De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

721쪽

, NON A REPETITIO

tum, non ut tangamus solummodδ,scd ut comedamus,& saturemur. Adeamus ec ago Chrittiun singuli aeg rotantes cum magna fide.Nam si qui fimbriam eius tetis iarunt,tunc omnes conualuerunt, quanto magis corroborabimur,si totum in nobis is habebimus3 Cum fide autem acccdere, non est, ut tantummodo propositum cor-

pus recipias,sed & quidem multo magiis, ut mundo corde tangas, & sic adeas, que-- admodum ad ipsum Christiam Gregorius Nanetlangenus de sua sorore verba ista fa-cit: Pia quadam impudentia impudens eam, quae ad tactum fimbriae Domini,quore sanguinis compres Ierat,imitata, capite super altare reclinato & admoto, simili cum peccatrice,quq Christi olim pedes irrigarat, lachrimam profluuio,panque clamore non se prius cellaturam comminata, quam ianitatem adepta, illo pharmaco totum corpus suum ungens,& sicubi manus eius aliquid signorum, aut ex pretiosi corpo-ris ac sanguinis Dominici sub exemplari recddiderat,& lachrymis a)miscens o mi - taculu)protinus liberatam se morbo sensit, J tam animo quam corpore leuata re-- cessit, utriusque lanitatem, spei suae mercedem adepta. Qui a nobis vocatur Petrus Chrysologus,candem urget comparationem. Tetigit est; mulier vestimentum, &ab antiquo eli curata laguore. Miseri nos,qui quotidie corpus Domini tractamus, de sumimus,& a nostris vulneribus non curamur. O quid haec mulier vidit habitare in Iesu interioribus,quae vel in eius fimbria diuinitatis tota vidit inhabitare virtute 3 O quam docuit mulier, quantu sit eius corpus, in cuius fimbriatatum haec esse mo-strauit3 Audiant Christiani,qui quotidie corpus attingunt, quantam de ipso corpo- re sumere possint medicinam, quado mulier totam rapuit desola Christi fimbria sanitatem.Sed quod nobis flendum est,mulier de vulnere medicinam tulit,nobis medicina in vulnus retorquetur. Hinc Apostolus tangentes corpus indigne sic admonet : Qui tangit indigne,iudicium sibi sumit: Et quod inde temeritas infirmitatem ςapiar,unde fide s accipere debebat sanitatem. Patres sane unicam rem proprie existere in sacramento omnes consentiunt, nempe corpus&sanguinem fili j,non pane, aut aliud, sed panis & vini species,tanquam accessotia illius corporis & sanguinis, ac quasi tegumenta illi corpori &sanguini apposita cognoscunt. Qua de caula noluerunt sacramcntum vocati corpus Christi,aut Deum,per synecdochen,quasi una res exiliat,quae aliam existentem contineat,sed proprie ac sensualiter sacramentum esse corpus Cluiisti,& Deum, quemadmodum dcfinitum suit contra Berengarium:seimsualiter item corpus Christi, S: Deum videti,tangi, & tractari, sicut in statu naturali videbatur corpus idem & Deus in Christo sub aliis accidentibus operientibus natu

ram humanam,& personam filia Dei in Christo: quia ut in illo statu naturali propter

unicam existentiam Dei &hominis, atque accidentium,etiam sensualiter dicebatur videri, adorari,crucifigi id quod existebat Deus & homo cum suis accidentibus apparentibus: ita in statu sacramentali propter unicam existentiam,quae omnia sustentat quaintiis diuerso modo, itidem vere asseritur, non per solam synecdoche, totum quod existit,cum accidentibus adiacentibus in ipso sacramento, etia sensualiter esse Deus,Christus,& corpus eius ac sanguis,in accidentibus panis & vini apparentibus,& videri ac tractari manibus sacerdotum, atque adorari. Licet enim extrinseca illa accidentia panis 3c vini non assciant Cluilli diuinam naturam vel humanam,nec extilentiam filii Dei, afficiunt ramen quodammodo eorum prς sentiam, a qua sustentantur:ita ut quemadmodum Deus varias species olim assumpsit, in quibus apparebat,quas ipsc operabatur,& fulciebat sua praesentia ad tempus pro arbitrio suo,& ab ipsis propterea cognomenta capiebat, veluti ignis consumens, atque alia: eodem pacto ait Auguilinus operatione Spiritus sancti, minis erio hominum, ad speciem

panis de vini corpus Christi & sanguinem perduci, a quorum praesentia fulcitur illa species,

722쪽

DE AD ORATIONE

3 rspecies, via Dei praesentia fulciebantur aliae ad diuersas apparitiones formatae, vi in tali specie panis & vini sicut ait Augustinus oculis mortalium appareat: subiungsta rue,mirantibus ac rogalibus pueris, quidnam esset quod in altati appareret ex terrae rugibus acceptum, & in usum religionis atque adorationis ac pietatis celebritate assumeretur,nihil aliud responderi, quam grauissima aut horitate esse corpus Christi, quod in tali specie seu accidente appareret, siue forma panis & vini opertu Christi corpus esse, sicut ex eodem &Prospero a Gratiano citatur. Quamobrem sicut

Magdalena & Apostoli non dubitarunt proprie loqui, & assirmare a se visum Dominum, & adorare,cum illis appareret, non solum in naturalibus accidentibus, sed etiam in alia effgie, quam unica adoratione, cum illo adorarunt: ita non debemus dubitare, proprie,& non synecdochice, a nobis videri Dominum, & tangi & ado rari, cum apparet in panis & vini effgie,quam unica etiam adoratione colere opor tet cum Domini praesentia, aqua sustetatur. Idcirco non sunt locutiones synecdo- t..chicae,quoties profitentur Patres adorandum esse sacramentum altaris, aut panem - Ω

Eucha isti aut symbola corporis & sanguinis Domini. Non enim crediderunt ea per se existere, aut diuersam existetiam a diuina fili j Dei ibi nancisci:sed ut ab unius existentiae diuinae,& liumanae naturae in Christo praesentia, sibi persuaserunt conti- Ini neri & sulciri, ita eadem & propria, atque unica adoratione cum filio Dei& ca

ne Christi symbola tanquam quaedam, si non Christi simpliciter in se, saltem prinsentis Christi accidentia statuerunt honorari. Pagani & Manichaei exprobrabant Christianis,quod panem & vinum adorarent, & ossicium religionis circa illa exercerent. Augustinus non negat adorari: sed distinguit, non adorari panem qui nasci--αο. --tur, sed qui sit certa consecratione nobis mysticus.Proinde quod non ita inquit fit, - quavis sit panis&calix, alimen tu est refectionis, no sacramentu religionis. Explicat

igitur no quemlibet panem coli, quasi Christu in omni pane& spicis ligatum, ut fin-sebant Manichaei, sed sinpularem panem, tanquam Christum singulariter praesentem, religione assici: eumque panem vocat sacramentum religionis, quia in usum religionis & cultus diuini assumeretur, sicut ipsemet in libris De Trinitate imterpretatur,ubi panem ex terrae frugibus acceptum fieri ait tam magnum religio-

sacramentum operatione Spiritus sancti, per qua corpus Christi in panis effgie oculis mortalium apparuisse subiicit. Eidem pani venerationem sineulariter debe- singulariter debeii, eamque praecipi ab Apostolo scribit, quia lit corpus Christi. Theodoretus ex adoratione sacramenti probat Christum ipsum proprie adorandum, &causam explicat,cur adorare oporteret sacramentum, non utique quia Christum significaret tantum,aut ipsum contineret, sed quia post sanctificationem & cosecrationem panis & vinum intelliguntur esse facta, quae creduntur esse, nempe corpus & sanguisis Christi. Apud eum Orthodoxus ita ratiocinatur: Non solius hominis corpus, sed - Domini nostri Iesu Christi,unigeniti filh Dei corpus, salutem nobis procurauit.Sin - autem id tibi paruum& vile putatur, quomodo eius typum & figuram venera

bilem ac salutarem existimas Cuius enim typus est προ- ηiὸsi σι ζεσμοι id est, is adorandus ac venerandus, quemadmodum est ipsum exemplar archetypum vile at-- queaspernandum Ne autem sacramentum,tanquam signum vacuum re significa- ista,propter relationem ad ipsam, tantum mereri adorationem ex illo textu quisquaia colligeret,alio in loco se explanat,&ait:Mystica signa post sanctificationem intel- n Lis liguntur caesse,quc facta creduntur,& est,adorantur,utque illa sint, is quae creduntur,neque amplius nominantur quod prius vocabantur,sed corpus ap-

. pellantur. Hic instant Aduersarij, quasi Theodoretus manere panis substat iam de-- cernat, & tamen adorari. sed de hoc in libris de Transi ibstantialitate diistum est.

723쪽

NON A REPETITIO

Satis est in praesentia a Theodoreto doceri, symbola vera ac propria adoratione coli, qua ipse Christus erat colendus in flatu naturali: alioqui non probe ratiocinaretur ab adoratione symboloruin ad adorationem corporis separati a symbolis, nec adorationis iustam rationem affert, quia credantur non sola esse symbola corporis ipsius, sed ipsumnaci esse corpus, & ideo vere ac propriὸ adorari, sicut corpus Christi in exilientia visibili adorari debet. Iconomachi post Manichaeos& Origenistas nolebant tes materiales, quantumuis sacras, honorari, quia sensu carerent. Damascenus in eorum resutationem ait: An non materia mensa vita

lis , quae nobis subministrat panem Vitae Z An non materia aurum & argentum, quibus conficiuntur cruces, lances , & calices Quin etiam prae his omnibus an 'non materia Domini nostri corpus de sanguis 3 Tria materialia propter corpus Christi & sanguinem veneranda commemorat, altare, vasa,&sacratia entum ipsum: sed discrimen inter eorum veneratonem allegat,quod duo pri ra aut significent, & subministrent ipsum corpus & sanguinem: tertium vero non tantum idem praestat, sed est ipsummet corpus & sanguis, re materiali conuenita S adornata, ob Idque res illa materialis prae aliis honoratur. Si tantum synecdochica honoratio sacramento deberetur, non pluris esset faciendum, nec magis venerandum, quam aut calix, aut altare,in quibus corpus Christi & languis per momenta habitant, & quibus adoratio tribuitur, propter consortium & coniunctionem cum corpore Christi de sanguine: sed alia est ratio in sacramento, qua vere pronuntiatur sacramentum corpus & sanguis Christi esse, non autem alia. Propterea ex mente Augustini & aliorum, constat sacramentum venerabile & adorandum, non a Patribus per synecdochen vocari, sed proprie. Sic Am-brosus ait: Qui vulnus habet, medicinam requirit. Vulnus, quia sub peccato is sumus, medicina est coeleste & venerabile sacramentum. Quae verba Augusti-nus sua secit. Nec obest, quod coeleste appellat sacramentum , & non terrenum , non quia non sit terrena materia, sed quia existentia non sit terrena, vi homo coelestis in Christo nominatur , non qui humanitatem exuerit , sed qui coelestem existentiam nactus fuerit. Vere etiam in Concilio Viennensi a clamatum fuit: O excellentis limum sacramentum to adorandum, Venerandum, incolendum, glorificandum, praecipuis magnificandum laudibus, dignis praeconiis exaltandum, cunctis honorandum studiis, deuotis prosequendum obsequiis, &- sinceris mentibus retinendum. Vere denique canit & concludit Ecclesia: Tm--

tum ergo sacramentum veneremur cernui, & antiquum documentum nouo ce

dat ritui: praestet fides supplementum sensuum desectui. Sinon colitur quod vide-tur,quid opus fide, quae suppleat sensuum desectione, ut aliud esse credatur, quam is

sensus renuntient,& quam accidentia sciasibus obiectaὶ Non sum nescius, quot & quanta cotra obiici queant praeter generale de adoradis creaturis interdictione: cui satisfecimus in capite de adoranda Christi carne,ac diximus, nullam omnino creaturam adoratione latriae insigniri, nisi deposita creata existentia sua, intra d minam existentiam,aut eius virtute vcl praesentia consistat. Tum enim licet adorationem talem creatura sic consistente es tundere: quonia tum adoratio quae proprie finitur,& recipitur ab existella,n5 recidit in creatura, sed in Deum gerente, vel sustentante creaturam alia sustinentia creata priuatam. At Nicena Synodus aiunt vetat nos demitti ad panem & vinum, sed introspicere fide agnum latentem, ut is &non panis colatur. Hoc idem dixerunt Patres de humana natura in Christo, non in

ea defigendam adorationem aut remanendii fide de animo,in eadem. Sic enim ex

presse monet Augustinus. Ad terram inquitὶ cum te inclinas, & prosternis, non in

724쪽

DE AD ORATIONE. 342- quasi terram intuearis,sed sanctum, cuius pedum scabellum est. Cum adoras illum, isne cogitatione remaneas in carne,&a spiritu iasi vivisceris.Spiritus est qui viuilicat. Totidem fere verbis dixerunt de panis ac vini specie Nicena synodus, de Linisterius. - De Christo homine scripsit Hilarius: Aliud intelligitur,aliud videtur aliud oculis, istiud animo conspicitur: panni fordent, Deus adolatur. Nihilominus subiicit, etiam LV μ' quae videbantur, cunarum sordes per Magos adorari, & potestatis dignitatem nonis amitti, dum carnis humilitas adorabatur. Eodem pacto Augustinus ait:Nos in sip is cie panis & vini, quas videmus res inuisibiles,id est, carnem S sanguinem, honora-- mus.Et signacula quidem rerum diuinarum sunt visibilia,sed res iplae inuisibiles in eis honoranturmon ideo tamen signacula de species seclusit, sicut nec humanitatem Christi,cum ait ipse, atque alii, in ea Deum adorari. Imo ne putaretur Augustinus inhi; loci, synecdochen inducere,quid sint signa & species illae,commonefacit, atque ex hac causa, qua hic annotat,alibi asseruit veneratione singulariter debita exornandax esse,&adorari vi corpus sub illa effigie oculis mortalium apparentiis. In horum ergo duorum locorum priori apponit,non similiter comprchendi panis Si vini spe-c ies,quemadmodum ante conlectationem, cum fideliterfateamur ante hanc pane& vinum, que natura formauit, poli vero carne & sanguinem, quem benedictio consecrauit: ubi elucidat verba sua contra Faustum, quibus concessit panem adoraria Christianis,non qui nascitur,sed qui fit mysticus certa cosecratione. In posteriore quoque monet, non sic habendam illam speciem panis de vini benedictione sanct iuncatam, quemadmodum habetur in usu quolibet. Itaque in incarnatione Christi,&in hoc sacramento,pueros de rudiores instituebant,ne consstcrent aut haererent rebus externiti, sed ut penetrarent ad interiora,vbi adorationis radicem inuenirent: &id quod propter se,& cuius causa adhiberetur adoratio,docebant vicissim non pro

puris & communibus creaturis reputanda, quae in incarnatione & in sacramento oculis spectabantur,sed procreaturis, quae a sua propria de naturali existentia indiuinam essent euech. Y,a qua sustentabantur,quamuis vario ac diuerso modo. Ita eadem incarnatione & sacramento docuerunt duo inesse, unum propter se adorandum, alterum non propter se , aut propter suam propriam naturam, sed propter coniunctionem ad alterum non propter se, aut propter suam propriam naturam, sed propter coniunctionem ad alterum: utrumque tamen unica adoratione complectendum, quoniam per unicam existentiam diuinam consisteret.Tertio distinxerunt ita inter illa duo , ut tantum cogitatione separari ac diuidi pos ent,non reipsa:&ob id quamuis in facto per unicam utriusque adorationem non peccaretur,pcccari tanacia facile, si quis conciperet unum ab altero diuelli, de in ea separatione creaturam doraret.Si ergo ab inuicem considerentur separatae, una duntaxat adorabilis res est& inuisibilis, quae est corpus ipsum filii Dei: altera inuisibilis&inadorabilis nepe panis de vini effigies lac quisquis huic haeret, nec ultra fide ad corpus ipsum progreditur,idololatriam committet. Sili apprehenduntur duae res illae simul, qualentas Oxistunt coniunctae,visibilis una res dicitur corpus de languis Christi praesens sub tali bus speciebus de accidentibus,& non duplex:sed unica legitime exolvitur adoratio, quoniam unicum est suppositum,& unica existetia. Sin rationes,propter quas ad ratio datur,expenduntur perse,ac propter se,illa ad filium Dei,& eius corpus rescr- Di Ui r tunia species vero per accidens,& propter aliud ,nempe propter praesentiam sit j cuis Corpore suo, a qua quidem praesentia sustentatur. Ideo Magnus Dionysius ante Ni- Τ - cenam Synodum non damnat qui signa adorant cum corpore Christi,sed qui intra is signa remanent,nec ultra fide intuentur. Scribit enim:Potifex diuina munera laudeis prosecutus, sacro acta de augustissima mIsteria conficit, de quae ante laudauerat,

725쪽

NON A REPETITIO

venerandis operta deabdita signis in conspcctum agit,diuinaque munera reuerenter ostendit. Ac multi quidem solum in signa diuina prospiciunt: ipse autem diuino semper spiritu ,ad excelsa de lublimia signorum sensibilium initia,mysteria δ: si iritualia exemplatia, spiritualibus seu intellectualibus naciatis oculis intueda,Pontificatali dignitate, merito ac ossicio, munditiaque singulari animi diuini & sensu capaci ris caeteris,ad haec arcana percipi eda attollitur.Vcrum aiunt,cum inuocatio sit ad rationis index, numquam in Eucharistia species inuocantur, sed solum corpuς de sangui Christi umb nec ipsum secramentur,ideb nec ipsum colitur. Dicimus nec -- ροβ in .pso Christo humanitatem solam inuocari. Numquam enim pateretur Ecclesia 'μ' David. in pro nobis,sed miserere mei,aut Audi nos, quoniam inuocatio Vzadoratio dirigitur in suppositu quia quod existit inuocatur,&cum inChristo solum diuinum suppositum subiit, solum ab eo siniti de excipi potest adoratio de inuocatio: sed utraque natura potest indifferenter connotari, vi inuocetur fili David, seu fili Dei,miserere mei .Quid mirum ergo,si species ipsae panis de vini, res sensus de auditionis expertes,nec per se consistentes, separatim non rogentur in sacramento, culta oporteat inuocationem verti in luppossitum existens in sacramento, quod estuliud ab ipsit; & est filius Dei cum carne 5 sanguine suo, a quorum prauentia & vi tute species illae portantur Idcirco Agnus Dca,qui tollis peccat a mudi, acclamatur: sed & nonnumquam ipta species, tanquam praesenti Agno adiacentes, in inuocatione connotantur,&ipsum totum sacramentum inuocatur. Exordiamur a Ma- Di. 3 δε ες no Dionysio,de aliis proximo capite dicturi. Odiuinum inquit) penitus, sit . - hcimque mysterium seu factamentum,obducta cibi significantium operimenta si-gnorum dignanter aperiens,nobis Palam atque aperte lucesce, nostr6sque spiritales oculos singulari & aperto lucis tuae fulsore imple. Postremὰ ex nostris, qui contra- riam de Lutheranam hic sequuntur sententiam , quasi tantum per synecdochenia adoretur sacramentum, quia in eo res contenta colatur, ad Scholasticos Doch t δἰ i res prouocant, a quorum postcriore tradatur Christo in Eucharistia Latriam exhiberi , nec eo adorationis gcncre colendum sensibile continens, prout neque -- adoratur. Sed contentus Iesus, ne committatur in Missa idololatria: quia cultus v-nus debitus creatori, creaturis, de quidem brutis, sine sensu, ac stolidis exhiberetur. Neque tamen simpliciores protinus idololatras esse, si qui adeo non possunt panem, panisve speciem, a Christi colore distinguere, cum in omnibus huius. modi una sit responsio, Quod in Ecclesiae fide adorant: quod quidem susscit eis

ad silutem. Maiores vero,siue peritiores,distincte adorant contentum Dominum non vcre lignum continens,sive sit tantum accidens,siue panis cum accidente substantia. Et cum factamentum viderimus, dicimur sicrum Christi corpus videre eos ensu,quo contentum videre dicimur, quando corinens videmus: ut hominem,cuius vestes aut arma,quibus vestitus aut armatus fuit, videmus: ut vinum in vase g statum scitur a nobis vidcri, dum vas continens duntaxat cernitur.Non sumis, qui

cornicum oculos studeam consedere, aut maioribus meis,& de re Christiana bene meritis , S: pcr quos profeci, coner detrahere , vel maledicere. Sed si veritas amica magis Christiani s csse debet,quam Socrates,aut Plito,aut Gabriel Biel, ista mnia ad Berengarianos &Lutheranos relegabimus, aut in eam partem accipiemus& interpretabimur, ne ossiciant multis Ecclesiae Catholicae, do sinctorum Patrum authoritatibus, ac definitionibus.Certu est, & ingenue setetur Biel, synecdochen illam in sacramento receptam Transsubstantiationem non confirmare, sed tanquam minime necessariam tollere, siue de verborum Christi significatione, Hoc est corpus mam,quaestio habeatur,siue de omnibus locutionibus de modis,quibus secramen-

. tum

726쪽

DE AD ORATIONE. 3 3

tum esse Christi corpus vere, seu in veritate a firmatur. Licebit enim omnia per synecdochen temperare, & eludere. Ncque sic Berengarius, sed Ecclesiae contra Brrengarium sententia damnatur ille assercbat in sacramento videri, tangi, de perci,

si corpus Cluilli, non in proprio supposito. Ecclesia contra decidit, non modo

in sacramento,sed in veritate & sensualiter corpus ipsu in & caligninciai videri, tan- si dentibus alteri, ut duos Berengari j errores percclleret:virum, quo intelligebat in sacramento idem esse quod in nudo signo : alterum, quo exponebat in sacra- ymento non idem quod in vacuo signo , sed quod in continente rem ipsam. ἔμ' - Deinde causam maximam Transsubstantialitatis aufert, cum sine periculo manente pane adorari posse sacramentum, etiam a plebeiis non siccernentibus corpus apane, testatur. Si enim nullum est periculum, cur ad tollendum ipsum inducitur Transsubstantiatio Falsum est a doctioribus seorsum coli corpus a pane, cum tot Patrum authoritates produxerimus, qui panem fictum corpus Christi se adorare& venerari prostentur etiam contra Gentiles, nec de synecdoche vllam faciunt mentionem , cum citas in aliis materiis tape meminerint, & nullis praestigiis ac

figuris Christum videri & tangi alias asseuerarint: in panisque estigie, sicut in ca nis specie, oculis mortalium CDristum in Eucharistia apparere declarauerint: quae locutiones synecdochcia non patiuntur, sed impediunt. Sin placet ad rectum sensum Bielis dicta reuocare, intelligamus ipsum & alios,quos se aut hores habere ait, loqui de panis & vini specie, secundum propriam naturam in se consideratam: ut

nonnulli etiam in Christo considerabant humanitatem,tumque assentiebantur noadorandam tanquam creaturam: multo vero minus panis & vini speciem, utpote sine sensu creaturam. Ucrum si,ut existit in sacramento, attendatur, Biclis similitudines falsae sunt, & nihilominus, si Panis tanquam vestis, aut operimentum corpori Christi & vinum sanguini impositum cogitetur, idem tum de specic panis & vini,quod de regis purpura,seretur iudicium, nec erit peccatum in sacramento illam adorare,ut nec purpuram in rege. Et quamuis falsam aut duriorem fabocarent synecdochen,si purpuram in rege negarent vere, sed per synecdoche siguram latum honorari,nihilominus non possent species panis & vini in sacramento tantum ira ri figura coli ostendere, quoniam purpura propriam retinet existetiam, praeter camquam habet in rege, non autem species illa, quae praesentiae corporis & sanguinis Christi longe arctilis adiacet,atque ab ea fulcitur, quam purpura in rege mec aliam admittit synecdochen cum adoratur, nisi si accidens substantiam, a qua si istentatur continere, & dicantur ei attribui illa per synecdochen, quae substantiae competunt : quod quam si alienum a sana Philosophia & doctrina, aliorum esto iudicium, quibus ac maxime Ecclesiae,omnia ista subiecta sunto. Non deerunt sortasse

vicistim, qui a nobis impanari Christum clamitabunt,propter species quas illi assi-gimus. Iam dictum est saepius accidentibus illis non assici suppositum Christi in se,

nec unione hypostatica illi inhaerere, sed a Christi praesentia in rem natura contineri, cuius causa ipsa praesentia asticitur illis accidentibus, ut dicatur Christus praesens in tali effigie, atque alia cognomenta reportet ex his, quae circa ipsa accidentia &species bene vel male geruntur,& committuntur,ut frangi,digne vel indigne manducati,atque aliis,quae saluis speciebus contingunt.

DE PRAECEPTA EXTERNA AD ORATIONE EI

charistiae, adorandι ritu in Missa. CAP. T.

727쪽

alti ον. a. de ambaris.

NON A REPETITIO

X antiquis obseruatum scimus triplex adorationis genus circa hoc sacramentum: Spiritalis & internae, qua mensa sensibus seposita, sursum in contemplationem rapitur charitatis ac bonitatis diuinae erga nos, ut nec Pater pepercerit filio suo, sed cum illo nobis omnia donaucrit,in passionis citis,omniumque mi rabilium ac beneficioru a Deo & Christo eius acceptorisi memoria, fidem 5c agnitionem , ut ea praedicentur, pro ipsisque gratiae agantur: eaque fiebat in silentio, de quo posterius. Altera medio modo se habuit,quet cum speculatione preconia reduptori obtulisiani irasque veneratione corporis aliquo gestu prodidit.Tertia ab exterioribus orditur, per eaque ad interiore sese animat & prouocat,omneque ornatu sacra-

meto in suae fidei testimoni si parat. Lutherus,Uvest phalus,atque alij, spiritalem &

interna sub praeceptum cadere fatetur ingenue, sed exteriorem minime,qua liberade indifferentem volunt cuiusque arbitrio relinqui, modo sant omnia decenter, de contemptus absit. In orando enim pios nullo prςcepto astringi dicunt,ut genua flectant, manus eleuent,in faciem procidat:neque prohiberi, quominus adhibeat externos gestus: nihilque esse externa adoratione nisi hypocrylan absque interna, quς illa intra suas metas in legitimo usu continere debet. De spiritali itaque praecipue,ac sedulo populu erudiendu,ne externa in hypocrisin abeat,quae ultro sequitur,cu illa negligitur. Recte quide,quod posteriore loco monet,maxime si quis spiritale dedita malitia ab exteriori excluderet: secus,si repete ullo sacrameto, nihil cogitas animo nisi Christu adesse, adorabundus procubat,aut testari conetur fide sua exteriori apparatu, nihil alioqui de Christi passione & meritis animo versans,sed aliis curis distrahitur. Nemo opinor,huic hypocrisia impegerit quonia quavis no actu spirit, liter adoret,habitu tame,ut loquimur, in spiritale refertur corporalis eius adoratio: nisi sorte de hypocrisi ausi fuerint accusare pueros,& populu Hebraeoru clamantiuosanna filio David, de vel limenta sua atque ramos proiicientium, qua iter facturus erat Christi vector asinus,c sim tame nec quid loqueretur, nec passione Christi, nec

alia eius beneficia intelligerent, nec spiritu comprehenderent de reuoluerent, sed tantum audirent publica fama transire Mestiam. Peccant vero in eo,quod exteriorem adorationcm iudicant indisserente esse,ac minime praeceptam. Apostolus sane de omissione illius verba facit, cum Corinthios increpat, quod in esu de potu non diiudicarent esse corpus Domini, nec veneratione singulariter debita illum cibum & potum honorarent,quemadmodu probe Augustinus explicat,qui de eadepro nutiat, nemine legitime carne Christi in mysterio sumere,nisi prius adorauerit, nec peccare qui adorauerit,sed cotra qui adoratione praetermiserit. Nam etiam ibi Augustinus meminit exterioris inclinationis. Quod si ore creditur ad iustitia,co de vero cossessio fit ad salutem, quo loco vel tempore cultus internus externo profitendus magis est atque exerendus,quam inter sacra Mistam solemnia. Praecepti rationem clegantem ac verissimam profert Martinus Cemnicius, inter Lutheranos non infimus. Ad veram ait confessionem pertinet, ut fidem,deuotionem,celebratione publice quoque testemur,& voce,dc aliis externis significationibus, quibus ollendamus quid de huius Coenae substantia de fructu sentiamus, qua animi reueretia dc deuotione accedamus, quale ibi cibum nos credamus accipere. Tali externa confestione seiungimus nos a Sacramentariis de Epicureis, horum mysteriorum contemptoribus: excitamus alios ad veram reuerentiam, ne qua detur occasio vel simplicibus ad profanas cogitationes, vel porcis ad conculcanda haec mysteria. Externa enim irreueretia signu est profanae mentis, de non diiudicatis corpus Domini, quod dicebat Paul' de quibus d quia id in coenaDominica no maiori leuercti a tractabant,

728쪽

stabat, quam vulgares concomationes. In his vero cxternis regula ut simplicissima, ita tutissima, ut sint testimonia fidei interioris de Eucharistia iuxta verbum,eique fidei respondeant.Video quid Vvestphalum ac plerosque decipiat. Primum aliud est aliquid liberum esse de indifferens,aliud incidere causas, quae nos soluant aliquando δε

lege Sc praecepto. Si certe ex publica mea adoratione maius nasceretur scandalum de a ia. detrim tum, quam ex eius de omissionc,tum sortasse licet coniuere aut si aliqua ne- in incessitate impedior a colenda Eucharistia, suin proculdubio extra noxiam. Lassislaus Bohemoru rex numqua adduci potuit,vi Hus starii Ecclesias, quamuis s4pe rogatus,intraret, aut sicris interestet. Rocherana illoru A rchiministru in celebritate cor portis Christi vicatim Sacramentum deferentem conspicatus, nullum reuerentic si- gnum prςbuit.Percunctantibus amicis,ut quid Sacramentu inhonestasset. Non me latet est diuinissimum Christi corpus dignius esse, quam ut per me satis honorari is nusia - possit, nec mea reuerentia gloria eius auget, nec dehonestatio decus imminuit: sed ..cauendum mihi fuit,ne dum Christum honoro,sacrilegum Presbyterum populari-- bus approbasse videar,quorum pleruque mores ex Principe pudent. Nec ij me Deuis conlepsisse putabiit,cuius corpus secratissimu in Catholici presbyteri manu summis me semper honoribus viderunt prosecutu. Deinde non aduertiit aliud este exteriorem adoratione,aliud eius ritus. Illa est gestus corporis in reueretie signia, de ita prae-

cipitur c d gestas ille,si no liber omnino, tame induteres ex se est. Et cum multiplex δs -υμ sit pro varietate locoru,temporum de personaru,atque aliarum circunstantiam,nullus certus ex se pr scribitur pro exteriori adoratione,quae alique gestum requirit: nuhilominus quis sit,no definitur,nec singularis este dicitur. Communior est gen4cutitio aut prostratio,quam significat adoratio vocata a Graecis re oratoisu, & comunis in scriptura adorationu usus: attamen etiam in scripturis adoratio excrcetur sededo, aut stado,aut in lecto decumbendo. Helias sedens adorauit: de in adoratione Dauid . stetisse cora Domino scribitur, ut Augustinus annotat:atque in lecto videns filiuS ristia arilomone sibi succellum in regno,pectore ac capite se inclinat, inuocat Deum, de gra- tias agit.Sic Iacob in lecto adorauit Astigium virgae Ioseph ait Apostolus, seu adorauit ad lectitii caput:id est, inclinauit caput ad partem anteriore, non retrorsum , ac M CZ manus coplicauit, eo gestu testificatus se in Christum venturum credere, de respicere.Christiani a Pascha ad Pentecosteia,necnon Dominicis diebus,stantes orabat, a rue in Mista, modὁ stantes modo procumbentes,solebat adorationem obire:apud se, ori, pios vero assurgere in adoratione ,etiam cum elevaretur hostis: apud alios contra se iambi: prosternere sicut hoc capite narrabitur. Propterea quando Lutherus atque alij ad rationis obseruationem liberam iaciunt,videntur de gestu intellexisse,quemadmodum ipsius diuersitatem in ex tum producit Uvestphalus. Lutherus alio loco ex- --. i. onponit, exigitque aliquod adorationis signaculum ad omne verbum diuinum de si-- ά .cramentum, sed potissimum ad Eucharistiam. Nunc de re agamus. Attigimus antea allusisse Apostolum ad eleuationem Eucharistic incultum per templa Christia norum , cuius loco se ostentabit in ipsis Antichristum, de se proponet adoran- 1Mn. a.dum,tanquam sit Deus. Certe eleuatio ista ab Apostolis profectacst, terque fiebat in Missaequod antequam ostendam res,inucstigemus unde, δ ex qua causi coepit ipsi eleuatio. Contentiunt omnes eleuationis ritum a Iuda iis prosectum, in qu rum lege oblata dicuntur pastim a sicerdotibus eleuati : ut, Tulit pectit se ulum i si eleuans coram Domino: &, Armum, pectus δc adipes, qui cremantur in est, εν ὀ ' ri , eleuauerunt coram Domino : de , Tollet sicerdos de manu mulieris sic iscium Zelotypiae, de eleuabit illud coram Domino : altilque locis prope infinitis se

729쪽

NON A REPETITIO

pro sacerdotum initiatione scribitur. Pones omnia super manus Aaron, & filiorum eius,sanctificabisque eos, leuans coram Domino. Ubi pro Sanctificabis, litera Hebrasea habet Ventilabis : ibique Rabbi Selomo ait, Ventilatio fiebat eo pacto, ut Moses supponeret manus suas manibus Aaronis,& filiorum eius tenentium oblata, eleuans primo sursum, post deorsum demittens, ac deinde agens ad Orientem &Occidentem, ad Aquilonem & Meridiem, ad desiignandum ea Domino offerri,

- .ci qui coelo,terrae,ac quatuor mundi partibus dominatur: quem etiam more Lirinus

siν -- μ- recitat. Apud Hebraeos igitur eleuatio symbolum sacrificii prae se ferebat,quod pr lentabatur. Luthermi quidem inficias ire nequeunt, illam pro more in sacrificiis ab μὴ ,. d. - ipsis Iudaeis &Christianis adhibita filisse:sed Lutherus ipse aliorsum quam ad sacri

R i -- corporis & sanguinis Domini pertinuisse fingit. Nam ait collectas eleesymosinarum factas in coetu Christianorii solitas sursum attolli ad sanctificatione de more Iudaico,atque irrepsisse ob id oblationis nomen, ablato usu colligendi,& conferedi pauperibus ea quae offerrentur & leuaretur: Qua phrasi scribitur a Dauide, Extolli- te manus vestras in sancta:& ab Apostolo, Leuantes puras manus in omni loco:ὶ velis ex eleuatione moneri fideles ad referendas gratias Deo largitori pro acceptis donis ἀ& beneficiis,vel demonstrari ista ceremonia,quod verba Christi enuntiant, Hoc est ' corpus meum: quasi fidem in nobis excitet sacerdos ipso leuandi ritu. Verum constat non nisi sacrificia, sdque in signum oblationis &gratiarum actionis,sursum a Iudaeis fuisse elata, ita ut significatio sacrificii antecederet,cuius interuentu gratic agerentur Deo creatori. Christiani ut ritum illum a Iudaeis didicerui, ita & ritus rationem sunt aemulata:Inque testimonium oblationis sursum hostiam attolli decreuerat. Verum non ea sola ratione, imo sic monimentum crucis ac passionis, resurrectionis atque ascensionis Dominicae oculis subiecerunt, ut earum in sacrificio memoriam signis Wia in is externis excitarent. Hoc Augustinus diserte tradit. Ergo inquit in tu audis, quod quotienscunque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, eleu, - - tio Domini significetur, de remissio Θeccatorum,& panem illum non assumis. Hoc etiam Graeci in Alexandrina & Ephesina Synodis videntur innuere, cum prςfantur in sacrifici j incruenti oblatione,se annuntiare mortem unigeniti fili j Dei secundum

carnem, de resurrectionem eius, atque in coelos ascensitonem. Hoc etiam eleuati

nis symbolo nos illa testificati aperte declarat Miss et Canon, qui statim ab hostit Oleuatione,quasii eius causam reddes, insert: Unde S memores, Domine, nos servi tui,

sed & plebs tua sancta eiusdem Christi tam beatae passionis, necnon oc ab inferis re- surrectionis, sed & in coelos gloriosae ascensionis, offerimus praeclarς maiestati tuae de tuis donis ac datis.Tertia huius eleuationis causa quaedam fuit ad hostit adoratio-nem, inuoc tionem,& gratiarum actionem monitio de adhortatio, quemadmo-

dum post Magnum Dionysium Liturgiae & Scriptores docent.Nam Paci timeres de Maximus in Scholiis Dionysj explicant monstrari, ut cogitentur quae sint facta,& ex ea fide adorentur, sequamurque trahentem omnia ad seipsum, postquam

exaltatus fuit. Futuram vero Eucharistiae eleuationem, qualem modo cernimus, εὐ- ia . eamque a Davide praenuntiatam, Rabbini Hebraeorum etiam satentur inuiti.Nam mmo ρω - ubi verso communis Psalmorum habet, Erit firmamentum in terra in summis minT tium, fert Hebraica veritu, Erit placentatritici in terrain capite montium: quam Psam. i. Chaldaica paraphrasis ita enucleat, Erit oblatio frumenti in terra in capitibus sacerdotum. Nec Hieronymi dissonat transtatio, Erit memoriale nomen, triticum in terra in capite montium : ita ut Lirano videatur corrupta nostralitera per scribas imperitos, ponentes firmamentum pro frumento, ex similitudine dictionum.Quin

730쪽

DE AD ORATIONE 3 ue

veto intelligatur psalmus de Messia, itemo Hebraeorum dubitauit: de ante Christum versio Chaldaica Messiae facrificium in capitibus saccidotum in placenta panis appariturum praevidit, cui subscribet es Rabbinos Petrus Galatinus hos allegat. Rab- c., A. io. bi Berachias in nomine Rabbi Issac dixit: sicut fuit redemptor primus Moses, ita erit de vitimus Messias. Nam ut ilic secit descendere Manna, ita hic erit placenta

frumenti in terra: atque ut clarius explanavit Rabbi Akitas, siue R. Ioseph caecus Chaldaeus interpres, quem Hebraei nunc habent in manibus, Erit substantiscus panis in terra in capite montium. Ita clarissime, dc ad rem nostram appositissime R. Ionathan Ben Vzie Et erit panis sacrificium in terra in capite montiu Ecclesiae. Hortaturque ut videat qui habet oculos. quod cum ait hoc de Mes-

.sia, de quo totus hic Psalmus loquitur, vult dicere, quod placenta panis fiet sacriscium in capitibus sacerdotum, qui sunt in Ecclesia. Roffensis addit R. Iohai, qui fi

Christum antecessit, cuius tempore dixit panis sacriscium numquam des iturum: quem sequuntur RR. Cim hi de Selomo. Sub Apostolis cosuetum, Eucharistiam in adoratione ostentare verba Apostoli de Anticlaristo argutit, quibus astirmat ipsum . sessurum in templo Dei, ἀ--κ rα zii Hi kὶι: id est, ostentabit se, & appa- virere faciet ac si esset Deus:ut scilicet & hoc modo se opponat ac substituat Christo, . & adoretur ab his qui adorabat Christit monstruu in eleuatione sacrisci j. Ea enim vim habet dictio,qua Apostolus utitur,ut aliquid externit appareat,quod molirctur& adoretur ut Deus Ireneus sane, sit cui ex allusione templi Hierosolymitani temptu rem .s Christianorum interpretatur,in quo sit sessurus Antichristus, ita ex eade allustione

ad sacrifici si Iudaeorum,quod fiebat in templo Hierosolymitano acrificium Christianorum & eleuationem eius exponit, quod ille pessimilabit, de se loco Christi, qui in illo colitur, sussciet, ostentans se tanquamst Christus de Deus. Tentabit inquit semetipsum Christum ostendere, sicut de Dominus ait:Cὐm videritis abo-- minationem desolationis, quae dicta est per Danielem Prophetam, stantem in loco sanctoi qui legit, intelligat. Daniel autem tempus tyrannidis eius significat, in quo temporc fugabantur ianchi, qui purum sacrificium offerunt Deo. Et in dimidio hebdomadis tolletur sicrificili, de leuatio, & in templo abominatio de- solationis. Eode genere dicendi cum Apostolo Basilius eleuatione Eucharistiae de- iis clarat, eamque resert sine scripto ad Apostolos. Ait enim: Inuocatiosus verba, quu ostenditur panis Eucharistiae, de poculum benedictionis, quis sanctorum nobis in scripto reliquit Z Quoniana vero non pauci dubitant post Erasimum, an ille liber,

vel saltem caput illud sit Basilij, sciendum a Damasceno, de Euthymio agnosci v- Damasio .l trunque a Magno Basilio scriptum citra ullam controuersiam inter Graecos. Ita factitatum a Magno Dionysio omnes scriptorcs consentiunt, atque omnes Lituta ' Γ ir .giae tam Graecae quam Latinae testantur. Nam Dionysius dictione Paulina ostensio M nem illa enuntiat,atque ita habet:Pontifex diuina munera laude prosccutus, icto-- sancta & augustissima mysteria coficit, de quae ante laudauerat, Vcia eradis operta de - abdita signis, in conspectu agit, divin. que inunera ἴ-- αι, id est, ostedit. Ccterum sciendum ter in Missa solitu sursum efferre Eucharistiam. Nam si ib tempus inchoa mi Misadae consecrationis ab altari dona consecranda in altum vehuntur, ut siqniscetur il biam eximia pane per populit oblito&finctificato. Sic enim canit Heli debertus πι Caenoman. Episcopus. Prest y ter idcirco, cum verba vcnitur ad illa, In quibus alta--ri gratia tanta datur. tollit utrumque, notans quod sit communibus escis altius, - de quiddam maius utrumque gerat. Sic in Missa Armeniorum Sacerdos pr. parationem sacrifici j ad conspectum populi attollit, de precatur. Sic apud Graecos, cuniansertur altari, prius circumgmatur quam lacrctur, & populus excitatur

SEARCH

MENU NAVIGATION