De rebus Eucharistiae controuersis, repetitiones seu libri decem, quorum indicem sequens pagina dabit. Per Fr. Claud. de Sainctes episcopum Ebroicensem ..

발행: 1575년

분량: 856페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

731쪽

. ' NON A REPETITIO

ad cor sursum,atque ad futurum nar sterium disponendum. De posteriore duplici

hostiae elatione Dicinusius de eius Scholiastae innuit t. ille enim ea Pleia consecrati ne,sacrosancta mysteria operta tunc & velata, in aspectum attolli narrat: postea orare Pontiscem, ut remoto velamine dignetur Christus apparere populo suo: atque ita circa communionem detegebat sacra signa, ipsaque iterum in aspectum populi

agens,acclamabat,Sancta sanctis. Populus vero tum se ad adorationem & dignam communionem componebat,sicut in Scholiis declarat Maximus. Tametsi Gr c rum Liturgiae non meminerint eleuationis in ipsa oblatione statim post consecrationem, sed alterius quae fit ante communionem, quae ritum habeat cundem cum

priori,& quae gerat sacrificij indicium, quemadmodum apud Nicolaum Cabas laesi:tamen etiam nunc Graecorum Ecclesiae duplicem illam obseruant. Nam sacer dos a consecratione circuit templi gremium,una manu sanctum calicem, altera eius

Velamentum tenens. Deist de aci sanctitarium reuersus ante communionem,iterum

sanctam Eucharistiam populo adorationis causa eleuat. Ac priorem illam in usu antiquis illis Graecis fuisse Ephesina & Alexandrina Synodi,cum Cyrillo,satis monc cum distingunt latriam incruentam seu sacrificium vel cultum a communione, &in illo prolat cantur se annuntiare passionem, resurrectionem, atque ascensionem Domini: quae annuntiatio per ritus externos Eucharistiae intelligenda est,sicut Ambrosius de Augustinus,qui paulo ante illa concilia vixerunt, exprimunt. De eleuatione dc veneratione ante communionem, Liturgiae Iacobi Apostoli, Chrysost mi,Baslij, Dionysius, Maximus, Germanus Constantinopolitanus,Cabalitas, atque alij mentionem faciunt, cum sursum elata hostia proclamaret sacerdos vel Diaco' nus Sancta sanctis. In Missa quoque AEthiopum pluribus verbis tum populum e hortabantur intentum esse in cultum de venerationem propositae hostiae, de se ad

eius dignam perceptionem praeparare. Ex lingua Chaldaica seu AEthiopica,non ita

dudum conuersa, sacerdotem inducit eleuata hostia ter precari,Domine Iesu Chri-ste, miserere nostri. Qui estis poenitentes, humiliate capita vestra, Gj te ad adora- dum. Hoc est corpus sanctum honoratum de vitale Domini,de seruatoris Iesu Chri- ... sti, quod datum est in remissionem peccatorum, de ad vitam a ternam conseque imisdam vere sumentibus ipsum. Vere hoc est: de Hic elisanguis Emanuel Dei nostri. Amen. Populus respondet, Credo,credo,credo ex nunc te usque in seculuna. Ame.

Hoc est corpus, de Hic est sanguis Domini, de seruatoris nostri Iesu Christi, quod -

dc quem assumpsit ex Domina nostra,sancta, de immaculata virgine Maria. Popu-lus. Credo,credo,credo,quod diuinitas no sit separata ab humanitate, ne hora qui- dem, nec per ictum oculi. Haec eius sunt qui dignus est honore, gloria de reuercn-tia. Hic sacerdos sumit corpus de sanguinem: de postea communicat ex eadem ho-

stia ministris sacriscij: dc dum ministratur populo sacramentum, psallunt docti ali- qua carmina in honorem sacramcti.Sicut in Graecis Ecclesiis hostia post orationem Dominica esserebatur sursum ad cultu de praeparatione pro comunione, ita in Latinis post eande oratione fiebat ista secuda eleuatio, quae nuc ab aliis orationis initio ab aliis in clausula, Sicut in coelo de in terra. neque id prosecto inepte,ut ritus verbo

spodeat,ac testetur Christum,quem prae mani ous tenet,atque attollit sacerdos,vc . sari in coelo dc in terra. Ita in Missa Clirysostomi in illa eleuatione sacerdos pronuntiat. Super coelos Deus, de super omnem terram gloria eius. A pluribus vero ac recte quidem, elata retinetur hostia, interim dum adoratur Si inuocatur per Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,miserere nobis. Ex his tamen nequaquam iudicari debet, quasi cleuatio ad oblationem vel adorationem necessaria credatur, aut sine illa po- . .. .. steriores non m ueniant locum. De diliguter a priscis Christianis tertiata conuenie-

732쪽

DE AD ORATIONE. 3 6

tia de cogruitate rituum, in his quae animo de s dei obuersari oportet, di serimus, . - non de Christi iussione, vel institutione. Propterea annotat Cassander in Milla sub imperio Prestet annis, siue AEthiopico, calicem non subleuari. Propterea falluntur Lutherus de Melantho, atque alii Germani, qui abolita eleuatione, facrificium & M. h. t. adorationem pes tundari putant, cum osteratur & adoretur Eucharistia in altari,

quomodocuque iaceat 3c attrectetur. Eleuationem Vero probarunt Saxonici Pro- M, vitari testantes. Nam in couentu Cellae Misorum anno v. Georgius Princeps ab Antiali, Georgius maior, Pomerantis, Camerarius, cum aliis respondisse seruntur hunc in

is modum ad postulata Consiliariorum illusitissimi Principis Maurit ijdn Missa reci--tet facerdos cum administro,Confiteor,ilexis genibus: postea introitus Cyrie eley--son:tum praefatio latine, Sanctus, Pater noster: verba Testamenti Germanice cumis eleuatione .In Communione canet,Agnus Dei. Quod in publica Ecclesiarum Daniae,Nortu uegiae ordinatione comprobatur, edita anno 37.Mox a verbis sinquiuilconsecrationis decenti eleuatione minister,si videbitur,eleuet. Iam qui suerit ado- radi gestus, explanari decet. Communior apud plures populos habebatur procum- D. n. - . bere, seu adgeniculari: nihilominus apud nullos tam ratus fuit&certus, vinumquam contrarius rectus status ad religionem ascisceretur, sicut paulo ante docebamus A pud Ethnicos dexteram ad osculum reserentes, capite submisso,totum compus circumagebant,authore Plinio. Unde Apuleius ducit, Si sinum praetereat, nefas Hia. u.18. M. habet adorandi causia manum labris admouere. Atque ex hac ceremonia Caecilius ' apud Arnobium redarguitur ab Octauio Christiano, quod idolum in via conspe- , Mι. u.s.ctum adorauerit. Et D. Hieronymus ad Ruffinum,in Expositione vers culi, Appre--hendite disciplinam:Nescio inquit ut verbum de verbo interpreter,ut m piλήσατε,ida est deosculamini: quod ego nolens transferre putide, sensum magis secutus sum, - ut dicerem Adorate: quia qui adorant,deosculari manum, & capita submittere so--lent. Quod se beatus Iob elementis & idolis secisse negat. Si vidi ait solem cum ful-- geret,& lunam incedentem clare,& laetatum in abscondito cor meum,& osculatus - sum manum meam orc meo,quae iniquitas maxima est, & negatio cotra Deum al- tissimum. Nec ab hoc ritu abhorruerunt Christiani. Nam de sacerdos corpus circumagit, cum rogat, Orate pro me, Fratres, de ego pro vobis. Et Graeci,quoties nucsuas Ecclesias ingrediuntur, stantes ter adorant, paulo incuruato toto corpore, accum signo crucis manum ori admouent, vel pectori: & Itali pollicem deosculantur, necnon Heluctici, postquam pastis manibus adorauerunt, easdem toti vultui superducunt. Apud A thiopes non nisi stantes adorant: atque antea citabamus iussos surgere ad adorandum sacramentum: quae ceremonia videtur etiam olim in Germania obtinui Te.Nam post annum i 3 oo. Ioannes vigesimus secundus Papa, inter articulos Fratri cellorum Catholicae fidei, & Ecclesiasticis sacracramentis con-- trarios, quos in Allemaniam induxerant, octauum ordine ponit: Quod in eleu, Lis.

tione corporis non debent affurgere,nec ei reuerentiam exhibere,aslerentes, quod

esset imperfectionis, si a puritate & altitudine suae contemplationis descende rent, quod circa ministerium seu sacramentum Eucharistiae, aut circa passionem - humanitatis Christi, aliqua cogitarent. Quamuis autem in ipsa Milla fi incti sint Christiani adorationis vario ac diuerso ritu: 'uandoquidem ad Christi nomen de pronuntiationem Euangeli j a surgebant,& cum moneretur habere sursum corda, etiam corpus & manus attollebant,ut sacerdos solet praeire verbo & facto, cum id

effatur: attamen ex omni antiquitate, atque apud omnes veteres Christianos adorationis gestus consistebat in prothratione, siue in corporis incuruatione siue adge niculatione, cum manuum cxtusione,siue capitii inclinatione .Etenim si ad voce,de

733쪽

NON A REPETITIO

virtutem nominis Christi omne genu stectitur coelesti una, terrestrium,& inserno. - ' et rum: Si Magi Chrysostomus ait: cum timore ac tremore procidentes, hoc corpus ', pannis inuolutum, in praesepi positum adorauerunt: quanto magis ad ipsum in C M. gloria adorandum tam corpore quam mente procumbere decet3 Inculcat alibi ide -CVr- Chrysostomus,qubd cocidere ac prosterni decet, & cum leuatur atque attollitur,

i 'L insignum maiestatis & gloriae deprimi de humiliari. Quocirca sub momentum

cosecrationis te adorationis Diaconus clamabat:Stemus honeste,ut scilicet, iacm- -

ζ admodum explicat Chrysestomus,omnes superterram iacerent, serrecturi cum iu-berentur, & tum manus cum sacerdote in precibus coram sacrificio expansuri ac capita inclinaturi cum etiam procumbere in illa hora circum altare,vel capita inclunare a quibusdam visos Angelos idem author commemoret. Sic Gregorius Naneti etenus sororem ad adorandam Eucharistiam etiam extra Missarum solemnia procubuisse tradit. De illo adorationis ritu Diaconus voce olim populum commonefaciebat, ut legere est in Liturpiis, S: i5 annotatis de Chris stomo: nunc campanula idem officium faciti de qua sequenti capite. In Ecclesia Latina etiam viguis se prostrationem in adoranda Lucharistia, vel unicus locus Augustini fident facit: Adorate scabellum pedum eius. Ad terram inquit in adorandam cum te in elinas & prosternis, non quasi terram intuearis , sed illum sanctum , cuius ξe-riis. a. ita dum scabellum est. Quamobrem recte Honorius tertius statuit, ut sacerdos fre- ι . . Misi a. quenter doceat plebem suam, ut cum in celebratione Missarum eleuatur ho-

alutaris : se reuerenter inclinet, idem faciens, cum eam defert presbyter ad infrinum. Porro tametsi in adoratione quaedam soras promeretur actio , nulla tamen vox audiebatur. sed Orabat diu sacerdos, de populus cum eo in silen-G0μ. b.m. tio. de quo Chrysostomus: Cum tanto horrore omnes altat Angeli, clamantes ram fi m. omnibus silentibus: & putas simpliciter fieri. Non consideras i addit alibi in vi

Lis . - coram regibus omnis coerceariirtumultus,& maximum undique silentium com- senum mendetur: Et tu regalem ingressus aulam, non eam quae in terra est, sed quae est i. lio terribilior,Videlicet in C lo, plurimum reuerentiae atque ordinationis oste-ch. lia, in de . An non eos vides,qui mortali, tempCrali,ac terreno regi assiliunt,quam sint im-st V ρ mobiles,nec loquentes, non oculos huc & illuc mittentes Z Idcirco in fragmento

Caroli Magni ad Albinum,de veteris Ecclesiae citibus scribitur: Post has laudes ocgratiarum actiones , pro tanta gratia redemptionis nostrae, quiet in illo diuino misterio agitur,& commendatur, facto totius Ecclesiae siletio, in quo cessante omni strepitu verboru,sola ad Deum dirigatur intentio, & deuotio cordium soc latis sibi omniuxotis & desideriis incipit sacerdos orationem fundere,qua ipsum mysterili . Aia Domi Dici corporis & sanguinis consecratur. Ex quo Vualafridus de ritibus Eese siasticis, fatetur minus aperte legi,quis Antiphonam, quae ad comunionem dicitur, specialiter addiderit ossiciis nostris, cum vere saltὶ credamus priscis temporibus P tres sanctos silentio obtulisse, vel communicaste. Quod etiam hactenus in Sabba- --I. Ο tho sancto Paschae obseruatur.Nilhilominus apparct inuocatione illam Agnus Dei,m --io, qui tollis peccata mundi, miserere nobis, antiquiorem c lle, tum ex Concilio prL. At.: mo Niceno, atque ex Chrysostomo,& adhiberi solitam in tertia hostiae eleuationelaia --ii. ante communionem. Vetat enim Synodus illa attendi, quae oculis spectantur inmensa,cum perscitur sacrificium,sed mente suritim erecta, di fide apprehendi Agnum iacentem in altari, qui a sacerdotibus tum incruento modo immolatur. ubi procul dubio videtur alludere ad solemnem illam inuocatione,qua Agnu praesente M immolatu comtellamus. Certe ex Basilio patet, ab Apostolis hanc vel similem precationem in cleuatione traditam. Vel fortasse a tempore Nicenae synodi

illa

734쪽

DE AD ORATIONE. 3 7

illa inuocatio fuit concepta cotra Origenistas ab illo Catione damnatos in eo,quod docerent terrenis elementis non subeste codicilia,a quibus etiam negabatur Christueste inuocandunt: vel etiam contra Arrianos ratiocinantes Christum non recipiendum pro Deo, cui non litaretur in sacrificio, nec inuocaretur. Tempore Chrys stomi cognoscitur illa precationis formula iam solemnior. Quasi enim ex illa syno--do saepe repetit, Agnum Cluillum immolari, & iacentem in altari rogata Non est ait) temere excogitatum, nec si rastra memoriam mortuorum inter sacra mysteria' celebramus, S: accedimus pro ipsis Agnum illum iacentem,& peccata mundi tolle- -

M tem deprecantes. Certe non tantum torius Invocationis mentionem facit cum allu- h M.ti

sione ad Synodum,sed quo tcpore fieret, innuit, statim nimirum a memoria moria m-cπι- . tuorum. Idem Chrysostomus no semel meminit precationis ante communionem, γ': ' ad implorandam misericordiam, S vulgares Liturgiae Graecorum in adoratione se ta in Muesti cunda, pacem ac misericordiam Dei peti declarant,led de Agno reticent: attamen de Chrysostomi testimonio non potest ambigi. Orabatur quoque peccatorum remisso per orationemDominicam,sed ante eleuationem illam tertiam,atque ipsi anne xam adorationem,necnon post priorem .Proinde adorabatur quidem in silentio ad priorem eleuationem, verum cum vocali prece ad postremam, ne ulla contradictio reputetur inter dicta Patrum:quod ita faciendum ad Missae resormationem Synodi .. nostro tempore per Prouincias habitae decernunt. Sic enim statuit Treuerensis: In di, Mia eleuatione corporis & sanguinis Ch risti,& post,usque dum cantatur Agnta Dei,sita is 4. δώ leant organa,nulla cantetur Antiphona, neque pro pace,neque aduersus pellem autia mortalitatem, sed silentio pro se quisque,ari flexis genibus,aut prostratis humi co et , h. iaporibus,passionis ac mortis Christi commemorationem faciat,ac redemptori gra -tias agat pro beneficiis per mortem eius largissime acquisitis. Augustentis vero ita omis fanxit. Sub eleuatione sacrae hostiae, Antiphonae ad hoc sacrificium tantum pertine-

tes cantentur,quanquam melius, & veteri Ecclesiae conuenientius esset praesentiam

Dominici corporis in altissimo silentio prostratos contemplari. Si quae autem aliaea Antiphonae ex consuetudine,vci fundatione cantari solitae fuerint, ea peracto sacro h . .

., cantentur.Caeterum quoniam creditur esse essicacior oratio,cum immolatur S OL ti Gm,

sertur Agnus ille idcircὁ in silentio sacerdos & populus vehementius preces fundebat pro singulorum necessitatibus. Sic Ambrosius in ep.de tradendis Basilicis ait Mistam facere cepi. I ii ipsi oblatione amarissime stere & orare Deum ut subueniret.

Quae causa compulit, ut etiam exigente temporum malitia tum aus fuerint etiam Vocales preces intermiscere, ut essent Deo acceptiores, & ab Ecclesia intentius tum

emitterentur. Sic sub Ludovico duodecimo, cum undiquaque in florentis sinum Galliae regnum coniurati holles consurgerent, armis infestis opprimere molientes, institutu fuit,ut in ipsius hostiae eleuatione & oblatione,per omnia loca, quae regni huius ambitu continentur,a fidelium choro decantaretur, O salutaris hostia, quae coeli pandis ostium,bella premut hostilia, da robur,fer auxilium. Quod sortasse norunc fuit inuentum,cum per omnes fere orbiti Ecclesias frequentetur, sed in nostias introductum:atque id multum contulisse senserunt non ri ad pacem & tranquillitatem paulo post in omnibus regni finibus impetrandam. A Damasceno scribitur, in eleuatione proclamari no trisagium,sed unum sanctum,& unum Dominum Iesum

Christum: quod de secunda eleuatione intelligendum Liturgiae Iacobi S aliorum docent. Ad priorem eleuationem pij viri habuerunt selectas preces sibi familiares,

quis taciti ac meditabundi ex intimo cordis facerent. Alexandri Halensis haec fuit: o ιδ lsia. - Adoro te, Iesu Christe saluator, qui per mortem tuam redemisti mundum, M. An- - so.raci. - selmi vero ista: adoro te,Christe,rex Israel,lux gentium,princeps regum terrae, D

735쪽

NONA REPETTIO

mine sabaoth,virtus omnipotes Dei sortissima.Thomas de Aquino proloqui tu G-lebat, Tu rex gloriς Christe,Tu patris sempiternus es filius:ad fine usq; cantici. Te- ' pore Bernardi iam veliabatur in ore populi, Aue salus mundi, dcc. Nam ad Euchari-

stiae cultum ita omnes hortatur: Quid facis indigne atque ingrate. Adora deuotus,&recole frequentius,in sacramento altaris mundi salutem pro te passam, vitam pro te is mortuam , fortitudinem infirmatam.Simon Comes Montfortius contra Albigeos iaCatholicorum dux fortissimus,ante pr lium,quod ei postremum contigit,cum sa- - , Ust. H. AL cris interes let,de cossictu iam inito monitus a quodam:Sine me inquiti audire diui LPρ si na mysteria,&nostrae potius redemptionis intueri sacramentum. De suorum rursus periculo fictus certior, respondit, Non egrediar quin prius videro redemptorem in meum. Et mox sanctae consecrationis hostiarro more subleuata, genibus ille flexis, Nunc ait dimitte seruum tuum, Domine, secundum Verbum tuum in pace. Quia inviderunt oculi mei salutare tuum. Atque addidit, Eamus, de si opus atque usus est, moriamur pro eo,qui pro nobis mori dignatus est. Beatus autem Franciscus ita or, iabat: Protector noster,aspice Deus, de respice in faciem filij tui charissimi, in quo be- neplacitum est tibi.

in processiombra cum pompa, ac de festo corporis Chri yli,stador

tione intra, siue extra ciborium C A P. R. i

VR v M est contra maeulum calcitrare, decontra Deum Gigantum more bellare. Deus de Diabolus, veritas & falsitas, ab eflectis vel maxime internoicuntur,ex eo quod quo magis restistitur Diabolo, eo magis fatiscit de debilitatur.Deus autem tum sortius vincit,cum iudicatur imbecillior,& honorem ac gloriam suam longius propu gat, quo magis ostenditur de oppu*natur. Qiuo Iudaei studuerunt indignius Christum ignominia cere,& quo Pasionibus turpius ipsum deformarunt, eo fuerunt alij a Deo vehementius impulsi, ad eundem laude atque omni v ne ratione prosequendum. Cum iam hora crucem subeundi immineret, Hierosolymam in asino ingressus, quavissesta acclamatione,ornatu atque cocursu populi excipitur. Quod clim Pharisaei conarentur,quas quid augustius de maius hominis dignitate compescere dc redarguere, respondit ille: Amen dico vobis, si tacuerint ho- mines, lapides loquentur: siicut accidit, quando post omnem contumeliam de tormenta existimarunt hominers actum este de illo, de scissi lapides,& terra concussa Iudaeoru feritati obstrepuerunt.Propter quod Deus exaltavit illum, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium,terrestrium,S infernorum, & omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus est in gloria Dei Patris. Quin etiam Magdalena excitatur ad corpus unguento pretioso magis ac magis perfundendit,quo fiebat passioni propinquius in Iudam in eo damnatur,quod mentiretur perditionem esse,quod Christi honori impendebatur.Ipsa vero de pia prodigalitate & impensi commendatur, ut Ioseph ab Arimathia,Nicodemus,ac mulieres,quod eo seruenti iis curarent aroma tibus codiri eius dein corpus,quo miserius fuerat a Iudaeis excarnificatum. Dcnique in sine seculorum redibit ipse tanto in ampliori maiestate, pompa , de splendore, quanto fides erga ipsum amplius defecerit. Ab eodem spiritu Ecclcsia mota, atquepi j omnes S Catholici,ex quo haeretici veritatem aliquam de articulum fidei vocarunt in dubiu, atq; ita probro verteruti contra inde maiori studio,cura & diligentia, quam antea, erunt a spiritu moti ad ipsius praedicationem,confirmationem,comm

736쪽

DE AD ORATIONE. 3 3

mendatione atque honoratiore aliqua etia externa consessione&protestatione. Post Ebionitas Iudaisantes Christi diuinitate plenius & explicatius celebrarunt accoluerunt Christiani,quam antea, ut humanitate eiusdem, atque in humanitate re-deptionis nostrae obita m7 steria verbis de festis, aliisque ritibus & factis post Mariacionitas, lanichaeos, Nestorianos, atque alios se credere atque adorare luculentius M amplius contestati sunt: necnon & virginem matrem, de qua natus est Iesus, verus Deus de verus homo ,cupidius venerari coeperut hymnis, festis,atque aliis modis,quo ab haereticis illis indignius contemnebatur. Sic post Arrianos trinitas in usu sacratilentorum,cantionibus Ecclesias hicis, atque omnibus ceremoniis, attentius

celebrata est,atque ob id ipsi quoque sestum dicatum δc institutum. Hoc idem in adorando Eucharistiς sacramento usu venit. Semper quidem venerationi suit habi- tu,sed creuit veneratio,ac circa ipsum populoru deuotio religiosius, quo iniquius ipsum pessundare ac profanare bet retici moliti sunt. Illos male habet, i gestetur, popa honestetur q, ubicuq; apparuerit, cora ipso procidatur & in cetur: quod ex eius prisentia opitulatio ac praesidiu siperetur. Horu certe nihil posterioribus seculis fuit inuentu, sed a maioribus acceptu adauxerunt posteri,& amplificarunt, in odiucircumstrepentium haereticorum,ac fidei testimonium. Negari non potest, quin inprimitiua Ecclesia portaretur extra Ecclesiam ad aegrotos per Diaconum, cum in Iustino legatur expressum: quin quoque ad peregrinos aduenientes, quasi communis fidei,pacis & concordiae sacrosancta tessera: quod etia ex Irenaei atque Victoris historia patet: de quin traderetur Christianis laicis domum efferendum ad incertos casus, tutelam, de munimentum. De hoc constat ex Tertulliano, Cypriano, atque aliis,quos producimus in capite De asseruatione Eucharistiae, & in Repetitione De communione sub altera specie. In media persecutorum turba non licebat quidem publica pompa ipsum deportare,cum vix clam liceret apud se retinere. Non dubiutamen, quin in Jelatione sese componerent cum aliqua pietate Christiani, & religionis speciem prae se ferrent: quoniam externa irreuerentia signum est profanae

mentis. Idcirco Paulus Corinthios increpat non diiudicare corpus Domini: quia iblud in Coena Dominica non maiori reuerentia tractabant, quam vulgares concoenationes: Et Cyprianus narrat de viro,qui manibus immundis de pollutis de sacrificio gentilium,ausius Eucharistiam portandam suscipere,comperit statim versam in cinerem: & de muliere, quae manibus indignis tentaret aperire arcam, in qua Domini sanctum esset, igne inde surgente exterrita est, ne auderet attingere. Qua de re

fidem quoque faciet ni storia Tarsi ch acolythi,qui sub Stephano primo Papa vixit, non longe a Christo,& scripta a fide dignis in Martyrologio legitur. Ipsum milites

idolorum cultores interceperunt purissimum Christi coistis serentem . comprehensumque curiosius inquirebant,quidnam ferret. At ipse indignum iudicans ante porcos margaritas proiicere,nullo modo adduci potuit, ut sanctissimum de purissimum Christi corpus impuris manibus reuelaret. Virgis igitur de lapidibus eo usique contuderunt, quoad spiritum efflauit.Cum vero eius corpus exanime per terram volutaretur, cursos sacrilegi milites illi neque sub ulnis, neque intra manicas, neque sub vestibus aliquid inuenire potuerunt:quare relicto sic, ut erat,venerando Tarsici j corpore, multo cum stupore aufugerunt. Vnde, quaeso,milites illi adducebantur ad excutiendum,quidnam serret, nisi ex ornatu,vel habitu, vel incessu corporis praeter solitum ad religionem composito λ Cur etiam peruetusta non ulla C cilia vetant pueris & mulierculis,vel aliis laicis, committi Eucharistiam aegrotis deferendam, nisi ut in delatione honoris de reuereriet haberetur maior ratio, nec quod

737쪽

aliquando excuserat necessitas , cederet in sacrilegium, ac tanti sacramenti pros nationem Cur Honorius tertius ea de re sic loquitur Z Ne propter incuriam sacer dotum diuina indignatio graui ius exardescat, districte mandamus, quatenus sacer is log Eucharistiam in decenti habitu, superposito mundo vclamine serat & reserat,ia manifeste atque honorifice ante pectus, cum omni reuerentia Z timore, semper 'lumine praecedente, cum sit candor lucis aeternae,ut ex hoc apud omnes fides & de uotio augeatur.Ccrte Innocentius tertius, & Honorius ille, atque deinceps Pontisces & Concilia, de assiemanda, descrenda, veneranda atque adoranda Eucharistia cauerunt diligentius &seueritis,quo ab eorum temporibus Barengariana hi resis longius progressa est ad tanti sacramenti ruinam & contumeliam. Clim vero excipiendis peregrinis mittebatur, non sine aliquo apparatu taliis fiebat misso:alio qui nulla externa diiudicatio corporis Dominici ab aliis munustulis, quae hospitatibus solent offerri, interuenisset. Propterea quamuis Irenaeus apud Eusebium solo π, i, verbo utatur, quod communiter mittere significat, tame ex re subiecta Rus situs apud Eusebium recte non vulgarem aliquam missonem tral tulit,sed cum aliqua pompa solemnem: quia talem significationem res ipsa videretur exigere, &quia verbum Graecorum aliqua lo sonaret Pompatice deducere, sicut apud Platonem& alios obseruatur. Vnde& Latini a tali verbi illius sensu pompam putantur derivasse. Vt autem fieret diiudicatio illa, & delectus corporis Dominici haberetur in missione & delatione supra etiam alia sacrata dona, Laodicenum Co-cilium prohibet, ne seriis Paschalibus inhiae id est sancta ipsa pro eu logiis seu pane benedicto missi tarentur inter Christianos familiarius in mutuae & fraternae charitatatis symbolum. Ac ne quidem tantum ad cibum licebat extra Ecclesiam Eu charistiam circunserre,sed ad munimentum & tutelam contra occurrentia pericula maris & terrae, etiam absque usu. Celebris est ab Ambrosio scripta historia de Satyro Fratre. In ea sic habet: Quid fratris obseruantiam erga Dei cultum praedi-cem , qui nondum perfectioribus initiatus mysteriis in nausia o constitutus, iacum ea qua vehebatur nauis scopuloso illis a vado, urgentibus hinc inde flucti-bus solueretur, non mortem metuens, sed ne vacuus in 'sterij e vita exiret, ab ini-tiatis diuinum illud fidelium poposcit sacramentum, nec ut curiosos oculosata iacanis insereret, sed ut fidei suae consequeretur auxilium. Etenim ligari secit in ora-rio, te orarium inuoluit in collo, atque ita se deiecit in mare, non requirens de .. nauis compage resolutam tabulam,cui supernatans se tueretur, quia fidei selius amisma quaesierat. Quibus se tectum munitumque satis credens, alia non desiderauit auxilia. Caeterum pro solemni ac venerabili Lacramenti circungestatione in proces. sionibus cum pompa desestiuitate multa, quatuor capita maxime faciunt: Figu- rae ipse : Exempla quaedam de veteri Christianorum Ecclesia repetita : Rationes scripturis consentientes,& omnium Ecclesiarum iam ab aliquot seculis concordia. Arca sane, in qua erat Manna reconditum, siue sacramenti ipsius, siue ciborij , in quo reconditur verum Manna , figuram habuit expressissimam. Ea pro neces statibus populi solebat foras extra tabernaculum , ac locum sacrum educi, & quasi processione ad depellenda pericula contra hostes , quoties opus erat circumserri.Septies obambierunt ciuitate Hierico Levitae, arca humeris sufferentes,millaque alia machina muri illius corruerui. Eandem in summo belli discrinaliae de Silom castra transportarunt sacerdotes, tanquam tormentu bellicu hos libbus ii immopere reformidand ad liberatione populi de manu inimicoria, neque id

semel iaci scd apparet ex historia Vriae,& postea Dauidis a facie si ij Absalonis sugietis fuisse apud Iud os receptu, quoties ingrueret incerti exit' ac dissicilius bellii.

738쪽

DE AD ORATIONE. 3 9

Sed nec solium ad mala auertenda,sed ad bona impetranda proderat arcae delatio &pradentia. Idcirco David volebat ipsam inferre in domu suam,sed plaga Oret detem rebatur. Rursum cum apud Obededon seposita plurimu eius familiae comodasset, David curauit ipsam ad te traducere.In antiqua Ecclesia Grςca per quadragesimam non cosecrabant, nisi Sabbatho & Dominico: sed aliis diebus Mistam celebrabat ex

Nam promi' -- tiat: In omnibus lanistae quadragesimae ieiuni j diebus,praeterquam sebbatho &D - minica,& Annuntiationis die sat secru pr tinctificatoru sicrinctu. Illa pr tinctificata asseruabantur: S cum hora adesset,ut ex sacro armario ad altare deportaretur, in gna procedebatur cu Veneratione, procubente populo in adorationem,luminari que ac suffitus anteccdcbant. Quoniam aliis diebus, quibus perficiebatur consecratio, ante consecrationem panis honorifice ad altare gellabatur, quadam instructa

popa, cum luminibus & suffitibus populus quoque ex imperitia apud Gricos procumbebat, tanquam iam corpus Cfiniti esset,& adorabat: qu et ceremonia debebatur tantum illationi praesen hiscatorum: sed populus ignorabat differentiam panis Ir tinctificati, & nondum tinctificati. Ideo pani nondum sanctificato exhibebat

onore,qui soli praesanctificato decernebatur. Interea constat apud Graecos ex omni antiquitate gestatum saltem in templo,ea processsionis pompa, quae fit apud nos. Sacerdos enim panem nondum consecratum, sed duntaxat sacrificio deputatum, in caput valde honeste ac reuereter efferebat,& procedebat in templo peaetentim, propter populum circumstantem,qui genua cum omni reuerentia de religione innectebat,ac prostratus inuocabat. Ista ex Nicolao Cabasta. Nec tantu apud Gr cos GULia.

de pr tinctificatis fiebat Missa sed & apud Latinos, saltem in die Parasceves, & Passionis Chrilli: quod ab Apostoliis profectum iudicat Paschasius, citatus a Glosa o

dinaria in Hieremiam,cuius verba sunt: Dixit Hieremias, Repulit Dominus altare - suum. Est unum altare in Ecclesia Dei, Christus, idem hostia, sic rificium, Pontu GL - ω .L- sex, secerdos. In eo sacrificia omnia offerimus. Id altare Pater repulit in passione pro Iudaeis orantem, Pater, trasser calicem hunc a me A quibus repulsus pate no iudicio transfertur ad gentes. Pro illis autem Ecclesia, quasi Apostolis compatiens, plangit: non quod transsatum ad se doleat: sed cum Apostolis pro eius morte tristata est, ut post cum eisdem de resurrectione gaudeat. Vnde mos inoleuit in Ecclesia ab Apostolis traditus, ut quo die passus est Christus, eo die hostia non offeratur , tribus scilicet de causis: vel quia tum in veritate immolatus est, citari aba ias cui h c ccteris diebus sacramenta sunt mystica: vel quia Christus Pontifex, qui ea recte offert, eo die per seipsum descendit ad inferos: vel quia templo soluto, &altari depulso, non est in quo comoris & singuinis Domini victima offeratur. Me- ὰ lior ratio Balamonis, quia dies ille luctus sit &compunctionis, & sicriscium o ferre contra sit festum agere, & laetari. Certe Innocentius primus tempore Au- gustini agnoscit traditionem Ecclesiet habere, ut sacramenta penitus non celebrarentur die Parasceves, & Sabbatho Paschae. Praesanctificata vero eadem , qua Graeci, celebritate Latinos a sacrario in altare , atque inde ad sacratium vexiose testantur ritus nostri in illo die Parasceves , & antecedente Coenae , cum Eucharistia in lacrarium dispositum cum lumine & suffitu ac processione deducitur, & pollea ad altare reducitur: cuius descriptionem & ordinem non praetermisit Sacerdotale Romanum inter processiones. Ac ne quidem illo solo tempore pretianctificata ita reponebantur & honorabantur, sed quoties asseruabantur Nnia praesanctificatis.Sic enimLaodicenu Conciliu decernit:Non oportet ii- ma panem offerre,nisi Sabbato,& Dominica tantum. Quod decretuia neralis in Trullo cxplicat,ut aliis diebus de pr sanctificatis fieret siem.

739쪽

& depromebantur.Nam fere ante mille annos sub Gregorio primo, Pelagia successore,Gregorius Turonensis narrat, in Ricomagensi vico ciuitatis Aruernae die festo S. Polycarpi Martyris,lecta eius pasti one,cum reliquis ex Canone sacerdotali lectionibus, adueniente tempore,ad sacrificium Offerendum,diaconum accepta turre, in qua mysterium corporis Dominici habebatu erre coepisse ad ostium, ingressumque templum, ut eam altari superponeret,elapsam de manu in aere latam, S sic ad Dram accedentem,manu non potuisse assequi,quod in conscieria, credo,inquit,pollutus esset. Hinc coniicitur etiam extra templum consueuisse Eucharistiae armarium

constitui in Episcopio, atque inde in feretro ad templi fores reuehi, per mediumq; populum venerabundum de more utique altari rcstitui ad quod processionis in dum sitis arguit. Sed ut magis clucescat, sciendum tum temporis non in sola Gallia, sed in nispania fuisse usus recepti, ut in festiuitatibus sanctorum celebrior haberetur populi conuetus,qui coetum prius non dimittebat, quam persectis sacris Episcopudomum suam chi sacramento altaris reduceret, quod in eius oratorio reponebatur:

Unde rursus succedente alia Sanctoru solemnitate, & populi congregatione, altari inserenduin cuiusdam arculae vehiculo humeris diaconorum imponeretur, magna cum populi frequentia&vencratione,quae erat celebrior processio. In Hispani an nulli Episcopi eam pietatem venerent in fastum & tyrannidem, atque ut adorati nem delatae Eucharistiae in se transferrent, ipsim in processione gestandam pectori applicabant, de ita semetipsos a Diaconis succolari iubebant. Synodus Braccarensistenta circa Uitaliani Papi; tempora, eadem ttate qua vixit Gregorius Turonensis, abusum illum hoc canone condemnat: Bona linquit) res est diuina sicerdotibus iacontrectare musteria.Sed cauendum, ne hoc ad sui quisque prauitatis usum detor-- queat, unde soli Deo de bona conscientia placere debuerat, Ut enim detestanda quorumdam Episcoporum prassumptio nostro se coetui intulit dirimenda, quoς-dam ex iis agnouimus insolennitatibus Martyrum ad Ecclesiam progressuros, reli iaquias collo suo imponere, ut maioris apud homines fastus gloria intumescant, & quasi ipsi sint reliquiarum arca,leuitae albas induti in sellulis eos deportant. Quae de- testancla praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis specie simulata .. vanit aes sola praeualeat, si modum cuiusque ordinis suum reuerentia non agnoscat.

Et ideo antiqua hac in parte solemnisque consuetudo seruabitur,ut in festis quibus-que diebus arcam Domini cum reliquiis, non Episcopi, sed Leuitς in humeris ge-stent, quibus & in veteri lege onus idem impositum nouimus esse praeceptum. .. Quod si Episcopus reliquias per se deportare elegerit, non a Diaconis ipse vehatur ..in sella, i d eo potius una cum populo pedestri progressione ad conventicula san-ctarum Ecclesiarum procedente, sanctς Dei reliqui et per cundem Episcopum portabuntur. Iam vero qui haec instituta sciendo adimplere distulerit, quandiu in ossicio fuerit, a sacrificio cessabit.Hic agi de Eucharistia planum fit, tum quia is praefatur de diuinis mysteriis, quo nomine antiquitas Eucharistiae sacramentum solet intelligere, neque unquam illo reliqui et Sanctorum appellantur: tum quia

arcam Domini, & Dei rcliquias vocat, non Sanctorum. Scitur autem asseruatam Eucharistiam, sacrifici j reliquias seu residuum dici: tum quia de eadem celebritate Sanctorum tractat, de qua eodem tempore Gregorius Turonensis in Galba, qui de illa gestatione Eucharistit per Diaconos meminit, & de illatione ad est re. Obseruandum cst autem,ab illo Canone Eucharistiam cum arca foederis comparari sicut ab antiquioribus fit ad versum Psalmi, Adorate sobcllum pedum eius: atque ex arca illa argumentum duci ad adorationem δ deportationem Eucharisti in processione,pripsi dis ac religionis gratia, ne quis nostru comentum esse dicat ita

740쪽

DE AD ORATIONE. 36O

ratiocinari. Obseruandum insuper antiquam,solenemque consuetudine ab illa Synodo allegari, 5 inllaurari, non nouam introduci. Ex quo costat ante nulle fere annos iam suisse antiquam consuetudine Eucharistiam in processionibus circumserudi,& modum prςlcriptum gellandi,vi vcl humeris quoda in seretro imponeretur, vel gerulus pedestri itinere pie obambularet: eamque gestatione adco frequentem

extitisse,ut in sellis quibusque diebus,& sanctorti Martyrii festiuitatibus fieret. Sed tuo magis antiqua deuotio innotescat,primi Christiani, quoniam certis in locis

iebus indicebant contientus suos ad adorationem,talesque vocabant flationes, de nationum dies, metaphora sumpta a militibus,qui dum prae sidium certo loco collocant stationem facere dicuntur. Dies erant DominicuS, seu Martyrum anniuersa n. ista, serium festu locus vero Martyrium, seu Martyrum coemeteriit de sepulchrii. Omnes rore η Christiani,ta viri quam sinininc turmatim modestius & religiosius eo confluebant& progrediebatur, quemadmodu Tertullianus narratudque Procedere vocat, Vn- Tmutande Processito deducitur. In illis couentibus totu quod nominamus diuinii ossicium, δ' i' matu tinarii & aliaru horarii peragebatur,suoque loco Missa celebrabatur, & osserebatur sacrificium corporis Christi de quo quisque participabat, atque etia partu domum reserebat ad quotidianos & incertos usus, ut apud Tertullianu de Cypria nu legitur. Sacerdos vero alias sacrifici j reliquias asportabat domum suam: nonnu- quam de secu circumferebat, ut Christianoru necessitati sub ueniret, quibus sacra- α mentum deerat: quod ex historia Serapionis & Exuperi j Tolosani facilὸ coiicitur. Si quid vero sacerdoti de pristino sacrificio restabat, quando nouus vocabatur cO- uentus,ad coetum reportabat,ad fidem suam, pietatem, & diligentiam populo co- probandat .sdque sortasse ad primu ingressum in coetu sursum manu elatu populo ostentabat vi Apostoli ad hoc sortasse etiam alludentis verbo utar recognoscendum,& venerandum sicut Deum, ac tanquam iuge,nec unquam inter Christianos desinens sacrificiu,quod no prius cosumebatur,quam nouit sacraretur. Certe more

illum Diaconus a Gregorio Turonesi memoratus imitari videbatur. Quadiu Christiani inter Paganos vivebant, no erat ipsis liberum publice & in pompa eskrre,vel referre Eucharistiam mihilominus incedebat aliis hominibus sanctius, & religionis speciem 'uandam retinebant,ita ut qui obliuisceretur quid gestaret, plerunque noimpune sineretur elabi. Postquam liberius vivendi,& sua sacra colendi Christianis facta est potestas,stationii illai u mansit usus sed erupit in publicum deuotio, de veneratio debita sacrameto. Itaque iam non permissum fuit cuique partem de sacri scio domis cruare,& quod relinquebatur, clanculua sacerdote seruari, siue gellari, sed in honore tanti sacramuli, cora toto coetu Christianorum,quod restabat de sacrificio, cum veneratione intra Ecclesiam recondebatur, vel apud Episcopum, seu Sacerdote pia totius populi processione deponebatur,unde, siue ab Ecclesia,in qua reseruabatur,ad ali in qua statio publica habeda erat,cum solemni processione de cultu traducebatur. Hoc est quoa Braccarensis illa Synodus, &historia Gregorij Turonensis ex antiqua consuetudine factitatu in Gallia & Lusitania per Martyrufestiuitates recitant, & comendant: quod libuit paulo altius de copiosius repetere,

ut quibusda fatissat, quibus dolet in publico luctu & calamitate stationes per Ecclesias decerni, publicasque supplicationes indici, in quibus altaris sacramentum

ab una Ecclesia in aliam transferatur de statuatur,coramque ipso continua noctu &interdiu fundatur oratio. Quid enim noui introducitur,aut quod no prima Ecclesia ante mille annos, quoties potuit,frequentarit 3 An est, ut loquuntur, cauponari sacramentum ab ipso remedium vulneribus nostris petere, praesentissimiique in eo

Christum implorareὶ An non ad ipsum in altari depositum,extra Missarii solemnia,

SEARCH

MENU NAVIGATION