi venerandii 5: intus in -anima, licet no exterius in opere adorandu, maxime dii no csistat,quadiu sit in ho-- mine. Hoc vult ille, quod quadiu exterius cospicitur saluu&incorruptus acrametu,

703쪽

NON A REPETITIO

tandiu adoretur. Intra hominem vero &bestia, quia incertu est quandiu durat illisum, propterea regulariter & ex fidei praecepto non adorandu . Si constarct tamen , liquantia temporis integrsi sacramentu ctiam in bruto,aut consumpto sacramento, Christu in homine perstare& habitare,tadiu iustu foret in adoratione perseuerare, nisi sorte timeretur de bruti vel hominis propter rudes δc imperitos adoratione. Sic Magi non propter sordes stabuli, aut ibi iacentia animantia destiterunt a praesentis Christi adoratione: S: Chrysostomus narrat fideliu corpora propter sumpta Lucharistia saepe ab Angelis satellitu more stipari eorumque spirit si recta in coelsi abduci. Itaque quonia per verbii Dei maior & constantior est certitudo de prssentia carnis Dominicae & Christi in sacramento viso, quam pos Musiceptione in fideli vel bellua, de illius in sacramento adoratione nulla relinquitur, ut in illis, dubitatio. Quod auteca fuerit perpetua fides Ecclesiae Catholicae & obseruatio, Patru successione & testimoniis comprobatur. Vt enim ex Iacobi liturgia, &Clemete ac Magno Dionysio, Apostoloru aetatem ac more differamus ad caput De adorationis ritu, sicut Basiliuipitina, qui modii adoradi Eucharistia Apostoloru traditioni refert acceptu, sextus a Petro Alexander Papa de illa adoratione sic praedicat. Nihil in sacrificiis maius es-- se potest, quam corpus & saguis Christi,nec ulla oblatio hac potior est,& pura me-

te sumenda atque ab omnibus venerada:& sicut est potior caeteris,ita potius excoli & venerari debet. Proximus illis saeculis Origenes recitat circumspecta in vener, indo sacramento Christianoru obseruantia. Volo vos ait religionis vestrae exemplis in admonere. Nostis qui diuinis mysteriis interesse consileuistis, quomodocii inco pus Domini suscipitis, cum omni cautela & veneratione seruatis,ne ex eo parsi quid dilabatur. Reos enim vos creditis, de recte creditis, ne consecrati muneris quicquam

decidat. De esu atque adoratione illius carnis in Eucharistia Arnobius, Hieronymus , Basilius, Theodoretus de Augustinus interpretant uilios versiculos Dauidis: Edent pauperes, &saturabuntur, di audabunt Dominu,qui requirut eu. Maduca- uersit&adorauersit omnes pingura terrae: ex usque affersit ab Apostolis in Eucharistia Christum adoratum. Quoniam inter eos Augustinus, quid alij velint,explicat,apponam eius interpretatione. Vota sua Dominus inquit) vult sacrificium cor- poris siti intelligi quod est fideliu sacramentsi. Ideo cotinuo subiunx it, Edent pau-- peres &saturabutur. Hi enim saturabutur eo qui de coelo des edit, qui & coli cren-tes,& eius pace dilectionemque seruates,imitantur eius humilitate. laducauersit, ialc adorauer ut omnes diuites terrae. Superbos hoc loco diuites intelligere debemus, si recte superius pauperes humiles intelligebamus. Nec frustra hic ita distincti sunt, ut pauperes quide edat & faturetur, diuites manducent & adorent. Et hi quippe ad-ducti sitiat ad mesam Christi,& accipi sit de corpore de sanguine eius,sed adorat ta--

tum non cita saturantur, quia non imitantur.Manducates enim pauperes esse dedi-gnantur,aspernantur Christsi sequi,&similia perpeti respuut Sed fama celsitudinis eius excitati a mortuis, & gloria nominis eius in Ecclesia usquequaque diffusa per-- moti,& ipsi ad mensa veni sit,maducat & adorat,no tame saturatur, quia no esuri sit -& sititit iustitia. Alisi Dauidis locu , Adorate scabelisi pedum eius, quonia sanctum . est, Ambrosus,Aligustinus & Casliodorus,quasi vulgo creditu de eade adoratione repetiit. Sic enim Ambrosius: Cosiderate qua ratione ad incarnationis domini-cae sacramentu spectare videatur propositu Prophetae exemptu. No enim ex homi-nu vsu aestunandu hic scabellia. no est corporalis Deus,aut no immensus,ut tanqua sulcrsi pedibus eius scabellu subicctu putemus. Nec adorandii quicqua praeter Deu legimus,quia scriptu est, Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli scrutes. Quo ergo modo aduersus legem Propheta praeciperet, sub lege nutritus, & eruditus

704쪽

DE AD ORATIONE. 332

- in lege 3 Non mediocris igitur quaestio,& ideo diligentius consideremus quid sit - scabellum. Legimus enim alibi: Coelum mihi thronus cst, terra scabellum pedum

meorum.Sed nec terra nobis adoranda, quia Dei creatura. Videamus tamen ne te

-ram illam David adorandam dicat, quam Dominus Ictus in carnis astumptione su- scepit Itaque per scabellum terra intelligatur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, &quam Apostoli in Domino Iesu adoraue-- runt Edoctus ab Ambrosio Augustinus,eadem scre habet. Videte sinquit) fratres, ia- quid nos iubeat adorare. Alibi scriptura dicit, Coelum mihi ledes est, terra autem

scabellum pedum meorum. Ergo terram nos hic iubet adorare Z Et quo eam mo- do nos adorabimus , cum alibi dicat aperte, Dominum Deum tuum adorabis3 Anceps factus sum. Timeo terram adorare, ne damnet me qui secit coelum & tem ram. Rursum timeo non adorare scabellum Domini mei, quia Psalmuq dicit mi-

hi, Adorate scabellum pedum eius. Qusro quid sit hoc scabellum. Ad Cluilium' couerto, quia ipsumqucro hic, &inuenio quomodo sine impietate adoretur ter--ra scabellum pedum eius. Suscepit de terra terram, quia caro icrra est: de carne Ma- riς carnem accepit: in qua quia hic ambulauit,eamque nobis manducandam ad sata lutem dedit, nemo autem illam manducat,nisi prius adorauerit, inuentum est que - admodum adoretur tale scabellum pedum Domini, de non sol diu non peccemus dorado,sed peccemus no adorado. Certe necAmbrosius,nec Augustinus, hac quasi nouam a se inuentam obtrudunt expositionem,sed tanqua indubitata, & omnibus Christianis trita sequutur, ac de corporis Dominici adoratione in Eucharillia verba

faciut,taquam de re, quae sine scelere & piaculo negligi vel omitti a quoquano pos-- sit. Ante hos Cy rillus Hierosolymitanus ad eadem communicaturos hortatur. Post cori - comunione corpori s Christi,accede S ad calice sanguinis illius no extendes manu ς, ω mi πιαλ- sed pronus,adorationis in modum &venerationis,dicens, Arnu. Nihil moror quod cotra haec testimonia sarrit Petrus Martyr,quasi Christus absens adoretur in myst riis: sufficit nobis modo, quod credentes Lutheram C Erillum praesentem sine peccato nequeat ipsi adoratione denegare: nec certe Ambrosius & Augustinus alia cat sani adoradi Christu in Eucharithia inquirut,vel reddut, qua vera carnis S terrae vi

ut fici in illa praesentia.Ideb ait Ambrosius, Sic in mysteriis carne adorari, quam hicis ambulantem Apostoli adoraucrut:& A ugustinus exprimit, Quaero ipsum Christu- hic, S: hic inuenio terra eius, quς sine impietate adorari possit, qui caro eius est, in. qua hic ambulauit, S qua hic nobis manducanda dedit,ciusque manducadae gratia

- & adoradς oportet nos ad metam de ad altare accedere, ut idem Augustinus ad textum, Manducauerunt&adorauerunt pingues terrae,antea monuit: quandoquidem Christa sedente in coelo ubiq; datur adorare, sicut leuare puras manus in omni loco: nec ita peccas,si extra Eucharithiam non adoraueris, ut peccas,si in ipsa non adorati ris. Ex quo desinit Augustinus,certum locu praesentiae carnis Christi, & eius ador, co. Nos aut .

dae in Eucharistia, ob idque alibi tradit nos carnem Domini opertam panis forma hic adorare, ibidemque res inuisibiles carnem & sanguinem Domini honorare. Plura ex Augustino audies, capite Contra Sacramentarios. Ad eiusdem vero Auia Om μ' gustini sententiam Alexandrina Sc Ephesina Synodi videntur alludere, cum pro ' fitentur incruetam se latriam in Ecclesiis peragere,atque ita ad perceptionem carnis vitai sic ς accedere. Scio pro sacrificio incruento decenter hic latriam transferri: sed nihil impedit, quin pro tota adoratione de Eultu, cuius tars sit lacrificium, sit matur. Eodem etiam spectauit Nicena prima Synodus, cum iubet nos non demisse attendere tantum,quod in altari sub censum cadit, sed fide intueri Agnum tolletem peccata mundi, in mensa positum, de pretiosum seu honorandum eius sanguinem,

705쪽

NON A REPETITIO

ac vere se inere: quod utique monet, ut pluris fiat & honoretur Eucharistia, quam esse apparent.Tum enim agebatur contra eos,qui nihili sacramenta pedebant,& ii dignum Deo iudicabant,ipitini aut dona spiritalia sub elementa naudi huius red igi, ideoque ibi de te contenta in baptismo & Eucharistia disseritur. Eusebius sane E missenus totidem sere verbis mentem Concidi j declarat,atque ait: Sicut hoc, quod is in te Deuς laesa curauit,insecta diluit, maculata detersit,in baptismo utique non o- culis, sed sensib us animi credis: ita & tu, cum ad reuerendum altare salutari cibo iapotuque reficiendus accedis , sacrum Dei tui corpus & sanguinem fide respice, honora, mirare, mente continge, cordis manu suscipe,&haustu maxime interio ri assume. Martyr arrodit honorandi vocabulum, quasi minus quam adorandi: deinde annuit absentem in mysteriis honorandum. Sed cum Ela non dicat hon rari signum, sed quod illi subiacet, ac mente praesens pe spicitur: utique adorandi loco ,honorare tanquam generalibus substituit,&dc praelante corporis ac sanguiunt, Dominici substantia intellexit, in quam ibi tradit, visibilesque terrenas creaturas conuerti. Eadem cum Nicena Synodo phrasi Chrysostornus scripsit, inters cra mysteria Agnum ibi iacentem, & tollentem peccata mundi inuocari, qui cum aliis vetat manducare,ptiusquam adoraueris. Considera inquit quaeso, mensa re galis est apposita:ipse rex adest,tu astas oscitans. Si pura sunt vestimenta, pura ani-- maestola, mensi; igitur accumbe,adora, S communica. Quinetiam Christianos pu-defacit,qui segnius aut rarius ad sacra ventitant,& ad Christum adorandu.Hoc cor pus exclamat in praesepi reueriti sunt Magi, S: viti barbari longo itinere consecto, iacum timore ac tremore plurimo adorauerunt.Imitemur ergo barbaros nos coelom is ciues Illi cum praesepe tantum S tugurium,nec eorum quicquam, quae tu nunc in- tueris,uideret amma cum reueretia & honore accesserunt.Tu vero id no in prese

pi,sed in altari non muliere quae in ulnis teneat, sed sacerdotem priscntem,&spiri-- tum perabunde super proposita diffusum sacrificio vides.Nec simplex,uel simplici

ter, ut illi,corpus intueris,sed eius potentiam,&omnem cognoscis administratione, in& nihil eorum,quae per ipsum facta sunt,ignoram,&diligenter initiatus es in omni bus.Excitemur igitur,liorrescamus,& maiore quam barbari illi prae nobis seramus pietatem,& no simpliciter nec id de accedetes, igni vehementiori accedamus. De more adorandi Christu in Eucharistia super altare,egregiam narrat Gregorius N etiantenus in sororis Gorgoniae funere.Hac historiam. Desperatis inquit in aliorum omnium auxiliis, ad mortalium omnium medicum soror 111 morbo confugit,n istisque intempesta caligine obseruata, cum leuius aliquanto morbus urgeret ad al- tare,cum fide procumbit,eumque qui super illud colitur,cum magno clamore ob-- testans,omnibusque nominibus appellans,atque omnium rerum, quas omnes mi- rifice gesserat, commonefaciens nam utriusque Testamcti historias callebat tande- pia & praeclara impudentia effertur,&c.Petrus Maayr mulieris impetitiam excusat: sed rerum Christianarum gnaram frater praedicat. Martyr non Super altare vult ver

ii dictionem is , sed In altari: ut adoratio quidem Christi corporis absentis fiat in altari, non autem super illud iacenm colatur. Sed eodem prorsus stilo Gregorius subitu cit,sororem caput inclinasse super altare, de cur potius procubuisset ad illare venerabunda,quam in alia parte templi .Et an non id venerabatur, quod oculis admouit,& tetigit super altare,ad imitationem foeminae languinistuae, quae Christi fimbriam adorabunda quoque attrectauit cui sororis factuin Gregorius comparati oportetigitur eundem Christum cum fimbria,seu Eucharistiae operimeto,super altare stetisse, cultumque ibi suille, cui Gorgonia oculos applicauit. Quin etiam Patres ipsi afferunt,non a solis hominibus Christum in altaris sacramento coli,sed ab ipsis An-

706쪽

DE AD ORATIONE 333

gelis, qui frequentes & venerabundi sacris nostris intersunt. Ex Chrisostomo lo- ,, ei sunt fere innumerabiles,sed unus hic insignior.Cdm sacerdos sinquitὶ Spiritum ob st. n. - sanctum inuocauerit, & facrificium illud horrore ac reuerentia plenast unum per-- fecerit, communi omnium Domino manibus pertractatomer id tempus & Ange- λή- . ἱ--li sacerdoti assident, S: coelestium potestatum uniuersus ora o clamores excitat, deis locus altari vicinus in eius qui immolatur honorem, angelorum choris plenus est: C- ,s. i. ia- id quod abunde licet credere vel ex tanto illo quod tum peragitur sacrificio. Equi- m riis dem quedam commemorantem olim audiui, cum diceret senem quendam,virum Ita . '- mirabilem, cui multa fuissent mysteria diuinitus reuelata, sibi narrasse tali quon--dalii sese visione dignum a Deo habitum: per illud tempus repente Angelorum - multitudinem conspexisse, quatenus humanus asipectus ferre poterat, fulgentibus, vestibus indutorum altare circundantium, sic denique capite inclinatorum, ut si is quis milites praesente rege stantes videat. Ambrosij vero textus est: ubi caro tua in Α- . Ο --veritate sumitur, sanguis tuus in veritate bibitur, ubi summa imis iunguntur, ubiis adest praesentia sanctorum Angelorum, quanta cordis contritione, lachrymarum in sente, reuerenti tremore, corporis castitate, animi puritate celebrandum diuinuinis hoc & coeleste sacris ciuini Quis inquit Gregorius fidelium dubium habere possit, o --. me. - in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Iesu Christi - mysterio Angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus iun--gi, unum quoque ex visibilibus atque inuisibilibus fieri Alias multas aut horit tes Patrum sequentia capita suppeditabunt, in quibus animaduertas omnes de adoratione carnis Dominicae in sacramento numquam loqui, vel disserere, tanquam de re dubia & controuersa, sed ab omnibus credita & confessa, quam nefas esset spernere, vel negligentius obire. Quinetiam plerasque dissicultates in religione de scripturis expedire ac soluere ex illa, tanquam ex quodam religionis fundamento, quemadmodum ex Ambrosio,Augustino,atque aliis,hic protulimus. Postea proferemus de Theodoreto , ex adoratione Eucharistiae probante carnem Christi vere adorandam. Ex his vero triplex Lutheranorum error circa praesentem n , .. --, articulum concidit. Priori nedum ex praecepto nolunt coli Eucharistiam, sed cultum pro idololatria insectantur. Altero, ex ipsis mitiores piam quidem assentiuntur Christi in illa venerationem esse, sed inficiantur necessariam, vel imperatam. Tertio, cordatiores & oculatiores fatentur, sine reatu & scelere non praetermitti, sed in solo usu & sumptione requiri Nam ex Dauide, Apostolo, atque Augustino constat,neminem pie manducare,nisi prius adorauerit, & non peccare, qui adorauerit: sed contra,qui ab adoratione defecerit,reatum incurrere. Ideo adorare nec idololatria est, nec liberum est & indifferens colere,vel a cultu abstinere,nec in solo usu cultus vertitur,cum nemo uti debeat, nisi prius adorauerit, & extra usum Gorgonia coluerit, & coli solitum Christum super altare Gregorius Nanetianzenus assirmauerit, atque ad eum ibi adorandum Chrysostomus atque alij invitent, sicut a Magis sine sumptione adorabatur, & in sacramento ab Angelis adorari amtiquitas testatur.

EX ADORATIONE OSTENDI PRAESENTIAM ET

existentiam corporu trianguinis Domini in Eucharistia, contra Sacramentarios. . C A P. F.

707쪽

NON A REPETITIO

X praesentia corporis Dominici quam necessario eius adoratio cinsequatur, caput superius contra Lutheranos pervicaciores denaonstrauit Nunc vicissim ex adoratione, quae si in sacramento corporis Dominici, in eo praesentiam contra Sacramen tarios astruamus,& quid ipsi sacramento venerationis sit impartiendum , postea

contra Mediastinos excutiemus. Cinglius recte iudicauit, verba Christi de institutione Eucharistiae,in naturali sono & proprietate retineri no pos se, quin ex ipsis corpus adesse,& adoratione assiciendum amrmaretur quam ne cogeretur fateri de admittere,maluit Christum de sacramento tollere, di perdere, ac scripturam peruertere. Huius enim suae audaciae nullam grauiorem causam assert, C .e isto. ad quam adorationis metum.Sic enim habet: Si verba Eucharistiae non fuerunt tracte-nus rectὰ intellecta, peccatum est hic magis quam ulla in re: ut nescio an maior fue- rit abominatio, adorauisse aureum vitulum in Dan, quam adorauisse panem istum is benedictum, si modo panis solummodo est. Apte sane Cinglium, Caluinum,atque alios contuleris cum Herode, Herodian6sque cognominaris, qui se admodum an xios ac studiosos simulant de vero Dei cultu,cum interca ea simulatione & praetex-sa -- . , tu nihil curent,quam Christum de medio perimere: de quibus illaChrysosto- ab ista Chri mus loquitur: Si Magus forte sis, nihil te ad hunc regem introire prohibebit,ado- tatu ius modo & honoraturus Dei filium venias,& honorem cum gaudio & tremo-- -- . . re hunc osseras: sed caue ne Herodi essiciaris stini lis,dc dicas, Ut & ego venies ado- Ust .φ . rem eum: cumque veneris, interimere coneris. Huius enim similes sunt,qui indignὸν ' abutuntur communione mysteri j Reus,inquam, laic est corporis & sanguinis Do' mini.Tales habent in se tyrannum Herode peiorem,nempe Mammonam,qui cul-tores suos mittit ad Christum,ut specie quidem adorare videantur:eum Vero,qua-- tum in ipss est,interimant,quem adorare ipsi simulant. Timeamus ergo, ne quan- tum in ipsis est, interimunt,quem adorare ipsi simulant. Timeamus ergo, ne quan- do supplicum speciem geramus, & adorantium: opere vero existimemur inimici. Caluinus ac Petrus Martyr, quia se adobrui testium antiquorum multitudine dea- dorato Christo in Eucharistia sentiunt, partim eleuant Patrum testimonia, quae ne

queunt deprauare quasi non quibusvis Patribus sit credendum, ut praefatur in hac materia Martyrin partim a se stare contendunt, de adorationem ab illis commem ratam non serti in rem sub signis latitantem, sed ad Christum sedentem in coelis r

se serti,de quo nos commonefaciat sacramentum. Caluinus consensonem cumTi - -

, . θ. rinis hoc pacto concludit: Quyd si imaginatione nostra Christum pani & vino M- -

7- me misi, gere non est,multo minus licet eum in pane adorare. Quanqua enim panis in sym-

oolu,& pignus eius,qua habemus cum Christo comunionis, nobis porrigitur,quia in tamen signum cst,non res ipsa,neque rem in se inclusam habet,aut rixam,idolum ex eo facultat,qui mente suam in eum conuertunt, Christum adoraturi. Ex veteris is Ecclesiae obseruatione, populus praemonebatur starsum corda erigere,ut intelligeret non esse signo visibili inhaerendum ad Christum rite adorandu, sed animum eri -- Ο a d dum in canum,ut ibi Christum recipiant & adorent. Martyr vero ita cauillatur: De in

adoratiope quomodo adhiberi debeat in percipiendis sacramentis, in praesentia is parum dicam, nempe in re aperta, quonia si mens non ad symbola, sed ad signi scala reseratur, potcst adoratio licite interponi. Sic cu auditur in Symbolo, Et homo fa-

stus cst,aut Oratio aliqua consimilis, permulti Christum adorant,cum tame corpus iscius praesens non habeant. Quare cum percipiuntur sacramenta, audiunturque prO-1 suoncs ad ea spectanctes si Dominum adoramus,non propterea illius reale cor-POrescinquetcstainur praesentia.Quid ergo aiunt lapistae carne Christi in mysteriis ia

708쪽

DE AD ORATIONE. 33

- adorariὶ Hoc seri oportere non negamus. Christum enim ubique de in verbo suo, - & in sacramentis ab ipso institutis adoramus, de statim ad nomen Iesu caput aperi-- mus. Et in Italia cum in Evangelio legitur, Et verbum caro factum est, cumque inis Symbolo,& homo fictus est, omnes astantes procumbunt. An cum in his verbisia pura sinceraque fide adoretur, in eis Christum realiter& corporaliter esse crede-- musὶHeildebergenses vero assenti utur adorari Christum in Coena, cum tamen negent in sacramento venerandum, quia Coenam pro actione coelesti, quae mente Christum in coelo intuetur usurpant, non pro eaterna sumptione sacramenti. Ideo superstitiosum iudicant, si quis anxie caueat,ne quicquam decutiatur in terram de

ane Eucharistiae, aut si quisquam se coram eo prostrauerit. Consideremus itaqueorum discordem concordiam,ac mutuam de idololatria condemnationem. Caluinus quidem aliquando adoratione digna in genere existimat omnia sic ramenta. - Scribit enim: Saeto Dei verbo, & adorandis mysteriis, ne temere, praepostereque ea Li. m. - abutamur,vel ad ambitionem, vel ad auaritiam,vel ad ludicra nostra, sed prout im- D. N. . -- eressam gerunt nominis diuini dignitatem, suum internos honorem ac pretium - semper habeant.In libello,quem Gallice edidit, De sormula administrandi sacra-- menta, sic loquebatur: Quoniam percipimus vere Christum hoc sacramento, pro- raris.om-pterea merito adoramus in spiritu de veritate in sancta Coena, & sumimus Eucha ' -ristiam cum grandi reuerentia. Postea in aliis huius libelli editionibus & sormulis ia .iis, Geneuensibus dispuncta fuit tota illa clausula, utpote prorsus profanata Euchari, stia. Nihilominus teneri non potuit Caluinus, quin contra Hollandum pro impietate habeat, panem Eucharisticum canibus proiicere,ita ut eius usum aliquo dignaretur honore.Caeterum in aliis librili pro idololatria puta assurgere,vel genu flectere coram pane Eucharistico, sicut illi exprobrat Uvestphalus: & certe totam vene- me M. A. rationem sacramenti vocat carnalem, quae dona pro datore colat. Propterea narrat D. Espen. sibi testatum ab opulento mercatore Lutetiae, non placuisse ministris ad- restisania.r

geniculari sumentes Eucharistiam. Quod si sic nesis est panem illum venerari,quid distabit a profano Z quid impediet canibus&asinis apponi λ quid erit causae,quominus putetur idololatria venerari quocunque pacto verbu Dei, omniaque alia mysteria,quae adorada nominat Caluinus,&quae in honore & pretio este iubetiPanis enim hic, sicut alia, est mysterium de secramentum, & tam praesto ex sua institutione habet Deum & christum, quam verbi diuini Euangelium. Idcirco recte con-

tra Caluinistas ratiocinatur Lutherus. Nos ait non tantum orates, sed & bapti sen- μώ--s tes,absoluentes,& absoluti Maccedentes ad sacram synaxim, qui ii etiam ad recita-

tionem promissionis, vel textus Euangelici, genua flectere, vel saltem stare debeia mus, in lisnum adorationis,seu reuerentiae,seu grati tudinis. Et si in Coena Dominiaia canihil aliud porrigeretur, praeter panem & vinum, sicut sacrametarij blasphemat, tamen est ibi promissio,& vox diuina,&Spiritus Anctus per verbii in Coena. Ideo - 'ue nos decebat cum reuerentia accedere. Quanto vero magis id seri par est,qua-

do credimus adesse verum corpus & verum sanguinem curn verbo In odium Eu-

charistiae maluerunt Cingliani de Caluin istae semel omnia diuina mysteria pollue

re, omnemque religionem crga ipse exuere, ac contra naturae praeceptum in ip- ruri sin asis nomen Dei tu vanum accipere, quam quicquam venerationis ex eadem ratione VI

altaris sacramento relinquere. Quocirca nec in nomine Iesu genua stectunt, tametsi praecipi Caluinus alicubi contendat,nec caput ad ullius nominis,aut verbi diuini prolationem & auditum aperi ut, nec nisi tentaculo,aut coena facta coenam Dominicam capessunt,nec in baptismo aliter quam in ludicra aspersione se gerunt Non- nu qua cotra Caluinus inuitus fatetur, pani coenae eum deserendum honorem, vino

709쪽

NONA REPETITIO

C , . c-- tanibus iactetur, 3c eo se esse animo negat, ut velit omnes ceremonias improbare

quae honestati & ordini publico inseruiunt, quibus maior reueretia sacramento exhibetur,modo apte conueniant, de sobriae sint. Sic Caluinistas de Cinglianos plerosque videas etiam non cogitantes ultro religiosius se componere in illius panis susceptione quam in Euagelij auditione,& cocione, aut diuini nominis mentione,& quam Catholici faciant in Catechumenorum pane, qui sacramentum dicitur, sed non corpus Christi. Ex qua, no solius doctrinae, sed factorum cum doctrina,&Mώiονἰ λlο- inter se pugnantia, coarguuntur Sacrametari j maiori idololatria quam nos infici, 'μ' si cora panis vacuo secramento eo cultu defunFutur, quo no desungeremur,si Eucharistiam inanem panem putaremus,nec cora Catechumenoria pane desungimur aut magna impietate laborare,si nihil inter profanum de sacrum discri minat,& Dei ac Christi res& nomina contemptim suscipiunt. Nos autem imprimis statuamus, p. . - .noia suscere, s adoretur Christus in Coena, seu sacramenti celebratione,quod volunt Sacramentari j. Nam singularis ac peculiaris hic requiritur adoratio praeter communem, quae Christo in omni loco debetur. Nam noc singulare Dei beneficium desiderat suam peculiarem venerationem, sicut suam peculiarem habet fidem. Vt enim filius Dei incarnatus singulariter adoratur a Baptista in utero, a

pastoribus de Magis in stabulo, ab Angelis in deserto, sic adorari debet a fideli bus in sacramento, cum ibi sit aliqua peculiari praesentia, seu reali, seu spiritali. Non igitur sufficit ei, qui Coenae interest, ut Christum adoret: quod utique esset

necessarium, etiamsi nullo speciali modo in sacramento esset: imo si nec hoc unquam sacramentum institutum fuisset. Nec adoratur sola deitas , vel Hypost sis, quae ubique, sed Christus, ut in hoc sacramento realiter praesens, & corporaliter. Sit licet fides in Christum necessaria, de ponenda ante solam spiritalem sumptionem, vel etiam sacramentalem, non tamen sussicit, sed postulatur propria & peculiaris, qua creditur verbo eius dicentis , Hoc est corpus meum: de, Qui manducat me,vivet propter me. Errant ergo primum Aduersari j, qui non aliter adorandum Christum in hoc sacramento docent, quam omni in loco, & quam si nullo aliquo speciali modo hic adesset. Nam cum nullam singularis honoris rationem habeant circa hoc sacramentum, fit ut nullam fidem pro testentur singularis alicuius praesentiae de Christo. Quis autem ille sit modus praesentiae ex diuersitate adorationis & venerationis facile tandem concludetur. Sacramentalis modus,

seu signi ratio con siderata in pane, nec respondet, nec exigit debitum, de hactenus is is a. post Apostolos delatum huic sacramento honorem. Catechumenis licuit semper ' Euangelij auditioni interesse , omnibusque orationibus, ac lectionibus, inquibus Christus adorabatur, eo modo quo Aduersariis placet adorari in sacramen-- to. In his enim cum fidelibus aut assurgcbant, aut genua & capita demittebant: numquam tamen illis fas fuit Christum in Eucharistia intueri, aut venerari. Alio

igitur modo oportet ibi Christum esse de coli, quam in puro signo sacro. Dei de de pane benedicto , quod esset signum de sacramentum corporis Christi,

CBq. . m. licuit Catechumenis 3c canibus etiam edere, ut ait Chrysostomus: at panem Eu- 7 v eliaristide nee canibus iactare , nec Catechumenis unquam concessum suit de-' ' gustare, propterea quod non solum sacrametum corporis esset, sed corpus ipsum, nec solum panis sanctificatus crederetur, sed ipsa sanctificatio, quemadmodum a- , pud Augustinum & Chrysostomum legitur. Disparitas ergo venerationis de pretij

u ex rei disparitate nascebatur atque arguebatur, de a singulari aestimatione

Ast i Eucharistiae, stingularis ac realis Christi in ea praesentia authoribus illis conuincebatur. Nec unquam ea praeparatio de probatio ad auditum Euangelij, de

diuini

710쪽

DE AD ORATIONE.

33sdiuini nominis vel sermonis ab Apostolo, quae in sumptione Eucharistiae quaeritur,

nec ab eodem alia ratio tante dispositionis & singularis venerationis redditur, quam - quod hic discerni oporteat esse corpus Domini. Propterea ait Augustinus: Aliter Α-- eostolus per linguam suam,aliter per epistolam, aliter per sacramentum corporis &-ianguinis eius significauit Christum. Nec linguam quippe eius, nec membranas, is nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa literarum, corpus - Christi & languinem dicimus, sed illud tantum, quod ex terrae frugibus acceptum, - & prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritalem. Et infantes non - nouerunt quod in altari ponitur, S peracta pietatis celebratione consumitur, unde, - vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Quod cum per ma--nus hominum ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur, ut sit tam in magnum sacramentum,nisi operante inuisibiliter spiritu Dei.Etsi nunquam discant l.

, experimento,uci suo,vel aliorum, & numquam illam speciem rerum videant, nisi Dei rami. N. - inter celebrationes sacramentorum, cum offertur & datur, dicatiorque illis authori '

- tate grauissima,cuius corpus & sanauis nihil aliud credent,nisi omnino in illa specie

- Dominum oculis apparuisse mortalium, & de latere tali percusso liquore illum om- nino essi uxisse.Hic Augustinus declarat Christianorum religionem vetiatam maxime in adoratione huius sacrameli, quς in eius oblatione & sumptione praestabatur. Ob id ait sacramentum hoc altumi in usum religionis, & pietatis celebrationem: ac Contra Faustum vocat sacramentum religionis,ubi de adoratione agebatur, quam a Christianis Baccho & Cereri Gentiles,pani vero & vino Manichaei mentiebantur

fieri. Ad illam vero statim ab infantia instituebantur Christiani pueri, qui ideo grauissima authoritate docebantur esse corpus Christi, qui in tali specie voluisset apparere oculis mortalium , atque ab aliis signis Christum significantibus discrepare, quod hoc sacramentum esset signum, & nihilominus ipsummet corpus Christi ex terrae frugibus ad illam visibilem speciem perductum hominum ministerio, sed omnipotentia Spiritus sancti. Itaque Eucharistia sacramentum quidem est, & signum sicut alia,ted no nudum ut alia:imd etiam corpus ac sanguis Christi est: ideoque prae aliis colitur & adoratur, quantum interest inter nudum signum, S rem ipsam in signo. Causam vero adorationis etiam pueris rerum ignaris rogantibus re-

ondetur, quia sit ipsum corpus Christi,&sanguis in specie panis & vini. Quamuis

baptismus nouae legis proprium censeatur sacramentum, Spiritumque iii aqui lotione afferat, non tamen adoratur ipsa lotio, nec aqua, sicut Eucharistia: quia non . m. in essentia adest spiritus in aqua, sed tantum spiritus donum: in Eucharistia vero insidet caro Christi adoranda. Quod si tantum essicacia camis insideret, non ipsa Eucharistia vera adoratione esset assicienda,sicut nec aqua baptisini, quia tum donupro datore coleretur: quod accusat merito Caluinus. Quanto minus illa perserret adorationem veram,si latum nudum esset signum, ut Eu et ij pridicatio &script ra sacra,ac quςcunque Verba diuina.Non negamus plurimum honoris tribui oportere sacris signis &sacramentis. Non negamus amplius deberi diuinis donis, S Deuper ipsa adorari: sed impium fuerit tantum venerationis effundere signis & donis praesentibus,quantum impenditur Deo ipsi,& Christo eius praesenti. At cum in Eucharistia ea fieri a Patribus praedicetur adoratio, quam Christo in terris Apostoli atque alij praebuerunt,&quam Angeli in coelis illi exhibent,ut de Ambrosio atque Ditis superiori capite audiuimus: irreuerentia verὁ illata sacramento aequatur ab Ap stolo in scelere & poena impietati Iudaicae,qua Christum conspicuum misere diuexarunt,eficitur proscistδ,ut longe alia veneratio reputetur,quam quς conueniat signis,aut donis diuinis, sed quae coarguat Christi tam veram hic, quam haberet in

SEARCH

MENU NAVIGATION